Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

2o o summi Imperii parte, quam habet, Legatum mittere poterit, quia eatenus superiorem non recognoscit. Sic si unus jus vectigalium, alter vero jus puniendi haberet, pos et ille ratione vectigalium, hic vero poenae causa Legatum mittere, ac postulare, ut delinquens profugus vel dedatur, vel puniatur.

XII.

Cceterum quamvis Rex a subditis Regno sit pulsus jus tamen Legatos mittendi is retinet, quia non eo ipso, quod possessionem Regni amiserit, etiam jus Regni amist. Aliud dicendum videtur de eo, qui bello publico victus, & Regno exutus est; tametsi enim hellum sorte fuerit injustum ἰ aut victor in hoc modum debiti excesserit, ac per se consequens stando in Iure Naturae victus, & Regno privatus una cum Jure Imperii etiam Ius Legationis retineat, non tamen id retinet spectato Iure Gentium externo, quo tale Mulum , & factum a populis pacatis pro justo habetur. Et hoe mi

do Grol. Lib. a. CV II. g a. num. a. intelligendum esse puto.

Si autem Rex bello publico quidem captus, non autem Regno exutus sit, mihi dubium non est, quin is, postquam Gentibus cuiarioribus displicuit, ut capti servi fierem capientium, jus mittendi Legatos retineat; quia retinet summam potestatem, nec victoris subditus fit; interim tamen vix est, ut hoc jus permittatur exercere, sed ex consensu vel expresso, vel praesumpto captivi Regis Procerea talem in Regnis non patrimonialibus non minus jus Legationis exercere, quam curam, & administrationem Regni in se suseipere s lent. Sic, ut Guicci din. Lib. ro. Histor. refert, Franciscus I. M driti in captivitate detentus, Matri, & Regni Proceribus denuntiari 3ussit, ut, quasi mortuus esset, curam Regni haberenti Unde αtres Legati Mad ritum missi sunt, qui cum Carolo U. de liberatione Francisci I- tractarent. laquelari. Sect. s. pag. 3F-

Usurpator igitur alieni Imperii, quem talam esse constat, I Legationis non habet, nec, si deiacto mittat, Leggii ab eo missi r cipi,

442쪽

cipi, sed rejici debent, nisi Respublica ob id grave pateretur damnum a tunc enim necessitati cedi posse videtur. Talis notorius usurpator erat infamis ille Regis Parricida olivier Cromwell, qui postquam Regium caput securi carnificis subjecerat, sub nomine

Protectoris alienum invasit Imperium ι & tamen, o tempora i o mores t non tantum Gallia Legatum ab eo missum cum tantis recepit honoribus, ut nequidem Legato summi Christianitatis Monarchae majores exhiberi potuissent, verum etiam Cardinalis Mararinus expulsum legitimum Regem nec ad conspectum, nec ad coruloquium admisit. Wicquessiri. cis. Sect. s. pag. 27. in . XU.

Habent autem Reges jus mittendi Legatos non tantum, si Regnum fit altodiale, sed etiam, si seudi jure teneatur, adeo ut & ad Dominum directum suos mittere possint Legatos ; nam, ut alibi ostensum est, Imperium non desinit esse summum ob id, quod ab altero in seudum recognoscatur. Aliud dicendum, si quis non tantum Ualallus, sed & subditus foret; tametsi enim is simul Regnum supremo obtineret jure, ac qua talis Legatos etiam ad dominum directum mittere posset, qua subditus tamen per se loquendo , & ex natura rei, nec ad Dominum directum, nec ad alios mi- set ablegare. Wicquefori. Sect. a. pag. a . O as. Add. Grota cin

XVI.

Illud satis expeditum est, quod Legatus non possit alium se

delegare, tum quia non habet supremam in civitate potestatem, sed ex numero subditorum est, tum quia elaeta est personae indu- , stria, quae non continuo in substitutum cadit. Si tamen Legatus ab eo, a quo missus est, expressam accepisset facultatem alium Q

delagandi, is haud dubie alium loco sui substituere posset, qui tamen substitutus suam potestatem, & auctoritatem non haberet ae . Legato , sed ab eo, qui Legatum misitis Exemplum habemus in Legato Regis Hispaniae Comite de Pagnaraude, qui vi specialis p testatis sta a Rege suo concessae propter ablantiam alios loco sui ubstiniit Legatos. Uicquefore. sese cit. Sin. s. vers cute ambassa

443쪽

XVII.

Sed nec Proreges, & Gubernatores Provinciarum, nisi hoc ipsis ab eo, qui summam potestatem habet, fuerit concessum, Jus Legatos mittendi habent: legimus quidem, & ab his saepe Legatos missos esse : at illi Ministri publici quidem erant, Legati autem proprie loquendo non erant, licet hoc nomen ipsis sorte fuerit tributum , & idem honor exhibitus, qui alias Legato deberetur. Sic Legatus Regis Galliae ad Helvetos Casiti, qui non nis a G'bernatore Mediolanensi litteras credentiales habebat, pro Legato noluit agnoscere, tantumque effecit, ut Casti in generali Cantonum conia ventu nequidem ad audientiam fuerit admissus. Wicque α. Alget.

Se f. s. vers. Les Rice Eois sc. o vers. sur quo sc. pag. sa. O seqq.

XVIII.

Mittitur autem Iure Gentium Legatus per se loquendo nonnis ad eum, qui summam in civitate potestatem habet, ac proinde usurpator, quem talem esse constat aegre ferre haud potest, si nulli ad eum mittantur Legati ; Interim tamen asserit Wicque ri. dict. Sin. s. pag. ar. Crom ellum sub nomine Protectoris vix summum invasisse Imperium, & continuo omnes Reges terrae coram hoc idolo se prostravisse. Aliud dicendum de eo, quem non constat, usurpatorem esse ; nam in re controversa populi pacati sequuntur possessionem ; cum ad eos non pertineat judicare, quisnam justiorem habeat causam. Sed nec ad subditos vel suos, vel alienos per se loquendo Iure Gentium mittitur Legatus. Misere quidem Romani ad suos Belliduces. At jam ab initio monuimus, apud Romanos hoc vocabulum latius, quam hodie fit, acceptum fuisse. Miserunt etiam ad Annibalem Saguntum obsidentem, ut patet ex Liv. Lib. a I. Cap. p. prope M. At hoc propter instans periculum obsessae civitatis factum.

XIX.

Ut Legati ab eo, ad quem missi sunt, admittantur, Iure Gentium cautum est; unde, cum Annibal Legatos Romanorum non admisisset, Hanno Senator Carthaginensis in eum hisce invehit verbis r

444쪽

verbis: Legatos ab soriis, o pro soriis .emotes bonus Imperator v ser m castra non a se . Ius Gentιum sustitit. Liv. est. Db. ar. Cap. Io. quod tamen ita intelligendum est, m si justa subsit rejiciendi caula et saepe enim legimus, Legatos non fuisse admissos. Qui igitur ex justa caula rejicit Legatum, non violat Jus Gentium ; quia non omnes admitti praecipit, sed tantum vetat, fine justa causa rejici.

Potest autem justa reiiciendi causa esse vel ex persona ejus, qui mittit, vel ejus, qui mittitur, vel denique ex eo, Oh quod mittitur. Ex persona mittentis reiici Legatus potest, si is, qui mittit, callida Legationis simulatione sat e antehac deceperit, & eodem modo fraus metuenda sit. Ex persona ejus, qui mittitur, admissionegari potest, si is ob perfidiam, illatam contumeliam, grave crimen in ejus, ad quem mittitur, territorio commissum, aliamve justam ob causam invisus sit. Ex eo denique, ob quod mittitur, Legatus reiici potest, si causa mittendi suspecta sit, aut tempori non conis veniat, ut si non ad agendum negotium, quod profitetur, sed ad populum concitandum, speculandum, explorandumve, vel ad tempus protrahendum, eaque mora rebus Domini sui consulendum,& alteri, ad quem mittitur, nocendum, ablegatum fuisse, prudenter credi possit. Grol. sepius cit. Cap. I . g. I. se ibi. millen hergis mast. Ia. ac Vitriar. I ast. Io. Adde Wicquefort. Sin. II. ubi plura adducit exempla.

XXI.

Objectum Legatorum sunt ea, quae ipsis expedienda commitistuntur ; possunt autem varia committi. v. g. ut nomine mittentis,

Filiam ejus, ad quem mittuntur, in matrimonium petant, vel cum eo laedus ineant, aut contra hostes suos ejus auxilium implorent, ut matrimonio, coronationi, sepulturae assistant, ut propter susceptum Regimen, aut recuperatam valetudinem gratulentur. Ita Rex

Babylonis Merodach per Legatos de valetudine gratulatus esse legitur Regi Dechiae. IDM 3ρ. ut transitum petant. Ita Israel ad postulandum transitum innoxium nuntios misi ad Seon Regem Ammon,

445쪽

Ammonitarum. Nam. ar. ut Propter mortem condoleant. Da D

vid Legatos misit ad Regem Ammonitarum super morte Patris consolandum. a. Reg. ro. & si quae alia sunt. XXII. Forma Legatorum duplex est, intrinseca, & extrinseca. Intrinis seca consistit in disserentia specifica, qua Legatus distinguitur a reis liquis Ministris publicis, quae in eo sita est, quod omnis ille sit, &dicatur Minister publicus, qui ad negotia publica nomine summi Imperantis pertractanda adhibetur. Legatus autem ille demum est, qui ad ejusmodi negotia expedienda nomine summi Imperantis ad alium summum Imperantem missus est, ac proinde vocabula Ministri publici latius patent, quam vox Legati; nam qui in aula Principi I sui ex ejus mandato negotia publica etiam cum exteris pertractat, Minister Publicus est, Legatus autem non est. Forma autem extrinseca consistit in eo, quod Legatus vel cum, vel sine charactere repraesentativo, vel ad tempus ad certum, ac determinatum negotium vel in Perpetuum ad rem promiscue Domini sui

agendam mittatur.

XXIII.

Effectus Legatorum stat in eo, quod summam potestatem, aqua missi sunt, obligent, modo limites mandati publici non excesserint, etiamsi forte quid secerint contra mandatum arcanum; nam, ut alibi dictum est, vi mandati publici legans se obstringit ei, ad quem legatum mittit, ad ratiliabenda ea, quae vi mandati generalis Legatus acturus est, vi mandati autem arcani Legatum obstringit sibi, ut non agat, nisi ex praescripto sibi soli cognito, vel si secus

ageret, ut teneatur ad id, quod interest. Grol. Db. a. cap. aer. b. ra. Putandorti Lib. I. Cap. st. S. a.

Contraria sunt modi, quibus ossicium Legati exspirat. Exspirat autem I. morte mittentis. II. Μorte ejus, ad quem missus est Legatus. Il est cerrain, inquit Wicque re. Lib. r. Sea. so. pag. st.

446쪽

μι ausi expirer la e missisn d ' - Ministre dam les agaires pallia sues. Le pomisir de l' Ambessisur eesse, orsque te Prisce, qui I ' emisplo e , n ' es plus en es ι d' agis. ou que celui, av=es Δ quel ii es ean- ploste, n ' es plus en sat, de sire negocier sine tu , e' est a dire, paria more de I ' un, de ι' autre. III. Morte ipsius Legati. IV. Revocatione mittentis. U. Finito negotio . cujus causa missus est Legatus. UI. Lapsu temporis, quod in Legatis ordidariis ubique sere triennium est, modo mittentis consensus adsit; nam sine ejus permissione Legatus ex loco legationis discedere haud potest. Quodsi Legatus ab eo, ad quem missus est, ex finibus suis jussus sit discedere, negotiatio quidem cessat, at non propterea is desinit esse Legatus ; quia characterem Legati praeter mittentem, qui eundem imposuit, adimere nemo potest. Uid. Wicquelari. Lib. r. Cap. so.

S. II. De Immunitate,'Inviolabilitate Legatorum. sUM MARIA.

I. Inviolabilitas Legatorum non descendit ex Vso jure Natura. II. Sed ex Dre Gentium universali. . III. Hac inviolabilitate fruuntur primo persona Legatorum.

IU. Secundo comites Legatorum.

U. Euid ergo obtineat, se unin ex comitibus Legati delinquae tUI. Utri, Legati in suos Comites jurudicionem habeant 'VII. Tertio hac immunitate Duuntur bona mobilia, qua Legasus in υ- cst Legationis habet. VIII. Bona aurem immobilia, qua Legesin forte in territorio ejus ad quem missus es, habet, nulla ex Iure Gemiam fruantur ιμ-

munitare.

IX. Euarto hac immunitate gauderi etiam ades Legatorum. X. Sed eateum tantum, quatenuν eas inhabirant.

447쪽

XII. Grum ergo ades Legatorum vi intrari, O delinqueme; , qui eo confugerunt, extrahi possisi XIII. Ius Gentium Legatos securos redit etiam avi, qua alias justa

foret.

XIV. Auomodo immunito Legatorum disserat ab ea, qua gaudem

Tympanotriba, ct Euccinatores

XU. Aui Legatum etiam ab hosti missum, es admissum ladit, Ius

Gentium violat.

XUI. Oram Ius Gentium de non violandis Legatis etiam Hos obliger, per quorum sines ιranseunt XUII. Euando immunitas Legatorum ressu tXUIII. Utrum etiam cesset ,s Legatud in loco Legationis delictam comis M. γ

atos sanctos, & inviolabiles esse, ex monumentis omnium J ι iaculorum constat. Ex quonam autem jure haec Legatorum sanctimonia descendat, non aeque expeditum est. Pussendors. Lib. a. cap. I. g. as. eam ex ipse jure Naturae arcessendam este existimae, eo quod Legati personae sint necessariae ad pacem conciliandam. servandam, aut arctius per .dera, & pacta adstringendam, quam ipsum jus naturae modis omnibus honestis amplecti jubet: Ergo, inquit, idem jus cavisse quoque censetur securitati personarum, sine quibus finis ab eodem praeceptus obtineri nequit. At male; nam primo Legati non pacis tantum pangendae, conservandae, aut arctius adstringendae, sed aliorum etiam negotiorum peragendorum gratia ablegari 1olent: Ergo non omnium Legatorum inviolabilitas ex Iure Naturae deduci potest. Deinde Legati non sunt mediisum simpliciter, & absolute necessarium ad conciliandam, multo minus ad conservandam, aut arctius adstringendam Pacem ; cum haec & sine interventu Legatorum absolute coalescere posset, si mediante Rege, veI populo bello non implicito ab utraque parte bellantium res literis ageretur, tametsi sine dubio per Legatos negotium pacis longe commodius tractetur. Multo magis pax, & amicitia sine Legatis conservari, aut per pacta, & foedera arctius adstringi potest. . . II. Nos Disiti I by Cooste

448쪽

Nos igitur inviolabilitatem Legatorum Iuri Gentium univerati in acceptis reserendam esse arbitramur, quod manifesto probant testimonia peritorum. Si quis Legatum hosium Pulsasset, inquit Pomponius in L. ult. Τ de Legation. contra Ius Gentium id commissam ege' existimatar quia sancti habentur Legati. Apud Liv. Lib. r. Cap. r . Laurentes propter Legatos suos a propinquis Regis Tatii pullatos. Iure Gentium egisse dicuntur. De Legatis Tarquinii, qui Ronsae

proditionem concitaverant . idem Lib. a. CV. M. ait: quamquam visi sunt commisisse, ut bosium loco essent, jus ramen Gentium valuit. Lib. . CV. Ia. Mamercus in concione hostibus scelus imputat Legatorum contra Jm Gentium interfectorum. Lib. s. Cap. . ad . caedes ' Legatorum impium facinus esse dicitur contra Ius Gentium admissum. Lib. I. Cap. s. Legatum Jure Gentium tutum esse , & quae similia pas. sim apud scriptores occurrunt, ex quibus apparet, inviolabilitatem.& sanctimoniam Legatorum non nisi Iuri Gentium adscribi.

Subjectum immunitatis, & inviolabilitatis sunt primo pers ae Legatorum, sive sint primi, sive secundi ordinis, sive ordinarii, s- .ve extraordinarii, adeo, ut nequidem jure Tationis ab eo, ad quem missi sunt, oisendi possint, tametsi mittens Legatos ejusdem comtra Ius Gentium antea violasset; nam primo Jus Gentium non tantum mittentis cavet dignitati. sed & ejus, qui mittitur, securitati. Deinde, qui Legatum admittit, hoc iplo, quod admittat. eidem securitatem polliceri censetur: Ergo licet mittenti nulla fiat injuria, cum is prior jura Legationis violaverit, fit tamen injuria Legato. Denique aequitas non patitur, ut innocens propter deliachum alterius puniatur. Sic licet a Carthaginensibus in Legatis Romanorum Ius Gentium violatum esset, Scipio tamen, se nihil me institutis populi Romani, nec sis moribus indignum in Legaris Caris rhaginensium factarum esse dixit, & Legatis dimissis bellum paravit. Liv. Lib. so. Cap. as. Grol. Lib. a. CV. Iy. g. r. Qui autem propter Legatos suos male habitos mittentis Legato audientiam tan

449쪽

tum denegat, vel aulam interdicit, nihil Deit eontra Ius Gentium, eum talia personam Legati non laedant, sed solum tangant mi,

tentem.

Secundo huc pertinent Comites Legatorum 1 nam & hi Iure Gentium sancti, & inviolabiles sunt, quoniam sine illis legatio ex dignitate mittentis obiri haud potest, & ideo in L. . vers item f. ad Leg. Iuc de vi publ. hac Lege teneri dicitur non modo, qui legatos . sed & qui comites eorum injuria affecerit. Quamvis igitur aliquis ex comitibus legati gravius aliquod delictum commistis rit, ab eo tamen, ad quem missus est testatus, nisi ab hoc eidem fuerit deditus, puniri haud potest. Unde haud dubie infamis ille Regis Parricida Cromsellus Ius Gentium violavit, dum Fratrem Legati Portugensis propter commissum homicidium Securi carnificis percussit. icquelari. Lib. I. Se t. aδ. vers. ς' es pourquo

Quodsi legatus delinquentem dedere nolit, refert, utrum ipse eundem punire & possit, & velit, vel non possit, aut possit quidem, sed non velit. Illo casu ad reum dedendum obstrictus haud est. Hoc autem casu querela ad mittentem deferenda erit, cum postulato, ut eum vel puniat, vel dedat: neutrum si ficiat, alieni delicti se participem reddit. Vid. Grol. Lib. a. Cap. a I. g. Unde

Quatri potest . utrum legati in suos comites iurisdictionem h heant. ita ut eos, si delinquant, punire possint ' Puto delicta leviora. quae poenam duntaxat leviorem merentur, separanda esse a gravioribus, quae poenam merentur capitalem. Leviora comitum delicta legati haud dubie coercere possunt , quia hoc ad finem legationis obtinendum omnino necessarium est, concesso autem fine etiam Dissili ob by G Mgli

450쪽

etiam ea eoncessa esse intelliguntur, sine quibus finis obtineri non potest. Poenam autem capitalem propter graviora delicta legatus de suis comitibus sumere nequit, nisi a mittente hoe ipsi expresse fuerit concessum i quia tanta potestas non videtur ad murinus legationis rite obeundum esse necessaria, cum reos vel domum remittere, vel dedere possit imo licet legato ius vitae, & necis insitos domesticos sit concessum , sententiam tamen capitalem non aliter executioni mandare potest, quam si is, apud quem agit, hoc

permittat. Confer. Ziegler. de Iurib. Majest. Lib. I δ. S. HL

Tertio hue pertinent bona mobilia, quae legatus in loco lega- . 'tionis habet, utpote quae propter contractum aes alienum nec in solutum, nee pignoris causa capi possunt: Et quidem abs judicibus ordinariis id fieri non posse, satis certum esse arhitror, cum legatus una cum rebus suis, quas secum habet, ab eorum jurisdictione omnino exemptus sit. Nec refragatur Ius Romanum, quod

legatum subjicit judicio loci, ubi tempore legationis contraxita, quia non ad legatos Regum, ae liberarum Gentium, sed ad legatos tantum provinciales, & Municipales pertinet. Major dissimulas esse videtur, utrum non saltem manu Regia capi possint f Sed& hoc negandum esse existimo, cum omnis coactio a legato abesse debeat, tam quae res ei necessarias, quam quae personam in git, ut plena ei constet securitas. Certe legati Iure Gentium hac in parte perinde habentur, ac si non existerent in territorio ejus in cujus aula morantur: Ergo idem dicendum erit de rebus e rum mobilibus, quas segum habent, tanquam personae accessioni. bus. Deinde ideo Gentibus placuit, ut vasa. aliaque res mobiles legatorum sanctae essent; quia legatus munus legationis suae absque ejusmodi rebus ex dignitate mittentis, cujus personam refert, obire haud potest: Ergo creduntur voluisse, ut ob aes alienum nequidem manu regia capi possint. Si igitur legatus in loco legati nis suae debita contraxerit, ipse amice imprimis compellandus erit,

SEARCH

MENU NAVIGATION