Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

e pes pour les visiter, en sit des plainter a ti Reines mitrasse oro. Muis ti Reine lui etrivit , que ἰ' Ambasscdeur Boit oblige de dissimulotous te, qui υ' Ufensost pas directement ti dignire de fon soaverain. Denique subiungit: e' es poarque' ii ne se pomisit pianiare, si um eum incivilite, doni la Reine tonustir se resem, , si rige troavolt a pra-poso ka Wicquefort. qu, ipse erat Legatus, eui proinde Ius Gemtium hac in parte incognitum esse non Poterat.

Ivendum autem est vectigal non tantum pro rebas, qua imis portantur, aut exportantur, sed quandoque etiam pro nudo tranis situ , Licet enim innoxius transitus jure humanae idcietatis euivis patere deheat, ac per consequens nihil eo nomine exigi pota via deatur, ubi tamen viarum publicarum resectio admodum sumptu la est, iniquum non erit propter nudum etiam transitum proporistionatum exigere vectigal, cum multitudine transeuntium viae citi tis corrumpantur, ac proinde sumptus ad reparationem neeessarii cumulentur. Stryk. ad ti3. Is is Publicam O vectigal. 3. Psemp

Objectum vectigasum sunt res iisdem obnoxiae. Quaenam a tem res.vectigalibus obnoxiae sint, ex usu eujusvis Reipublicae deis pendet. Iure Romano non nisi rerum promercalium nomine, seu quae negotiationis, & commercii causa importantur, ves exportam tur, vectigal lalvendum est, res autem uiuales, seu ad victum . &amicium paratae ab hoc onere immunes fiant. g. s. Cod de Rectiga es commis. Si tamen publica necessitas urgear, vel pro securitate.& eommoditatet viarum sumptus faciendi sint, injustum non erit, etiam rebus usualibus vectigal imponere, modo ejusmodi res nora nimium onerentur. P. Less. Ivia cis. Cap. II. Dubis. A per ιον.

Forma vectigalium consistit in lagitima eorum in postione. Ut autem legitima sit, requiritur Primo justa causa, veluti respectu Meti -

272쪽

vectigalium terrestrium est compensatio sumptuum, quos Pro munitione, reparatione, commoditate, & securitate viarum faciunt, summi Imperantes, qui modicam saltem recognitionem ab exteris peregrinis merces per ditionem sibi s ditam transvehentibus etiam hoc nomine non injuste exigere posse videntur, quod liberum iis transitum ad alium populum concedant, quem alias erecta stapula impedire potuissent, unde lucrum non ad illos exteros mercatores, sed ad cives suae Reipublicae pervenisset. Uectigalia vero fluviatilia exigendi caula esse potest, quod flumina non raro arrosionibus. &inundationibus vicinos agros iubruant, eamque ob causam aggeria hus c ercenda sint, curandumque, ne deterior reddatur statio, &navigatio, R ideo iniquum non est, ut, qui citra ullum detrime tum lucrum ex flumine capiunt, modicum quid persolvant. Ue- ctigalia denique maritima exigi possunt , si signa sint constituenda notardis brevibus, aut scopulis, si dirigendo nocturno navium cursui ignes alendi, si mare a pyratis purgandum, si portus exstruendi, reparandi, conservandi, ne arenis ab aestu maris injectis expleantur. Conser Pussendori. Lib. s. Cap. I. Imo postquam diversi summi Imperantes in cereas maris portiones non tantum Imperium, sed & dominium sibi asseruerunt, etiam in signum, ac recogniti in nem Imperii, & dominii maritimi a navigantibus aliquid exigi pocse putat Ziegler. de Iurib. Mages. Lib. a' Cap. r. g. II. Interim cumvectigal maritimum longe odiosius si, quam terrestre, id moderate , & citra avaritiam trinandam esse monet. Puffendors cis loci

Secundo ad justitiam vectigalium requirittir, ut modus causae non excedatur. sed ut aequus modus servetur, in quo haud raro

peccari solet: Unde quantitas vectigalis solvendi inter diversas gemtes pacto publico quandoque definitur.

. XI. Effectus legitimorum vectigalium stat in obligatione illa solve

di. Solvuntur autem ex consuetudine ubique ferme locorum re-

273쪽

cepta non ex ipss rebus, seu mercibus, sed in pecunia, licet abs lute loquendo juri naturae non adversetur, vectigalium nomine partem aliquam ex ipsis mercibus detrahere, modo non sint ejus indolis, ut hoc facto reddi possint deteriores, aut minus vendibiles , secus enim exactionem portionis ex ipsis rebus, seu speciebus iniquam esse existimamus. Sic utique vini, cerevisiae &c. pars absinque periculo corruptionis praestari vix potest. Εcontra nullum corruptionis periculum est, tametsi ex ferro, plumbo, lignis &c. pars quaedam vectigalium nomine detrahatur, veluti Stryk. apud Mollenbec. ad tit.F. de Publi ran. or Vectigal. num. 1 f. in vicinia receptum esse testatur, ut in transportatione lignorum, in utrabo

flossuas did 'EduovoIi id, trigesimus truncus praestari debeat. XII.

Cceterum qua poena assiciendi sint illi, qui legitima defraudant vectigalia, hoc ex Imperantis dependet determinatione, vulgo tamen poenam commissi in usu esse constat, in quam haud incidit, qui tempestate, aut alia vi maiore impeditus non solvit cum vis major liberet a poena, quippe quae locum habere non potest, ubi nullum est delictum.

XIII.

Ex adversio si viatores, & vectores ob culpam ejus, qui vectigalia percepit, damnum sint passi, veluti si vectigal solutum sit

propter reparationem, vel securitatem viarum, & is vias non reparaverit, aut tutas, & securas non Praestiterit, quamvis praestare potuisset, is omne damnum, quod propterea perpessi sunt, ipsis jure naturae resarcire tenetur. Ziegler. m. Lib. a. Cap. I s. S. s.

I. III.

274쪽

SUMMARIA.

I. Sammi Imperantes habent atium, o eminens dominiam in omnia bona,'jura subditorum. 4II. Desinitur altum, ese eminens dominium , s explicatur Deg

III. Competit sotis summis Imperantibus. IV. Dominio alto sufecta Iunι Gιam res exterorum, se existant in territorio ejus, qua summam eo loco habet Imperium. U. Dissert a dominio, quod civitas habes in partes sui terrisorii privatis non assignatas. VI. Adducisur ejus essectin. VII. Grum ex 'rommuni compensetis facienda sit istas, qui vi eminensis dominis siuum amigere. VIII. Affertur ex Hisoria Romana insigne temperamentum aquitatis.

IX. tui periculum damni in se recepsse iniri itur, nasiam compensationem petere potes.

AD Iura summi Imperii recte etiam resertur altum, & eminens dominium in bona, & jura subditorum ; Si enim personae summae potestati sunt subjectae , non possunt non earum quoque jura, ac bona eidem esse subjecta, ita, ut exigente necessitate, vel publica utilitate ad bonum commune de iis non minus disponere valeat, quam quivis ad bonum privatum de iis disponere potest, alias sane finis, propter quem plures in societatem civilem coaluerunt, obtineri haud posset, cum salias publica laepe postulet, ut, qui summum in civitate Imperium habet, de juribus; & bonis su ditorum disponat.

275쪽

Describi potest, quod sit legitima de juribus & bonis subditorum necessitate, vel publica exigente utilitate nomine proprio dis. ponendi facultas. Dixi I. necessitate, vel publica exigente titillute; nam extra in sum necessitatis, vel publicae utilitatis summi Imperantes dominio ito, & eminenti uti haud possunt. Unde Rex Achab non poterat vi alti, & eminentis dominii petere , ut Naboth vineam suam ei venderet, vel titulo permutationis ei cederet, cum nec necessiistas, nec pubIica subfuerit utilitas, sed voluptas tantum, & commoditas Regis Privata. I. Reg. Cap. a I. Non tamen requiritur, ut necessitas sit extrema, in tali enim necessitate etiam privati jus habent in aliena, cum quoad jus utendi primaeva reviviscat rerum communio. Utilitatis quoque publicae nomine non intelligimus quamcunque demum utilitatem, sed talem, quae prope ad limites necessitatis accedit; alias magna esset injuriis faciendis licentia, si qualiscunque publica suisiceret utilitas ad exercendum altum, &eminens dominium. Dixi II. nomine proprio, ut excludantur tutores , & curat res Regum, quamvis enim exigente necessitate, vel publica utilitate dehonis, & juribus subditorum disponendi habeant facultatem, quia tamen non jure proprio, sed nomine Regum disponunt, quos ob eorum infantiam, vel furorem, aut eminentiam in sua tutela, vel curatela habent, ideo dominium altum. & eminens non habent, non magis, quam coetera summi Imperii jura, quae nomine Regum exercent, habere dici possunt, nec enim Maiestas communicatur tutoribus, & curatoribus, sed integra, & illaesa penes Reges permanet , tametsi ad Regnum administrandum sint inhabiles.

Subjectum dominii alti, & eminentis sunt summi Imperantes, quibus solis tanquam pars Majestatis potestativa, ex natura rei

276쪽

competiti licet enim minores etiam potestates quandoque actus exerceant eminenti dominio Proprios, eos tamen non nisi ex coninsensu summi Imperantis exercent saltem tacito, vel qui in praesenti rerum statu jure merito praelumi potest, secus inferiores potestates ad jura summi Imperii manus extendere neutiquam possunt, nisi severae redditioni rationum se velint subjicere.

iva Objectum dominii alti, & eminentis sunt bona, & jura subdi

torum non tantum singulorum, sed & collegiorum, ac aliorum corporum, quae civitatis partem faciunt, quippe quae hoc in passu singulorum jure censentur. Excluduntur ergo res exterorum, nisi forte existant in territorio ejus; qui summum eo loco habet Imperium quo casu alto, & eminenti dominio non minus subjacent, quam res illorum, qui eidem ex caula permanente sunt subjecti, uti enim personae, quamdiu in territorio commorantur, summo ejus loci Imperio subjectae sunt, ita & res. Atque cum hac limi ratione Grol. Lib. a. tarp. I . S. P. intelligendum esse arbitror. Hoc sundamento niti videntur Principes, qui bona exterorum in portubus suis deprehensa necessitatibus suae Reipublicae sub obligatione restituendi accommodare solent. Sic cum saeculi XUI. Anno 68. magna vis pecuniae mercatorum Genuensium, & aliorum Italorum ex Hispania in portus Anglicos, delata esset, eamque Albanus tanquam Hispanicam falso vindicaret, Regina Elisabetha, ut Cam den. Parr. r. sub fin. dict. ann. refert, eam statuit, fiduciaria cautione interposita a mercatoribus mutuo sumere. Non dissimile est, quod idem Para. s. ad annum 81. ejusdem saeculi m morat de

pensitatione Presuntica, vulgo east ι Stibi , quo nomine tricemma pars omnium, mercium, titulo mutui, ardente inter suecum &Danum bello, exacta fuit, cum promissis, eam sinito bello resundendi. Sic etiam saepe exteri naves suas in portubus deprehensas ad usus Reipublicae pro certa mercede locare coguntur. Quae omnia vi alti, & eminentis dominii fieri possunt, si publica haec exigat necessitas, vel talia utilitas, quae proxime ad limites necessι-

277쪽

tatis accedit. At nescio, utrum non, quae ad excusarida ejusmodi facta ab Imperantibus quandoque allegatur necelsitas, vel tanta Reipublicae utilitas, saepe non nisi meri sint praetextus, vel ex alio rapite talia injusta sint. Uid. Boeser. ad Grol. Lo. r. Cap. r. de Domin. eminent. pag. mibi. LII. se seqq. U

Forma Dominii alti & eminentis consistit in differentia specifica , quti distinguitur a dominio, quod civitas habet in partes sui territorii privatis non assignatas, puta flumina, montes asperos &c. quae ex supra tradita desinitione per se colligitur.

Effectus stat in actibus, quibus summi Imperantes ex causa ne cessitatis, vel publicae utilitatis de iuribus, & rebus subditorum ad honum commune disponunt, veluti jus quaesitum auferendo, rein bus eorum utendo, eas alienando, vastando, corrumpendo. Sice. g. s urbs munienda sit, horti, agri, praetoria privatorum, lassis& aggeribus occupantur, in oblidionibus aedes, & arbores privatorum dejiciuntur , & exscinduntur, ne hostibus prosint, obsessis noceant, materia quoque, quae suis usibus privati disposuerant, muniendo oppido adhibetur, imminente necessitate deposita publice pecunia, aut privatorum gazae invaduntur, si, quod civilius est . a volentibus subditis istas pecunias velut mutuo accipere non licet, si alia ratio non sit hostem repellendi. propria vastatur re gio. & quidquid usui esse potest , quod avehi nequit, corrumpi tur. Conser. Boeeser ubi supra pag. I I s. s seqq. Pustendo . Lib. 3. Cap. s. g. I. Grol. Lib. a. CV. Ι . S. I. ct II. item Lib. I. Cap. ao.

g. r. num. I. ubi tamen

VII.

Quaeri vulgo solet, utrum non ex communi compensatio facienda sit ei, qui vi eminentis dominii suum amisit i Placet inte

278쪽

esse, utrum . quod vi eminentis dominii factum est, immediate, ac directe respiciat utilitatem communem , velut in exemplis ante M. latis, vel tantum mediate, ut accidit in praeseriptione, & re audica.ta, ubi virtute alti. 2 eminentis dominii pristino domino situm dominium aufertur, & in alterum transfertur. Hoc casu nulla est facienda compensatio: illo autem casu, si possit, omnino fieri deis hel, uti enim aequitas exigit, ut damnum, quod quis jactu rerum arum ad levandam imminente naufragio navim perpessus est, in omnibus, quorum res propterea servatae sunt, reluctatur, ita eluam postulat, ut, si quis onus, quod omnibus incumbit, solus sustinuerit, ei vel ex communi aerario, vel a reliquis resarcitio fiat. ita tamen, ut si contributione omnium damnum sit resarciendum, etiam ipse contribuere teneatur, ac proinde partem, quae ipsum contingit, pro accepta habere debet. Et quamvis sorte talis ni re rum status, ut delacto nec uno nec altero modo compensatio fieri possit, non tamen propterea exclam est obligatio resarciendi. sed interim, donec copia suppetat, tantum sopita. GrOt. cis. CV. δν.

Insigne hac in re temperamentum aequitaris olim elegit Senatus Romanus, quod non possum silentio praeterire. Narrat Liv. Lib. s r. Cap. 1 I. venisse tempus, quo Privatis Respublica pensionem tertia am pecuniarum, quas mutuas in bellum Punicum secundum dederant, solvere debebpt. At cum ad novum bellum, quod magna classe, magnisque exercitibus adversus Macedones gerendum esset, vix sussiceret aerarium, negarunt Consules, esse. unde iis in praesentia solveretur. Ideo apud Senatum questi sunt privati, ac dicebant , si in punicum bellum pecunia data in Macedonicum qu que bellum Respublica uti vellet, aljis ex aliis orientibus bellis, quid aliud , quam publicam pro beneficio tanquam ob noxam luam pecuniam fore t Igitur cum privati aequum postularent , nee tamen solvendo aeri alieno Respublica esset, quod medium inter aequum, & utile erat. decrevit Senatus, ut, quoniam magna pars eorum agros vulgo venale, esse diceret, & sibimet emptis opus esse,

279쪽

ret, Consules agrum aestimaturos, & in jugera astas vectigales, testandi causa publicum agrum esse, imposituros, ut, si quis, cum .lvere posset populus, pecuniam habere, quam agrum mallet, stitueret agrum populo. Memorabile sane temperamentum aequitatis , quo & publicae utilitati contuitum, & privatis, qui Iasi eam conditionem acceperant, simul satisfactum est. Planὰ licet aliquis ex causa necessitatis , vel publicae utilitatis propter commune bonum damnum esset pastis, si tamen is periculum hujus damni in se recepisse intelligeretur, nullam hoc casu compensationem petere posset, veluti sunt, qui prope locum munitum aedificant, facile enim pruidere possunt, tempore imminentis obsidionis talia aedificia, ne obsessis noceant, & hosti prosint, destruenda esse, unde suo Periculo aedificare censentur. Pusscia f. supra cis. S. I

CAPUT III.

De Furtibus summae Potesatis civilis ini um territorium.

g. Unicus.

I. Reserariis varia jura in terrisorium. II. Utrum summi Imperantes etiam incrementa fluvialia fibi vindicare queam tm. tarum Liuiti sed by COOste

280쪽

III. tarum, si flumen, quod inter duos populos interfuit, eursum suum

mutes, simul Imperii quoque terminiu mutetur

Ura, quae summi Imperantes in ipsum habent territorium, plura a sunt, veluti exstruendi civitates, easque muniendi, fortalitia in finibus territorii erigendi, vias publicas constituendi, jus instituendi cursus publicos, seu postas, jus sibi vindicandi lapidicinas, &metalli sodinas in montibus, qui privatorum non sunt, loca inculta a nemine occupata suo adscribendo fisco, exteros ab accessu, seu transitu excludendi, modo justa subst causa, transitus enim innoxius Jure humanae societatis patere debet, Ius in flumina publica , ea alio derivandi, cataractas aedificandi, emolumenta fluminum

Ouaeri potest, utrum summi Imperantes , etiam incrementa fluviasia, puta alluviones, insulas, & partes alvei, quas flumen siccas reliquit, sibi vindicare queant N. Interesse, utrum flumina sint publica, vel privata. Si publica, summi Imperantes jure naturae talia incrementa sibi vindicare possunt: si enim sumen sit publicum , etiam ripae, & alveus , tanquam partes fluminis sunt publicae, & quidem non tantum quoad usum, sed etiam quoad proprietatem, quam populus vi occupationis sibi quaesitam retinet, hoc ipso, quod eandem privatis non assignaverit: Ergo etiam illud, quod ripis adjicitur, vel in numine nascitur, aut suum relinquitur, publicum est , ac proinde ab Imperante vice populi jure vindicari potest. Si autem flumen sit privatum , latra incrementa pertinent ad privatos, quorum est flumen. Inter m plerumque alluviones proxima praedia possidentibus concedi solent, & concessae esse intelliguntur, si agri privatis assignati non alium finem ex ea Parte, quam naturalem, seu flumen ipsum habeant. Conser Grol. Lib. a. Cap. δ. g. p. o seqq. & Puffendors. Lib. . Cap. I. S.Ia.

SEARCH

MENU NAVIGATION