장음표시 사용
341쪽
comparatae ad eos, aut alios populos paciatos pervenerint, prior tamen Dominus eas vindicare haud poterit. Res autem immobi-Ies haud dubie eodem bello recuperata' postliminio recipiuntur, verum es, inquit Pomponius L ao. f. ae Giptis. ct postlim. reversexpulsu hostibus ex agris, quos ceperint, dominia eorum ad priores misminos redire, nec aut publicari, aut praeda loco cedere. Confer. Gror.
Quamvis autem res mobiles non gaudeant jure postliminii, si tamen in bello injusto sint captae, non tantum ab eo, qui cepit, sed& ab aliis, ad quos commercio pervencrz, restituendae sunt, cum bellum injustum tam parum ei, qui cepit quam parum rapina raptori dominium in foro interno conferre possit; unde nec is in alios potuit transferre. Potest tamen bonae fidei possessor rem bello injusto captam praescribere, sive is, cui erepta est, eidem summo Imperio subjectus sit, sive non; licet enim Grol. saepe est. lib. I. cap. I s. g. s. existimet, inter eos, qui alii aliis externi sunt, non nisi praesumptae derelictioni locum esse, mihi tamen contrarium verius esse videtur, modo in territorio possessoris lex usucapionis sit recepta; quia res tenetur territorii legibus, ut ipse Grol. agnoscit lib. a. cap. . g. 1. Coeterum cum jure Gentium recentiori inter Christianos recepto capti non amplius fiant servi capientium, respectu personarum etiam jus postli ininii jam dudum evanuisse constat.
Quid, & quantum in bello publico tum jure Naturae tum jure
Gentium externo liceat, aut saltem impune fiat, satis hactenus diis inim est; cum autem pleraque ad eos pertineant, qui publica exisequuntur imperia, ideo jam videndum nobis etiam est, quid privatura liceat; ubi jus Gentium separari debet a jure Naturae. Jure Gentium externo hostem publicum ubique locorum persequi, occidere, Sc bonis spoliare cuilibet permissum est; quia hoc iure hostes pro nullis habentur. Accedit, quod bellum indictum ei, qui summum in populo imperium habet, simul omnibus etiam ejus subditis indictum esse censeatur, unde summus Imperans omnibus
342쪽
nibus sitis subditis licentiam, hostem. quoquo modo laedendi conis cessisse intelligitur. Iure autem Naturae cuivis subdito privato couincessum esse videtur . ea facere, quae summo suo Imperanti, quem justa ex Causa bellum gerere credit, antra justum bellandi modum profutura esse confidit; res autem, quas hosti eripit, suas non ta cit; quia nihil ipsi debetur . nisi pactum cum civitate intercessorit, vi cujus privato, qui forte suci sumptu partem belli sustentat in compensationem impensarum, laboris. & periculi spem praedae con cessit, quo casu is utique res hosti ereptas suas facit, ubi tame a civitas id, quod privatus hosti eripit, in debitum quasi perceptum imputare debet. Plane si privatus damnum passus si ab hoste, non videtur ei prohibitues esse, ad modum damni, quod perpessus est, res hosti eripere, & se indemnem servare, etiamsi desuper cum suauno Imperante speciale pactum initum haud sci
De arbitris compromissariis, sorte, s singulari
L Bellum declinatur, vel finitur primo sentensia Arbitri. u. Utrum orbi Chrisiano expedires, si communi consensa cinciliam Generale institueretur cam testate decidendi controversias Regnantium e Ratio pro aOrmativa prima. III. Ratio hecunda. IV. Rasio tertia. i U. Praefertur sentemia negMiva, eujus Rasio prima: VI. Secundia VII. Terita. VIII. GVromistere possunt, Pi liberam habent de re conremersa -- poenia facultatem. IX. Non possunt summi Imperantes inviti cogi, ut in Arbisros com promistant. .X. Potest in plures etiam pares namσε est romtu
343쪽
H. Tenentis comprominentes sententia arbitristare. At II. Affines Ars tris sanae aureri ...i O IXlV. Iuberum calvis est, oblatam mediationem aeceptare, ψι recuserti. v. 'Tuodnam sit officium tum in tutorum, partium ρ
XVIII. ejusmoi certamina belli mundi, μι vitandi cavisa sese. O . cura μι licita t. I. Contraria belli sunt modi quibus bellum vel declinatur vel finiturves initur. Declinatur autem, vel finitur primo sententia arbi-rri, quae via tametsi plerumque nostra aetate potentioribus spern tur, digna tamen est, quam insistant aequi, & pacis amantes. Feinccre id olim magni RVes, ac Populi. Sic Aricini, atque Ardeates de ambisuo agro cum saepe bello certassent, multis invicem cladibus festi judicem Populum Romanum cepere. Liv. hb. I. cap. I. Philippus Rex Macedonum in colloquio,' quod cum consule Romano habuit, dixit: Sν quas quererentur bessi clades ea civit res, eum quibus 'belgarum fuit, arbitrio. quo vesient, populorum, eum quibus pax uiri sane fuisset, usurum se esse. Liv. bb. I a. cap. IL Inter populum Carinaginensem, & Regem Masanissam disceptatores luerunt Romani. Idem lib. eap. Iσ. in . eum seqq. Romani ipsi Regum alias, ut Flor. ob. R. cap. II. num. I. loquitur, & Gemtium arbitri de Controversiis cum Samnitibus ad Communes socios provocarunt. Livi lib. y. p. ay. imo Heriricus IV.. Galliarum Rex e re Christiana fore putavit, si Concilium quoddam Generale, coram quo omnes Christianorum Regum , aC populorum Comtro vel ae diaeqptarentur, Communi eorum censensu institueretur, ac in medio Europae collocaretur. Alum recte Videbimus. Eth
344쪽
- Quaestio Politicar Utrum orbi Christiano expediret ejusmodi
Concilium Generale institui cum potestate decidendi controversas
Regnantium Assirmativam tenet GrOt. lib. a. cap. a R. Num. .
ubi hoc non tantum utiIe, sed dc factu quodammodo necessarium esse arbitratur, Cui non una tantum ratio suffragari videtur ; Nam primo ita omne in orbe Christiano exulabit bellum , proh quam immanis bellua , quae tot myriadum hactenus annocuum hau. sit cruorem, necdum tamen sitim restinxit suam, tot millia hominum pecudum instar in duriis mam abduxit servitutem, tot 1lo' rentissimas familias vel extirpavit, vel in extremam conjecit ege statem, tot aedes sacras, dc Religiosas, nul Ia Divini, nulla humani juris habita reverentia vel Solo aequavit, vel spol fuit, & profanavit, tot nobilissimas urbes redegit in cineres, ut non nisi nomen supersit, tot foecundissimas provincias devastavit, Ri gna integra evertit, & ipsam tandem Maturam humanam, quam Deus mansuetam fecit, in ferocem, efferam, ac propemodum belluli iam deploranda metamorphosi trans mutavit. Haec,& infinita alia, quae bellum secum trahit, mala, instituto tali senatu generali Cessabunt, omnia erunt tuta, secura, tranquilla, paCata, prospera singulorum conditio, beata Regnorum, &Rerum publi rum sors, felix denique is ius Furopae nostrae status, cui perpetua, & nunquam desitura pax affulis
. Seeundo, instituto tali con Cilici justa semper triumphabit causa; quia non vi, sed jure certabitur, ubi non perfunctoria tantum opera, sed summo, quo fieri potest, studio omnia pervestigabuntur,
unius, & alterius partis mome ita rationum accurata justitiae trutina ponderabuntur, ac tandem a viris juris Naturae, de Gentium peririssimis pro eo pronuntiabitur, quo incorruptae lancis examen inclinabit.- At ubi non jure, sed vi agitur, non rationum momenistis, sed bellicis tormentis pugnatur, justa causa haud raro victas dare manus Cogitur; plerumque enim ossicio iudicis mese fungitur Mars , & quc in condemnare oporterct absolvit, quem absolvere.
345쪽
condemnat; nimirum stateram non habet, qua libret causarum merita, sed furiosi instar caeco eas impetu dirimit, parum sollicitus, num bene, vel mald judicet, bene gnarus, se poenis male ludicautium obnoxium haud est e IT
Tertio, tametsi orbis Christianus in plura Regna, & Respublicas si divisus, unum tamen in Christo corpus manet, cujus praeciapua membra summae sunt potestates. Uti ergo in qualibet communitate politica non tantum utile, sed de necessarium est, dari Magistratus, qui lites privatorum aequa terminent sententia, ita multo magis in hoc magno Christianorum coetu non tantum utiIta sed necessarium etiam erit, unanimi eorum, qui communem judicem non habent, compromisso senatum m stitui generalem ex om-:nibus Christo addictis populis selechim, coram quo causae inter supremas potestates controversae pertractentur, sic definiantur; nimis enim periculosum est, in sua causa iudicem digere, ubi philautia,& aliae animi passiones plerumque Assessorum munere fungi, & jussuffragii sibi vendicare solent, pessimi sane confitiarii, interim -men benevolae plerumque illis praebentur aures, itur in eorum sententiam, utut injustam , 'δc ut executroni mandetur, prorumpitur ad bellum, eripitur punctum terrae, de coelum perditur; ubi enim fiant illi, qui bello injusto parta restituant, ac damna innocentibus illata resarcianti de tamen nisi aeternum perire velint, hoc est necessarium. Ut igitur pax, dc tranquillitas in orbe Christiano conis servetur, ac tot injusta evitent ut bella, si non necesse, saltem perquam utile erit, ut ejusmodi Concilium GeneraIe communi Co sensu instituatur, dc erigatur.
V. Videntur tamen sortiores pro contraria sententia stare rationes τnam primo non una tantum aetas emuere ζ, donec pars potior ejusmodi Assessorum, qui lingua, moribus, genio, dc ingea in inter se forent diversissimi, eidem tandem subscriberent sententiae ψ praeterquam enim quod homines, praesertim diversarum adeo Nationum ad disientiendum alias proclives admodum sint, quisque insuper suo Di itigoo by Cooste
346쪽
3ar suo suffragio eo incIinaret, quo eundem suae Reipublicae traherent rationes, quae cum inter se pugnent, nec quod uni Reipublicae utile est, id & alteri expediat, non posset non sanuna inter suffragantes nasci dissensio, & altercatio.. VI.
Secundo, quamvis major tandem Senatorum pars in eandem conspiraret sententiam, illa tamen talis non foret, qualcm jus N turae, & Gentium praescribit, sed qualem spuria status ratio dictare solet, quae ubique jam principatum tenet, & consilia dirigit. Pauci certe sunt, qui hoc idolum non adorant, plerique instar brutorum animantium ad suas tantum utilitates feruntur, nec jam amplius' quaeritur, quid justum sit, sed quid expediat imo nihil injustum esse censetur, quod utile creditur, adeo ut si ad servandam Europae hilancem necesse esse videatur, ut uni de amplitudine imperii sui quidpiam detrahatur, & minus potenti aliciatur, jam lata sit sen- Lentia condemnatoria, utut jus Naturae reclamet, quod nemini ex solo crescentis potenta ae metu suum auferri patitur, adeo altas jam apud plerosque perversum hoc Pseudopoliticorum dogma radices egit. Neque quisquam sibi blandiatur, alia amplissimi hujus senatus Proceres via incestia ros esse, etiam hic perversa status ratio Praesidis, & Directoris munus obibit, tum quia toti ex nutu suorum dominorum dependebunt, ac instar judicum pedaneorum praescriptae sibi formulae adstricti erunt, tum quia non alii ad hoc
offiCium seligentur, quam quos quisque sibi, suae Reipublicae addictissimos, & pseudopoliticis principiis optime imbutos esse noverit. Denique
Tertio executio plerumque foret perdifficilis, & periculata; quid si enim is, contra quem pronuntiatum fuissent, arbitrati se tentiae ob praetensam ejus iniquitatem stare nollet, quis ad hoc coget num Generale fortὸ Concilium t At unde tanta illi potentia
An socia creterorum compromittentium arma Ita sane, nec enimalia cogendi videtur superesse ratio. At quid si ille nec pluribus impar iitr Quid si quidam paOs, ac tranquillitatis publicae aman-
347쪽
tiores cum aliis arma sua conjungere nolint quid si suffragiis majoris partis victi, Vix enim unquam omnes in eandem ibunt sententiam, sese Condemnato adjungant' Ita sane universus orbis Christianus ad arma conclamabit, eritque bellum tam atrox, quale nulla retro aetas vidit. Quid autem ad hoc populi infideles Aneos meros saltem spectatores fore arbitramur; An non potius me tuendum erit, ne totis collectis Viribus infelicem, mutuisque cladibus afflictam, & attritam Europam terra, marique sint invasuri, ac
nobili is mas ejus provincias turci cum sub jugum missuri 3 Quid si& quidam ex Cluistianis in turbido hoc rerum statu piscari vellent, Facessite ergo, quicunque ejusmodi Concilium Generale orbi Christiano utile futurum esse existimatis. Sed placet e diverticulo reverti in viam.
Sententia igitur arbitri bellum tum declinatur, tum coeptum finitur; qui enim ad terminandam controversiam arbitrum afluia munt, sibi invicem promittunt, quod eluS sententiae stare velint, quae promissio utique servanda est, modo compromittentes liberam de re controversa habuerint disponendi facultatem. Unde Reges super parte regni controversa non aliter compromittere po sunt, quam ii regnum sit patrimoniale, aut populi, vel ordinum, qui populum rcfcrun , consensus accedat; qui enim compromittunt, sibi mutuo pollicentur, quod re in controversam alteri cessuri, aut relicturi sint, si arbiter pro eo pronuntiaverit, quod Reges promittere haud possunt, nisi regnum si patrimoniale, vel populi, aut Procerum Consensus accedar, ut constat ex j is, quae alibi dicta sunt. Si autem de toto regno lis sit, tunc interest, utrum jus utriusque ad regnum sit certum, & tantum controversum existat, quisnam
alteri 1it praeserendus, Vel utruin ipsum jus ad regnum sit dubium. Illo casu consensu populi opus haud est; cum enim lex successoria utrumque ad sceptrum Vocet, populi nihil interest, utrum hic, vel ille regnum capessat. Deindz in Proposito uterque compromittentium in eum eVentum, quo arbiter contra ipsum pronuntiaverit, jure suo ad regnum cedit: atqui jure suo ad regnum etiam sine populi consensu quisque cedere Pocest: ergo in proposito uterque Diqitia. by Coogle
348쪽
32 que fine consensu populi compromittere potest, ac per consequens
si purificata cessionis conditione lex successoria alterum ad thro num vocet, novo populi consensu opus haud est, ut is regnum apprehendere possit. Si tamen alii ex familia Regnatrice superessent, qui potius jus habevent, non aliter is, pro quo arbiter pronuntias- 'set, ad rognum admitteretur, quam si M. illi in compromissum consensissent, cum cessione compromittentis spes, vel jus succedendi in regno ex pacto primi acquirentis aliis quaesitum, ipsis in vitis auferri neutiquam possit. Hoc autem casu ei, contra quem pronuntiatum est, compromisitim quidem nocet, alteri autem, pro quo arbiter pronunUavit, prodesse non videtur, nisi & populi consensus accesserit, quia jure, quod se ad regnum habere putabat. Cedere quidem potuit, non autem alteri jus dare, quia nullum forte habuit. ΑΕ
Quaeres. Utrum populus, Vel qui populum regunt, etiam inviti cogi possinti ut in arbitros compromittant Equidem jure Romano nemo invitus arbitrium recipere Cogitur. lib. s. g. r.F. de Recept &c. At jure Gentium ob maxima incommoda, quae ex spreto arbitrio oriri solent, secus esse putat Tesmar. ad Grol. lib. 'P. cap. a R. g. g. Lit. A. sed verior est sententia contraria, quia id nec usu continuo Gentium, nec testimonio peritorum probatur,
aliter autem jus Gentium universale probari haud potest. Et sane iniquum est, eum, qui judicem in terris non habet, invitum cogere, ut causim suam aliorum arbitrio subjiciat, qui non ex juilitiae legibus, sed ex dictato spuriae rationis status eandem forent decisuri; nam ut supra dictum, eo nostra aetate jam deventum est, ut plersque summorum Imperantium non amplius quaerant, quia
Potest autem non in unum tantum, sed etiam in pIures, sive pares, sive impares numero, compromitti, licet Consultius sit, ut in impares numero compromittatur, ne alias ob paritatem suffragiorum res sine exuu relinquatur, ut bene observat ICtus in L In
349쪽
F c. f. de Recepi. Quod autem subjungit, si in duos fuerit e--
promistum, eos, si inter sedissentiant, cogendos esse, ut tertiam . Certam eligant personam, cujus authoritati pareatur, hoc lege cruvili quidem induci potuit, juri tamen Naturae non videtur convenire; quia compromissa stricti sunt juris, nec a persona ad stam, . praesertim tempore facti Compromissi compromittentibus incognitam extendi possunt. Necesse igitur est, ut in eventum dissensus ipsim et certam exprimant perssinam, cujus sentemue stare velint, ut factum est in causa Aurelianensi, ubi in casum, quo sacra Caesarea, Ni Regia Majestas Galliarum tanquam electi arbitri ab inviacem dissentirent, res summi Pontificis relicta est arbitrio, cujus etiam sententia res tandem est declis.
Tenetur autem arbiter in decidenda controversa jus naturae, M Gentium, non leges civiles sequi, nisi aliud in compromisso erit expressum, quod stricte est observandum ; si enim ejus limites excesserit, sententia ipso jure nulla erit. Deinde de principali negotio pronuntiare debet, non de possessione; qui enim possidet, jure Gentium pro Domino habetur. Unde pendente cognitione - nihil erit innovandum, praesertim cum inter summas potestates rein cuperatio possessionis dissicilis admodum sit. Grol. lib. s. cap. ao. g. I. Plane si possessio dubia sit, de uterque se possidere contenis dat, etiam jure Naturae, & Gentium cognitio, & discusso summaria de possessione praemittenda esse videtur, tum ut partes interim quietae sint, &a vi armata abstineant, tum ut sciatur, cuinam onus
probandi incumbat; nam etiam jure Naturae possesso relevat ab onere probandi, illudque in adversarium rejicit. Ziegler ad Grota dicti g. Is
Tenentur autem compromittentes sententiae arbitri stare, sive aequa sit, sive iniqua, non quidem propter authoritatem rei judicatae , sed ob conventionem, & poenae adiectionem, siqua fuerit adjecta, nisi tamen manifesto appareat, arbitrum Cum una part collusisse, aut ab eadem donis fuisse corruptum, quo casu ejus sen
350쪽
tentia non stringeret; qui enim aperte ad alterutram partem se ver. tit, arbitri personam haud amplius gerere potest. Putandors de Iris G. lib. s. cap. II. g. .se n. Multo minus sententia arbitrivaleret, si is nec pro una, nec pro altera parte. sed pro se ipso pronuntiaret, velut Romani fecerunt, qui ab Aricinis, & Ardeatibus arbitri electi, agrum inter eos controversum, improbantibus quidem Patribus, & facinus detestantibus, at Tribubus . praevalenti bus sibi ipsis adjudicarunt, ut refert Liv. lib. I. cap. Ia.. - XIII. Assines arbitris compromissariis sunt mediatores, qui bellum parantibus, aut jam gerentibus sese interponunt, eosque authoritate, & rationibus ad pacifice transigendum, litesque sopiendas permovere nituntur, ac proinde potestatem decidendi non habent, sed tantum facultatem monendi, suadendi, proponendi conditiones, quibus ipsiemet partes inter se convenire, M amicabili modo controversiam terminare possint, nisi forte una, alterave res eorum decisioni, ac determinationi ultro sit relicta.
Tamessi autem illi, qui neutrarum sunt partium, vulgo sui officii esse ducant, dissidentes in concordiam reducere, eumque in finem etiam non implorati operam suam offerre soleant, liberum
tamen cuivis manet, utrum oblatam operam acceptare, vel recu
sare .velit, praesertim si is, qui offert, suspectus sit, & verbo quidem neutrarum se partium esse profiteatur, animo autem alteri plus justo affectus esse, aut suam duntaxat utilita em quaerere Credatur. Sic cum Legati Rhodii missos se esse dicerent ad pacem inter Romanos, S Perseum faciendam, quod id bellum grave, atque incommodum Graeciae omni, sumptuosum, ac damnosum ipsis Romanis esset, abs senatu ipsis responsum est, Modios nec uiditatem Gracia,
nee cura impexsiarum populi Romam, sed pro Perseo legationem eam mi sisse; nam si ea fuisser cura, qua simularetur, tum mittendos legatos fu-6se, eum Perseus in Thessalia exercita ιnducto per biennium gracas umhes, abas obsideret, alias denuntiatione armorum terreret. Tum uulum
pacis ab Rhodiis mentionem factam, psquam superrasi fastus transgrese
