Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

est, quid, & quantum in bello publico liceat, & quo sensu. Ubi imprimis jus Naturae separari debet a jure Gentium, deinde bellum justum ab injusto.

. . A . .

Qui bellum ex justa suscepit causa, jure naturae ad omnia ea jus habere intelligitur, quae ad finem juris consequendi moraliter

sunt necessaria. Sic si, quod nostrum est, aut nobis debetur. non possimus aliter consequi ab eo, qui nostrum detinet, aut debet, permissum nobis est, rem aliam, quae tantundem valet, ei eripere, ut laesa reparetur aequalitas; iustitia enim commutativa, quoties ad idem non potest pertingere, fertur ad tantundem, quod in morali aestimatione est idem. Gror. lib. a. cap. I. g. r. num. F. Sic etiam,s ex re aliena certum mihi immineat periculum, quod aliter effugere non possum, nisi eandem invadam, possum illam custodiae causa invadere, & tamdiu custodire, donec periculum cessaverit, tametsi Dominus in culpa non sit. Gror. rat. lib. a. cap. a. g. Io. Sic quoque si ultio, quam sumere volo, est justa, etiam vis omnis est justa, sine qua ad uItionem pervenὶri nequit, justum item est omne, quod ultionis pars est, ut corruptio rerum per incendium, vel al ter, intra iustum scilicet modum, ita ut ultio non sit major, quam injuria; sunt auadam oui ai inquit Cicer. de ossis. I. etiam adversus eos semanda, a quibus 1 urram acceperis, est enim ulciscendi, O puniendi modus Grol. hb. I. cap. I. f. a.

Ius autem nostrum non ex solo belli principio, sed & ex ea sue subnascentibus spectandum est. Sic non tantum contra injustum aggressorem me tueri possum, sed etiam adversus illos jus ha-heo me defendendi, qui eidem se aggregant, sive socii sint, sue se diti. Sic etiam, qui bello injusto se miscent, quod injustum esse scire possunt, & debent, non rantum obligationem contrahunt reis sarciendi sumptus, & damna, sed etiam pati renentur, ut propter injuriam illatam iusta sumatur uItio. Ita David percussis Syriam Damasci. quae Adadezer Regi Saba contra se auxilium miserat. a.

322쪽

IV. . Multa quoque ad jus agendi consequuntur indirectὸ, x extra agentis propositum, ad quae per se jus non esset. Sic si, quod nostrum est, aliter consequi non possimus, nisi plus accipiamus, quam nobis debeatur, perminum est, hosti plus eripere, ita tamen, ut eius, quod plus est, pretium restituatur. Sic etiam quamvis Innocens diis recte nunquam interfici pollit, quia vita non subest dominio humano. ex causa tamen gravissima licitum mihi est, talem actionem ponere, ex qua per accidens, & in directe sequi possit interfectio Innocentis ex causa, inquam, gravisma, nulla enim cogente necessitate non possiam talem actionem ponere, ex qua saltem per indirectum sequi possit interfectio. innocentis; obstat emni lex charitatiS: si autem ex omissione talis actionis gravius incurrerem damnum, quam ex lege charitatis subire tenear ad cavendum damnum proximi, prohibitum mihi non est, talem actionem ponere, etiamsi ex ea per accidens, & per indirectum sequi possit interfectio in- noeentis, ac proinde si urbem justa ex Causa obtestam aliter obtinete nequeam, quam si turrim, in qua pulvis asservatur pyrius, ignitis petam globis, possum illis turrim petere, tametsi ex ejus ruiana quorundam eIiam innocentium caedes sequi queat; quia is, qui justam beIlandi causam habet, majus ex irrita obsidione, si ea simul considerentur, quae exinde consequuntur, damnum incurr ret, quam ex lege charitatis ad conservandam vitam quorundam Inis nocentium subire teneatur. Confer P. Haunold. de Isb m. r.

q. r. g. . Atque ex his generalibus principiis cognosci jam . potest, quid, &quantum in bello ex justa causa suscepto jure na- , turae licitum sit.

Quodsi bellum injustum fit, tametsi solenni modo si susce

tum . bellator injustus damna omnia, quae hosti sive interficiendo, sive res ejus vastando, sive praedas agendo intulit, jure Naturae rein sarcire tenetur : si vero bellum, quod re ipsa injustum est, bona fide justum esse credat, etiamsi postea cognoscat, injustum fuisse, dam-Ma quidem per corruptionem rerum illata ut reparet, obligatus

323쪽

haud est; quamvὶs enim talia damna sint voluntaria, non provenere tamen ex culpa; qui enim bona fide credit, se justam habere bellandi causam, hoc ipso simul credit, se jus habere, ejusmodi damna inferendi, utpote quae, ut suppono, ad consequendum id, quod sibi deberi putat, sunt necessaria: ergo inferendo injuste non agit, quia id, quod agit, injustum est e ignorat, ac per consequens nullam coram Deo ciripam contrahit: ubi autem nulla subest culpa , non potest ex radice injustie laesionis consurgere obligatio restituendi. Si vero res quasdam hosti eripuisset, illas etiamnum penes se extantes haberet, dubium non est, quin ex radice rei ac-ccptae easdem restituere teneatur; multum enim falluntur illi, qui res bello iniusto captas ideo non Iestituendas esse arbitrantur, quod bellantes inter se, cum ad bellum progressi sunt, eas quasi in aleam misisse, Ac tacito pacto capientibus donasse intelligantur; nam primo nemo temere suum jactare praesumitur: deinde bellum a contractuum natura per se quam longissime abest: denique neutra pars intendit res suas perdere, sed potius alienas acquirere. Si autem penes eum non amphus extarent, siquidem ex illis factus sit locupletior, eatenus ad restitutionem tenetur, quatenus exinde locupletior est factus; si vero ditior non sit effectus, ad nihil tene.

tur, quia nec rem, nec lucrum ex re aliena habet. .

Eodem modo discurrendum est de eo, ad quem res bello injusto capta quoquo modo perVenit; nemo enim plus juris in alterum transferre potest, quam ipse habeat; qui autem bello iniustorem capit, ejus dominium nactus non est; bellum enim injustum naturam sapit latrocinii; quare titulus habilis non est ad conferendum dominium, ac proinde licet aliquis bona fide rem acceperit, postquam tamen cognOVit, bellum fui me injustum, non mimis eandem, si extet, restituere tenetur, quam ipse, qui cepit: si vero non amplius penes ipsum extet, in tantum duntaxat tenetur, in quantum ex ea locupletior estectus est. At

324쪽

Quaeres I. Utrum is, qui rem bello injusto captam comparavit, pretium pro ea erogatum repetere possit e Placet interesse, utrum sciens, vel ignorans, bellum injustum esse, rem emerit. Si sciens, porro refert, utrum hoc animo emerit, ut eam Domino restitueret, vel non. Hoc casu nihil repetere potest, cum nihil distet ab eo, qui rem futivam, aut vi raptam sciens a fure, vel praedone suo nomine comparavit, quem pretium repetere posse, nemo dixerit; fur enim & ipse est. Illo casu vero tantum repetere potest, quantum Dominus libenter erat impensurus, ut desperatam adtinesceretur possessionem; ipsa enim possessio facti est pretio aestima-ilis, si, quae erat desperata, facta sit recuperatu facilis. Certe nemo tenetur rem alioquin perituram alteri gratis servare: ergo dum pro ea servanda quid sumptus, aut operae impendit, aequum est, ut indemnis servetur, cum hactenus Dominus factus sit locupletior. Plus autem repetere non potest, quam diximus, tametsi rem pluris comparasset. Idem dicendum est, si quis ignorans, bellum injustum esse, rem emerit. Confer Lesi 'de I es, lib. a. cap. I . Dabit. s. num. Ao. Gror. M. a. cap. Io. g. ρ. o lib. s. cap. Io. g. L

uum. a.

Quaeres II. Quid juris sit, si res bello 'injusto capta casu fortuito

perierit Arbitror interesse, utrum apud bonae, vel malae fidei possessorem perierit. Bonae fidei possessor ad nihil tenetur; quia nec rem, nec lucrum ex re aliena habet, ac proinde nec ex radice rei acceptae, nec in; ustae laesionis, cum bona fides eum defendat, ad ullam restitutionem obligatus esse potest. Imo tametsi res culpa ejus periisset, tamen ex capite injustae laesionis haud tenereturi quia rem quasi suam neglexit. Lessitις. ea I . Dabit. I. m. r. Possessor autem malae fidei a restitutione aestimationis liber non est; quia in continua existit mora, nisi res aequὸ apud Dominum periisset, etiamsi eidem fuisset restituta; tunc enim eidem damnum in effectu non infert. Aliud dicendum, si malae fidei Possessor rem bello injusto captam ultro destrueret; nam hod casu aestimationem reddere

325쪽

dere is tenetur, tametsi res aeque apud Dominum fuisset interitu. ra; qui enim ultro dc struit rem alienam, quam scit alienam esse. ille se obligat ad restituendum pretium, quae obligatio salva manet, etiam li res apud Dominum interiisset. P. Haunold. cit-

IX. Vidimus in genere, quid juris Naturae sit in bello publico tum justo,

tum injulto; nam magis specialia suis locis attingemus, progredimursam ad sus Gentium. Diximus supra, effectum belli publici esse duplicem, primum consistere in licentia laedendi hostem, alterum in jure acquirendi res hostium, licere autem significatione quidem minus propria, recepta tamen , dici etiam illud, quod vetitum quidem esto apud homines tamen poenae non subjacet. Et hoc sensu jure Gentium hosti hostem laedere, eumque rebus suis spoliare licet, ita ut, quamvis bellum iniquum gerat, aut modum iure naturae concessu na excedat, in alio tamen territorio forte repertus.

tanquam homicida, aut praedo puniri, ves bellum ipsi propterea ab alio inferri haud possit, quod Gentibus ideo placuit, quia inter duos populos de justitia belli pronuntiare velle, aliis populis pacatis periculosum foret, quippe qui hac ratione facile bello alieno implicari pollent, accedit, quod etiam in bello justo ex indiciis

externis vix satis cognosci possit, quis lustus sit se tuendi, sua recuperandi, aut vindicandi modus, ut adeo melius Visum fuerit, conis scientiae bellantium haec exigenda relinquere, quam ad aliena arbitria revocare. Hinc Masi thenses in causa Caesaris, & Pompejidicebant, neque sui Iudiciι, neque suarum esse vir Ium discernere, utra pars Iulitiorem habeat causam, ut ipse resert Caesar de Bello civili lib. I. cap. ys. Grol. I b. s. cap. . g. s. se .

Laeditur autem hostis vel in persona, vel in rebus. In persona laeditur caede, & mutilatione, dc haec licentia latissime patet; nam primo jure belli impune inrerfici postunt non tantum, qui actu ipso arma gerunt, aut ex causa permanente bellum moventis sunt subditi, sed omnes, qui intra fines sunt hostiles, tametsi Mias ei sub

jecti

326쪽

iecti haud sint, cum& ab his damnum metui possit, utpote quibus

ab hoste nostro non minus, quam subditis facultas nos laedendi data este censetur, quod in bello con inuo, & universali sussicit, ut locum habeat hoc jus licentiae, seu impunitatis. Alia est ratio pignorationum, seu repressat torum, quibus peregrini, de eorum bona haud subjacent; pignorationes enim introductae sunt ad exemplum onerum publicorum impositorum ad tuenda civitatis debita, a quibus immunes sunt illi, qui aliquantisper duntaxat in territorio morantur. Vid. Grol. cit. cap. o. g. O . Iunct. 6 Idem lib. cap. a. g. r.

XI. Et quidem non illi tantum peregrini in Gentium impune interfici postulat, qui commisib jam, &co I bello intra fines hosticos venerunt, sed & qui ante bellum eo iverunt, quippe qui sabiem post modicum tempus, intra quod discedere potuissent, pro hostibus haberi videntur: imo tametsi non potuerint discedere, per vim forte retenti, & coacti, ut una cum aliis arma ferant, vel in stipendium conferant, tamen hostium loco sunt, perinde ut Miles, qui invitus in militiam trahitur. Grol. g. r. ct ibi. Te smar.

XII.

Qui autem ex Causa permanente hostium sunt subditi, eos jure Gentium ubicunque locorum impune offendere licet, quat nus ipsorum personam respicimus; qui enim hostis est, ubique impeti, S sine metu incurrendi poenam apud homines interfici potest, cum mutatio loci non mutet qualitatem hostilem; at tales subditi hostes sunt, quia bellum Imperanti indictum, simul etiam omnibus ejus subditis indictum esse censetur: ergo&c. Dixi: quain renus ipserum personam respicamus; quanquam enim in territorio pacato interfici haud possint, hoc tamen non ex ipsorum persona venit. sed ex jure illius, qui eo loci imperium obtinet, quod revorenter habendum est. Sic Asdrubal nihil hostile in portu Regis Syphacis ausus est contra Scipionem. Liv. lib. aδ. cap. II. Grol. Disiti od by Corale

327쪽

Porro iure Gentium impuniti sunt etiam, qui infantes, & Deis

minas, ac senes interficiunt. Sic Psalm. II1. in sine: Beatus fore dicior . qui parvulos Bab oriorum tenebit, O ad petram allidet. Sio Tacit. lib. I. anna cap. sI. num. a. de Germanico Caesare vicos Marissorum ferro flammisque pervastante scribit: non sexus, non alas mia serationem attulit. Similiter Flor. lib. I. cap. II. num. I . Gallos Senones sedentes in curulibus suis praetentatos senes, quos prius velut Deos, Geniosque venerari erant, postquam homines esse liquebat, pari vecordia mactasse. Adde Liv. lib. s. cap. I. ubi idem refert

ri XIV.

Deinde jure Genii impunitatem etiam habenti qui captivos,& quidem quovis tempore, item eos, qui se dedere voIunt, nec recipiuntur, quin & acceptos in deditionem, sine uIla tamen comditione, interficiunt. Sic Pyrrhus apud Senec. m Troad. v. Is ait: sex nusta capto parcit, aut faenam impedit. Et ideo mater, Co juxque Darii captivae apud Curi. lib. I. cap. I a. roganu, ut, priusquam interficerentur, Darii corpus more patrio sepelire liceret. Sic licet Uspenses veniam liberis corporibus maverint, victores tamen eorum preces sunt aspernati, ut bet Ii potius jure caderent. Tacita Bb- la. annal. eap. II. vide Grol. g. bo. II. Ia.

Quamvis autem moribus Gentium talia sint impunita, jure t men Naturae ex proposito interfici nemo potest, nisi vel ad necessariam iui, aut rerum suarum defensionem, Vel ad criminum p .nitionem, quae ut justa sit, necesse est, ut is ipse, qui interficitur deliquerit, & quidem tantum, quod apud aequum Iudicem mor . tis supplicio possit vindicari; nam, ut recte Aristides apud Gror. IV. s. cap. II. f. I. num. I. ait: Possum san , pq sunt eriam, qui se vindicam, injusti esse, s modum excedam. Nam ct qui in puniendo 'progreditur ad id, quod ιmquam est, secundus es t uria AHhor. Muntis ergo in bello etiam iusto Parcendum est, m

328쪽

les tempore Mithridatis eratR Athenienses, ejus enim armis oppressi, eum ab inimicis tenerentur, ab amicis oppugnabantur, se animos extra maenia, eorpora necessitati servientes intra muros habebant, ut loquitur Velirius Paterculus M. a. infortunatorum numero accensendi sunt

etiam illi, qui non sponte, sed coacto partes hostis nostri sequuntur, uti enim in aliis, ita & in bello necessitas excusat.

XVII.

Secundo parcendum est infantibus, foeminis, senibus decrepitis, qui nec ope nec consilio nos laedunt, & lecto decumbentibus. Arma hibemus, ait Camillus apud Liv. tib. s. cap. I s. non adversus eam .etatem, cui etiam captis urbibus partitur, sed adversus armatos. Et alius apud Tacit. Neque aHersus seminas, sed palam adversus armaras bestiam se tractare. Nisi forte foeminae peculiare Crimen supplicio dignum admiserint, aut una cum viris in hostem pug nent, & urbem defendant. Exemplum talium foeminarum o currit apud Liv. lib. ay. cap. Ist. ubi non militaris modo aetas, aut viri tantum, sed foeminae quoque, puerique supra animi, corporisque vires aderant, propugnantibus tela ministrabant, saxa in muros munientibus gerebant. Gror. cit. cap. II. g. p. s ibi Tesmar.

XVIII.

Tertio parcendum est in genere omnibus, quorum vitae genus ab armis abhorret. Sic apud Liv. bb. . cap. sp. pronuntiatum, ne quis prater armatos, violaretW; SP cum Sutrium caperetur, pra cones per urbem dimissi poni arma, & parci inermi justerunt, neci aeter armatos quemquam violari. Tales sunt primo Clerici, & eligios. cap. a. T. de ne g. O Pac. Sic Philistaei, qui hostes erant Iudaeorum, non nocebant collegio Prophetarum. f. Reg. cap. Io.; Deinde qui studiis litterarum honestis, M humano generi utilibus adducti sun L Item Agricolae, & Mercatores. eis. cap. a. & deni- que alii etiam Artifices, de opifices quorum omnium vita ab armis aliena est. Grot. S. ro. II. O a.

329쪽

XIX.

Quarto parcendum etiam est captis, qui arma contra nos gesserunt, modo nullum amplius ex iis nobis immineat periculum, fleui bellanii ct resistenti, inquit S. Augustin. Nisi. r. ad boni faciam violentia redditur, ita victo, vel capto mseruor Iam debetviri maxD me in quo pacis perturbatio non timetur. GrOL. 9. υ.

XX. Quinto parcendum quoque est illis, qui sub aequis condition

hus sive in praelio, sive in obsidione se dedere volunt. Recte Siculi, si id, quod natura aequum est, respicimus, Marcellum apud Liv. lib. aσ. ca8. so. reprehendunz, quod Syracusas vi capere ma-Iuerit, quam per deditionem recipere in fidem, quamvis ilIe ex more Romano egerat. quo serior deditio rejiciebatur; si enim aries murum percussiilet, Romani deditionem non amplius acCeptabant.

Imo & illis parcendum est, qui sine conditionibus, ieu aufΤlaad undinignari se victori tradunt, nisi taIe crimen antecesserit, quod aequus Iudex morte vindicandum censeret, ut si de injustitia belli convicti tamen in armis perstitissent, vel immanibus Convitiis famam hostis Iacerassent, vel fidem, aut Gentium jus violassensi aut tran- fugae essent. At XXI. 'Utrum Personae, quibus hactenus ex aequitatis, ac juris naturalis praeceptis parcendum esse diximus, ex iure saltem Tationis. aut propter pertinaeiam in resistendo juste interfici possint 3 Equidem Historici causam interfectorum hostium, Captorum praesertim,& supplicum, aut ad Tationem, aut ad obstinatum studium in defendendo interdum referre solent. At neutra causa interfectionem justam reddere potest; nam primo Tatio jure Naturae non nisi in ipsos, qui deliquerunt, exerceri potest; in belIo autem illa plerum- de redundat in malum eorum, quorum nulla CuIpa est in eo, quod ictum fuisse accusatur. Dubium quidem movere posset, quod ii stium quasi unum corpus fictione quadam intelIigaturi ac proinde, quod ab. uno commissum est, ab omnibus commissum esse ce

330쪽

seatur; sed ut aliquis puniri , aut ultio de eo sumi possit, non sust,

cit, ut fictione quadam eadem persona cum delinquente esse intelligatur; nam de Pater, & Filius, Uxor, & Maritus eadem finguntur persona, nec tamen alter ob delictum alterius puniri potest. Ut igitur aliquis poenae, vel ultioni subjici possit, necesse est, ut ipse deliquerit, non alius, cum propter delictum alienum nemo innocens puniri queat: nec praesumptio capi potest, quod ea, quae a quibusdam vel sponte, vel justu Ducum contra jus Naturae perpetrata sunt, totus statim exercitus probare censeatur; S lane pe quam absurdum est ea, quae accusas, & prave facta dicis, tanquam recte ficta velle imitari. Pertinacia autem in resistendo, suppo sita belli justitia, supplicium non meretur; imo tantum abest, ut in eo crimen sit, ut ex adverso pro crimine habeatur, si quis praesidio decesserit. Vide Gror. I e cit. lib. I. cap. . g. II. O cap. LI.

XXII.

Caeterum in persona hostis laeditur non tantum caede, & mutilatione, sed etiam, si pudicitiae foeminarum hostilium vis inferatur;& fuere quidem Gentes, apud quas etiam stupra in sceminas hostiistes impunita erant, quia solam i pectarunt injuriam in corpus hosti

le; merito tamen aliis moratioribus Contrarium placuit, Cum talis

efferatae libidinis actus ad finem belli nihil faciat. Quamobrem maxime inter Christianos non tantum ut disciplinae militaris pars, sed etiam ut pars juris Gentium observari debet, ut qui pudicitiam vitae sir, quamvis in bello, inique poenae obnoxius sit. Groti dict. cap.

. gXXIII.

In rebus hostis laeditur depopulatione agrorum, incensione o pidorum, vastatione munitionum, destructione portuum &c. quae non minus quam hostis interfectio jure Gentium impune licent; plus enim est, vitam hosti adimere, quam res ejus vastare, cui a tem licet, quod plus est, non debet id, quod minus esti non licere. Ab hac tamen licentia bellica saltem, inter Christianos, merito excipiuntur Ecclesiae, & quae eis accedunt, quas nulla co

SEARCH

MENU NAVIGATION