Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

gente necessitate ex proposito destruere impium est facinus, quan-

ruam, si necessitas cogat, supposita belli sustitia id prohibitum noni; saepe ab obsessis propria destruuntur templa, si exinde ipsis imminere possit periculum. Similiter etiam sepulchris, Ac monumentis in honorem defunctorum exstructis, uti dc coeteris rebus, quae eius naturae sunt, ut ad bellum faciendum, aut ducendum nihil ni omenti habeant, veluti sunt porticus, statuae, picturae &e. parcen. dum esse, ratio jubet, rabios enim animi es, ut inquit Polyb. lib. s. ea perdere, qVa nec hosti perdita vires ad mant, nec perdenti emoluismenium asserant. Laudat Cicer. Verrin. a. Marcellum , quod aedificiis omnibus Syracusarum , publicis, Δc privatis, sacris, & profanis sic pepercerit, quasi ad ea defendenda cum exercitu, non expugnanda venisse .

XXIV.

Dolendum sane est, quod milites, ex quo hostile Solum ingressi sunt, nihil non fas sibi esse putant in res inimicorum, adeo',

ut obvia quaeque conculcent, & prosternant, cum tamen jure Naturae non nisi tribus in casibus citra injuriam res alienas perdere permissum sit. Primo, si ad id extrema, vel quasi extrema cogat necessitas, hoc enim casu reviviscit primaeva rerum Communio, non quidem simpliciter, de absolute, sed ita, ut annexa sit obligatio resarciende damni, si quis resarcire possit; in tantum enim in tali extremae necessitatis casu primaeva reviviscit rerum communio, inquantum necessarium est, ut imminens evitetur periculum; atqui ad hoc necesse non est, ut reviviscat sinapi, iter, & absolute, sed sufficit, si reviviscat cum annexa obligatione restituendi: ergo &c. Certe distinctioni dominiorum amplius derogari non debuit, quam exigat necellitas. Secundo jure Naturae rem alienam citra injuriam

destruere permissum est, si alter, quod ex obligatione justitiae commutativae mihi debet, praestare re ier, ita tamen, ut res destructa impu. tetur in debitum quasi percepta, quod tamen inter eos duntaxat procedit, qui vivunt in statu naturali; in statu autem civitatis hoc locum non habet. nain in statu naturali cessant iudicia non autem in statu civitatis. Terrio jure Nasurae licitum est, rem alienam deis struere ad ulciscendam illatam injuriam, modo ultio non excedat

mensuis

332쪽

mensuram delicti; nam propter levem duntaxat injuriam vastari non potest integra provincia. Hoc tamen rursus inter eos tam tum locum habet, qui invicem vivunt in statu naturali; in statu autem civitatis, cum Iudex adiri possit, vindicta privata utique prohibita est. Vid. Grol. lib. s. cap. I a. f. I.

- XXV.

Alter belli publici effectus consistit in jure aequirendi ι nam

jure Gentium quivis in bello publico sine modo, & termino Dominus fit eorum, quae hosti, aut ejus subditis eripit, ita ut & ipse, & qui ab eo titulum habent, ab omnibus Gentibus in possessione talium rerum tuendi sint, tametsi is bellum iniquum gerat, aut plus, quam debetur, eidem eripuerit; nudum enim factum spectant Gentes, illudque utrinque pro justo habent, quia de justitia, vel injustitia alieni belli pronuntiare nec volunt, nec debenti fiunt quidem etiam in bello, quod contra praedones, aut rebelles subditos geritur, capta capientium; at ex una duntaxat parte, idque ex jure Naturali non ex jure Gentium voluntario, quippe quod Gentibus tantum prospicit, non his, qui sinὸ Gente sunt, aut solum pars Gentis sunt. Grol. cap. 6. q. a. junct. cap. s. g. I a. cit. I b. s.

Acquiruntur autem in bello publico tum res, tum personae hostiles, & res sive mobiles sint, si ve immobiles, & porro mobiles, tametsi fortὸ extra territorium utriusque partis bellum gerentis cap tae sint, cum res hostiles eo loco habeantur, quo res nullius; potest quidem is, qui in eo loco imperium habet, lege sita prohibere, ne id fiat,& si contra legem factum sit, de eo, tanquam de delicto conqueri, & postulare, ut sibi satisfiat; at nihilominus res capta fiet capientis, perinde ut fera bestia etiam contra prohibitionem Domini in alieno capta capientis fit. Gror. dict. lib. cap. s. g. aff. num. a. Quae vero res hostium non sunt, quamvis apud hostes reperiantur, eae bello acquiri haud possunt; nam res censentur ex conditione per sonae, quae si hostilis non sit, nec res ejus tanquam hostiles O cupari possunt, tametsi in oppidis, aut navibus hostium existant

333쪽

diversum est in personis, quae, ut supra diximus, si apud hoste

existant jure Gentium impunc interfici possunt, tametsi bellum gerenti subjectae haud sint, nimirum quia personae mihi nocere queunt, non autem res; potest quidem hostis illis in meum damnum uti: at causa principalis damni non sunt res, sed hostis; interim tamen res, quae in hostium oppidis, aut navibus existunt, hostiles esse praeia sumuntur, donec contrarium probari possit. Gror. cit. cap. g. s.

XXVII.

Intelliguntur autem res hostiles tunc demum captae, cum ita detinentur, ut recuperandi spem probabilem alter amiserit, quod in rebus mobilibus tunc fit, cum intra fines, seu praesidia hostium perductae fuerint, in immobilibus autem, cum mansuris muniti nibus ita includuntur, ut nisi iis expugnatis parti alteri palam adi.

tus non sit. Non igitur qualiscunque possessio sufficit, sed firma, stabilis ac duratura requiritur. Grol. g. s. O .

XXVIII.

Controversum autem est, utrum res bello publico ex hostibus captae acquirantur ipsi populo, vel Regi bellum gerenti, an vero singulis, qui de populo, aut in populo sunt, ac manu sua ceperunt Gror. cit. cap. si. g. Io. Oseqq. rem hanc expedit distinctione facta inter actus publicos belli, & inter actus privatos, qui fiunt occasone belli publici, ita ut per actus publicos res etiam mobiles jure Gentium acquirantur populo, aut Regi bellum gerenti, quoniam singuli Reipublicae personam sustineant, ejusque vice fungantur, per actus privatos vero, quales ait esse dimicationes singulares Stliberos, ac injussos excursus, singulis, qui ceperunt'; quia hoc casu non intelligantur capere ut Ministri. Grol. adstipulatur Κulpis ad die . cap. s. g. a. List. I. Sed Verior videtur esse eorum sententia, qui tenent etiam res mobiles sine distinctione acquiri ei, cujus auspiciis bellum geritur, quia capientes, sive illi mercenarii sint milites, sive subditi, quibus militia pro imperio etiam citra stipendium injuncta est, semper agunt ex aut horitate summi Imperantis ac proinde tanquam ejus instrumentum, cum Privatus qua talis nihil quid-

334쪽

quidquam in bello gerere possit. Quidquid igitur ex praeda obtinent singuli, id omne voluntati sem mi imperantis live expressae. sive tacitae in acceptis referre debent. Vid. Ziegler. ad g. ra. Henniges ad g. rs. Pulfendors de I. N. se G. ob. I. C. ι . 3. ar.

, XXIX.

Et quamvis hac in re diversi sint populorum mores, & leges,ubique

tamen propemodum receptum est, ut sua faciant, quae Capiunt aut socii, aut subditi, qui suo stipendiox suo sumptu, suoque periculo militanti Ratio in sociis est, quia naturaliter socius socio tenetur ad reparationem d norum, quae ob negotium commune, aut publicum eveniunt. Nisi igitur causa alia, puta, mera beneficentia. aut pactum antecedens appareat, credibile est, spem ex hostibus lucrandi spectatam esse in damni, &operae compensationem, quippe, quae vix gratis praestari soler. Subditis autem, qui suo sumptu militant, aut quod plus est, suo sumptu partem belli administrant. veluti qui naves suis impendiis instruunt, ac sustentant, ejus. quod plus coeteris operae, aut sumptus impendunt,& multo magis damianorum retributio debetur a civitate, in cujus locum spes praedae totius , aut partis incertae facilE concedi solet. Haec autem, quae diximus, de rebus tantam mobilibus intelligenda sunt; res enim immobiles ei cedunt, qui suo nomine suscepit bellum. Sic Romani. qui Εtolos adjuvabant adversus Philippum sibi tantum captivos, dcres mobiles sumebant. 2Etolis vero urbes, & agros relinquebant. Liv. bb. as. cap. a . Grol. I. as. s a .

Iure autem Naturae in bello etiam justo hactenus duntaxat a quiritur rerum captarum dominium, quatenus nobis ab hoste debetur; tarnetsi enim ad is uritatem nostram plus, quam nobis d beatur, eripere permissum sit, cessante tamen periculo id, quod plus ereptum est, vel in se, ves in pretio restitui debet. Coeterum in debiti compensationem. ut jam supra dictum est, etiam damna. . t& sumptus ab altero in bellum facti veniunt, modo hostis, bellum,

quod gerit, injustum esse sciat; si enim bona fide credat, se justam. Rr habere

335쪽

hahere bellandi causam , res ereptas, vel si non amplius extent, inquantum ex illis effectus est locupletior, restituere quidem tenetur. ad damna autem per corruptionem illata, aut sumptus, quos alter in bellum fecit restituendos obligatus haud est ; quia culpa caret.

XXXI.

Deinde qui bellum gerit, quod injustum esse scit, non tantum praeter debitum primarium, ratione cujus exortum est bellum, Omnia quoque damna , & sumptus ab altero in belliani factos eidem restituere tenetur, sed insuper etiam pati cogitur, ut propter illatam injuriam proportionata sumatur ultio. Propter debitum prioris se. neris non tantum summus Imperans, qui bellum injustum gerit, sed& subditi tanquam fidejustares, & bona eorum, quasi pignoris nexu jure Gentium sunt obligata, quod quaedam extorsit necessitas: alias enim magna daretur injuriis faciendis licentia, cum bona Imperantium non tam facile possint in manus venire, quam bona privatorum. Propter debitum autem Posterioris generis subditi, eorumque bona neutiquam tenentur; odiosum enim est, ut innocentes subditi, & eorum bona pro debito alieno sint obligata, ac proinde jus Gentium hac in parte latius produei non debet, quam appareat fuisse introductum, praesertim cum inter debitum prioris, posterioris generis magnum sit discrimen; nam illud, si non o

tinemus, patimur damnum, vindictam autem sine rerum nostratum jactura omittere possumus. Gror. μμ cit. lib. s. cap. II. f. X. er a. junct. cap. a. f. a.

XXXII.

Qua nivis autem non tantum Imperantis, qui bellum injustum gerit, sed & subditorum Innocentium bona eo usque capi, & a quiri possint, donec ratione damnorum quoque, & sumptuum in hellum factorum nobis fuerit satisfactum, quamdiu tamen spes superest, quod nostrum facile consequi possimus ab originariis, Mprincipalibus debitoribus, ad eos venire, qui culpa vacant, prohibet. humanitas, cum hona subditorum pro debito Imperantium in sidium duntaxat sint obligata, quin & relinquenda illis sunt, quibus nos facilius, quam ipsi carere possumus, praesertim si satis ain Parea

336쪽

pareat, eos a sua civitate nihil amplius recuperaturos esse. Grol.

abi supra I, 6. XXXIII. - .

Personarum hostilium acquisitio est vel ingulorum, vel unia versorum. Singuli servitutis personalis: univeru autem servitutis civilis subeunt jugum, de quo alibi satis dictum ast. Servituti Personali Jure Gentium veteri subjiciebantur omnes bello publico capti, & intra praesidium hostium perducti, adeo, ut nequidem illi. qui bello repente exorto fato suo intra fines hostium deprehensi ruere, ab hac calamitate fuerint exempti. Imo non ipsi tantum, qui capti fuerant, servi fiebant, sed & posteri in perpetuum ex main tre serva nati, quod ideo placuit; quia alloqui, si summo iure p- tores usii fuissent, illi ipsi nati nunquam essent. Sed & res omnes. quae Captae fuerant, Cum persona acquirebantur Domino etiam incorporales, non quidem Primo, ac per se, sed media persona, cujus ea incorporalia fuerant, nisi forte ex singulari personae proprietate profluxissent, ac proinde inalienabilia sint, veluti jus patrium. quae enim hujus generis fuerant, vel manebant penes personam, si manere poterant, uti jus familiae, & consanguinitatis, vel si noti poterant, extinguebantur, prout sunt ea iura, quae Captivo competebant ex certa qualitate, uam habebat in patria. Erat autem jure Gentium potestas in seros vix non immenia, adeo ut ICtus Cius in L I. g. r. βδε ιιs, qui tui, vel alben. Dr. apud omnes per- aeque Gentes Dominis in servos vitae, necisque potestatem fuisse dicat, quae tamen infinita licentia apud Romanos constitutione Divi Antonini ad aequitatem redacta est. cit. l. r. g. a. Et haec omnia ideo jure Gentium olim introducta fuere, ut hac ratione allicerentur captores ad abstinendum a summo illo rigore, quo captos Mstatim, & post moram jure belli interficere poteranζ. Grol. Meg. lib. I. cap. I. g. r. O seqq. .' . Q.

XXXIV. -

Quamvis autem jure Gentium bello etiam injusto capti servi fiant capientium, fas tamen est ita captis, & qui ex iis nascuntur, fugere, quia dominium, quod captores in cusmodi caetivos con, Rr v sequun-

337쪽

' 3Is in H) o sequuntur, in judicio tantum humano, & coactior valet; ut enim captis parcere vellent, lassiciebat facultas vindicandi servum, Si

cogendi, ac res ejus habendi, nec necessarium erat, ut animo quoque injiceretur Religionis vinculum, aut certe si quis istis utilitati-hus non movetetur, nec obligatio conscientiae eum motura fuerat, ut captivo parcere vellet. Videri quidem posset, talem captivum propter benincium servatae vitae fugere non posse, cum pro eo se ad servitutem obligasse censeatur; at primo beneficium non conia. fert, qui vitam non adimit, quam jure adimere non potest; alias i& latro viatori conferret bentificium, si eundem non interficeret.

Deinde gratis dicitur, talem captivum se ad servitutem obligasse, cum illa ex eo, quod capta vita servetur, absque promissione per se

sequat .

XXXV.

Multum autem intercst, utrum bello durante, vel pace jam se. cta captivus sugerit. Si bello durante, porro refert, utrum fuge rit ad suos, vel ad eos, qui partes in bello easdem sequuntur, an vero ad alios. Si ad suos, vel socios fugerie, & postliminii jure . is libertatem consequitur. Si autem ad alios sugerir, aut pace jam facta ad suos, vindicanti Domino reddendus est; quamvis enim hellum injustum sit, ab aliis tamen Gentibus pro justo habetur, quoniam periCulosum foret, si aliena bella ad sua arbitria revocare, ac de eorum justitia, vel injustitia pronuntiare vellent. Grol. cit. q. p. g. c. '

L XXXVI.

Iure autem naturae, qui in bello injusto capti sunt, Iibertate sua non excidunt: si vero bellum sit justum, personae h0stiles eousque tantum capi,& in servitutem redigi possunt, quatenus ab hoste debetur, nisi forte propter peculiare delictum meritae fuissent libertatem amittere. Et quamvis olim jure Gentium potestas, in servos vix non immensa fuerit, adeo, ut apud Omnes peraeque Centes, velut paulo ante dictum est, Domini in servos vitae, necisque habuerint potestatem, jure tamen Naturae etiam in eoS, qui justo bello capti sunt, non nisi modica, quatenus scilicet necessitas

338쪽

exigit concessa est castigatio. Deinde etiam operae, quas servus D mino pro alimentis' praestare tenetur, Cum modo, habita ratione valetudinis exigendae sunt. Quod si servilis officii modum excedat, & aliquid libera voluntate, n9n ex imperio praestet, etiam beneficium Domino exhibere censetur. Similiter si quid suum defraudans genium comparserit, aut sucCessivi temporis diligentia quaesiverit, id aliquo modo ipsius est , nec citra delictum, aut ne cessitatem Domininervo adimi debet. Imo humanitas exigit, ut post longas operas, aut valde magnas etiam servo libertas detur. Ur t. cap. I . g. r. ct sita. At

i XXXVII.

Quaeres. Utrum fugere possit, qui bello justo captus 'est M.

Cum Groi. cit. cap. 7. eum fugere non posse; quia ex communi Gentium Conventione operas uas civitatis nomine debet, nisi intolerabilis saetitia Domini et hanc imponeret necessitatem.

XXXVIII.

Plane jure Gentium recentiori inter Christianos recepto capti non amplius fiunt servi capientium; mansit tamen etiam inter Christiano mos captos custodiendi, donec vel invicem permutentur, vel pretio redimantur, cujus determinatio, nisi certi aliquid convenerit, in arbitrio Victoris est: dictat tamen humanitas, non ultra intendi debere, quam eo deducto, ne egeat captus rebus necessariis. Quodsi conventio de, pretio facta sit, tametsi postea captus ineelligatur esse Ioeupletior, quam credebatur, illa tamen propterea rescindi non potest; quia jure Gentium externo nemo cogitur supplere, quod in Contractu minus aequo promisit pretio, si dolus non intercessit. Grol. sve eis. lib. I. cap. a I. g. ar. junct. lib. a. cap. Ja. g. aQ Ubi tamen

XXXIX.

Quaeres I. Utrum pretium conventum, &ante mortem non solutum ob haerede debeatur Cum Gror. die . cap. a I. g. ast. interesta, utrum in captivitate mortuus sit, vel cum jam in libertate esset. Illo casu pretium non debetur, quia promissioni inerat Rr 3 condi- .

339쪽

conditio, si liberaretur, mortuus autem non liberatur. Hoc autem . casu debetur; jam enim lucratus erat id, pro quo promistum fuerat pretium, nisi forte ita conventum sit, ut tunc demum solvenis dum sit pretium, si die praestituto, qui Captus est, liber vivat, quod

tamen ut minus naturale non praesumitur, sed manifestis documentis probari debet. Ex adverso etiam ita convcniri potest, ut sine conditione recuperatae libertatis ab ipso contractus momento dein beatur pretium, ita ut captivus interim, donec d solvatur, retineatur tantum ut a se oppignoratus, non amplius ut jure belli captus,

quod tamen &iplum non praesumitur, sed liquido probari debet.

Qua res II. Utrum in captivitatem redire debeat, qui dimis. sus est sub pacto, ut faceret dimitti alterum, qui ante liberationem mortuus est e Placet negativa ἔ nam ex una parte, ut suppono, hoci expresse conventum non est, ex altera autem parte favor libertatis non patitur, ut hoc tacite actum esse intelligatur: interim tamen dimissus hoc casu libertatem suam lucrifacere non debet, sed ejus, quod praestare non potest, aestimationem persolvet; quamuli enim in promissis liberalibus promittens liberetur, si factum tertii, quod promist, secutum non sit, modo, ut sequeretur, ex sua parte fece- rit omne id, quod potuit, aliter tamen se res habet in pronaissis onerosis, ubi promissor non liberatur, tametsi is omnem possibilem operam adhibuerit, ut factum tertii promissiam sequeretur, sed eo non secuto obligatur ad id, quod tantundem Valet; qui enim conistrahendo aliquid de suo dat, vel promittit, ille vult, ut vicissim reipsa sibi aliquid praestetur. Conser. Grol. din' cap. ar. g. sa. junct. q. I s. g. R. num. s. lib. a.

XLI.

Quamvis autem jure Gentium res, &Personae hostiles bello publico captae capientibus acquirantur, eodem tamen Gentium jure tursus desinunt eorum esse, si postliminio vel revertantur, vel reincipiantur. Reverti dicuntur homines, qui liberi antea fuere, non tantum singuli, sed & univers. Singulis jus postliminii competit vel in Pace, vel in Bello. In Pace illis demum postliminium comis. petit. Di iti eo by Cc oste

340쪽

petit, qui bello repente exorto fato suo in hostico deprehensi sunt:

quamvis enim durante bello ad minuendas hostium vires retineri possint, Cum tamen nullam intelligantur injuriam fecisse, nihil amplius finito bello obtendi potest, quominus dimittantur, ranquam Confessione partium innocentes, ac proinde tametsi in pace eorum nulla sit facta mentio, tamen pro desertis a Republica haberi non possunt. Aliis autem captivis, qui armis inferiores in potestatem hostis venerunt, bello finito postliminium non est, nisi in pacis conditionibus comprehensum sit, ut captivi liberi dimitterentur; qui enim in actu repugnandi capti esse censentur, quasi injuriam hosti fecerint, quod repugnare sint ausi; nam cum utraquz pars credi velit, quod justa ex causa susceperit bellum, populi pacati, ne alias inviti bello alieno implicarentur, nihil melius facere potuerunsi quam si id, quod evenisset, pro jure acciperent, & cum illorum nulla in pace sit facta mentio, pro desertis a Republica habentur. Durante autem bello postliminio gaudent, modo eo

animo ad suos redierint, ut res eorum sequerentur, nec postquam

capti fuerunt, speciali pacto se in servitutem tradiderint, sive deinde vi bellica erepti sive dolo elapsi, sive sponte ab hostibus dimissi sint. Universi postliminio revertuntur, si populi, qui antea

liberi fuerant, vel vi sociorum hostili eximantur imperio, aut pro priis viribus se in priorem vindicent libertatem, modo nulla adhuc pactio intercesserit. Confer Grol. ob. I. cap. p. g. I. O seqq. usique ad

Postliminio vero recipiuntur tum homines, tum res; & homines vel singuli, ut servi, & ancillae, vel universi, puta si populum nostro imperio subjectum aliquis sociorum rursus hosti eripuerit;

nisi enim aliter in foedere sociali cautum sit, talis populus sub nostrum recidit imperium. Res autem vel mobiles sunt, vel immobiles. Mobiles vel hosti ereptae sunt, antequam ab eo intra praesdia sua fuerint perductae, vel postquam jam eo perductae stanc. Illae postliminii jure non indigent, quia non desierunt nostrae esse. Hae vero postliminio non recipiuntur, ac proinde tametsi vel a foederatis, vel a nostris hosti rursus fuerint ereptae, vel commercio

SEARCH

MENU NAVIGATION