장음표시 사용
231쪽
quaedam , quae saltem certis perlonis Ob temperamentum suum. quod etiam in animum transit, sint inevitabilia, major quidem unius hominis prae altero proclivitas in hoc, aut illud vitium ex temperamento Provenire potest, at non propterea excusatur, si peccet, imploretur gratia divina, quae nemini deerit.
Porro puniri non solent illi actus. qui opposti sunt illis virtuti hub, quorum natura omnem coactionem repudiat, ut sunt mis . ricordia, liberalitas, gratiae relatio Ita Seneca Lib. I. de benesccap. I. ingrati vitium impunitum esse debere ait, addita hac rati ne : cum res honestissima si referre gratiam, desinet, honesa esse,s -- cessaria est. Ubi tamen per ingratum illum tantum intelligit, qui pro beneficio non rependit beneficium. non autem illum, qui Proheneficio etiam injuriam inserta Grol. uti supra S. ao.
Forma poenae consistit in differentia specifica, qua distinguitura vindicta, quae potissimum in eo sita est, quod in statu naturali quivis injuriam sibi illatam vindicare queat, poena autem non ab alio infligi potest . quam ab eo. qui publicam habet potestatem, &Imperium in Perlonam delinquentis.
Finis poenae duplex est, intrinsecus, & extrinsecus. Intrinsecus consistit in eo, ut rectus ordo in secietate civili conservetur. &quod extra ordinem prolapsum est, ad ordinem revocetur. Existrinsecus vero triplex vulgo assignari solet. Primus stat in utilitate ipsius delinquentis r alter in utilitate laesi, tertius denique in utilitate omnium. Utilitatem ipsius delinquentis respicit poena, quae eo tendit, ut ipsiam meliorem reddat medendi modo. qui est per contraria ἔ cum enim omnis actio, praesertim vero deliberata, &frequens quandam gignat sui proclivitatem, quae adulta habitus dia
232쪽
citur, ideo vitiis, quamprimum fieri potest, adimenda est illecebra, quod fieri rectius nequit, quam si dolore quodam sublequente saporem amittant dulcedinis. Utilitatem laesi respicit poena, quae eo tendit, ut ne is posthac tale quid patiatur, sive ab eodem, sive ah aliis. Ne ab eodem malum patiatur, tribus modis curari potest. Primo si is tollatur e medior deinde si vires nocendi ei adimantur : postremo si malo tuo dedoceatur delinquere, quod cum emendatione conjunctum est. Ne vero ab aliis laedatur, obtinetur Punitione aperta, & conspicua, quae ad exemplum pertinet. Uti- litatem denique omnium respicit poena, quae eo tendit, ut ne is, qui unum laesit, alios quoque laedat, neque alii impunitate illecti aliis quibusvis noceant. Illud rursus fit vel tollendo reum e medio, vel debilitando, aut constringendo , ne nocere queat, vel emendando. Hoc autem iterum obtinetur ex suppliciis conspicu- .is. Conser Grol. sap. cit. Cap. ao. S. 6. Ο ΡΗ. & PustendOrf. Lib. .
Qui igitur punit, honestum finem intendere debet, non in solo ejus, quem punit, malo acquiescere, ut Uiteli. apud Tacit. Lib. I. Histor. Cap. sy. secit, qui se pavisse oculos spectata inimici moriste jactabat; qui enim ita punit, ut nil nisi malum alterius intenis dat, contra charitatem proximi agit, & actum odii, non justitiae vindicativae exercet, licet poena in se spectata justa foret, nemo enim virtutim exercet, nisi qui etiam ex motivo virtutis agit.
Effectus poenae alius est ex parte puniti, alius ex parte punientis. Ex parte puniti hunc operatur effectum, quod delictum sit extinctum, adeo ut, licet forte sententia judicis mitior eidem poena fuerit illata, quam delicto suo si promeritus, repeti tamen non possit, cum publica utilitas haud patiatur , ut authoritas rei judicatae evertatur. Ex parte punientis vero refert, utrum is Pin
nam condignam intulerit, vel non. Illo casu satisfecit obligationi, . Dd 1 . quλ
233쪽
2IA . - Ο qua Reipublicae tenetur. Hoc autem casu porro interest, utrum irrogaverit poenam mitiorem, quam reus sit promeritus, vel graviorem. Si mitiorem, suo officio recte iunctus haud est, nisi perines eum stet jus remittendi poenam, & simul justa subfuerit causa. Si graviorem, laesit is jus rigorolum, quod delinquens habet, ne ultra modum admissi puniatur.
Ultra meritum igitur nemo est puniendus; sunt autem in m rito tria examinanda. Primo caula, quae impulit ad peccandum rSecundo c/usa. quae retrahere debuit: Τertio denique idoneitas personae ad considerandas caulas impellentes, & retrahentes. Causa, quae impellit ad pectandum, plerumque non est ipsa malitia peccati, nam vix quisquam gratis malus esse solet, aut si quem linia malitia propter se ipsam delectit, talis ultra modum humanum processit. Pars igitur maxima ad peccandum 4mpellitur vel ab impetu declinandi malum, vel ab appetitu alicujus boni. Delicta,
quae ex metu alicujus mali, puta mortis, carceris, doloris, aut summae egestatis vitandae causa committuntur, minorem habent malit,am, quam quae ex incontinentia voluptatis ergo committuntur, quia illa minus ex voluntario trahunt. quam haec. Appetitus alicujus boni vel est veri boni, vel tantum imaginarii r vera bona e tra virtutes. & earum actiones. quae ad peccatum non ducunt, vel sunt delectantia, ut voluptas, honor. vel delectantium causa, quae vocantur utilia, ut possessionum abundantia. Imaginaria tantum, non vera bona sunt tum excellentia supra alios. quatenus a virtute, x utilitate sejungitur, tum vindicta, quae eo foediora sunt, quo magis a natura abeunt. Hos tres apyetitus S. Ioann. Epis. I. Cap. a. vers. IL ita expressit: omne, quod in mundo es, vel concupiscen-ria carnis est, vel concupiscentia oratorum, vel superbia vita. Co cupiscentia carnis complectitur voluptatum delideria, concupiscentia oculorum habendi cupiditatem , dc superbia vitae vanae gloriae conlectationem, R iracundiam.
234쪽
Causa, quae in genere a peccando retrahere debet, est malitia peccati . sive adversus Deum, sive adversus se ipsum, sive adversus alios homines, quae ultima eo major est, quo majus alteri insertur damnum : unde primum locum obtinent desidia consummata , alterum inchoata, in quibus tanto quidque est gravius, quo ulterius processit. In utroque genere ea eminet injustitia. quae communem ordinem perturbat, ut est crimen laesae Majestatis. Sequitur ea, quae singulos tangit, ubi maxima est, quae vitam spectat; proxima, qua familiam, cujus landamentum est matrimonium: postrema, quae respicit res lingulas expetibiles, sive directe eas subtrahendo, sive dolo malo causam damni dando. Inter caulas autem abstrahentes non tantum poni debet qualitas ejus, quod directe fit, sed & ejus, quod secuturum probabile est, ut in incendio, &aggere persolla multorum etiam: summae calamitates , & mortes spectandae sunt. Interdum ad injustitiam aliud insuper accedit vitium , puta impietas in parentes. ut in parricidio, inhumanitas in
liberos, ut in infanticidio &c. Major quoque pravitas apparet, si quis saepius deliquerit.
Idonestas personae ad ponderandas causas avertentes , & reprimendos a stus impellentes desumi solet ex aetate . sexu, educatio ne, stupiditate, vel perspicacia ingenii, & circumstantiis actus. Ita Grol. iaperit. Cap. ast. 3. v. Io. O II.
trim. considerandam esse causam, ut in verberibus, quae impunitalunt, si a Magistro, vel parente moderate sint illata, quia emendationis , non injuriae gratia videntur adhiberi, puniuntur autem, cum quis per iram ab extraneo pullatus est. Secundὸ personam
tum ejus, qui fecit, tum ejus, qui passiis est; aliter enim punitur, qui in dominum, parentemve quid ausus est, quam qui in extra- Dd 3 neum,
235쪽
RI4 . rνῆ o neum, aliter qui in blagistratum, quam qui in privatum; in cujus rei conlideratione aetatis, quoque ratio habetur. Tertio locum, gravius enim supplicium meretur, qui in Ecclesia, vel palatio Principis delictum admisit, quam qui in privato. Dinia tempus, sic
jus Romanum gravius punit effractores nocturnos, quam diurnos L. a. J. de EFractor. Euinio qualitatem, sic graviorem meretur poeianam homicidium dololum , quam culpa lata commissum. Sexto quantitatem, sic furtum re iteratum, & magnum gravius punitur, quam primum, & Parvum. Septimo denique eventum, graviore enim lupplicio coercentur delicta contummata, quam inchoata.
Quantum igitur est delictum, tanta debet esse poena, non debet esse major, quam exigat mensura delicti, nec minor, quam stulet ratio disciplinae publicae, nec tamen propterea, ini paria sunt delicta, semper etiam poena par esse debet, eum poena non praecise in se, sed cum respectu ad patientem sit consideranda, ac proinde licet nobilis, vel persona illustris ob idem delictum in speciem videatur mitius puniri, quam vilis, & ignobilis, s tamen utriusque
poena consideretur cum respectu ad Patientem, non unus graviorem, alter mitiorem, sed uterque aequalem poenam cen itur sustinere. alias sane si eadem poena utrique inserretur, unus ob idem delictum gravius puniretur , quam alter. Sic vili ignominia tantum malum non erit, quantum est honorato, & mulcta, quae pauperem onerabit, eadem non Onerabit divitem. Ex quo tamen perperam nonnulli inserunt, quod in irrogatione poenarum Observetur proportio Geometrica, non Arithmetica; uti enim in empti ne , & venditione pretium 'debet esse aequale merci, licet merx , dc nummus alibi plus, alibi minus valeant, ita Poena debet esse aequalis delicto, licet, quae respectu unius est aequalis, respectu alterius non sit aequalis. Grol. ubi supra g. II.
Quod si poena arbitrio Iudicis relicta sit, humanitas exigit, ut is mitiorem eligat, nisi causa extrinseca accedat, quae interdum est ingens
236쪽
ingens periculum ab eo, qui deliquit, plerumque autem necessitas exempli. Nasci ea solet ex generalibus invitamentis ad delinquendum, quae reprimi nequeunt, nisi acribus remediis, inter quae invia tamenta praecipua sunt, facilitas, & consuetudo. Ob facilitatem committendi delicti Lex Hebraeis data gravius puniebat furtum depascuo , quam de domo , quia illud dissicilius pnecaveri potest, quam hoc. Exod. aa. vers. I. ct y. Consuetudo facti, ubi scilicet aliquod vitium quasi in publicos mores transiit, detrahit quidem
aliquid de culpa, & ideo in judiciis minore poena plecti solet, quia
culpa in singulis minor est, ubi quis velut torrente similia peccantium fuit abreptus, si autem Lex sit serenda, invalescens consuetudo facit, ut eidem reprimendae poena sit intendenda, nisi circumstantia temporis utrobique aliud requirat. Confer. Grottar. Cap. ao. S. I . O Is.
Contraria sunt modi, quibus poena tollitur. Tollitur autem vel ex toto, vel ex parte. Ex toto tollitur primo, si reus criminis ante inflictam poenam naturae debitum persolverit, nam morte deliri quentis extinguitur delictum : Ergo etiam extinguitur poena , quae est coercitio delicti. Aliquando tamen ob nimiam criminis atroci tatem, veluti perduellionis, latrocinii, veneficii &c. adhuc in cadaver animadverti solet. Secundo tollitur remissione facta ab eo, qui jus remittendi habet. Potest autem ex natura rei is demum poenam remittere, qui summam in Republica potestatem habet, qui autem ab eo, penes quem residet summum Imperium, constituti sunt judices, jus remittendi, seu ut vulgo vocant, aggratiandi non habent; possunt quidem illi, & etiam tenentur perpendere circumstantias delicti intrinsecas, ne quid durius, aut remissius constituant, quam
causis deposcat, at ob causas mere extrinsecas, quae non minuunt
malitiam peccati, veniam delinquentibus dare haud possunt.
Potest autem is, qui summam in civitate potestatem habet, deis linquenti veniam dare, tametsi delicto ab eo commisso Lege certa
237쪽
tollere, cum Legis humanae ea sit natura, ut non tantum in origine, sed & in duratione a voluntate humana pendeat: Ergo multo magis relaxare potest vinculum Legis circa personam, aut factum 1ingulare, manente de coetero Lege: Grol. ubi Iupra g. a .
Sunt, qui existimant. summum Imperantem in illis saltem delictis veniam dare non posse, quibus in Lege divina veteris restamenti poena capitalis praefixa est, veluti est homicidium, quod L
vis. a . vers. II. Exod. a I. vers. I a. morte puniri jubetur, eo quod inserior Legem superioris abolere non possit. At contraria senten- . tia verior est; nam poenae criminales a Deo in Lege veteri constitu tete non pertinebant ad Leges morales, seu naturales; tametsi enim jus naturae iubeat, ut sontes Puniantur, attamen genus, quantitatem, & qualitatem poenae non determinat: Ergo pertinebant ad Leges positivas, & judiciales pro commodo, & statu Reipublicae judaicae sancitas, qua proinde sine spe restitutionis sublata ultro exopirarunt. Quare Princeps, qui Poenam mortis homicidae condonat, nihil agit adversus Legem divinam, sed tantum in Lege humana dispentat. Quod autem Genes. p. vers. 6. dicitur: tauicanaue oderit humanum se uinem, fundetur sanguis illius, non hunc len. lum habet, quod potestas Politica poenam mortis semper, & in omni homicidio teneatur exigere, sed tantum, quod possit homicidium poena mortis plectere, vel si imponit obligationem, illa non diutius duravit, quam ad tempus Legis gratiae. Conser. D n. P. Schmier in I. P. U. Lib. I. Cap. a. Se t. s. S. I. a num. Is s. & PuLfendori. Lib. I. Cap. I. S. a f. XXXI. Ut autem is, qui summam potestatem habet, poenam ex toto remittere possit, justa exigitur causa, alias peccat, non enim frustra portat gladium, sed ut tanquam minister Dei vindex sit in iram ei. qui male egit. ad Roman. II. vers. . Talis justa causa esse potest, si
238쪽
per punitionem tumultus excitaretur in plebe, vel aliud grave m tum immineret Reipublicae, ad cujus utilitatem omnis animadve so reserri debet, ut recte ait Cicer. de Osse. Lib. a. Cap. as. Talis cauia quandoque etiam esse possunt merita, aut paren iam, aut ipsus delinquentis propria digna repensari. Sic M. Antonius liberavit M. Aquilium criminis repetundarum reum , dum causa prope perorata eundem in conspectu omnium constituit, tunicamque ejus a pectore abscidit, ut populus Romanus, judicesque cicatrices adverso corpore exceptas aspicerent, velut ex Ciceron. in Verr. refert Pussendorf. cit. Cap. s. S. II.
Quodsi causa sussiciens non sit, ut poena ex toto remitti possit, sussicere tamen poterit, ut saltem ex parte remittatur; poenam, inquit Seneca de clement. Lib. I. Cap. ao. s tuto poterit, doner ; sin miniis, temperet.
Assinis poenae est vindicta, seu ultio injuriae, vindicare enim in proposito idem significat, ac ulcisci. Unde Ovid. Auique necem Crassi vindiceι, ut re eris. Latius quidem vindictam accepit S. Augustinus Lib. ys. ID M. gr. ita, ut l ub hoc vocabulo etiam defensionem adversus injustum aggresibrem intellexerit: at tam lata acceptio ab hoc loco aliena est.
Describi potest vindicta, quod si malum physicum animo illatam injuriam ulciscendi ei, qui subditus non est, vel saltem non ut subditus spectatur, inflictum a licet enim vindicta etiam in subditum exerceri possit, non tamen hoc casu spectatur ut subditus, quia superior non infligit ei malum ut superior, seu vi potestatis publicae, quam habet, sed ut privatus, vel si malum inserat vi po-Ε e testatis
239쪽
testatis publicae, non exercet vindiciam, sed infligit poenam, utut iste injustam.
Potest autem vindictam illa demum sumere, qui nullius Imperio subjectus est, uti sunt summi Imperantes, patresfamilias extra omnem RempubIicam viventes, R singuli. qui nec Imperio civili, nee famiIiari iunt lubjecti; & quidem summi Imperantes ac patresfami Iias, qui segreges habent famiIias , non tantum proprias , sea& lubditorum suorum injurias bello ulcisci possunt, ut David contumeIiam legatis suis ah Anone illatam vindicavit, aliorum autem injurias u cilci haud posiant; maxima enim nasceretur confuso, si cuilibet aliorum injurias vindicare permisitim esset: potest quidem unusquisque asterum ab injuria defendere t at aIia ratio est defer sonis, alia ultionis, ad defendendum innocentem invitat charitas proximi, non autem ad ulciscendam injuriam ipsi illatam , quam remittendi liberum habet arbitrium et Ergo volantate ejus, qui jusvindicandi habet, non explorata, eandem alii ulcisci haud pos
Coeterum ut vindicta iussa sit, non sumit, eum, qui vindictam fumit, jus vindicandi habere , sed insuper requiritur. ut justum etiam ordinem servet, & modum non excedata indo stat in eo. ut, si is, qui injuriam intulit. Imperio civili, vel familiari subjectus fit. querela primum deferatur ad eum. cur subjectus est, & si hic jus non reddendo se alieni delicti participem fecerit, tunc demum
ad hellum vindicativum decurraturi Modus ulaiscendi exigit. ut vindicta non si major, quam malitia peccati, crudeles enim lunt, qui ulaiscendi causam hahent, modum non habentis Senec. Lib. α de clement. Cap.
240쪽
Θ MOR)o Ν - arshet, & quidem de iniuria formali certo constare debet, nee sincit probabilitas, multo minus suspicio. qui enim injuriam fecisse dicitur, est in possessione. Dn. P. Seybold racaomach. Para. s. S . .
s. III De Jure constituendi Magistratus.
L Postquam civitates adeo remerunt, Magistratus sunι necessarii. IL Sumitur Ne vocatulum in proposito in sensu latissimo. III. Osscisos omnes , sive majores . sive miσores μι, solus summin perans, vel immeriue, mel salsem mediate con suis. IV. zonar tam summus ImperanYrum alii. qui ab eo pGestarem acceperam, ossicia pubbra conferendi, non nisi ignos, ct idoneos iisdem praeficere. γ'
V. Et quidem inter plures dignos ιenemur digniorem minus digno praeferre. VI. Vendisio ossesoram secutarium jure natura prohibita non es ,s necessitate , vel publica utilitate exigente, pretio moderara. quantum geri potes, vendantur digniori.
VII. Objectam Magi aluum sunt nego ia, qua gasi vi osscii sui ca-
VIII. Addacitur forma Ma seram . IX. Item finis proximuου, o remotus. X. Esse Ius Magisraruum ex 'arre i orum sat rum in potesate, sam in obligarione eorum. XI. Ex parte subditorum con it in obligatione Magistratibis debita ιum exhibendi honorem, reverentiam. O obedientiam.
