장음표시 사용
431쪽
tum sub foedere cum legitimis Imperantibus inito neutiquam comis prehenduntur a Tametsi enim ejusmodi foedus cum Rege, & ejus successoribus factum esse ponatur, appellatione tamen Regis, &successoris non venit invasor, utpote cujus causa odiosa est, sed is demum hisce vocabulis intelligitur, qui jus Regni habet. Et hoc est, quod Nabidi dicebat T. Quintius apud Liv. Lib. I . Cap. IAmicitia, ct scieras nobis nulla tecum, sed cum Pelope Rege Laced moniorum justo, ae legitimo facta est. Grol. cit. Lib. a. CV. Io. S. II. O ιδ. Puffendors. Lib. I. Cap. s. S. y.
nubium quoque est, utrum foedus, quo cautum fuit, ut utriatisque locii ab utrisque tuti sint, ad eos duntaxat pertineat, quiam tempore icti foederis socii erant, vel etiam ad eos, qui postea primum in societatem assumpti sucre t Disceptatum olim hac super re fuit inter Romanos, & Carthavinenses post oppugnatum ab
Annibale Saguntum , velut Patet ex Liv. Lib. ar. Cap. IX. O IRVerius videtur, ejusmodi foedus ad eos tantum pertinere ; qui jam tempore icti foederis socii erant; quamvis enim alias sociorum apis pellatione etiam illi veniant, qui post scedus ictum in secietatem assumuntur, ratio tamen postulat, ut in proposito hanc vocem ad eos restringamus, qui jam tempore foederis percussi socii erant, ne. alias scedus ruptum esse intelligatur, quod odiosum est. Accedit. quod in dubio praesumendum non sit, naturalem facultatem, arma iis inserendi, qui injuriam fecisse creduntur, temere abdicatam eia se, quod sane fieret, si & futuri socii hoc foedere essent comprehensi. Igitur salvo laedere, quod cum C. Luctatio Consule ictum suerat, Poeni Saguntinis bellum inferre potuerunt. Ex adverso etiaam Romani salvo foedere ex jure naturali, quod abdicatum non erat, Saguntinorum defensonem suscipere potuerunt, cum Saguntini apud utrosque eo loco fuerint, quasi nihil de sociis conveniΩset. Negari tamen nequit, quin hoc modo plerumque ad rupturam Dederis perveniatur; quia plagae, quas alieno nomine quis i sigit, pari lenia assiciunt, quam quas infligit nomine proprio-Grol. eis. Cap. IL S. II. x Pinendo s. Heg. Cap. st. S. Io.
432쪽
Contraria foederum sunt modi, quibus ea rursus dissolvuntur. Dissolvuntur autem vel respectu unius, vel respectu utriusque paristis. Respectu unius solvitur foedus, si pars altera id violaverit; nam hoc casu pars innocens, si velit, a scedere discedere potest; cum sngula foederis capita conditionis vim habeant: Si autem nihilois minus foederi stare velit, etiam alter, qui scedus perfide rupit, ei dem stare tenebitur, cum nemo contra obligationem faciendo se obligationi eximere possit. Plane si expressim convenerit, ut, licet forte in uno capite foederi non fuerit satisfactum, illud tamen iareliquis capitibus firmum persistat, innocens a foedere discedere haud posset, quamvis tali casu non teneatur Praestare id, quod capiti ab altera parte neglecto respondebat. Pumendosi ubi Fupra S. II. Respectu utriusque partis lolvitur foedus I. mutua voluntate; nihil enim tam naturale est; quam eo modo quid dissolvi, quo colligatum est. L. Is.st. de I II. Morte unius paciscentiisum, si foedua sit personale . modo, ex utraque parte tale sit; si vexo ex una parte reale, eX altera PcAbnale sit, non nisi morte ejus solvitur, ex cujus parte personale est. III. Cessante negotio, cujus causa foedus contractum est. Sic si certi belli causa foedus sit initum, bello finito, & pace reducta foedus expirat; quia cessat finis ejus. IV. Extinguitur lapsu temporis, ad quod foedus contractum est, nec tacite renovatum esse censetur, nisi tales sint actus, qui nullam aliam interpretationem recipere possint: e. g. si quis elapso jam foederis termino auxilium ab altero vi foederis postulet, & is non ignarus finiti temporis illud praestet; alias enim pro benevo-Ientiae magis, quam renovati foederis indiciis habentur, cum nova obligatio tanquam onus non is te praesumatur. Pussendors. dict. S. ra. Grol. algeg. Cap. II. S. I .
433쪽
uI. Sponsores Tenensur omnem dii genriam moraliter po bilem adhibere, ut, quod spoponderunt, sῖmma potestas ratum habeat.
V. a jus sponsio sub expressa conditione ratibabitionis su facta 'U. In quid teneantur sponsores, si ratibabitionem sponsionis non potu
AFFines foederibus sunt sponsiones, seu conventiones public
a Ministris, Belliducibus, vel Legatis sine mandato summae Potestatis de rebus ad eam pertinentibus initae. Ubi certum quidem est, summam potestatem ejusmodi conventionibus Ministrorum directe neutiquam obligari, cum sine suo consensu nemo ex pacto alterius obligari possit; indirecte tamen occasione eiusmodi sponsionis fieri potest, ut summus Imperans obligetur, & quidem primo, si eandem postea rati habuerit, quae rati habitio non tantum verbis, sed & facto fieri potest, modo hoc ita comparatum sit, ut ad aliam, quam approbationis causam referri meqiacat ἔ solum au tem etiam scientis flentium non videtur sussicere, cum ex silentio, nisi signum aliquod externum accesserit, vix de animi sensu constare possit, presertim si sponsio verbis negativis concepta esset, uti erat pactio Romanorum cum Asdrubale, ne Poeni amnem Iberum transirent. Liv. tib. ar.' II. O ry. Secundo indirecte summus Imperans ex sponsione fui Ministri obligatur, si ex ea commodum senserit; iniquum enim foret, commodum ex sponsione sentire, &eandem de reliquo improbare. Confer. Grol. Fupra cit. Cap. II. I. II. Num. a. s. o Lib. s. Cap. aa. s. s.
R. Non possum igitur probare eorum opinionem, qui popuIum Romanum ex sponsione Caudina nullo modo obligatum fuisse ambitrantur ; nam ex sponsione Posthumii exertitum, qui inter duos saltus clausius a Samnitibus deleri poterat, recepit salvum : Ergo non potuit absque injustitia eandem improbare, vel si volebat im- Probare, tenebatur exercitum in priores loci angustias restituere,ve ut Pontius Samnitium Imperator Romanis recte objecit, cuju
434쪽
verba referre non piget: Samniti populo omnes, quos in potes die habuit , aut pro iis pax debetur. Si populum Romanum sponsionu ad sum calas Caudinas facta parriret, restituat legiones intra situm, quo septa fuerunt ; nemo qπemquam deceperit, omnia pro infecto sint e recipiane firma, quae per pact onem tradiderunt. Redeant in ea ira siva. diuidquid pridie habuerunt, quam in cottiquium est ventum, habeant. Tum . bellam, se fortia consilia placean e rum seponsio se pax repudietur. LasDero fortuna in iis locis, qua ante pacis mensionem habuimus, geramus bellum e nec populus Romanuου Consulum sponsionem , nec nos dem populi Romani accusemud. Liv. Lib p. Cap. I I. Thomac de sponson. Ro- manor. caudis. S. δδ. io D. O seqq. .
Sponsores autem tenentur omnem diligentiam moraliter possi hilem adhibere, ut, quod spoponderunt, summa Potestas ratum habeat, & praestet. Huic obligationi in sponsione Caudina satisfecere quidem Tribuni ; quia diligentiam, quae ab ipsis postulari poterat, adhibebant, ut Romanis pacem cum Samnitibus servan- , dam persuaderent, aperte professi, non exsolvi Religione populum deditione sua, nisi omnia Samnitibus, qualia apud Caudinum s issent, restituerentur: coeteri autem sponsores fidem suam non liberarunt ; nam Quaestores, Legati, & Veturius Calvinos Postha- mii Collega authoritate ejus commoti solum dicebant, se in Sena- . tus esse potestate; Posthumius vero non tantum Romanis suasit, ut sponsionem non servarent, sed & adversus Tribunor prolixam habuit orationem. Vissi Liv. dict. Lib. p. Cap. I. g. O Io. Conser homas cit. Disper . a 3. o. mque ad ra.
Planὸ s sponso sub expressa conditione ratthabitionis facta esisti, sponsor neque ad obtinendam ratthabitionem nisi ad hoc d sextis verbis sese obligasset, neque ratihahitione non secuta ad at quid teneretur; cum deficiente conditione sponsio penitus evanescat.
435쪽
Si vero sine conditione ratiliabitionis pure sit facta, neque per
ullam sponsorum diligentiam ejus rati habitio a summa potestate obtineri possit, in quid sponsores tum teneantur, non satis expediatum est. Puto interesse, utrum forte potestatem publico nomine contrahendi p setulerint, atque ita alterum deceperint, vel non. Illo casu dubium non est , quin ex damno per dolum dato ad restiis
tutionem teneantur. Hoc autem casu porro refert, utrum in cais
sum facti non secuti poena adjecta fuerit, vel non. Si sponsioni stipulatio poenalis subjecta sit , sponsor, improbata sponsione,
ad poenam saltem tenetur ; quippe quae facto non secuto, sola in obligatione est. Si vero nulla poena adjecta fuerit, ulterius inter est, utrum sponsor rem in eum statum, iri quo ante sponsionem 'erat, restituere possit, vel non. Illo casia rem in pristinum statum restituere tenetur. Hoc autem casu, quia impossibilium nulla datur obligatio, morali necessitate itur ad id , quod sponsor facere potest. Sic in sponsione Caudina sponsores non poterant exerciis tum Romanum, quem sua sponsione liberaverant, in saltus Caua dinos rursus obsessum sistere. Quare in tali causu primum obligata sunt sponsoris bona ad id, quod interest, &, si ea non sussiciant, corpus ad servitutem, nec eundem juvat, quod omnem operam dederit, ut id, quod spopondit, fieret; cum natura hujus negotii multo striistiorem inducat obligationem; nam qui contrahendo aliquid ex sua parte praestat, ut Samnites exercitum Romanum apud Furculas Caudinas clausum, & obsessum dimittendo. hic vicissim reipsa sibi aliquid praestari vult Grol. Lib. a. Cap. XX. g. s. num. R. O g. I 6. Tenetur igitur hoc casu summa Potestas sponsores alteri dedere, velut a Romanis sponsores pacis Caudinis Samnitibus dediti sunt, quamvis ab iis non fuerint accepti, ut co stat ex Liv. cis. Lib. s. Cap. Le.
436쪽
artum Ius libertatis naturalis est Ius Legatorum mittendo- riam ς cum enim negotia, quae inter summas potestates tractanda sunt, per literas non satis bene expediri possint; praeterea summis Imperantibus plerumque incommodum, imo saepe minus tutum sit, ut colloquii causa vel unus ad alterum proficistatur, vel ambo in tertio loco conveniant, ideo aliud non superest, quam ut ea per Legatos expediantur. Willenberg. ad Grota Lib. a. Cap.ry. I rast. r. Wicquesori. de P Ambo eur Lib. I. Sin. r. vers. Les inces cte. Dividemus autem hoc caput itidem in duos S. S. qu Tum primus .de Legatis ; alter de eorum immunitate, L inviolabilitate aget. Sit igitur
I. Vocabulum Legati aliter olim accipiebasin a Romanu, aliter arcis pitur hodie. II. Vocatur etiam ornor, item Nuntius Regiin, Nuntius publicur.
habet porestatem. VIL UMes diti per se, se ex natura rei jus Legatianis non babent. VIII. In bestis civilibus interdum ipsa necessit- utrique parti dar j- . mittendi Legatos. IX. Dratae, Praedones, ae Latrones, nisi civitum censtituant, μνLegationis non habent.
437쪽
X. . Re ataeam vivunt, Me si e torem recognscunt, 'Natura jin legationis halem, non autem ex Iure
XI. In satu mixto quisque pro ea summi Imperii parte, ha- . . Legatmm mittere potest. XII. tauamvis Rex a subditis Regno M pusin, - m Legatos
XIII. Orum Rex bella publico captus, non autem Regno exutus Legatum mittere possit tXIV. Usurpator alieni Imperii, quem talem esse consat, ius Legatio- . nis non habet. XV. diui Regnum fudi jure tenet, Legatum etiam ad Domi mdtrecrum mistere potest. XUL Legatus non potes altum subdetegare. . XVII. Griim 'oreges, o Praesedes povinciarum jus Legationis habeant f XUIII. Ad quos Iure Gentium Legatus mittatur
XIX. Legati ab eo, ad quem misi sum, admitti debent, nis justas i rejiciendι causa rXX. ma esse potes vel ex oesona Mittentis, vel ex persona Missi,
vel ex eo, ob quod mittitur. XXI. Gita Legatis expedienda committuntur, varia sunt. XXII. Adducitar forma Legati tum intrinseca, tum extrinseca.
XXIII. Legati obligant Lmmam Potesatem, a qua misisent, nis i mites mandati publici excesserint. XXIV. Euibus moris officium Legati expiret t
Vocabulum Legati aliter olim accipiebatur a Romanis, aliter accipitur hodie. A Romanis nosti tantum Duces exercitus. aut certarum Regionum, sed & qui a subjectis Civitatibus ad S. P. Q. R. missi fuerant, nomine Legati insigniebantur, velut passim ex Livio. & Jure Romano apparet. Hodie autem hoc nomen illis
438쪽
-νῆ )o -- . 4Iν. tantum tribuitur, qui ab eo, qui summum Imperium habet, ad lium summum Imperantem mittuntur.
Vocatur alio nomine orator. L. 7. e. ad Leg. DI de vi pin. R. I. de anno 1s . g. Is. ibi et und-unsa orator &c. Item de anno 1 sp . S. a. Et apud Liv. Db. r. Cap. a . o si. Nuntia in Regius, Nuntius publicus populi Romani. Nostro autem idi
male appellatur Mefumer, utat'ndter, , ita tamen, ut per vocabula, Sesantae, Notilauister, plerumque soli Legati primi ordinis, per Verbum autem Bbgesandie , Legati tantum secundi ordinis intelligantur. Vitriar. ad Groti Lia. a. cap. εν. diuast. a.
. III. Describi potest Legatus, quod sit Minister publicus ab eo, qui
summam potestatem habet, ad alium simili potestate praeditum ad commissa sibi negotia nomine committentis expedienda missus. IV. . Dividitur I. ut paulo ante insinuavi, in Legatum primi, & se- eundi Ordinis. Primi ordinis dicitur. qui cum Charactere repraesentativo i Secundi ordinis vero, qui sine Charactere repraesentativo missus est. Utrum autem aliquis cum, vel sine Charactere re praesentativo missus sit, ex tenore literarum credentialium colligi debet. Legatus primi ordinis Gallis l' Ambasiadeur, secundi ordinis vero l' ΕnvOIe vocatur. RDividitur M. in ordinarium, & Extraordinarium. Ordinarius dicitur, qui ad tempus non breve, nec in causa speciali, ac dete minata, sed generaliter missias est, ut sunt Residentes, qui apud exteros promiscue rem Domini sui gerunt. Extraordinarius vero, qui ad breve tempus in causa speciali, ac determinata missus est. ille erg ad Grol. cit. De. Earast. s. Rechenberg Philosoph. CiOLPart. a. C .st. i. ae. C cc. Iur. Pubi nud. Cap. as. S. IL
439쪽
Causa essiciens Legati ess mittens. retest autem per se loquendo ille demum Legatum mittere i qui summam habet potestatem ;cum enim jus mittendi Legatum directe ex naturali profluat liberritate, per se consequitur, illud ex natura rei non alii competere poste, quam ei, qui superiorem non recognoscit. Unde recte Nic-que ri. cit. Lib. I. MAI. a. in princ. ait: qu ii ne ' 1 a potnt de plus illustre marque de ia superatnere, que is droit d' eavo er, o de recomis des Ambassariara.
Qui igitur in conditione parendi positi sunt, per se, & ex nais
tura rei jus legationis neutiquam habent. Possunt quidem subditi unum, vel plures ad Principem suum ablegare: At qui ita m sit sunt, non Legati, sed Deputati vocantur, ac proinde nec jure Legatorum gaudent ex jure Gentium, sed jure civium .proprio reguntur, cum jus Gentium diversas Gentes, non membra ejusdem Rei. publicae inter se respiciat. Hinc colonis Romanorum captivos re petentibus a Senatu denuntiatum fuit, ut, qui eam ob causam missi fuerant, propere ex urbe, ab ore, atque oculis populi Romani facesserenis nec enim, jure Legationis, utpote quod externo, non civi comparatum sit, eos tegendos fore. Liv. Lib. g. Cap. II.
Planὸ in bellis civilibus ipsa necessitas interdum locum facit juri mittendi Legatos, ut si in statu populari populus ita divisus sit, ut dubium existat, utra ex parte stet jus Imperii, aut si in statu Regio.
jure admodum controverso, duo de successione Regni decertent; nam hisce casibus una gens ad tempus quasi pro duabus Gentibus habetur. Gror. cit. Cap. IJ. f. a. num. s. Et quamvis Wicquefort..HI. serit. a. pag. II. hoc non ultra communicationem duarum partim inter se extendendum esse putet, nescis tamen, utrum non forte eaempla extent in contrarium.
440쪽
IX. Porro nec pyratae, praedones, aut Latrones, nisi civitatem conis stituant, ex jure Gentium jus Legationis habent: Unde Tiberius, cum ad eum Tacfarinas Legatos misisset, indoluisse fertur, quod desertor, & praedo hostium more ageret. Tacit. Lib. I. Annal. Cap. I. Legimus tamen, nonnunquam etiam latrones misisse Legatos. receptosque eos esse, ut apud Curi. Lib. I. ca'. ff. ubi XX. millia latronum , cum quibus Alexander congressus, & inter promptissimos dimicans, sagitta ictus fuerat, postero die ad Regem Legatos misere, quos ille protinus admitti jussit. At hoc non nititur jure Gentium, quippe quod ad eos non pertinet, qui Gens non sunt, sed ideo admitti fuere ; quia hoc vel suasit utilitas, vel quaedam e torsit necessitas. Si autem civitatem constituant, ut Algerienses, Tripolitani &c. quamvis in exteros praedas agant, dubium non est, quin ex jure Gentium jus Legationis habeant; nam & olim apud
multos populos jias naturae ex parte quasi obliteratum fuit, ut praedas agere, atque ex rapto vivere pro licito haberent; interim tamen etiam exteris jus reddebant, saltem secundum pacta cum quibusque inita, aut secundum mores. Vid. Grol. Lib. s. Cap. s. g. a.
Legatum igitur per se loquendo ex Jure Gentium ille demum
mittere potest, qui supremam in civitate potestatem habet; in eivitate , inquam; tametsi enim Patresfamilias , qui extra omnem Rempublicam vivunt, cum superiorem non recognoscant, non minus jus mittendi Legatos, quam foederum pangendorum habeant, velut Abrahamum, qui non nisi Paterfamilias erat, cum Escol, &Amer scedus pepigisse constat ex Genes. I . vers. II. hoc tamen injure duntaxat Naturae, non etiam in Iure Gentium fundatum est, utpote quod, ut paulo ante dixi, ad Gentes tantum pertinet, familia autem, quia non est coetus perfectus, Gentem non constituit.
- XI. Quodsi summa civilis potestas in partes scissa sit, ita ut diversae ejus portiones divisim penes diversos resideant, quisque Pro ea
