Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Quari etiam potest, utrum, si flumen, quod .inter duos populos interfluit, cursum situm mutet, simul Imperii quoque terminus mutetur N. Interesse, utrum per alluvionem sensim uni parti aliquid detrahatur, & alteri adjiciatur, an vero flumen priorem alveum penitus dereliquerit. Illo casu flumen mutato paulatim cursu & terminum Imperii mutat, ita, ut quidquid flumen partialtemadjecit, sub ejus Imperio sit, eui aletium est, eum eo antismo uterque populus primitus Imperium occupasse credariar, ut flumen sui medietate eos dirimeret, tanquam terminus naturalis. Hoc autem casu terminus Imperii non mutatur, sed medietas alvei derelicti terminus manet, quia censentur populi flumen constituisse pro termino, quatenus idem flumen manet, si autem in totum mutetur alveus, desinit vetus flumen esse, perinde ac si sessa --nu iacta alio fuisset aversum, vel flumen omnino exaruisset. Ex adverso alluvio non mutat speciem fluminis, sed in astimatione morali idem flumen manet, scut navis, quae per partes reparatur, eadem manet navis. L. Io. . Gib. mod in ran amitt. Grol. eis. Lib. a. Cap. I. f. ro. I . Vid. insta Traa. a. Lis. a. rap. s.

S. I.

282쪽

DE JURIBUS LIBERTATIS

MAIESTATI CONNEXI S.

Discussimus superiore Parte praecipua jura summae Potestatis civilis , progredimur jam ad illa iura, quae directe ex libertate naturali promanant, quo pertinent jura Belli, Pacis, Foederum, &Legatorum ι Tametsi enim haec jura non minus, quam jura Majestatis ad honum publicum sint exercenda, ex Maiestate tamen, seu' summa in civitatem potestate non profluunt, sed ex libertate naturali, quae Majestati tanquam individua Comes cohaeret, licet vulso, sed male, ad jura Majestatis referri soleant. Sit igitur

CAPUT I.

De Fure Bessi.

s UM MARIA.

I. Vnde vox lestum opstinem trahat fIl. De iram, is explicatur definiris belli. III. Dividitur prim, in fnternum, re externum. IV. Secunia is Desen uis, o offensevum,. U. Tertis in reparatoriam, viniurativum, lis Anextam vi. Ruarto in νablisum, privatum, es mixtum.

283쪽

VIII. Denuntiatis Belli alia es pura, alta conditionata. IX. diuamvis in bella defenstris nulti jure naturae requiratur denuntiatio , requiritur tamen in bella offenseo.

X. Ejd obtineat hac in parte de Iure Gentium ' XI. Eois si finis denuntiationis uestem conditurata 'XII. Feltam Imperanti indictum Amul etiam eseu subditis, s sociis in dictum esse ceἡsitur. XIII. Indictio hodie plerumque per libeaeos publicos, quos Manifesa --cant , fieri silet. 'XIU. Utrum bestum satim, atque indictum est, inferri posti 'XV. Dreiditur bellum sexto in justum, o injustum.

Vox Festum a voce duellum originem trahit; Ueteres enim dicebant duellum, .ut patet ex illo, quod est apud Liv. Lib. r. Cap. 36. quas res nec dederunt, nec fecerunt, nec solverum, puro, pioque duello quareia, censeo. Posterior autem aetas ex To duellum fecit bellum, perinde ut ex duonus, quod suerat, factum est bonus,& ex duis his. Duellum autem a duobus dictum est simili sensu, quo pacem unitatem dicimus. Grol. de J. B. O P. Lib. I. Cap. r.

S. a. num. a.

II. Describi potest, quod sit status animσ hostili per vim certantuum, qua tales sunt. Dixi primo, statu. . usus enim jam obtinuit, ut vocabulo belli non actus, sed status intri ligatur. . Hinc bellum est, etiamsi sese non exserat v. g. tempore induciarum, ac proinde praelium differt a bello, ut Pars a toto, quia prauium est pars belli. Unde Tacit. Annal. Lib. a. Cap. ult. Arminium praebis ambiguisum, bella non victum dixit, & Hannibal non prasio modo D, sed bellam tum esse, fassus est. Liv. Lib. Io: Cap. Is. Dixi secundo, per vim

certantium ti duo enim, inquit Cicero I. de Ossic. Cap. II. sani genera decertandi, unum per disceptationem, aberum per vim, cumque ista tyroprium hominis, hoe bestuarum, confugiendum est ad posterius, s uti non licet priore. Bellum igitur non est, si verbis tantum inter aliquos disceptetur, & ideo admonuerunt Athenienses AEtolos apud

284쪽

Liv. tib. I s. Cap. sa. prope fin. dum integra omnia essent, verbis potius de iis, qua ambigerentur, disceptarent, quam Asiam, Europam ad funestum armarent bellum. Dixi tertio, animo hostili, ut excludantur tum certamina brutorum, quae ratione destituta impetu tantum adversius se . invicem feruntur, tum pugnae inter homines exercitii, vel quaestus causa institutae. Dixi quarto, qua tales sunt, seu quatenus certant, non quatenus eo tempore, quo bellum inter se gerunt, aliquid agunt respectu aliorum, cum quibus bellum non est.

Dividitur bellum I. in Internum, & Externum. Illud, quia inter cives, seu ejusdem Reipublicae membra geritur, etiam civile: hoc autem, quia contra exteros geritur, hostile appellatur. Sic bellum Seutorianum, inquit Flor. Lib. I. Cap. a a. in pr. hostile potius, an civile dixerim, nsio; Vocabulum enim hosis Teste Cicerone eis. Lib. I. Cap. I a. veteri latio nil, nisi peregrinum, seu xternum significabat. '

quo aggressorem repellimus: Offensuum vero, quo alterum aggredimur. Sic latro adversus viatorem gerit hellum offensivum, viator autem defensivum.

Dividitur III. in Reparatorium, Uindicativum, & Mixtum, perinde ut actiones dividi solent in rei persecutorias, poenales, & mixtas. Reparatorium est, quod eo fine geritur, ut jus, quod ab altero laetum esse dicitur, reparetur. Vindicativum, quod tendit ad ulciscendam injuriam, quam nobis illatam esse dicimus. Mixtum denique, quod partim juris praetensi obtinendi, partim injuriae vindicandae causa geritur. Qui autem ex sola dominandi libidine bella gerunt, non tam bella gerunt, quam detestanda potius exercent latrocinia , non hostes, sed latrones nominandi, ut Scythae apud Curi. Lib. . CV. r. Alexandro Magno objecerunt: Tu, qui te glorians ad Latrones persequendos venisse, omnium gentium, quas aHIsti, latro es. Consentit S. Augustin. Db. . de civis. Dei cap. L ubi ait: inferreo bella

285쪽

bella finitimis inde in caetera procedere, ae pvulos sbi non mose ssia Regni cupiditate conterere, quid aliud, quam grande latrocinium no . minandum sy

Dividitur IU. in Publicum , Privatum , & Mixtum. Bellum publicum est, quod geritur Auctore utrinque eo, qui summam in Republica potestatem habet, ut David bellum geuit, & quidem quindicativum in Regem Ammonitarum propter Legatos male habitos. a. Reg. Io. Privatum, suod geritur Auctore utrinque eo, quorum neuter habet Majestatem, ut si viator in latronem, aut duo Patresfamilias extra Rempublicam viventes inter se bellum gerant. Μixtum denique, quod geritur inter eos, θuorum unus Majestate fulget, alter ea non fulget, quo reserenda sunt bella pyratica, quae Romani olim tempore Mithridatis gesserunt in pyratas, & servilia. quae gesserunt in tumultuantes servos. Flor. Lib. I. Cap. o. Ip. se a o.

Nobis in hoc here de bello duntaxat Publico sermo erit,

VII. in

Dividitur U. in solenne, & non olenne. Solenne dicitur, quod non tantum utrinque putat cum , sed & publice decretum, ac indictum est. Non solenne vero, quod vel utrinque publicum non est, vel saltem indictum non est. Unde duo requiruntur, ut hellum solenne sit: Primum est', ut geratur Auctore utrinque e . qui summum habet Imperium. Hinc bellum, quod Rex vel in rebelles subditos, vel adversus Pyratas. & latrones gerit, solenne non est, nisi sorte, qui praedones tantum suerant, aliud vitae genus amis plexi civitas lacti sint; nam malum hoc, inquit S. Augustin. cit. Lib. . CV. . s in tantum perditorum hominum accessibus cresit, ut re uia 'ca teneas, seris constituat, civitases occupet, populos subiuge , Regni nomen assumit. Alterum est, ut bellum publice sit decretum, & ah una saltem parte alteri denuntiatum, & indictum i licet enim sirpe utrinque indictum fuisse legamus, ut fieri solet, si uterque se laesum esse putat, id tamen necessarium non est. Grol. Lib. s. Cap. s. S. I.

m. s. in

VIII. Est

286쪽

Est autem denuntiatio alia pura, alia conditionata. Pura est. qua simpliciter alterius amicitiae, & societati renuntiamus, eumque hostem nostrum declaramus. Haec per excellentiam inductio vocari solet, dc plerumque fit, ubi bellum jam alter intulit. Conditio nata vero, quae cum rerum repetitione conjungitur, seu, ut clarius dicam, quae tum demum bellum minatur, si alter petitis non satisfecerit, quamquam saepe etiam absque comminatione belli res repeti soleant. Talis conditionata denuntiatio est illa Samnitium apud Liv. tib. I. capi as. eam se coatumeliam , i uriamque, ni sibi ab iis, qui fecerint, dematur, ipsos omni vi depulsuro esse. interdum conditionatam pura subsequitur, sed id necesse non est: si enim petitis non satisfiat, illa in puram resolvitur. Huc pertinet, quod Feciales in causa Antiochi consulti apud Liv. bb.sσ. cap. s. responderunt, amicitιam renuntiatam viderii cum legatis toties reperentibus

res nec reddi, nec sinisteri aequum censuissent. Grol. Furacit. g. . num. r. ct a.

Quanquam autem in bello, quod sui, aut rerum suarum rue darum causa suscipitur, nulla ex necessitate juris naturae requiratur denuntiatio, cum alter bellum nobis inferendo id ipsum sibi satis denuntiet, quia facile augulari potest, quod naturale contra vim illatam defensionis remedium non simus omissuri, in bello tamen o D nsvo conditio nata omnιno opus est denuntiatione; saeva enim res est bellum, & innumera fere mala post se trahit, quibus non tantum Reipublicae hostilis, sed & bellum inferentis subditi, de quidem Innocentes potissimum involvuntur, ac proinde summi Imperantes ex lege charitatiS omnia prius tentare tenentur, quam ad hellum decurraiar, dc innocentes tot malis ipsamque Rempublicam periculoso exponant bello. Recte Cius Pontius apud Liv. lib. p. cap. r. justum bellum dixit, quibus necessarium, se Ha arma, quibus nuri, nisi in armis, relinquitur spes. Omne quidem bellum, ut Metellus apud salust. cap. X a. de bello Iug νιλ ait, facile sumitur, caterum

ageret me definit: nec in ejusiam est potesate mitium ejus, o finis; si-

Ll quidem

287쪽

quidem incipere cuivis, se ignavo ucet, deponι, tw victores velint. Undo neutiquam allentiri positim Grotio, qui alleg. cap. s. g. o. num. r. nullam jure natura: dc nuntiationem necessariam este arbitratur, ii quis rei suae ab altero detentae.manum injiCere, aut de illo ipso, qui deliquit, ultionem sumere velit. Plane licet in bello defensivo nulla ex necessita Ie Iuris naturae requiratur denuntiatio, nihilominus tamen, ubi absque indictione Vis armata nobi S infertur, honeste, de laudabiliter interponitur interpellatio, ut ab Offendendo abstineatur, & damnum Illa tum reparetur, secus eundem nos pro hoste habituros esse.

Iure Gentium autem non tantum in MIIo offensi uo, sed & indefensi vo denuntiationum, non quidem simpIiciter, sed ut effectus peculiares, puta impunitatis, dc publicae judiciorum tuteIae, Consequantur, necessaria in esse putat Gror. HEI. cap. I. g. ΙΣ. At e labus ist, non ex indictione, sed ex eo, quod bellum publicum sit. profluere videntur. Certe exempla omnium saeculorum docenti inhellis publicis etiam non indictis eandem impunitarem, & judicio- .rum tutelam obtinuisse, uti recto Thomas. ad Huber. de Iar. Civiaria. tib. s. sieris. . cap. . num. I. advertit. Adde Ziegler. ad g. II.

Finis igitur denuntiarionis sa Item condition arae non in eo Co sist,t, ut certo Constet, non privato ausu, sed voluntate utriusque populi, aut populi capitum geri bellum, prout Gror. cit. f. II. existimat ; quid si enim is ipse, qui summum Imperium habet, prinsens vim armatam inferat i utique hoc Casu certo constat, non pri. vato ausu, sed voluntate su in mi Imperantis geri bel Ium, dc ramen non jure Gentium duntaxat, sed ipso etiam naturae jure ut paulo ante ostendimus , an requam vis N IIica ab eo inferatur, conditio nata requiritur denuntiatio. Dicendum igitur potius videtur, ideo bello offensivo praemittendam esse denuntiationem condition aram , ut tenretur, utrum forte non citra bel Ium obtiners pol-st debita satisfactio, & si non possit obtineri, ut Omnibus conster, inevitabili necessitate ad arma inferenda nos suisse compuIsos; id

enim Dipitigoo b c Oosl

288쪽

enim semper egerunt tum Romani, tum Gentes aliae moratiores,

ut bellandi causas habere se justissimas non modo crederent ipsi, sed exteris quoque omnibus, & ipsis etiam, si fieri posset, hostibus

persuaderent. Ziegler ad cis. g. o. - . ..

XII.

. inamvis autem bellum quandoque non Imperantibus solum. sed no*inatim etiavi subditis eius indici soleat, ut patet ex foris

mula indictionis apud Liv. lib. I. cast. Ra. ob eam rem ego. Populsisque Romanus yopulo priscorum Latinorum hominibusque prasiris Latinis sellum indis, sacώρων necesse tamen non est, ut subditorum era pressa fiat mentio, quia Imperanti indictum simul omnibus etiam ejus subditis, imo & illis, qui eidem se socios adjuncturi sunt: tanquam accessioni ipsius indictum censetur. Sic cum Romani Regi Antiocho bellum indicere vellent, Feciales consulti, utrum . Eloim quoque separatim indici juberem bellum, responderunt, AEulos ul-rro sibi bestum indixisse, cum Regem Antiochum in Europam ad bellum populo Romano inserenaum traduxissent. Liv. lib. Ig. cap. s. si tamen hello absoluto Regem, aut populum alterum, qui alteri se socium ad unxit, ob suppeditata auxilia bello impetere velis, nova omnimo indictione opus erit, quia novum est bellum, nec amplius, ut antea, tanquam accessio alieni belli spectatur, sed ut principalis.

Caeterum moJus indicendi belli apud diversos populos olim diversus erat, de quo videri potest Gror. g. δ. Brisson. de Forma lib. . Hodie plerumque per libellos publicos, quos manifesta vocant, indictio fieti selet. Quandoque tamen etiam per Feciales, seu Heroldos bellum indicitur. Besolae Thesaur. pratae voe. sieroldi Solem praeterea, qui bellum moliuntur, etiam legationibus, ac litisteris ad vicinos Principes arnaorus suorum necessitatem ob oculos ponere, hostilium vero injustitiam accusare. Κulpis Collen Groti Exercit. Ir. Thes a. in .

289쪽

Quamvis autem jure Gentium beIIum statim, atque indictum est, inferri posse existimet crota septus citcap. I. g. II. ea quod imdustio nullunt post se tempus requirat, quod bello vacuum esse oporreat, prout hellum Punicum tertium fimuI indimim, simul illatum

est. mihi tamen hoc non aliter admittendum esse videtur, quam si post denuntiationem conditionatam, aut interpellationem absisque comminatione belli factam satis appareri, alterum satisfacere nolle, ac propterea pura subsequatur indictio. Si autem denuntiatio belIi cum rerum repetitione conjungatur, & restitutio, vel satisfactio negata non sit, non tantum jure naturae, sed de Gentium per tantum temporis spatium exspect andum erit, quantum sumcit ad deliberandum, dc rei pondendum. Ziegler. adcit. I. II. V triat. - ille . o.

XV. Dividitur bellum denique VI. in Iussum, & in iniussum. I

stum dicitur bellum tribus modis. l. Quatenus justum idem denotat, ac solenne. II. Ex rerum gestarum magnitudine. III. ix causa, unde oritur. Et in hac postrema acceptione iustum bellum est, quod ex justa geritur causa: injustum vero, quod justa causa su nixum non est. Tametsi autem bellum utrinque injustum esse possit, velutr si duo, quorum neuter ad regnum Ius habet, de eo inter se bello deCertent, aut rem communem uterque in Iidum subi vendicet, non tamen ex adverso dari potest bimum reipsa utrinque justum; si enim justa est aggressio, defensio necessario est injusta, & vice versa, quia implicar, ut facuItas moralis detur ad Contraria, puta ad agendum ex una parte, & ad impediendum eualtera. Ut autem neuter NIIantium agat injuste, fieri utique potest; nam ut aliquis injuste agat, necesse est, ut etiam sciat, id , quod agit, injustum esse, multi autem id ignorant; quia multatum in iure tum in facto fugere solant homines. Gror. ob. a. cap. as. 9 II. num. I. O a. .. - g. u.

290쪽

De causis belli justis, s injustis. .

I. I a belli suscipiendi causa sola es iniuria.

II. Unde jusum est bestum defensivum, es reparatorium. III. Ut bellum vindicativum justum sit, necesse es, ut injuria fit formalis, licet ad bestum reparatorium sufficiat injuria materiasis. IV. Deinde injuria debet esse gravis.

V. mater ea de injuria legitime eonstare debet. VI. Injusta belli causa es metus ex cresente vicini potentia. VII. Item conservatio aquatibrii. VIll. in se negatum matrimonium, ubi laxa est matrimoniorum copia. IX. Injusta etiam causa est cupido meliorιs soli. X. Item inventio rerum at aliis occupatarum.

XI. Iniquum est, populum aliquem sibi non molesum armis subigere vel , quasi dignum, qui sierviat. II. Nulgum quoque fusam bestandi causam 'abeι spes concepta ex

aliqua divinorum vaticiniorum ex Icarione. -

III. Felis imperi non potes ille, qui non facit, ad quod faciendum ex

alia virtute, quam ex fusisia tenetur.

IV. Reges Chrisiani non possunt populis infidelibus sibi non subjectis

propter eorum in Melitarem, σ idololatriam bellum inferre. Nu. M peremi transitum eum exercisu per territorium alienum transsus negetur, utrum is vi armata vindicari possit' XVI. cirum justam adversus si bellandi causam pranat, qui mercibur per suum terrisorium transitum denegat

Diximus modo, justum bellum esse, quod ex Justa geritur causa: iniustum vero, quod iusta causa subnixum non est. Iusta autem helli suscipiendi causa sola est injuria, quae si absit, bellum justum esse haud potest; iniquitas partis adversa, inquit S. Augustin. lis. .. de civit. Dei eap. δ. justa bella ingeris. ubi iniquitarem dixit pro injuria , & alibi, ut refertur in can. a. c. as. 2. a. ait: justa

SEARCH

MENU NAVIGATION