Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

suo arbitrio disponere potest; quia pleno jure ad ipsum pertinent.

Sic& fructuarius fructuum ex re in usum fructum Concessa perceptorum plenus fit Dominus, licet ipsius rei fructuariae Dominus non sit. Sic etiam fructus ex re fetidali percepti pleno jure ad vasallum spectant, ita ut liberam eos alienandi habeat facultatem , tametsi

ipsius rei flaudatis alienatio ipsi prohibita sit. Unde in propos fructus patrimonii publici confundi non debent cum ipso patrim nio publico. Ita jus Insularum in patrimonio esse solet, ipsae Insulae in flumine publico natae in fructu; jus vectigalia exigendi in patrimonio, pecunia ex vectigalibus procedens in fructu; jus confiscandi in patrimonio, fundi confiscati in fructu &C. Grol. algeri .

Sunt, qui Regem etiam nulla urgente neCessitate rem saltem modicam ex patrimonio publico sine consensu populi alienare posisse arbitrantur. Sed male; quod enim meum non est, ejus nec exiguam partem alienandi mihi ius est. Atqui Reges patrimonii publici domini non sunt, sed usum fructum duntaxat habent: ergo nec exiguam ejus partem sine consensu populi alienare queunt. Si tamen populus partem exiguam patrimonii publici sine consensu a Rege alienatam esse sciat, ex scientia, S ii lentio ejus consensus facilius praesumitur, quam in rebus magni momenti. Grol. T.cal .g. I I.

Res autem privatorum, cum sub eminenti dominio civitatis exi. stant, quin pacis causa ab eo, qui suminum habet imperium, in hostem transferri possint, dubiui- plane non est, modo nece Ilitas, vel publica saltem utilitas id exigar; nam sine eaula necessitatis, vel publicae utilitatis reS subditis vi eminentis dominii auferri haud possunt, sive ex jure Naturae, sive ex jure Civili eorum propriae sint effectae; falluntur enim, qui tum mis imperantibus majus jus in has, quam in illas competere arbitrantur; cum dominium, ex qualiacunque Causa ortum sit, ex ipso iure naturali eosdem semper effectus habeat, ac proinde sine causa necessitatis, vel publicae utilitatis tam parum subditis auferri queunt res, quarum dominium nacti sunt ex jure civili, quam parum auferri possunt illae, quarum dominium ipsis quaesitum eis exjure naturali. Gror. G. s. eas. ao. g. p.

382쪽

si tamen pacis causa res subdito ablata, & in hostem translata suerit, civitas ei hoc damnum, quod propter bonum publicum perpessus est, resarcire tenetur; cum ratio aequitatis haud patiatur, ut unus, vel alter privatus jactura rerum suarum absque ulla compensatione pacem redimat, sed sicut pax bonum omnibus commune est, ita de damnum hoc, quo pax redempta est, omnibus commune esse debet, perinde ut ex lege Rhodia damnum omnibus commune est, qui propter amissas reε aliorum conseeuti sunt, ut suas salvas habeante nec liberat civitatem ab hoc onere. quod modo expun-' gendo debito impar sit, sed quandocunque copia suppetet, exseret sese interim tantum sopita, non extincta Obligatio. Grin. eis. ea .

Plane utrum res subdito ex necessitate, vel utilitate Reipublicae ablata, e6que nomine compensatio facta si, hoc exteros, in quos ejusmodi res pacis causa translata est, non tangit, sed inis sufficit factum Regis; nam primo dignitas personae facit, ut res justa ex causa subdito ablata esse praesumatur. Deinde jure Gentium inductum est, ut pro eo, quod debet civitas, aut ejus Caput, bona omnia subditorum quasi pignori obligata sint. Qui autem rem sibi pignori nexam, & publica auctoritate addictam tenet, iustus est ejus rex possessor. Quemadmodum igitur ad creditorem, cui res ab alio pro debitore obligata auctoritate judiciali addicta est, nihil pertinet,

qtaod is, cujus res fuerat, suum a debitore consequi nequeat, ita etiam ad exterum, in quem res subditi pacis causa auctoritate pOblica translata est, nihil pertinet, quod is a civitate suum forte consequi nequeat; nihilominus enim eandem absque peccato retinere potest. modo bellum habuerit justum, nec res tradita modum debiti excedat. Grol. Gisupra g. Io.junct. cap. a. f. a. cap. II. g. I. m. a.

XIV.

Forma pacis dupleM est, intrinseca, & extrinseca. intrinsecaeonsistit in differentia specifica, qua pax distinguitur ab induciis, quae, ut paulo supra dictum, in eo sita est, quod pax bellum in perpetuum tollat; induciae vero, licet in plures annos contra, sinn,

383쪽

hellum non tollant, sed eo manente actus bellicos tantum ad tempus suspendant. - ,

Forma autem extrinseca stat in diversis transigendi modis; tametsi vero . spectato jure Naturae bellum ita componendum foret, ut, qui justam, habuit bellandi causam, id omne consequeretur, quod ipsi ab hoste debetur; quia tamen ad paCem vix ita veniri solet, uti unus alteri injuriam se feci si e fateatur, ideo plerumque tali modo conveniri solet, ut utrique salva relinquatur justitiae fama,&species, quod duobus maxime fit modis; primo ut restituatur cuique, quod ante bellum habuit, ubi ultima respicitur possessio, ita tamen, ut privatis paulo ante bellum dejectis interdicto unde vi, aut rei vinis dicatibne apud competentem judicem experiri liceat. Secundo, ut servet quisque, quod bello Cepit, & res maneant, quo sunt loco. Et hic posterius, quia nullam inducit mutationem, in dubio magis praesumitur; unde transfugae non redduntur, nisi de illis redde

dis expresse convenerit. Grol. eis. lib. s. cap. ao. S. II. II. II.

Effectus pacis pro conventione, qua bellum finitur, acceptae est obligatio, servandi ea, de quibus inter partes hellantes conventum est, sive deinde bellum ex parte adversa fuerit justum, sive fuerit injustum: nam fides etiam hosti injusto servanda est, Cum x praedoni ac latroni servari debeat; alias sarie si post initam pacem primum super justitia, vel injustitia belli disceptari posset, pax non tam finis belli, quam potius ejus initium foret: & quamvis praedoni, ac latroni, sivi injusta promissionem extorserint, exceptio metus opponi queat, ea tamen, quae belli finiendi Causa promittuntur, adeo sunt firma, ut jure Gentium, invito eo, cui promissa sunt, in irritum deduci

haud possint; quia hoc jure metus bello publico incussus pro j usto

habetur; alias enim ejusmodi bellis nullus finis imponi posset, quod . tamen ut fiat, interest humani generis. Tametsi igitur sub duris

admodum conditionibus pax sit facta, nihilominus tamen ea servanda erit, nec Reipublicae nociva videri debet, quae ad extrema quaevis evitanda fuit necessaria. vid. Gror. δα ob. s. cap. Ist. q. II. CP cap.as. o. Miumer in lib.a. cap. I. g.II. & Ibi in annotatis xvII. Dissili sed by Coosl

384쪽

XVII.

obligat autem conventio pacis non tantum ipsum paciscentem. sed & civitatem paciscenti subjectam; nam hoc ipso, quod in eum translatum sit summum Imperium, simul etiam potestas civitatem paciscendo obligandi translata esse censetur, utpote ad exercendum imperium omnino necessaria. Obligatura utem civitas conventi ne pacis non tantum, quaternas vicem sustinet unius per nae fiet ea singulis moraliter diversae, sed etiam quatenus consideratur secun-' dum singulos, ex quibus constat, & quidem, nisi aliud dictum sit, statim a momento perfectae, ic absolutae conventionis, non demum a tempore factae promulgationis per ea, quae supra de induciis sunt dicta, quo me remitto.

XVIII.

Deinde etiam.omnes paciscentis successores obligantur, & quidem, si Regnum sit patrimoniale, direm; si vero haereditarium sit, vel lineale, in directE, seu intermedia civitate, quae obligationem suam in successores transmittit hoc ipso, quod ulli ab ea jus imperil accipiant. Vid. Grot.bb. a. cap. I . g. Lo συ. Imo eum quoque. qui iure belli in Regnum succedit, legibus pacis olim cum alia Gente initae obligari, verius mihi videtur, quamvis dissentiat Boetimerest. eap. r. g. yy. tot. M. Cum occupatio bellica efficere non possit, ut populus obligatione sua liberetur, quippe qui non desinit idem esse populus. Si autem populus obstrictus manet, non potest imis in unis esse, qui jam ejusdem caput est, tametsi is jure belli imperium sit nactus Sane populus cum omnibus juribus in potestatem victoris transit : ergo ratio postul .it, ut & obligationes populi suseipiat; quae sententia minus dubii habere videtur, si victor in juxduntaxat devicti Regis successerit. Conser Ziegler ad eis. eq. T . g. 11.& Henniges ad g. Ist.

Contraria paci est ejus ruptura; si enim pax ab altero rupta sit, pars innocens ab obligatione, qua vicissim tenebatur, liberata est, cum, singula pacis capita per modum conditionis aliis inesse videantur: si autem nihilominus paci stare velit, & alter, qui pacem perfideruuit, eidem stare Lenebitur,' cum contra obligationem faciendo

385쪽

nemo se ob igationi eximere queat; & hoc verum est, tametsi expresse additum fit, ut tali facto pax rupta habeatur ν quia hoc in favorem innocentis duntaxat adjectum censeri debet. Non dic Lur autem pacem rumpere, qui novam tantum bello justo causam praebet, injustus quidem is est, at non perfidus qui autem temercpacem rumpit, etiam Perfidiae reus est. Conser tacit. lib. s. cap. Ist.

f. a. . O g. a . δ 3δ. XX. Rumpitur igitur pax duobus modis. Primo si quid fiat contra

naturam pacis generalem, velut accidit, si citra novam causam vis hellica inferatur. Ubi considerari possunt personae tum quae ins gunt vim armatam, tum quibus ea infertur Inferunt vel qui su diti sunt, vel qui socii fuerunt eorum, eum quibus bellau, mus. Si subditi vim armatam inferant , interest , utrum id faciant jusset ejus, qui summam in Republica potestatem habet, vel non. Illo casu haud dubie pax rupta erit. Hoc autem casu porro refert, utrum per se arma moveant, vel asis belIum gerentihus militento Si per se arma moveant, non aliter pax rupta esse censetur, quam si privatorum factum ab eo, qui summum imperium haber,probaeum dici possit, ad quod uria requiruntur, Primo ut is sciat, deinde ut punire possit. & porro ut punire negligat. Scientia evincitur ex eo, quod factum sit manifestum, aut ei ab alistero denuntiatum. Potentia puniendi praesumitur, nisi defectio, aut seditici apparear. Neglectum veris ostendit eIapsum tanti temporis spatium, Fantum in quaque civitate ad panienda crimina sumi solet. Et talis neglectus perinde habetur, ac si factum privatorum decreto pub ico fuisset approbarum. Groe. est. eap. a o. g. Io. Idem dicendum esse videtur, si summus Imperans subditos suos aIiis contra nos bellum gerentibus militare permittati. niti ex probabilia hus argumentis aliud actum esse appareat; si enim sciat, eos contra nos militare veIle, renetur hoc prohibere, quod vi non faciat, perinde fractae pacis reus erit, ae si expresso decreto id permisisset. Gror. 42α-9. 3ν. . ἰ

. Ei socii eorum, eam quibus bellavimus, nobis, vim armatam itiferant, siquidem illi quorum 2cii antea suerant, hac in parte hano-

centes

t . . .

386쪽

eentes sint, ipsi tantusi, qui vim nobis intulerunt, huptae pacis i nebuntur in eos autem, qui nihil fecerunt, jus bellandi non eri ut perperam aliquando putarunt Thebani, qui contra Plataeenses Lacedaemoniorum socios ideo se bellum movere posse dixerunt, quod Lacedaemonii Cadmaea ex insidiis capta pacem rupi sient, cum tamen Plataeenses nihil deliquissem. Aliud dicendum, si ita conventum sit, ut uno sociorum pacem rumpente etiam respectu aliorum pax soluta sit, quod tamen, nisi in tabulis pacis pressism fuerit, non creditur actum esse, cum id communi pacem facientium voto contrarium sit. Grol. 9. ast.

Personae, quibus vis bellica infertur, sunt vel corpus civitatis quatale, vel subditi, vel QCii. Si corpori civitatis, vel subditis ejusvis armata inferatur sine nova causa, haud dubie pax rupta erit 3 quia eo fine initur, ut & corpus, εe singuli tuti sint. Si vero sociis is armorum illata si tui interest, Etrum illi paci nominatim inis clusi sint, vel non. Illo casu pax rupta est, sive ipsi met pacem pepigerint, sive alii pro ipsis, modo constet, eos pacem ratam habuisse. Hoc autem casu non erit rupta, interim tamen socium deis dere prohibitum non est. Grol. 6. yy.

Secundo rumpitur pax, si quid fiat, vel omittatur, quod ut o mi teretur, vel fieret, expresse conventum est, sive deinde cransgressio εravis sit, sive levis; ruptum enim dicitur etiam, quod ex minima tantum parte ruptum est ἔ bonitatis tamen, maxime Christianae est, leviores culpas, accedente praesertim poenitentia, facile condonare. Et sanὸ si ad bellum ob ingentia mala, quae secum trasit, decurri non debet, nisi causa sit gravis, neque post tot caedes, tantamque sanguinis humani profusionem resuscitari debet, nisi transgressio sit gravis; quamvis ut paci magis caveatur, non abs re erit, capitibus miooris momenti expressam adjicere clausaeam, ni licet sorte adinversus ea quid factum fuerit, pax tamen firma manere debear, quoditi actum esse cenktur, si certo capiti in casum contra ventionis pCena adjecta sit, nisi alteri dissertis verbis electio sit relicta, utrum poenam Petere ,: vel a transactione recedere malit, Quodsi res pro-

387쪽

perierit , aut sactum aliquo eventu redditum sit impossibilo, , nemo quidem dixerit, pacem ruptam esse, cum culpa non sit, non implere promissum, si impleri non possit; interim tamen alter eligere poterit, utrum expectare velit, donec promissum impleri queat, is quae forte spes sit, id aliquando impleri posse, vel utrum aestim Tionem ejus, quod praestari non. potest, accipere malit, vel deniq- mutuis praestationibus illi capiti respondentibus, aut aequivalen bus liberari. Confer Gror. g. Is.

XXIV.

Inter capita pacis plerumque & hoc esse solet, ut sincera inter paciscentes colatur amicitia ἔ quamvis enim & citra pactum humanitatis, & amicitiae ossicia omnibus, cum quibus in pace vivimus. snt exhibenda, jure tamen stricto, & perfecto, nisi in pactum deducantur, ea non debentur, ac proinde, tametsi ab altero aliquid fiat contra amicitiam, id tamen justam bello causam haud praebet: si autem pax disertis verbis sub amicitiae legε sit contracta, ossicia, & effectus amicitiae etiam jure pacti conventi debentur, ita ut siquid fiat contra amicitiam, foedus pacis ruptum sit. & bellum resuscitari possit, lices coeteroquin contra alia pacis capita nihil sit factum; quidquid tamen sit, in mitiorem semper partem, quantum fieri potest, interpretari oportet; si enim omnia rigidius interpretari vellemus, vix ulla pax stare posset: unde injuria personae etiam conjuntiae facta non censebitur ipsi, cum quo pax facta est, illata esse, nisi aperte ad. ipsius suggillationem factam esse appareat.

Talis actus, qui cum amicitia pugnat, sunt arces non tuendi, seὰ nocendi causa in finibus structae, nocendi, inquam, Causa; nam, ut supra dictum, qui nulla pactione impeditus est, se tuendi caua a cem in confinio extruere non prohiberur, nec alter propterea ju stam eidem bellum inferendi causam habet. Talis actus etiam est insolita' copiarum conscriptio, modo ex legitimis indiciis appareati haec in eum, cum quo pax facta est, & non in alium comparari: Talis item est oppida, aut magnos coetus, qui civitatis partem int grantem faciunt, recipere, non posset enim civilis societas subsi-

388쪽

altera ditione in alteram migraxe voIunti . hos enim suscipere. Contra amicitiam non est, nisi speciali juramento, aut aliter obstricti ministerium, aut servitutem debeant, aut societatis Civilis inter si, ne discedant; si enim nihil horum subsit, populi in liberam civium discessionem consentire creduntur, Cum ex ea libertate nox minus commodi aliunde sentire possint, adeo que contra amicitiam non est ejusmodi discedentes recipere. Grol. Iaprus algeg. cap. a o. g. d. se ι. Iunct. lib. a. cap. a .

.is .v D, P VI. ' ' : Quodsi implendis paeis conditionibus certum sit praefixum tempus, illud strictissime interpretandum erit, adeo ut iure Ge tium purgatio morae non admittatur; nisi improvisa necessitas impedimento fuerit, aut alias omnis doli suspicio absit, cum brevectiam tempus ad magnas rerum conversiones valere possit. Et sane si ad implendas pacis conditiones . mora indulgeretur, facile foret; occasionem nancisci a pactis resiliendi. Accedit , quod alter exercitum, qui utique magno sumptu sustentatur, non tuto prius dimittere possit, quam conditiones pacis fuerint impletae. Ita Pulffendor . fib. r. cap. t g. 4. post Grol. dM. ωρ. zo. g. . a qui hus tamen dissentit Ziegler. ..i: Σ '

De amnestia. sUM MARI R.

I. Amnestia etiam lex. oblivionis, o plebisitam rares buli vorari silet.

389쪽

VIII. Sufectam sunt Perse , qxa eadem fragmtur. MI IX. Auducitur objectum Amnestia. X. Tenetis civitas damna subditis fias is hol illara, ct pacis o

rinenda eausa remissa resartare. XI. Tametsi civitas ex His nudam senserit miluatem. XII. SEMιur primum argumentam contrarium. l 'MXul Respondetur ad secundum.

XVI. Afertur forma Amnesia.

XvII. Adducitur primus Uuβ σαυσε . XvIlI. Utrum pace fracta remissum esse intelligatari quod nimiis ex causa bellum amecedente deberi est M

XIX. Afertur effectus Amnesia secundas. XX. Amnestia etiam rebellibus subditis promissa servanda est. XXI. Adeo, ut summus imperanι adueraus eam ne quidem in integrum se restituere pse .XXII. auando Amnestia iterum resolvarur ΙNter proprietates pacis principem locum tenet Amnestia, quae& lex oblivionis, item plebiscitum Thrasybuli vocari solet; cum

enim is Atheniensium civitatem a triginta Tyrannorum saevitia liberasset, lege lata cavit, ne quis anu acta um rerum accusaretur, πλυe mulctaretur ι eamque illi legem oblivionis appellarunt, atque Diqi ipsi: by Ooste

390쪽

. Destrita potest, quod se omnium emum, quae 4n bello, vel ejus

Dividitur Amnestia I. ,in civilem, es externam. Civilem -- cs, quae in bello civili rebellibus indulgetur subditis et externam veto, quae iis ballo hostio extero Womittitur hosti. i. IV,

Dividitur II. in generalem, seu illimitarem, .& speciaIem, seueestrictam. Generatis, seu illimitata est, quae omnes, de singulae injuriae, vicientiae, hostilitates. 6c damna illata simpliciter. & ab- έolute absqu Ula e*ceptione respectu ommium perpetuae traduntur oblivioni. Egemplum habes in Instrumento Pacis estphalicae ara, a, specialis sevo, seu Testricta . ubi vel certa damna, vel quaedam personae excipiuntur, & ab ea excluduntur. Strych. de Iur. ρέ. Dissera. s. .cap. s. num. r . se seclu ubi exemp4a affert.

Dividitur 1II. in expressam, & tacitam. Expressa est, quae verbis disertis promittatur. Tacita, quae paci inest, tametsi expresse nihil de ea dictum sit a Cum enim pax firma coalescere non poseia, nisi praeteritorum malorum aboleatur memoria, inimicitiae de ponantur , remittatur vindicta, ideo omni paci suapte natura in est Amnestia, licet verbis expressa non sit. Vuriar. cap. ult.

SEARCH

MENU NAVIGATION