Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

VII.

Quaeri potest , utrum non judex inferior vices suas alteri delegare possit Negativa mihi verior videtur, nisi vel Lege communi, vel a s ummo Imperante hoc in specie suerit concestum. Ratio est, quia judex inferior munus judicandi non habet jure proprio , sed beneficio summi Imperantis, qui industriam , & singularem idoneitatem personae elegit: Ergo noluit, ut ille vices suas alteri delegare possit. Aliud forte dicendum, si alicui, & ejus haeredibus jurisdictio fuerit concessa. quoniam hoc casu peculiaris personae industria non ivit spectata. Bohmer. I. P. V. Lib. a. CV I. S. o.

VIII.

objectum jus dicentium duplex est, primarium, & secundariisum. Primarium sunt causae eorum iurisdictioni subjectae. Undes vivente Rege super successione Regni haereditarii, vel linealis inter duos pluresve controversa sit orta, is per modum jurisdictionis. seu pro Imperio, ut alibi diximus, eandem decidere haud p test . tametsi sorte personae, inter quas lis super futura successione exorta est. Imperio regnantis snt subjectae, quia causa successionis non continetur sub jure Imperii. Eodem modo judex saecularis in

causa spirituali jus dicere haud potest. Quodsi quis in causa suae jurisdictioni non subjecta jus dixerit, sententia propter desectum potestatis ipso jure naturae nulla est.

Non sufficit autem causam ita comparatam esse, ut s praecise secundum se, & in abstracto consideretur, illa jurisdictioni jus dicentis subjecta sit, sed necesse est, ut & respectu ad personas habito sit subjecta, quod fit, si litigantes, vel saltem reus jurisdictioni jus dicentis sit subjectus, nam & jure naturae actor sequitur forum

rei, vult enim, ut reus ad Praestandum id, quod petit, cogatur: Ergo debet adire eum, qui reum cogere Potest, habet autem jus

cogendi solus ille, qui in reum jurisdictionem habet.

252쪽

Praeterea necesse est, ut causa sit aliena. Ubi tamen summus Imperans secemi debet ab inserioribus. Ille etiam in causa propria sibi Ius dicere potest, tum quia cogi nequit, ut se alterius vel aequalis, vel inferioris arbitrio subjiciat, tum quia periculum iniquae serendae sententiae cessat, cum a summo Imperante tanquam com muni fonte Legum, ac iustitiae nil, nisi justum erga lubditos pro- manare posse censeatur, interim tamen aequanimiores ad amoliendam omnem smistrae suspicionis ansam plerumque decisione suae litis abstinere, eamque aliis decidendam committere solent. D Braun de Magistrat. Cap. ff. num. ρ. O Io.

Inferiores autem judices in causa propria sibi jus dicere haud possunt propter periculum, ne iniquam ferant sententiam. Certe amor, quo quisque se ipsum prosequitur, vix sincerum patitur esse judicium, quis enim es, inquit Cicer. pro Deiotaro, qui sui periculi judex non sibi se aquiorem, quam reo praebeat Unde non immerito

Imperatores in L. M. Cod. Ne quis in sua caius Dae dixerunt, inru uam admodum esse, in re nonia alicui licentiam tribuere sentent . Quam ob rem probabilius mihi esse videtur , nequidem consuetuisone induci posse. ut inferiores judices in causa propria sibi jus dicere queant; quamvis enim hoc intrinsecam, & essentialem pravitatem non contineat, occasionem tamen valde propinquam praebet delinquendi, seu iniquam ferendi sententiam, cum ea sit humanae naturae conditio, ut quivis suae potius studeat utilitati, quam alienae, ac proinde talis consuetudo tanquam irrationabilis, & bono publico adversa merito rejicitur, & improbatur. Dn. Braum eis. cap. . num. I. se δ.

Ο emam secundarium est locus, seu territorium , in quo jus dicitur, nemo autem extra suum territorium jus dicere potest, adeo

ut is

253쪽

tit si dicat, ei impune non pareatur. L. ult.F. de Drisdia. Plane si praeter voluntatem partium ad valorem actus nil , nisi authoritas Magistratus exigeretur, posset is etiam extra territorium eandem suis subditis impertiri, licet enim in territorio alieno existat, Magistratus tamen esse non desinit, utut in foro contentioso jurisdictionem ibi exercere nequeat. ι

Forma potestatis suhalternae jus dicendi consistit in disserentia specifica, qua distinguitur tum a Potestate aliorum Magistratuum,& curatorum, quae ex divertitate finis, propter quem alii constituisti sunt, desumi debet, tum a potestite arbitrorum compromissariorum, quae sita est in hoc, quod potestas judiciaria si publica, arbitrorum autem tantum sit privata, cum in solo compromittentium contensu fundetur. qui jurisdictionem, & Imperium tribuere nequit , ac proinde si unus compromittentium sententiae arbitri stare

Effectus alius est ex parte judicum, alius ex parte subditorum. Effectus ex parte judicum consistit in obligatione, quam lina cum potestate jus dicendi in se recipiunt, quae obligatio duo potissimum complectitur. Primum est, ut justo servato ordine procedarit. Est autem ordo procedendi duplex, naturalis, & civilis. Naturalis stat in citatione, petitione actoris, responsione rei, disceptati ne, & cognitione cauis, sententiae pronunciatione, & rei judicatae executione, qui ordo utpote ab ipsa natura praescriptus sine discrimine in omni judicio observari debet, alias enim causa controversa

recte, & rite discuti, ac decidi haud posset. ordo procedendi civilis est, quem summa potestas in judiciis suae Reipublicae observandum praescripsit L qui ab omnibus judicibus eidem subjectis exacte observari debet, quamquam ipse summus Imperans ad eundem adstrictus haud sit, sed causam vel per se, subi veritate iacti inspecta. de

254쪽

mem ferant sententiam, ac proinde licet judex aliquem privata notitia nocentem , vel debitorem esse sciat, si tamen in judicio det, ctum, vel debitum non potuerit probari, eundem absolvere debet. cum ipso jure naturae ad hoc, ut reus condemnari possit, requira tur, ut is vel legitime convictus, vel confessus se. Quod si re iam condemnaret, lententia certe actis iudicialibus conformis haud esset

Aliud dicendum videtur, si reum privata notitia sciat esse

nocentem, tametsi enim probatum suerit, esse nocentem, judex tamen eundem condemnare haud potest, quod in causis crimin libus, ubi agitur ad poenam mortis, satis expeditum esse arbitror. quia Lex naturae , quae directam prohibet occisionem innocentis. respicit materiam independentem a potestate humana : Respublica enim tam parum habet dominium in vitam suorum subditorum.

quam parum quivis habet in membra sua r Ergo ab hominibus nullo modo mutari potest. Majus dubium est in causis, in quibus vertitur damnum tantum pecuniarium. Prohabilius mihi videtur. quod judex ne hoc quidem casu condemnare possit, quem privata notitia scit, nihil debere, nam etiam in causis civilibus judex noualiter reum condemnare potest , quam si eidem plena fides sit facta: Si autem is privata notitia sciat reum nihil debere , tantum abest, ut eidem plena fides sit facta, ut potius ei nulla fides sit facta: Ergo &c. Tametsi igitur probatio, si in se, absolute, R in abstracto confideretur, talis sit, ut plenam fidem faciat, respectu tamen judicis, qui privata notitia scit, reum nihil debere, illa nullam prorsus facit fidem. Debet autem judici, qui jus serendae se

tentiae habet, non aliis probatum esse , ut is reum condemnarei queat. Dru P. Francisci Schmier. Tract. de Iuae Cap. a. sum. Io. se

255쪽

XVII.

Deinde judex ferre debet sententiam non tantum actis publicis , sed & juri consormem, adeo 'it si sententia juri consormis non esisset, si esset conformis actis publicis, non tantum possit, sed etiam teneatur ab actis publicis recedere, ne alias iniquam serat lententiam, ut paulo ante fuit ostentum.

XVIII. iΤenetur autem Iudex in judicando semper sequi sententiam, quae ipsi videtur esse probabilior, neglecta altera, quae ipsi videtur

minus probabilis, quia tenetur ex contractu, quem habet cum Reis publica , justitiam omni meliori modo administrare , alioquin anosam praeberet querelis, & discordiis, neque satisfaceret intentioni Reipublicae, quae munus judicandi ea Lege censetur detulisse, ut eoisdem quam optime langeretur. . At

Quaeres, quid dicendum sit, si judici perpensis omnibus neutra pars videatur esse probabilior i Potest autem Iudex haerere vel in dubio ruris, vel facti. Si haereat in dubio juris, ita, ut in ipsius

intellectu nec uni, nec alteri Parti firmiora jura Patrocinentur, pro neutra parte is sententiam serre potest, quia a judice abesse debet affectus omnis, qui procedit ex motivo non sandato in meritis causae. At si in dubio juris serret sententiam pro alterutro, neces facio ferret ex affectu extraneo, cum a caulae meritis non magis inrietinetur in unam, quam in alteram partem. Deinde quando Ius pro neutra parte pronunciat, neque judex Pronunciare potest, cum is minister tantum, & executor juris sit. At quando in intellectu judicis fundamenta utriusque Partis sunt aequalia , jus pro neutra parte pronunciat: Ergo neque pronunciare potest Judex. Et s ne quomodo is declarare poterit, pro qua parte stet Jus probabilis. Diuitias Coostel

256쪽

os ense 23sus, si neutra pars ipsi videatur esse probabilior ' Debet igitur alia

media litigantibus suggerere, monendo, ut vel transigant, vel rem controversiam dividant, vel sorti committant, vel denique arbitros

assumant

XX. Quodsi Iudex haereat in dubio facti, veluti an testator tempore

conditae ultimae voluntatis fuerit sanae mentis, vel non &c. P. Haunold de I s I. Tom. s. Tract. a. Cap. r. Comr. s. num. σ. existiamat ad generalia juris principia confugiendum esse, cujusmodi sunt: Actus praesumitur gestud a capace, si non probetur contrarium, actus praesumitur vallain, s de nullitate ejus non constet, in dubio favendum est reo, actore non probante reus es abμmendus, proniora sunt jura ad absolvendum, quam ad condemnanaum, ore. At primo saepe non

facile dixeris, sitne dubium juris, vel facti. Deinde dubium facti plerumque post se trahit dubium juris. Sic lis et sit dubium facti. quisnam ex gemellis priore, quisnam posteriore loco sit natus, si ' tamen omnes hac in parte deficiant probationes, quaeritur, quid in tali rerum statu sit juris Denique non semper in dubio facti applicari possiant principia generalia. Unde si post exactam disqui- titionem judici nihilominus omnia in aequilibrio pendere videantur, eadem, quae paulo ante allata sunt, media ei suggerit Clarisi. Dα

XXI.

Denique Iudex justam sententiam gratis serre tenetur, nec ali quid eo nomine accipere potest, alias Iure naturae est obligatus ad id, quod accepit, restituendum, nisi ille, qui dedit, habuerit animum donandi, nam Iudex ex justitia justam tenetur ferre sententiam, actio autem ex justitia debita non est res vendibilis, quia debetur absque ulla honorum jactura, ac proinde si aliquid pro ea detur, non servatur aequalitas, & is qui dedit, rationabiliter est invitus. Unde rectissime Cicero I. de Legib. injustissimum est, inquit, , ilia mercedem quarere. Ex adverso si Iudex aliquid acceperit.

257쪽

αιώ ot D ,. tit injussam serat sententiam, is post latam injustam sententiam, ad restituendum id, quod accepit, Iure naturae obligatus haud est: tametsi enim praecedens pactum ratione objecti sit illicitum , &nullam inducat obligationem praestandi promissum , cum nemo possit obligari ad illicitum, ipsa tamen sententia iniqua est actio secundum se pretio aestimabilis, ac proinde tale pactum obligat alterum sub conditione, si actio suerit exhibita, ut solvat pretium. Interim tam ille, qui corrupit judicem, quam ipse Iudex damnum per injustam sententiam alteri illatum resarcire tenentur. Ita cum S. Thoma communis Theologorum sententia tenet. Vid. P. Hau-nold. de I. I. Tom. I. Mact. a. Cap. s. contr. 1.

XXII.

Effectus potestatis judiciariae ex parte subditorum stat in obligatione parendi sententiae, postquam illa transivit in rem judicaram , nam teste Cicer. pro Sylla, satus Reipublua maxime rebus judicatis continetur. Ex quonam autem tempore sententia auctori- 'tatem rei judicatae accipere debeat, ex determinatione summi Imperantis dependet. Extra territorium autem summi Iniperantis

res judicata stricto jure non nisi ex beneplacito illius summi Imperantis vim habet, ac proinde executio ex jure persecto peti haud potest, sed precibus tantum est imploranda.

CAP.

258쪽

CAPUT II.

De Furibus Potestatis civilis, quae imm

diate res privatorum respiciunt.

g. I. De Jure imponendi tributa. sUM MARIA. ' .

I. Tributa sunt ad obrinendum civitatis finem omnino necessaria. II. Unde eorum origo antiquissima, se ab ipsis propemodum societ tum civibum incunabulis arcessenda est. III. In lara acceptione vox tribari Giam vectigasia complectisar, in fricta autem vinetalibus opponitur. IU. Dimidi ur primo in re ais, persionale, O miarum. V. Secundo in ordinarium, , extraordinarium. VI. Ex natura rei iste demum tributa imponere potes, qui summam in RepublIca obtiner potestarem. VII. Virum jus imponendi tributa ab inferioribu via praseripti s a

quiri post t

Vm. Διibus tributa imponi postsint tIX. Ad legitimam impositionem tributorum requiritur inprimis justa

causa.

X. . Talis es condigna summi Imperariis, s ejus Misistrorum susten-

.. - . . ratios . ..

XI. Nems Princeps publica se caritatis, alibraris, vel necessita is o Da coratur sumptus quosdam em araenaran facere.

259쪽

XIII. .uaria, si subditi adversus Principem crimen seditionu, es r bellionὰ commiserint. XII . Deinde ad legi imam ιributorum impositionem requirisur , at

modus causa non excedatur.'

- . Terrio denique, ut inter personas ad tribuum solvendum o fricta servetur troportio. X, L Ad solvendum tributum omnes non exempti in confiunIta sunt obligati, nisi injuseisia esset manifesa. XUII. Restantur illi, qui putant subditos in dubio non esse in conficia entia ad solvendum tributum obligatos. XVIII. Tribula, qua aae communes Reipubtica necessiates imposita, ct Dista sunt, non possunt summi Imperantes in abos uim empendere. XIX. Nis necessi in , vel major Reipiatica stiluas Me exigeret. XX. Ea vero, qua adsistentationem Principis soluta sint, prae bene, e malae expendat, nihil interes, modo Da munera non desis. XXI. Euibus modis obligatio solvendi tributum cesset ex parte tXXII. In totum cessat, si causa, propter quam indictum es, cessave- . . . ris, ns forte causa nova supervenerit.

JUribus summi Imperii non immerito accensetur etiam Ius imponendi tributa, nam in tributis teste Ulpiano in L. a. f. ao f. de uastion. Reipublica nervos esse, nemιπι dubium es, sine quibus compus hoc morale, & politicum conservari haud potest. Uere δε- citus Lib. . rastor. cap. 7 . nκm. a. neque quies Gentium, inquit, armo, neque a'ma De inpendiis, neque sipendia sine tributis haberi queunt. Sunt igitur tributa ad obtinendum civitatis finem omnino necessaria, ac proinde is, qui summam in Republica potestatem hahet, ea jure suo imperare potest. Unde

II. origo

260쪽

II. Origo tributo um antiquissima est, & ab ipss propemodum Q-cietatum civilium incunabulis arcessenda. Sic Cum I. Reg. Cap. r.

Samuel populo Israelitico Regem petenti Ius Regis pradixistet, inter alia ait: Sed es segetes vestr- , o vinearum reaetus addecimabit. Et paulo post: greges quoque vestros addecPabit. Salomon super tributa constituit Adoniram filium Abda. I. Reg. Cap. . vers. Q Manahen super Israel cunctis potentibus, & divitibus argentum indixit, ut daret Regi Assyriorum. . Reg. CV. I s. ver . Ist. Sed & apud alios populos, veluti Persas, Graecos, Romanos, tributa in usu fuisse passim profanae testantur historiae. m. Est autem tributum, si Ulpian. in L. ar. in .F. de V. S. credimus , a verbo tribuo derivatum, ac late lumptum quamcunque denotat pensionem, quae Reipublicae ad communia onera sustinenda persolvitur, quo sensu etiam vectigalia conaplectitur. Strictius vero acceptum vectigalibus opponitur, quae a tributis in specie sumptis hoc solo fere differunt, quod tributa nonnisi subditis, aut bona saltem immobilia in territorio possidentibus imponi possint, vectigalia vero non a subditis modo, sed & a peregrinis, tametsi nulla hona immobilia ibidem sita habeant, exigantur. Et in hac acception . IV. Dividitur tributum I. in reale, personale, R mixtum. Reale est, quod immediate rei imponitur propter rem, nullo possessoris habito respectu. Personale, quod personae imponitur citra respectum ad bona, at in L. ult. g. r. Τ. de Cen b. L. F. Coae de M. Eccles L. M. Coae de Capuat. tributum capitis, seu capitatio vocatur. Mi tum denique, quod personae imponitur cum respectu ad bona. Dividitur H. in ordinarium, & extraordinarium. Ordinarium dicitur, quod ob causam ordinariam , A successivam Lege publica

SEARCH

MENU NAVIGATION