장음표시 사용
411쪽
dem inferre vult; aequius tanten esse censeo, ut eidem saltem denuntiet, se ad extremum ea, quae Guarantiae sponsorem decent, pro pace conservanda executurum este. Ulterius autem sponsoris officium se non extendit, quam ut pacis ruptorem eo adigat, ut is Leges pacis adimpleat, damna illata restituat, & de non amplius in posterum contraveniendo idoneam cautionem praestet. . Unde si pax rupta non si, sed ex nova causa alteri hellum inseratur, sponsor invaso vi sponsionis auxilium ferre non tenetur, licet si injuste invasum esse credat, eundem, si velit, juvare possit. PinendorcLι,. δ. Cap. P. S. I. in sine.
g. IV. De Neutralitate. sUM MARIA.
I. Assertar θnonimia Neutralitatis. II. Desicribitur Neutralitas.
III. Dividitur primo in simplicem, se pactitiam. IU. Secundo in Generalem, se specialem. U. Tertio in absolutam, es restrictam. I. Ruinam neutralitatem amplecti, vel pacisci possist
VII. Σ3Ρ neutri bestantium parti subjecti sunt, inviti cogi non posibiant, ut neutrarum Amt partium. VIII. Utrum Neutralitas potius, vel societas armorum si eligenda RIX. Euid postulet Natura vera Neutraluatis t
justum, ex parte alterius injusum esse credat XI. Orum Neutrales salva Neutralitate merces, or res adias uni parti advehere, se vendere possῖαι tXII. Utrum neutralis arma, caeterπιά res, qua in bella Uum habere possunt, salum alteri Neuuasi advehere, O vendere queat fNU. Adducitur forma Neutralsit M.L
412쪽
XIV. Godnam sis ficium bestantium erga Neutrales tXV. Utrum aliquando locum in no Neutrali situm occupare liceat e XVI. Gibin modis Neviralitas desinu t
AFFine conventioni pacis est pactum de servanda neutralitate, quae & quies in turbis, quies in bello, declinatio bellicae icietatis , medietas in bello, via media appellari solet. Boecier. Dissert. Aules in turb. obrecht. ad Grol. Lιb. I. Cap. II. g. r. Liv. Lib. I a. Cap. ar. prope D. ubi Aristhenes Praetor Achaeorum ad suos perorans inquit; quod Cleomedon Philippi Legatus modo tanquam media am , or ratissimam vobis viam consili, ut quiesceretu, abstineretis armis , offendebat, ea non media, sed nasia via es; quid enim aliud, quam praeda victoris erimus t
II. Describi potest Neutralitas, quod si status, bello inter duos,
pluresve exorto, quiescentium.
. Dividitur I. in simplicem, & pactitiam. Simplex dicitur, quae nulla super hoc facta pactione erga bellantes servatur. Pactitia
vero, quae in pactum deducta est; expedit enim quandoque cum utraque parte bellum gerente foedus inire, ita ut cum utriusque hona voluntate bello abstinere, & communia humanitatis ossicia utrisque exhibere liceat. Grod. cit. Cap. II. S. s. num. s.
Dividitur II. in Generalem, & Specialem. Generalis est, qua integer aliquis populus gaudet: Specialis vero, quae certae tansum Populi parti, veluti civitati alicui particulari conceditur, prout superiore saeculo civitati argentinensi a Gallis approbante Caesare concessam fusile constat V. Dividiis Dio ja d by GOoste
413쪽
Dividitur III. in absolutam, & restrictam. Absoluta est, quae
utramque partem hellantem in omnibus aequat: Restricta vero, quae in uno, alterove iani tantum bellantium favet, in caeteris autem, jus aequalis amicitiae erga utrumque observat, quod non nissspeciali pacto fieri potest. Vitriar. ad cit. Cas. II. mast. . VI.
Causa essiciens Neutralitatis sunt, qui eam amplectuntur, vel paciscantur. Possunt autem eandem illi demum amplecti, vel pacisci, qui neutri bellantium parti subjecti sunt; qui enim subditi sunt, citra consensum ejus, cui subjecti sunt, neutrales esse haud possunt. Sic status Imperii Romano-Germanici nequeunt in bello, quod Imperii nomine geritur, neutralitatem amplecti, vel pacisci, sed cogi possunt, ut militem in matriculo Imperii, vel in coismitiis assignatum mittant. Ultriar. ubisupra ' VII. adverso, qui neutri bellantium parti subjecti sunt, inviti cogi haud possunt, ut neutrarum sint partium, nisi quis ad amplectendam neutralitatem antea se Obligaverit; seclusis enim pactionis, & fidei vinculis cuique liberum est, inter exterorum dissid a quiescere, vel uni bellantium parti accedere. Uitriar. cit. σ.
Utrum autem neutralitri potius, Vel locietas armorum eligenda sit 8 non facile dixeris. Neutralitatem suadere possunt tranquiulitatis, & pacis publicae amor, bellorum incertus exitus, mala innumera , quae bellum post se trahit. Dissuadere vero ossium, quod neutrales incurrunt, dum bellantibus plerumque invisi sunt tan- quain ignavi, vel callidi, periculum, ne partis potentioris, & rict ris tandem praeda fiant, spes auxilii in simili eventu, & si quae plura ejusmodi sunt. Certe neutralitas nec amicos facit, nec inimicos tollit. Mihi in hac quaestione politica media Irridet lententia, quae
censet, neutralitatem non temper amplectendam, nec semper rei pudian- . Disiligoo by Cooste
414쪽
pudiandam, sed probe expendendum esse, quid magis expediat Reis
publicae; nam aliquando latus publica, tanquam suprema Lex, --gis imperat quietem, quam armorum societatem; aliquando vero contra magis postulat, ut arma sociemus cum eo, quem justam bellandi causem habere credimus, quam ut ignavi quiescamus, &cum nostro periculo innocentem opprimi sinamus, praesertim si prius tentata sit concordia, & aequas pacis conditiones alter superbe recusaverit.
Objectum neutralitatis sunt ea, quae illi, qui extra partes esse
volunt, omittere, aut facere debent. Postulat autem mahura verae neutra'tatis, ut nihil faciant, quo alteri parti lavere, alteram odisse , merito suo credantur. led utrique aequos se praebeant. .non unam impediant, alteram sublevenz, unius legionibus commeatum supinPeditent, alteri negent, uni ex agro suo milites conscribere permit tant , alteram partem prohibeant, uni transtum concedant, alteri
denegent, sed quod uni permittunt, & alteri permittant, quod uni negant, etiam alteri negent. Atque hoc expeditum esse videtur. si causa bellandi utrinque dubia sit.
X. Quod si vero bellum perpensis .cmnibus , ex Parte unius D. num , ex parte alterius injustum esse credat neutralis, tum nisul fa-Cere poterit, quo validior fiat is 4 qui improbam causam fovet, aut Quo justum bellum gerentis motus impediatur, ut recte tenet Grol. II. f. s. num. I. a quo male dissentit Necier. alget. Dissere.
verss quis porro neutrarum M. quia bello, quod aliquis injustum esse judicat, cooperari haud licet. Sed nec ei, qui justum, Piumque bellum gerit, aliquid permittere potest, quo is adjuvetur, altervem dometur, nisi neutralitatem exuere, &-sese injuria lacessito adjungere velit. Ossicium ergo neutralis in tali rerum statu in hocstum erit, ut neutri bellantium parti in praeiudicium alterius aliquid concedat, sed respectu utriusque negative se habeat, re nudus
spectator sit . quod ei, qui a belligerantibus longius dissitus est. haud dissicile accidet; si vero confinis sit, eum rectius lacturum D dd opinor,
415쪽
opinor, si potius cum illo, qui justam hellandi causam habere cre-
ditur, arma sua conjungat, quam ut quiescendo oppresIae innocentiae testem duntaxat agat; imo si quis absque gravi damno suae Reipublicae innocentem ab injuria defendere possit, etiam ad hoc ex Lege charitatis obstrictus erit.
Illud non satis expeditum est, utrum neutrales salva neutralitate merces, & res suas uni parti advehere, & vendere possint f sunt enim, qui beIli rigorem, iunt contra, qui commerciorum libere tem defendunt. Mihi placet media via incedere, & cum Groti Lib. I. Cap. r. g. F. distinguere inter res; sunt enim quaedam, quae in bello tantum. usum habent, ut arma, & instrumenta hellica: sunt, quae 'in bello nullum habent usum, ut quae voluptati inservi-
unt, sunt denique quae & in bello, R extra bellum usum habent,
ut pecuniae, commeatus: naves, & quae navibus accedunt. Res
primi generis salva neutralitate uni bellantium parti advehi non possunt, sed hostium numero habetur, qui ad hellum necessaria hosti subministrat. Secundi generis res querelam non habent, quia nihil conserunt ad bellum. In tertio genere distinguendus erit belli status; nam si adversus illud periculum, quod ex ejusmodi rebus mihi imminet, me aliter tueri non possum, nisi eas intercipiam , necessitas mihi jus dat, illas intercipiendi, sub onere tamen rein Bitutionis, nisi causa alia accedat. Si vero rerum subvectio juris mei executionem impediverit, idque, qui advexit, facile scire potuerit, ut si oppidum obsessum tenebam, aut portus clausos, &jam deditio, vel pax expectabatur, tenebitur ille mihi de damno culpa dato, & ad modum damni dati res quoque ejus capi, & d minium earum debiti compensandi causa quaeri poterit. Si autem 'damnum nondum dederit, sed dare voluerit, jus habeo, rerum re tentione eum cogendi, ut de futuro obsidibus, pignoribus, vel alio modo mihi caveat. Ita Grol. quem sequitur Uitriar. s.
Alia quaestio est, utrum neutralis arma, coeterusque re , quae inhello usum habere possunt, saltem alteri Neutrali advehere, & ven-
416쪽
dere queati Puto, interesse, utrum fatis constet, quod ejusmodi res ad hostem meum deventurae sint, vel utrum periculum imaginarium tantum, & non satis certum sit. Hoc casu advehere, &vendere potest, nec mihi illas intercipiendi jus est ; alias enim libertas commerciorum nimis restringeretur. Illo autem casu, si aliter impedire nequeam, ne ejusmodi res ad hostem meum deveniant, rursus necessitas mihi jus dat, illas intercipiendi, frustraque Neutralis, qui tales res alteri neutrali advehit, libertatem commerciorum praetendit; dominium tamen rerum interceptarum mihi vendicare haud potero, praesertim si advehens ignoret, quod ad hostem meum sint deserendae. Vitriar. GDest. L
Forma neutralitatis consistit in eo, quod Neutralis bello inter duos, pluresve exorto quiestat, & nec unum, nec alterum bellantium adjuvet, sed pacem cum utroque agat, ita tamen, ut si & illi inter se in pace viverent, major commerciorum libertas laret.
Effectus Neutralitatis consistit in ossicio tum Neutralium, tum . Bellantium. Quodnam ossicium Neutralium sit, supra dictum est. Ossicium autem bellantium stat in eo, ut ne ullum actum hostilem
vel in territorio, vel adversus personas neutrales, aut sirca earum res eXerceant, ac proinde rim tantum neminem eorum, qui medii
in bello sunt, offendere, vel capere, nec eorum bona, & res vasta. re, vel occupare possunt, sed ne hostem quidem in loco neutrali existentem violare, aut .oppugnare permissum erit. Jure igitur Batavos, qui ad initium prioris seculi Hispanos jam in Portu Do- hemiensium constitutos nondum cessabant insestare, ob haec ausa criminati sunt Britanni, nec aliud reperit Grol. Lib. I . Histor. quod pro Batavis suis diceret, quam ut excusando vitoria impetum. Culpam fateretur. Boecier. eu. Dissert. vers. μαι autem se. Niterfecere Carthaginenses, qui adversus Scipionem in portu Regis Syphacis nihil hostile tentarunt, ut resert Liv. Lib. AI. Cap. II. .
417쪽
Plane si moraliter certum si periculum ne hostis locum aliis quem in Solo pacato stum invadat, & inde irreparabilia alteri damna inferat, potest is eundem praevenire, & Iocum i IIum occupare. modo duo concurrant. Primum est, ut justum bellum gerat; qui enim impium hellum gerit, ne hostilia quidem, multo minus amica loca sub ullo praetextu occupare potest. Alterum est , ut hoc periculum non possit aliter evitari. Unde Domino prius denuntiare oportet, ut ipse Iocum illum custodiat, oblatis etiam eum iu finem sumptibus, aut, si malit . eundem inutilem rodat ad recipisenda praelidia, quorum unum si facere velit, & ita periculum cesset, locum neutralem occupare permissum haud est. Sed nec plus sibi sumere potest, qyi talem locum occupavit, quam piaecisa exigat necessitas ; quia malum hic est, quidquid vel minimum abit a necessitate. Quare sussicere debet nuda Ioci custodia, relicta vero Domino jurisdictione, & reditibus, reddenda rursus, simul atque neeessitas illa cessaverit ε. & Iicet forte in ejus loci munitionem sumptus quosdam fecisset, ad eorum tamen refusonem Dominus, nisi ipse eos facturus erat, haud tenetur, nee obtentu factorum sumin tuum ultra necessitatem tali loco incumbere potest a quia illum muniendo non ejus meliorationem, sed propriae Regionis desens nem spectavit. Confer. Grol. Lib. a. CV. a. q. Io. se ibi Uitriar. a . O as. Putandors Lib. a. Cap. σ. 3: L
Contraria Neutralitatis sunt vidi, quibus ea rursus desnie. Desnit autem I. Bello cum pace commutato ; Neutralitas enim suapte natura bellum praesupponit; eo igitur finito etiam Neutra is litas desinit. II. Si, qui medius fuerat, uni bellantium parti se adisjungat, vel eam quoquo modo adversus alteram Juvet: facta tamen privatorum Neutralitatem non tollunt, misi publice imperata sint, aut saltem probata dici possint, sicut nec pacem aliter rumis
418쪽
I rtium ius libertatis Naturalis est jus isderum, quorum sum ma in Republica utilitas, summa necessitas est; nullam enim reperies civitatem adeo validam, quae non aliquando aliorum extra se ope vel ad commercia, vel ad arcendas multarum externarum Gentium junctas in se vires indigere possit. Unde etiam a potentissimis populis, & Regibus foedera appeti videmus. Conjungunt sane foedera arctiori amicitiae vinculo animos, augent potentiam, praestant securitatem , conciliant Magnificentiam , & Majestatem, metum incutiunt adversariis, eos liue a pruritu inferendarum injuriarum deterrent , & ut paucis multa dicam , & pacis, & belli temporibus inserviunt. Foederibus affines sunt sponsiones: unde Praesens Caput in duos j. S. dividimus. Primus aget de Foederi bus t alter de sponsionibus. Sit igitur
II. Dividuntin primo in ea, qua nihil aliud continent, quavi quod juris est naturalis, ct ea, qua juri naturas al*uid adjiciunt
ves ad commercia pertinent, ves ad belli communitarem, vel ad res alias.
digna, se hac vel Funt cum imminutione summ/ Imperii, vel sine e in immrnutione. rum bestum etiam issen cm prohibitum sis, s in faedere rau- um fuerit, ne unud populus alterim a ussa Milam gerat
419쪽
VI. Redera inaqualia, quae sine imminutione summi Imperii fiam,
continent vel onera transitoria, vel permanentia.
VII. Dividuntur secundo in perpetua, o temporalia. VIII. Tertio in aeefensiva, mensiva, mixta. . IX. Euarto in realia, persenalia D O mixta. Euaeram sim realia tX. Ruaenam personalia ' ubi refutantur illi, qui federa omnia camRegibus contracta personalia esse contendunt. XI. Gomodo obligatio Dederum in successores transeat XII. Ei popolin obligetur , sufficit , quod Rex probabilem rationem habuerit, foedus tale contrahendi, licet res Deratum estpectam sortita non sit. XIII. Furias non obligia in case, quo istud ad publicam perniciem veragere incipit. XIV. Foedera reacta etiam in eum transeunt, qui jure belli in Regnum successit. XU. minam tum proprio, tum alieno nomine foedera contrahere possini XVI. Chrisianis per si isticitum non est, etiam foedera bestica societa.
iis cum infidelibus eontrahere. XVII. Si vero talia foedera cum siris circumsantiis confiderentur, vix unquam licita erunt.
XVIII. Super quibus foedera soleant iniri νXIX. Adducitur forma sederum Strinseca, o extrinsera. XX. disti se domi periclitatur, auxilium faederN promisum mii exe
XXI. Vii nec, s nutu prorsus spes sit boni exitus; XXII. Auι bellum, quod sederatus geris, i usum sit.
XXIII. Valida est conventio, ut nulli foederatorum eum hoste communi seorsim pacem inire lueat. XXIV. Si plures bellum gerant, utrι potius opem ferre debeat, qui uirique faederatus es t
XXV. Utrum Rex pos initum faedin a subditis Regno pusin auxilia in sardere promissa petere possis t
420쪽
XXVI. tarum faedud, quo eaurum μιt, ut utriusque solii ab utrisque tura sira i , ratam ad futuros periιneas
XXVII. Eusim modis foedera rursus dissolvamur
DKscribi possunt foedera, quod sint conventiones publicae inter
summos Imperantes qua tales in communem, vel alterius utio Ilinem initae. No, qua tales, non quod scedera pangantur vi Imperii , quod quis habet in subditos, sed ut excludantur conventio- ,es, quas summi Imperantes instar privatorum de negotiis privatis inter te celebrant, licet ejubmodi conventiones jam ex eo etiam capite exclusiae sint, quod non possint accenteri pactionibus publicis.
Dividuntur I. in ea, quae nihil aliud continent, quam quod jam antea erat juris naturalis, veluti sunt foedera de simplici humanitate invicem exhibenda, & noxa non inserenda, & ea, quae jurinaturali aliquid adjiciunt. Possent quidem foedera Prioris generis videri esse inutilia. At non ita est ; nam primo, quae ex sola humanitate debentur, non debentur ex jure perfecto, nisi in pactum deducantur. Deinde apud multos exigua est juris naturalis reverentia, quae autem pacto expresso pronaissa sunt, si non ex amore . justitiae, saltem famae causa, qua Regni stat authoritas, magis servari solent. Porro, quae juris naturalis siant, pacto magis declarari, R determinari possunt. Denique datae olim sunt Gentes, & forte etiamnum dantur, quae in exteros praedas agere, nullo etiam indicto bello, pro licito habent, cum quibus tale scedus inire non tan-rum utile, sed & necessarium est. Grol. Lib. a. Cap. I F. S. s.
Posterioris Generis foedera vel sunt aequalia , vel inaequalia. AEqualia dicuntur, quae utrinque eodem modo se habent. Inaequalia vero, quae se habent modo inaequali. Utraque vel ad commercia. pertinent, vel ad belli communitatem , vel ad res alias. AEquales de commerciis pactiones variae esse possunt, veluti ne . utrinque
