장음표시 사용
371쪽
gationem omnes consensisse censentur. Denique quemadmodum ex conjunctione in corpus civile factum est, ut, quae uni infertur injuria per extraneos, ea totam Civitatem Videatur tangere, ita non
iniquum visum, singulos velut in subsidium pro debito civitatis
obligatos esse. Confer Grol. cis cap. a. g. a. num. I. a. & Pusse dors M. P. cap. s. num. I I.
Causa essiciens proxima est is, qui repressalias concedit: potest autem eas Concedere solus ille, qui jus belli gerendi habet; belli enim speciem praeseserunt, imo persaepe pleni belli fomes, & praeludia sunt, ac proinde cum ex earum usu tota Respublica in discrimen adduci possit iis eas concedendi recte vulgo ad jus belli referri solet. Unde nullo modo assentiri possum Grol. qui dict. cap. a. f. . m. I. jure Gensium singulis pignorandi jus csse ait; uti enim sinstuli jus belli indicendi non habent, ita sine consensu summae potestatis nec repressalias exercere possunt, quippe quae ut plurimum cum periculo belli, S toti Reipublicae inde imminente discrimine conjunctae sunt. Mev. Part. P. Decis I a. vltriar. supra est. A M. I . Willenberg. ro. Ziegler ad dict. g. 7. & communiter DD.
Subjectum repres aliarum est impetrans; potest autem is demum impetrare repressalias, Cui justitia in causa gravi, S liquida ab extera Republica, vel ejus capite denegata, vel malitiose protracta est. Ab emtera, inquam, Repubbra; si enim alicui a sua Republica jultitia sit denegata, vel malitiose protracta, repressaliae locum non habent; nam vel id factum est ab inferiori judice, vel ab ipsa potestate suprema, Illo casu recursus ad superiorem patet, non ut adversus alios innocentes repressalias concedat, sed ut justitiam administret. Hoc a tem casu, ne vincula ordinata: R eipublicae laxentur, ac pax, M tranquillitas publica turbetur, injuria haec aequo animo toleranda est , ὼt parentum Iavitiam, se patriae pariendo, ac ferendo lentendam esse dicebant Patres apud Liv. lib. ar. cap. 26. in M.
Objectum repressaliarum non tantum bona, sed & corpora subditorum Reipublicae nocentis Constituunt, quam personarum Prehen sionem Graeci Androlepsiam vocabant; & quidem non eo dunca .c
372쪽
cam personae apprehendi possitne, quo nostrorum subditorum quidam ab extranea Republica injuste. detinentur, sed etiam si dirca eorum bona iniquitas sit commissa, nec res subditorum Reipublicae nocentis haberi queant. Vitriar. Io. millenberg diua'. o.
IX. Subjacent autem jure Gentium RepressaIiis omnes subditi ilIius
Reipublicae, quae justitiam denegavit, aut malitiose protraxit, modo tales sint ex causa permanente; temporarii enim, qui transeundi, aut morae duntaxat exiguae causa in territorio nocentis Reipublicae existunt, Repressaliis gravari haud possunt, quippe quae introducta: , sunt ad exemplum onerula, quae pro exsolvendis debitis publicis indicuntur, a quibus immunes sunt, qui tantum ad tempus loci Iegibus subsunt. Gror. X. X Excipiuntur Legati, qui una cum rebus suis adversus repressaIias eodem jure Gentium tuti sunt; quia finis legationis alias facile impediri posset, modo non ad hostem nostrum sint tam . ita ut praesumptio sit, legationem in damnum, & injuriam nostram susceptam esse, quo casu si Legatus non accepta venia per fines nostros transeat, is securitatem ex jure Gentium non habet, ut suo Iocodicemus. Deinde jure Canonico excipiuntur etiam per nae Ε clesiasticae, & earum bona. cap. un. de itur. damm dat. in C cujus constitutionis vis, & efficacia se ad omnes populos Christianos e tenditis XI Forma repressaliarum dupIex est, intrinseca, & extrinseca. Imtrinseca consistit in differentia specifica, qua ab aliis, cum quibus affinitatem habent, distinguuntur. Habent autem primo astinitatem cum arres o, a quo tamen in eo disserunt, Marrestum etiam ab inferiori judice, & contra personas ejusdem Reipublicae decerni possit, secus ac repressaliae; nemo etiam ob deIictum alienum a resto gravari potes , repressaliae autem exercentur adversus Reipublicae noCentis subdi is propter debitum alienum, ac proinde si is ipse, qui nostrae Reipublicae subdito aliquid debet, in nostro territori .dvprehensus retineretur, vel res ejus apprehenderentur, non jam pressalia: forent,sed auctam.
373쪽
Deinde repressaliae assinitatem quoque habent cum retorsione ex edicto Praetoris, quod quisque juris in alterum &c. Differunt tamen in eo, quod ex hoc edicto quilibet Iudex sententiam ferre posist; quia agit ex praescripto juria communis, ad cujus exercitium speciali supremae potestatis consensu opus haud est. Praeterea retorsio etiam contra ejusdem reipublicae subditos locum habet, de quidem adversus illum duntaxat, qui jus novum , & iniquum st
tuit, aut postulatione sua impetravit, ejusque haeredes, non Contra alios innocentes. l. r. g. r. l. R. I. versse situ. g. .ssa. dict. rit/ quae Omnia, ut ex dictis constat, aliter se habent in represIaliis.
Quamvis autem jus retorsionis moribus nostris latius extensiimst, ita ut etiam ob diversitatem juris obtineat, ic quidem adverius illos, quibus nulla culpa imputari potest, tamen & haec retorsionis species multum differt a repressaliis; nam praeterquam quod non tantum assuersus exteros, sed & contra ejusdem Reipublicae subditos locum habeat, nec ob denegatam, vel malitiose protractam justitiam, sed ob solam diversitatem juris, Sc quidem non iniqui exerceatur, insuper illa Consensum summae potestatis non desiderat, sed sussicit, si saltem Magistratus subalterni auctoritas accedat. Ad haec repressaliae eo tendunt, ut ipse laesus debitam satisfactionem obtineat, atque indemnis servetur, retorsionis autem finis non est, ut illi, qui propter diversum jus alterius laesus est, succurratur; imo tametsi nemo nostrorum subditorum adhuc Iaesus sit, eis quod civitas illa, contra quam retorquere intendimus, ob defectum occasionis hactenus jure suo divella contra nos nondum sit usa, tamen retorsioni locus esse videtur; quia lassicit, quod illa generaliter hoc jure utatur, & nulla civitas jus aliud ab ea expectare possit. Stryk. ad allet. 1it. g.
Forma repre aliarum extrinseca stat in legitima rerum, vel per sonarum Reipublicae nocentis apprehensione. ut autem legitima sit, requiritur imprimis, ut justitia sit denegata' vel malitiose protracta. Denegari dicitur justitia non tantum, si exterus ab ipso li
mine judicii, vel saltem a prosecutione litia repeti turi sed etiam si
374쪽
eontra eundem sententia manifesto iniqua fuerit pronuntiata; quia auctoritas judicantis non potest exteros ad eandem patientiam ob stringere, ad quam subditos obstrictos tenet; nam quod subditi
executionem etiam injustae sententiae vi impedire, aut Contra eam
jus suum vi exequi non possint, id ex imperii in ipsos efficacia proinvenit, cui exteri subjecti haud sunt. Gror. g. s. num. r. a quo dissentit Ziegler, qui putat, etiam exteris auctoritatena rei iudicatae obstare, eo quod estectus rei judicatae non ex authoritate judicantis, sed ex tacita conventione litigantium nascatur, qui in judicio quasi contraxerunt, ac proinde sibi imputare debere extraneum. quod in judicium tale consenserit. At male; nam primo extero liberum non est, adire judicem, quem velit, sed ex necessitate juris sequi debet forum rei. Deinde is non in manifestam iniuriam consensit, sed in jus; alias si partes litem contestando sibi invicem absolute censerentur promittere, quod sententiae stare velint, non possent ab inferiore judice ad superiorem provocare; & liccisi summus Imperans iniquam dixerit sententiam, ulteriori provocationi locus haud sit, hoc tamen non ex tacita conventione litigantium profluit, sed ex eo, quod superior non detur, ad quem provocari possit. Quare subditus quidem , ne ordo imperandi.& parendi di sibivatur, eoque dissoluto ordinata civitas in dissociatam multitudinem, & consulam turbam, nemo ubi audit neminem, degeneret, injuriam hanc aequo animo tolerare debet, non autem extraneus, quem auctoritas judicantis neutiquam cogere potest, ut jus suum per injustam sententiam sibi auferri patiatur. Consentit Henniges. ad g. s. Secundo requiritur, ut causa sit gravis, &liquida; nam in dubio praesumptio stat pro judice. Deinde ratio non patitur, ut in re modica ad repressalias decurratur, quia plerumquc cum periculo belli conjunctae sunt, cui Respublica temerὸ exponi non debet. Tertio requiritur, ut nullum aliud supersit remedium, quo extraneus id, quod suum est, aut sibi debetur, obtinere pollit.
Quarto denique ejus, qui jus belli gerendi habet, consensus accedere debet, qui tamen non aliter repressalias permittere potest, quam si prius pro justitia subdito administranda, aut forte jam lata iniqualententia revocanda transmissis,&communicatis rationibus, quibus
ius subditi innixum est, enixe frustra tamen instituerit; licet enim
375쪽
alienae ReipublicaeRector denegando, vel malitiose protrahendo justitiam se debito alieno obstringat,cum tamen per repressalias non in ip- .siussed in bona subditoreum, qui in subsidium duntaxat obligati sunt, executio fiat, ratio omnino postulat,ut talis praemittatur interpellatio, ut constet, alio modo fieri non potuisse, ut subditus id, quod suum est, aut sibi debitum, consequeretur. Vitriar. Adde Gro sepe 'eiι. lib. I. cap. I. f. 6. num. a. Quodsi summus Imperans etiam supposita justa causa, repressalias permittere nolit, id aequo animo ferendum est, nec continuo is propterea negligentiae, aut socordiae a gui, sed potius credi debet, eundem petitioni subditi propter bonum publicum, quod bono privato praeferendum est, modo deferre non potuisse. Sic nec catisa, quam is justa, subditi alicujus semper obibgat Rectorem ad bellum sumendum, sed ita demum, si id sine ominnium, aut plurium subditorum incommodo fieri potest. Grol. bb.a. cap. as. g. a. XV. Essectus repressaliarum duplex est, directus, & indirectus. Di- rectus porro alius est, si personae, alius, si res sint apprehensae. Perissonae tamdiu retineri possunt, donec a nocente Republica obtenta fuerit justitia; in quo finis repressaliarum consistit; & licet forte eandem consequi non valeamus, vita tamen captis eripi haud p test; cum non sint hostes, sed fide, fibrio saltem nomine teneantur; ex fidejussione autem nemo interfici potest; quia nemo tale jus habet in vitam, ut eam sibi ipse adimere, aut adimendam obligare queat. Grol. M. s. cap. a. g. ε. iunct. lib. a. cap. a I g. r I . num. Res captae autem, si subditus noster necdum praestetur indemnis, tandem publica authoritate vel eidem pro quantitate debiti, & cxpensarum in solutum addici, vel justo pretio divendi possunt, &ex eo solutio fieri ita, ut, quod superest, repressalias passo restituatur. Existimat quidem Grol. est. cap. a. g. r. num. R. quod jure Gentium rerum caprarum dominium ad summam debiti, & sumptuum statim ipso tacto acquiratur. Sed meo judicio male; cum repressa liarum finis alius non sit, quam ut hac ratione altera Respublica, quae subdito nostro justitiam hactenus denegavit, vel malitiose printraxit, ad eandem tandem administrandam compellatur, Et si hoc obtineri non possit, ut tum demum ex rebus captis subdito nostro
376쪽
indemnitas praestetur; nam ita Gentibus, earumque subditis satis cautum est, ac proinde gratis dicitur, placuisse ipsis, ut rerum captarum dominium statim ipso facto ei cedat, qui repressalias impetravit. Ziegler adest. g. I, Willenberg. II. Vitriar. Auast. I s.
Effectus indirectus consistit in obligatione, vi cuius illi, qui non solvendo quod debebant, aut jus non reddendo, causam dederunt repressaliis, damna, quae alii propterea perpessi sunt, resarcire tenen. tur. Grol. dict. g. r. num. o.
FInem bello imponit pax, imo finis belli debet esse pax ; ec enim
bellum ideo suscipitur, ut perpetuo geratur, sed ut tandem sine iniuria in pace vivere, & tuto quiescere liceat. Potest autem pax considerari vel in se, vel in suis proprietatibus, accessionibus, & a finibus, de quibus omnibus jam ordine agemus. Sit igitur
I. Describitur pax pro statu accepta. II. Definitur pro conventione sumpta. III. αυiditur in universalem, se particularem. I V. Pacem illi demum inire possent, quorum piciis bestum geri ur.
cesserit, mittens tamen obligatur.
VII. Euatenus Imperium pacis causa a Regnante cedi, se astenarinsu λ
IX. De fructibus patrimonii publici Reges pro arbitrio desponere possunt.. X. An Rex rem saltem modicam ex patrimonio publico sne popia. consensu alienare possis δXI. Res privatorum vi emisentis dominii paris cavi in hosem iras
377쪽
NII. Tenetur tamen civitas hoc damnum privatis resarcire. XlII. Euod etsi non Aut M tamen exteros non tangit. XIV. Adducitur forma pacis imrinseca. V. Extrinseca sat in Eiversis transigendi modis, qui duplicis maxime generis sunt.
TvI. Esectus pacis confisit in obligatione servandi ea, de quibus inter
partes bellantes conventum es. NUII. Obligat conventio pacis totam civitarem, XVIII. Et omnes pacificentis successores. 'XIX. Contraria paci es ejus ruptura. XX. Rumpitur pax primo, si quid fiat contra naturam pacis generalem. XXI. Utrum pax rupta fit, s socii eorum, cum quibus bestavimus notis vim armatam inferant NXII. nis sociis nostris vis armorum inferatur NXlII. Dcundo rumpitur pax, se quid μι conira id, quod expresse conventum est.
Vox pacis duobus modis accipitur. I. Pro flatu, in quo civitas
existit. II. Pro conventione, qua bellum finitur. In illo fiagnificatu pax dividitur in internam, de externam. Internam civia talis pacem S. Augustin. u. Is . de civit. Dei cap. I R. describit, quod sit ordinata imperandi, atque obediendi concordia civium. Externa vero est ordinata tranquillitas, & eoncordia Gentium, ac Reis rumpublicarum inter se. Pax interna civitatis turbatur per bellum internum, seu civile, externa Vero per hellum externum, seu hostile.
Pax pro conventione pacis accepta describi potest, quod sit pactim publicum, quo hostes inter se de bello in totum vel perpetuisum toIlendo transigunt. verba i pactum publicum, generis locum sustinent; quia hac in parto convenit cum induciis, & aliis conventionibus, quae a personis publicis fiunt in utilitatem pubIi-
378쪽
eam; coetera autem continent disserentiam specificam, & pacem ab induciis separant; licet enim in plures annos sine initae, bellum tamen, ut supra dictum est, non tollunt, sed eo manente actus bellicos ad tempus duntaxat suspendunt.
Dividitur pax in universalem, & particularem. Universalem
voco, quae inter omnes bello implicitos inituri particularem vero, quae non cum omnibus bello implicitis, sed cum uno tantum, vel altero foederatorum pangitur, velut quandoque contingit, imo non una tantum.vice jam contigit, etiamsi in foedere comprehensum fuerit, ut nulli seorsim cum hoste communi pacisci liceat, nisi ab . eo omnibus justae, & aequae offerantur conditiones, quae conventio Valet, ac proinde servanda foret; si autem non servetur, enascitur Pax particularis.
Causa essiciens pacis duplex est, Principalis, & Instrumentalis.
Principalis sunt illi, qui proprio nomine: instrumentalis vero, qui alieno nomine pacem ineunt. Possunt autem proprio nomine illi demum pacem inire, quorum auspiciis bellum geritur, ut sunt RGges, Optimates, & in Regimine populari populus. Reges tamen non aliter bcllum cum pace commutare post uni, quam si jus habeant non impeditum, qui enim vel in furorem, aut amentiam lapsi, Vel nondum tam maturae sunt aetatis, ut administrationem Regni habeant, pacem cum hoste pangere haud possunt. Plane is, qui Regno injuste pulsus est, jus pacem faciendi non amisit, quia nec summum Imperium, eique cohaerentia jura, nec jus administrandi Regnum amisit, licet ejus possessionem amiserit. Majus dubium esse videtur de Rege captives; nam & hic cessante temporibus nostris servitute, jus Regni, osque cohaerentia jura, una cum jure ad Vministrandi retinet: ergo non minus pacem facere poterit, quam ille, qui regno injuste pulsus est, quod & verum esse credo, si regnum iit patrimoniale, si autem Iibera populi voluntate ei delatumst, non aliter captivum pacem cum Victore facere posse arbitror, 'nam si vel conditiones pacis populo non praejudicent, vel popu-iu , auς Proceres, qui populum repraesentant, consentiant; Credi-
379쪽
bile enim non est, Regi, a populo jus Regnum administrandi etiam pro tali tempore, quo pro Obtinenda libertate quidvis extorqueri posset, concessiim fuisse, sed administratio,&quasi tutela Reyni interim penes populum erit, aut eum, cui populus id commiserit.
Causa essiciens instrumentalis sunt Tutores, dc Curatores Regni, item Legati. Quamvis autem Legatus cum mandato generali , & illimitato ad pacem cum hoste faciendam misiis, arcana mandata sibi soli significata ex Cesserit, nihilominus tamen pacis conventio valida est, oc mittens obligatur; nam vi mandati generalis obstringitur mittens alteri, ut omnia, quae Legatus vi illius cum eo egit, rata habeat; nrandata autem arcana eo duntaxat tendunt, ut Legatus non agat, nisi ex praescripto sibi soli cognito; si vero secus egerit, ut eo nomine mandanti obstrictus sie ad id, quod interest; alias sane nihil cum internuntiis tuto agi posset; quia semper metuendum foret, ne ab apertis mandatis arcana discreparent; imo via panderetur, omnia Legatorum acta sub hoc praetextu sibverten. di, & alios inanibus tractatibus eludendi. Grol. bb. a. cap. o. g. ra. de Puffendors. lib. R. cap. st. f. a.
Contra Duces belli, tametsi bello gerendo maxima cum potest, te praepositi sint, nisi speciale habeant mandatum, pacem facere non possunt; quia bellum finire belli gerendi pars non est, ac proinde amplissima eorum potestas de iis tantum, quae ad bellum gerendum
pertinent, erit intelligenda. Hinc recte Eumenes, cum Antiochus de pace agere vellet, ab AE milio Regillo, cui navalis provincia mandata erat, in consilium accitus, dixit: cui rata ista pax erit, quam sine eonsule, non ex auctoritate senatus, non jussu populi Romani peregerimus Liv. lib. 37. cap. Iq. Grol. lib. R. cap. aa. g. r.
Objectum pacis constituunt res tum publicae; tum privatae. Ad res publicas pertinet imperium, de patrimonium populi, cujus fructus destinati sunt ad sustentanda Reipublicae, de Regiae dignitatis onera. Imperium vel existit in pleno, & absoluto dominio Reg-
380쪽
nantis, vel non. Illo casu sine dubio pacis causa a Rege pro lubitu cedi, & alienari potest. Hoc autem casu nec totum, nec ejus pars, veluti urbs, aut provincia aliqua aliter alienari potest, quam si populi, vel ordinum, qui populum referunt, consensus accedat, ut jam alibi dictum est, ubi simul discussum fuit, si pars tantum alienanda sit, utrum etiam ipsius partis alienandae consensus sit necessarius.
Similiter nec patrimonium populi Rex aliter alienare potest, 'quam cum populi, aut ordinum consensu, nisi id lege Regni, aut more, cui nunquam contradictum est, ei permissum esse appareat. Cum Rex in ejusmodi bonis non nisi administrationem, Musumfructum habeat, quae haud quaquam ad jus alienandi se extendunt. Et licet forte is ad vitam suam sibi satis prospectum p tet, populus tamen, eo defuncto alio Rege opus habet, qui de ipse pro dignitate sustentandus est. Si tamen ejusmodi bonorum partem ex utilitate, vel omnino ex necessitate Reipublicae alienatam esse appareat, ex scientia, dc silentio etiam non longi temporis consensus populi praesumitur; patrimonium enim populi minoris momenti est, quam imperium, cum patrimonium imperii causa constitutumst, de tamen, si partem imperii ex utilitate, vel necessitate Reipublicae alienatam esse appareat, ex scientia, & silentio praesumi potest populi consensus: ergo multo magis praesumi poterit in propo sito. Imo in casu necessitatis nequidem populi consensu opus esse putat Ziegler ad GrOr. lib. a. cap. p. g. I r. eo quod Regi salutis publicae cura in solidum eommisi a se, ac proinde eum nihil facere contra, vel praeter voluntatem populi, si ex necessitate Reipublicae partem patrimonii alienet, quod tun C demum admittendum esse censeo, si res moram non ferat, ut populus consuli possit: nam in tali casu non videtur opus esse consensu speciali, sed voluntatem gene ratem lassicere arbitror. Confer Grol. eis. cap. 3. I. OII. item lib.
QuamVis autem extra talem necessiatis casum bona Regni sine populi, aut procerum consensu alienari haud possint, aliud tamen
dicendum est de fructibus patrimonii publici, de quibus Rex pro
