장음표시 사용
361쪽
aliter interpretabitur, quam calendas illas induciis quoque comprehensas esse; unde verum non est, quod praepositio a rem, cui praeponitur, semper a sequente discernat, sed saepe denotat initium in re aliqua comprehensum. Sic cum I. Reg. cap aa M. Salomon super lignis a cedro, quae est in libano, usque ad hysopum, quae egreditur de pariete, disputass. dicitur, utique Cedrus non exciuia, sed inclusa est. Similiter cum Issa eap. I. vers. o. dicitur: a planisu pedis usque ad verticem non es in eo sanitas, iridem planta pedis non exclusa, sed inclusa est. Imo etiam in proposita quaestione prae, positio haec vim retinet discernendi, cum diem iIlum, a quo induciae initium sumunt, a praecedentibus separet, ita ut primum ei momentum simul induciarum principium sit.
Quodsi cerra dies ranquam terminus a quo expressa non si , ipsi 'quidem contrahentes, quam primum conventio est ah soluta, statim obligantur, utrum autem etiam subditi statim obIugentur, incertum est. Grol. ubi supra f. s. subditos ex die donstram promulgationis obligari existimat,eo qnod conventio in duciarum respecta subditorum vim, & naturam Iegis habeat, quae ante promulgationem non obligat. Mihi verius videtur etiam subditos statim a momento perfectae conventionis obliqgari; qui enim initio in societatem Civilem cogunt, aut ei ex post accedunt, civitati hanc potestatem dare intelliguntur, ut si hoc ad
finem gubernationis politicae necesse sis, illa promittendo etiam sinis gulos obligare possit, quae potestas simul cum summo imperio in Regem aut senatum optimatum, S porro in Duces belli, quo casu ipsi inducias pacisci possunt, translata est. Unde mihi dubium non est, quin res contra pactum induciarum hosti ereptas, vel si non
amplius extent, rantum earum Ioco restituere teneantur, in quantum exinde locupletiores sunt effecti, licet, si ab ignaris contra inisducias quid factum sit, a poena, & restitutione damnorum, quae vastando illata sunt, immunes existant. Si vero inducias conven tas esse stiant, licEt earum publicatio nondum sit facta, tamen non soluin omne damnum quocunque modo contra inducias ilIatum resarcire debent, sed insuper etiam poenam incurrunt. Planδquamvis subditi, si inducias ignorenr, ad resarcitionem damnorum, quae
362쪽
quae hosti vastando intulerunt, obligati haud sint; quia culpa Theologica carent, ipsi tamen contrahentes, etiamsi nulla ipsis Culpa iminputari queat, ab obligatione resarciendi neutiquam sunt exempti; . quia paciscendo inducias subditorum facta in se recepisse videntur, quod natura negotii omnino exigit.
Contraria induciarum sunt modi, quibus tursus finiuntur. Finiuntur autem I. contraria partium voluntates liberum enim est, etiam ante tempus elapsum mutuo consensu ab induciis recedere. II. Absoluto, vel abrupto negotio, cujus gratia induciae initae fuere. Sic induciae mortuorum se bendorum caussi conventae, illis sepultis expirant. Sic etiam induciae pacis tractandae causa factae tractatu pacis abrupto extinguuntur. Finiuntur III. lapsu praefixi temporis. Solet autem induciis duplici modo tempus adscribi; primo ita, ut certus dierum, mensium, vel annorum numerus exprimatur, v. g. induciae erunt in triginta dies, in tres menses, in viginti annos. quo casu tempus a momento, quo in inducias consensum est, ad momentum Computatur. Secundo ita, ut terminus, ad quem induciae durare debea , explicitὸ designetur, v. g. induciae erunt usique ad calendas Augusti, ubi dubium est, utrum dies ille, ad quem inducias duraturas esse dictum est, sub induciis comprehensus sit, vel exclusus Sane in rebus naturalibus duo sunt terminorum genera, intrinsecus scilicet, & extrinsecus. Intrinsecus est pars rei, quam terminat, non autem extrinsecus. Sic cutis est terminus in trinsecus corporis, flumen autem est terminus extrinsecus terrae, quia ejus pars non est. Utroque modo etiam arbitrio hominum termini constitui possunt; putat tamen Grol. g . nam. a. magis naturale esse, ut terminus sumatur, qui pars sit rei, ac proinde terminum ad quem sub induciis comprehensum esse, maxime eum productio temporis in proposito favorabilis sit, quia tempore induciarum humano sanguini parcitur. Grotio adstipulantur Vitriar. Auast. s. millenberg.-Κulpis ad Grol. cit. eq. a L. 9 L.
illud certum est, quod si in certos dies induciae cnt initae, appellatione dierum etiam noctes comprehendantur ι quia ex subjecta V v 3 ' materia
363쪽
materia satis apparet, quod paciscentes diem Civilem, D'ri naturalem intellexerint. Quare perfidus fuit ille, qui, ut Cicer. tib. I. δε αμ cap. ro. refert, cum triginta dierum cum hoste induciae essent pactae, noctu agros populatus est, quod dierum essent pactae, non noctium induciae.
Dubitatur, utrum jus redeundi habeat, qui finitis induciis intra fines hosticos deprehenditur, si is vi majore, puta, tempestate, aut adversa valetudine impeditus fuerit, quo minus intra tempus induciarum recederet Iv. Eum spectato jure Gentium externo jus redeundi non habere, sed captivum retineri posse; quia similis est illi, qui cum in pace venisset, bello repente cxorto intra fines ho. sticos fato suo deprehenditur, qui usque ad pacem captivus manet; interim tamen benignius, quin & generosius est, talem remittere; quia nulla culpa ipsi imputari potest. Grol. g. st.
Ultimo denique, si fides induciarum ab una parte violata sit, liberum est laeso etiam sine indictione ad arma redire; quia non aliter ad actus bellicos omittendos se obligare voluisse censetur, quam sub conditione, si & alter omittat. Interim tamen facta privata inducias non rumpunt, nisi ab eo, penes quem imperium est, vel jussa, vel rati habita fuerint, quod ultimum etiam tunc fieri intelligitur, si illi, qui deliquerunt, nec puniantur, nec dedantur, nec
res ablatae resti ruantur. G t. g. II.
Plane si in Casum violationis poena fuisset adjecta, non aliter ad arma redire permissum esse videtur, quam si vel ex prestis verbis optio sit data, vel is, qui contra inducias fecit, poenam Conventam solvere nolit; si vero poena fuerit persoluta, regrestus ad arma non datur, cum ideo poena solvatur, ut coetera salva maneant, quemadmodum ex adverso, si post ruptas inducias alter vicissim ad arma provolet, poena amplius peti nequit ἰ quia bellum movendo a poena recessisse censetur; licet enim is, cui optio data est, libertatem .habeat, unum, vel alterum ex alternativis eligendi; uno tamen ele- . cto Diuitiaco by c oste
364쪽
cto alteri renunciasse intelligitur ; ad renunciata autem non datur regrcstus. Gros. g. I a. IuncI. cap. ao. Putilandosi. ub.δ. cap. . Ia.
Actus hellicos etiam sistit commeatus, quae vox varias habet significationes; nam I. Sumitur pro annona, seu rebus, quae ad victum pertinent, in quo sensu vocabulum hoc usurpavit Cassar de Fest. Gast. lib. I. cap. I. & sib. s. cap. L ac passim alibi. Item Flor. 6b. . cap. a. num. ar. II. Accipitur pro licentia discedendi, ut cummianibal apud Liv. lib. ar. cap. a I. Milites suos allocutus dixit: s quis vestrum suos invisere vati, commeatum do, primo vere , edico, adsitis, uι Diis bene Iuvantibus bellum ingentis gloria, praedas futurum incipiamus. Ill. Sumitur pro tempore ad redeundum ei. cui facultas discedendi data est, praefixo ut cum JCtus in lib. a. g. ult. f. ad Munici' dixit eum, qui ultra commeatum abest, ad munera vocari posse. IV. Accipitur pro arbitrio morandi, ubi quis velit, ut in L aa. g. σ. f. eod. V. Denique pro salvo conductu adversus ostensionem hostilem , & in hac acceptione
Commeatus describi potest quod sit promi ilio plenae securitatis
adversus hostiles offensiones, & inquietationes: estque vel universalis veI particularis; universalis est, qui universitati personarum eonceditur. Particularis vero, qui pertis, ac determinatis personis, vel rebus indulgetur. Vitriar. ad sapias cit. cap. a I. Bras. II.
Causa essiciens commeatus est is, qui commeatum concedit; concetiere autem possunt non tantum summi Imperantes, sed&inferiores potestares, ut Bes It duces, etiam minores, se, suasque coinpias, quod artinet ἔ quamvis epim supra dictum sit, induciis, quas inferiores dant potestates, etiam superiores, de pares teneri, aliud tamen de commeatu didendum esse arbitror , ut enim inferiores Belliduces iis, quos oppugnant, aut obsessos tenent, inducias dent, vel necessitas, vel publica exigit utilitaS, quae ratio in commeatu
365쪽
Subjectum sunt tum personae, tum res, quibus eOmmeatus indulgeturi cum autem jus commeandi extra inducias privilegium quoddam sit, & quidem tale, quod neque tertio nocivum, neque canti admodum grave est, ideo laxius, quantum verborum proprietas patitur, interpretandum erit, praesertim si non petenti datum, sed ultro oblatum sit, aut ultra privatam utilitatem publica quaedam utilitas in negotio versetur. Igitur militibus datus etiam ad Duces, & quidem non ad medios tantum, sed Jc ad summos porrigitur; quia vocabulo militum latius sumpto etiam Duces continentur. Grol. I . II.
Quaeri potest, utrum commeatus Patri datus etiam ad liberos,& uxorem extendatur N. Inceresse, utrum commorandi gratia datus sit, vel non. Illo casu etiam ad liberos, & uxorem extenditur: quia morari solemus Cum familia L penuis. . de precar. Hoc autem casu ad liberos, & uxorem non porrigitur ι quia non cum, sed sine familia peregrinari solemus. Grol. g. II. Plane si Marito eum
in finem commeatus datus esset, ut uxorem, & liberos alibi exi- 'stentes adduceret, uxor, & liberi haud dubie commeatu contineis rentur. Deinde etiam commeatum pacis componendae causa in dultum ad uxorem Legati extendendum esse censet Hert. de titister. commeat. pro Pac. g. I I. eo quod Legati in loco pacis tractandae diutius'morari soleant, ac proinde merito benigniori interpretationi locus sit, ne matrimonio eis carendum sit. ut de usu aedium Mais
rito concesso discurrit ICtus in L .. g. r. f. G Usse habit. Plane
famulus unus, aut alter, etiamsi expressus non sit, sub commeatu comprehensus censebitur in eo, quem sine tali comitatu ire indecorum foret, qui enim aliquid concedit, ea quoque concedere inintelligitur, quae morali necessitate sequuntur. Grol. est. g. I .
Quodsi commeatus. alicui, & ejus comitibus datus sit comitum nomine illi duntaxat sunt intelligendi, quos numero comitum ha- heri verosimile est. Quare Legato sub alterius Legati comitatu iter facienti commeatus haud quaquam proficit, & ideo Praepotentes' status
366쪽
status scederati Belgil, cum Franciscus ae Andrada Regis Portugalliae ad eos legatus quali in comitatu Legatorum foederati Belgii ad Tractatus pacis Monasteriensis ire vellet, merito hoc improbarunt, ut refert icquefort. lib. Isin. , .pag. mihi. rys. Similiter commeatus nec prodest pyratis, latronibus, transfugis, & desertoribus, quibus commeatum concedere Voluisse nemo praesumitur, utpote quorum causa magis odiosa est, quam illius, cui commeatus datus est. Groti S. Isa
Quanquam aurem commeatus personae datus etiam ad res ejus extendatur, multum tamen interest, utrum commorandi gratia sit datus, vel non. Illo casu ad res omnes, sine quibus alibi comm rari non possumus, extendendus esse videtur; concesso enim fine etiam illa concesta esse intelliguntur, sine quibus finis obtineri non potest, licet tutius sit, si rerum etiam expressa fiat mentio. Hoc autem casu, non nisi ad illas res porrigitur, quae ad iter assii mendum necessaria sunt, vel dignitati, δe conditioni personae Conveniunt. Groia f. II.
Objectum commeatus est securitas ; qui enim commeatum indulget, iter ab offenso ne, & inquietatione, quae a se, aut suis subdi tis alteri evenire posset, tutum rore pPOmitiat.
Effectus duplex est, unus ex parte ejus, cui datus est commeam tus , alter ex parte dantis. Effectus ex parte ejus, cui commeatus indultus est, stat in facultate cum securitate vel abeundi, vel aliquo eundi, vel redeundi, vel denique veniendi. Cui abire concessum est, redire non potest; quia abire, & redire diversa sunt, nec ratio cogit, ut a Verborum proprietate recedamus. Debet tamen abitus tutus intelligi, usque dum aliquis eo pervenerit, ut in tuto sit. Undymerito Alexandii fides accusata fuit, qui eos, quibus abitum induuserat, in ipso itinere interfici jussit. Ex adverso, Cui facultas aliquo eundi concessa est, eidem de redeundi concessa esse censetur, nom uidem ex vi verbi, sed ut absurdum vitetur; quia alias beneficium oret inutile. Aliud dicendum, si QIo itu actus consumeretur, tunc enim Concessa facultate eundi non censeretur etiam concessa esses
367쪽
cuItas redeundi, cum taIi casu nulla ratio cogat, ut a proprietate verbi recedatur. Eodem modo is, cui redire permissum est, iterum abire haud potest; aliud enim est: redire, aliud abire. Ob eandem rationem nec is, cui venire concessum est, alium mittere poterit, vel contra. Si tamen Regi pacis componendae gratia ad certum Iocumveniendi commeatus datus sit, nihil eum contra mentem concein dentis acturum fore putat Hert. racit. g. 1s. Si loco sui Legatum mittat, ipSsque litteras commeatus assignet. Sed nec, cui Venire peris missiim est, saepius venire potest, nisi temporis adjectio aliam suppeditet conjecturam. Grol. I. IL
Effectus ex parte dantis commeatum consistit in eo, quod tum ipse, tum ejus subditi obligati sint, ut ne eum, cuiFommeatus datus est, offendant, aut inquietent, secus damnum illatum resarcire t nentur. Debetur autem commeandi securitas etiam extra territorium concedentis; quia datur contra jus belli, quod per se territorio non includitur; nam, ut supra dictum est, hostis ubique offendi potest. Crol. g. aaia
Contraria sunt modi, quibus commeatus rursus expirat. Expirat autem primo lapsu temporis, ad quod datus est. Unde postea intra fines hosticos deprehensus securitate non amplius gaudet, sed captivus retineri potest, tametsi, quo minus inde excederet, adversa valetudine, tempestate, aut alia vi majore fuisset impeditus: similis enim tiri est, qui cum in pace venisset, bello repente exorto, inter hostes fato tuo deprehenditur, qui ad pacem usque captivus manet. Vid. Grol. lib. R. cap. st. S. . num. R.
Expirat secundo, si is, Cui commeatus indultus est, contra adversam partem aliquid hostile moliatur; nec enim aliter securitas erpromissa esse censetur, quam sub conditione, si nihil hostile fuerit machinatus, qua proinde conditione deficiente etiam ipsa evanescit Promissio. Burger. Cent.r. obfδ. ver limitantur ada σpaulopos num. 1.
Expirat tertio, si ita exigente publica utilitate fuerit revocatus . quin enim ex cauta boni publici revocari possit, nulli dubium non
368쪽
est; quia is, qui commeatum concedit, nec VuIt, nec aliter, quam cum hac exceptione eundem concedere potest. Imo si commeatus per modum precarii concessus sit, is libere semper revocari potest, tametsi ratio boni publici id non exigat, veluti si concedens dixerit,
quamdiu voluero, vel donec revocavero ἔ interim tamen utroque Casa durat, usque dum fuerit revocatus; nam etsi dixerit, quamdiu voluero, voluntas in dubio durare praesumitur, ac proinde nocesie non est. ut novus volendi actus ponatur, sed lassicit, si prior voluntas non fuerit revocata. Grol. 3. a I.
Expirat quarto morte Concedentis, si sub hac formula, quamd voluero, fuerit concessus; durare enim Don potest voluntas in eo, qui non amplius potest velle, ut est mortuus. eat .F. de Res Uttan s. dcc . . Locat. Aliud dicendum de altera formula, donec revocavero ι licet enim Concedens moriatur, commeatus tamen non expirat, nisi a successore fuerit revocatus, quia Voluntas morte non censetur reis vocari. l. . in prisc. f. de Manumisi vindict. Multo minus commeatus morte Concedentis expirat, si simpliciter, nulla ejusmodi clausula adjecta, fuisset indultus, eum ejus concessio ex vi potestatis veniat, cujusmodi beneficia morte Concedentis haud expirant. Grol. g. ao. Imo nec morte ejus extinguitur, eui Commeatus datus est, sed securitas viventibus promissa, etiam mortuis, & eorum rebus debetur. modo tales res sint, quae sub commeatu comprehendantur. Herta supra aste'. Disert. g. ra.
- Ad assinia commeatus hactenus explicati referri potest I. salvus eonductus judicialis, qui in processu acCusatorio, vel inquisitorio ad crimen purgandum conceditur. II. Salvus Conductus regius, Ean&Stieit, qui transeuntibus perterritorium adversiis latrones, Mpraedones securitatem praestat. II. Salva guardia, quae personis, & re-hus in certo loco existentibus,& permanentibus adversiis hostilem offensionem securitatem conciliat. Late Burger cit. Gent. r. observ. M.
I. Unes bella sunt repressalia, quarum origo aηtiqui a est. H. Unde sam vox repressiainam suam ιν ater moa M
369쪽
IlI. mve mar etiam pignorationes, qua tamen primus aerepta H - runt a repres aliis. IV. Definiuntur repressisa. V. Introducta sunt jure Gentium; es cur rVI. Repressalias solus ille concedere potest, qui jus beis gerendi ha LVII. Auitivam repressalias impetrare possit tVIII. Obrectum repressaliarum non tantum bona, sed se corpora subdi
rorum Reipubtica nocentis eonstituunt.
IX Repressaliis subjaceni omnes sabditi Reipublica nocentis. Σ Excipiuntur jure Gentium Legati, item jure Canonico persona Ecclesiastica, ct eorum bona. XI. Euomodo Repres acta disserant ab arrasti tXII. Auomodo disserant a retorsione ex edicto Pratoris, quod quisque juris in alterum orc. XlII. Euomodo disserant a retorsione, qua moribus nostris recepta est ob diversitatem juris Iv. Euanam requarantur, ut repressaliae justa sert v. Affertur serius repressatiarum directus. XVI. Item indirectus.
Assines bello sunt repressaliae, imo saepe bello publico ansam prinhenti est autem earum origo antiquissima ι sic enim Grol. ELA. cap. a. q. s. num. a. ex Homero refert, Nestorem ob ereptos Patri
equos, Elidensium pecora, & armenta cepisse, Omnesque eos, quibus. aliquid ab Elidensibus debebatur, ad jus suum persequendum edicto fuisse convocatos, ne quis justa sibi parte careret. Sic etiam alain thas ob res suas a nonnullis Atheniensium apprehensas navem Athe niensibus oneratam decreto publico retinuisse, scribit Herodot. lib.
Creterum undenam vox repressaliarum suum trahar etymon, i certum est; probabilior videtur eorum opinio, qui eum ab Italico vocabulo, Ripres, deductam esse arbitrantur; nam vel maxime in Italia repressilias isequentes fuisse constat. Lim lib. . cap. I. n. sae .... III. . vocantur in eap. sensio de injur. in fide Nov. sa. eap. I. pignoratio
nes, hos latius accepto; si enim strictius, & in hecie sa-
370쪽
matur, pignorationes multum differunt a repressaliis; nam pignorationes etiam privata authoritate fieri possunt, repressaliae autem non nisi consensu ejus, qui jus belli gerendi habet, queunt exerceri. Deinde pignorationes locum habent inter concives, quoties alius alium turbat in re sua, aut in quasi possessione sui juris, quod ad se pertinere putat, repressaliae autem tantum inter diversos populos obtinent. Vitriar. ad cit. cap.a. Ruas. I . & millenberg. ibid. diuast. s.
Describi possunt repressaliae, quod sint remedium subsidiarium
quo propter justitiam in causa gravi, dc liquida extero denegatam, vel malitiose protractam, Reipublicae nocentis subditi, vel subditorum bona apprehenduntur; remedium, inquam, subsidiarium sunt repressaliae; quamdiu enim aliud superest remedium, quo extraneus id, quod suum est, aut sibi debetur, obtinere potest, tamdiu ad rein pressalias perveniri nequit; quia ratio aequitatis haud patitur, ut ad eos, qui culpa vacant, veniamus, quamdiu spes est, quod vel ab originariis debitoribus, vel ab iis, qui jus non reddendo sponte sua se debitores fecerunt, nostrum consequi possimus. Vitriar. Auas. . .& millen berg. p. Quamvis igitur inferior judex justitiam deneget, vel malitiose protrahat, repressaliis tamen locus haud est, quia laesus superiorem adire potest, quod si facere negligat, is non
de alio, sed de se ipso queri debet.
Causa essiciens repressaliarum duplex est, Remota, & Proxima. Remota est sus Gentium, utpote quo inductum est, ut pro debito civitatis, aut ejus, qui caput est civitatis; omnes subditi fidejussorio nomine teneantur, eorύmque bona corporalia, & incorporalia per modum pignoris sint obligata. Extorsit hoc quaedam necessitas; alias enim magna daretur injuriis faciendis licentia; eum hona Imperantium non tam facile possint in manus venire, quam subditorum. Deinde spes erat, facilius membra ejusdem Reipublicae a se mutuo jus consequi, & indemnitati suae consulere posse, quam e teros, quorum multis in locis exigua habetur ratio. Praeterea praescindendo a casu particulari spes commodi, & metus incommodixespectu omnium aequalis est: qui iam exinde incommodum sentit, allia Lempore commodum sentire potest; unde factu in talem obli-
