Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

utrinque ullum solvatur vectigal, aut ne majus solvatur, quam in praeiens, aut ne supra certam quantitatem, aut ne plus solvatur. quam a civibus, & quae sunt similia. Foedera aequalia, quae ad heu licam societatem pertinent, sunt e. gr. ut utrinque Praestentur paria auxilia militum, navium, aut alterius apparatias bellici. AEqua-ua circa res alias sunt e. g. ut neuter in confinio arcem exstruat. vel hosti alterius transitum concedat &c. IV. . v Foedera inaequalia promittuntur vel ex parte digniori, uti si potentior auxilia promittat, nec restipuletur, aut majora saltem pro- . mittat, quam alter. Ex Parte vero minus digna, si scederatus in ferior plura teneatur Praestare, quam ab altero recipiat. Et haec fiunt vel cum imminutione summi Imperii, vel sine ejus imminuti ne. Cum imminutione summi Imperii conjunctum erat foedus

Romanos inter, & Poenos in fine belli punici secundi initum, in quo cautum suerat, ne Carthaginenses in Africa, nεve extra Afri- eam injussu populi Romani bellum gererent. Liv. Lib. Io. cap. s . Quod tamen non ita accipiendum est, quas ipsa potestas belli gerendi in actu primo considerata Reipublicae Carthaginensium hoe scedere adempta , & ad Romanos translata suerit; sed quod liberum antea juris belli gerendi exercitium hac conventione saltem restrictum, & modus habendi imminutus fuerit re ipsa manente inon enim Carthaginensibus interdicham suit, ne omnino bellum gererent, sed ne injussu populi Romani. Uti igitur Rex, qui in aditu Regni subditis luis promittit, quod absque eorum consensu

nolit bellum gerere, Propterea ipsam potestatem non communicat

subditis, ita nec Respublica Carthaginensis Romanis ipsam belli gerendi potestatem communicasse intelligitur. Conser. Henniges ad Grol. tit. Cap. I s. g. r. Simile foedus luter Romanos, & Philippum Macedoniae Regem initum fuit; nam inter Leges, quas Romani eidem praescripserant, & haec erat: Bellam extra Macedonia Anti ne in usu Senatus gerere nil pin. Liv. Lib. ys. Cap. Io. ubi tamen

Quaeri potest, utrum vi talis foederis, in quo scilicet conveniatum est, ne unus populus alterius Populi injussu hellum gerat, pr hibitum

422쪽

-γῆ Jo 4or . initum duntaxat sit, vim armatam inferre, vel etiam jam illatam repelleret utroque enim casu bellum geri dicitur. Puto talem conventionem ita interΡretandam esse, ut bellum inferre tantum prohibitum esse intelligatur ; non etiam illatum propulsare . nimis, enim durum foret, libertatem naturalem adeo coarctare, Ut nequi- dem adversus vim sbi illatam se defendere licitum st. Hinc Cariathaginenses ad Consules Romanos, gegsimus, inquiunt, iasium, sed Lessiti, sed coacti. Ad hoc foederu vesri caput negligendum vi, ac . necessitate subacti sumus. Et iane Romanorum lcopias non erat , Poe- . nos & Macedones vicinorum injuriis exponere, aut propriis viribus iisdem securitatem praestare, sed eos tantum ita constringere. xe per bella fines suos dilatare, & vires augere possent. Aliter olim Latini sensisse videntur ; cum enim aequi latinum agrum invasissent, oratores Latinorum a Senatu petiere, ut aut mitterent subsidium , aut se ipsos tuendorum finium causa capere arma sinerent. Liv. Lib. a. CV. Io. Confer. GrOt. cri. Lib. a. Cap. to. S. r . & Pu Dffendors. Lib. s. Cap. I a. S. G.

; Foedera inaequalia, quae sine imminutione summi Imperii fiunt. continent onera vel transitoria, seu talia, quibus simul & semel licet defungi, veluti stipendia alterius militibus solvere, sumptus belli

restituere, certam summam pecuniae mulctae loco numerare, moe- nia, & arces diruere, locis quibusdam decedere, Obsdes, naves, arisma tradere &c. vel permanentia , & duratura , ut Majestatem, &Imperium alterius conservare, hostes eosdem habere, quos hahet alter, non dare tiansitum vel commeatum exercitui, cum quo alter hellum habet, non aedificare certis locis.arces, non habere naves ultra definitum numerum, & si quae sunt limitia, de quibus videri potest Grol. supra cis. Cap. L F. S. I. Arum. s.

VII.

Dividuntur II. in perpetua, & temporalia. Perpetua sunt, quae vel disertis verbis in perpetuum, vel saltem ahsque definitione certi temporis simpliciter panguntur. Temporalia vero, quae vel ad ce tum tempus, vel ad expediendum certum, ac determinatum nego-

423쪽

tium contrahuntur; sinito enim negotio, cujus causa inita sunt. expirant. Foedera commerciorum solent esse perpetua ; Bellicae societatis vero plerumque sunt temporalia.

VIII.

Dividuntur III. quae bellicae societatis sunt, in desensiva, o Rufiva, & mixta. Exempla suppeditat tum vetus, tum recens h

storia... IX. Dividuntur IU. in Realia, persenalia & mixta. Realia in Qecesi

fores tranteunt; personalia vero cum persona paciscentis expirantis Sic foedera, quae cum populo libero ineuntur, omnia suapte natura realia sunt, quia subjectum est res Permanens ς idem enim semper populus manet, tametsi prioribus extinctis alii successerint. α's. Τ. de Iudic. Imo etiamsi status popularis in Regnum mutetur, foedus tamen perdurat; quia manet idem corpus. utut forma Res publicae mutata sit, nisi sorte foedus praesentis status conservationem pro fine suo habeat, velut si duo populi liberi tuendae Iibertatis causa scedus inter se percusserint, quo casu, si status popularis in Regium mutetur, scedus utique expirat, cum finis scederis cessetis Deinde etiam foedera cum Regibus contracta toties realia sunt, quoties vel facta sunt in bonum Regni, veI ex verbis, materia, aut causa impulsiva foederis apparet, eam paciscentium mentem fuisse, ut R in successores transeant. Sic laedus, quod expressis verbis vel in perpetuum. Vel ad certum tempus, vel cum Rege, & eius successo-tibos factum est, reale esse patet. Grota Lib. a. Cap. Io. s Io. mum a. O a. Bussendors Db. I. CU. y. S. 6. O I

Si vero foedus commodum personae ipsius Regis directe respiciis at, veluti ut ipse in possessione Regni defendatur, tunc foedus f rem resipectu ipsius utique personale est, nec eo mortuo ad ejus successorem extenditur. In dubio autem, si in utramque partem pares sint conjecturae, foedera favorabilia, ut quae pacis, vel commerciorum, aut se tuendi causa facta sunt, realia esse creduntur:

424쪽

odiosa vero, ut sunt bellica foedera offensiva, censentur esse perso nalia. Interim in conluetudinem jam abiit, ut foedera etiam indu- hie realia, mutato Rege, Verbis saltem generalibus renoventur. Falluntur igitur, qui foedera cum Regibus contracta omnia contendunt esse peclonalia, nulla realia, eo quod jurejurando, velut firmamento innitantur ; juramenti autem vis personam jurantis non egrediatur; tametsi enim foedera juramento firmari soleant, tamen& sine eo paci entes obligant, ac proinde juramentum obligationi justitiae, quae ex conventione nascitur, tantum superaddit obligationem Religionis, quae licet personam jurantis non egrediatur. illa tamen in successores transire potest. Uid. Groe. cit. S. I . num.

ct sqq. R Puffendorf. dict. Cap. st. 3. I. o I. Transit autem foederum obligatio in successores vel directe, VH ndirem. Directe, si Regnum sit patrimoniale, licet sorte is, qui

ex voluntate defuncti expressa, vel praesumpta in ejusmodi Regnum successit, coeterorum honorum haeres non existat, sed illa ad alios devenerint, modo foedus Regni causa contractum sit. Indi recte autem obligatio ex scedere reali nata in successorem transit, si Regnum sit haereditarium, vel lineale ; quaelibet enim communitas non minus, quam personae sngulares, jus habet se obligandi per se, vel

majorem sui partem, quod unam cum Imperio per necessariam con-1equentiam transfertur in Regem, utpote ad exercendum Imperium omnino necessarium. Si igitur Rex cum altero Regni causa foedus contrahat, non tantum ipse, sed & civitas, cui tanquam caput praeest, obligatur, a qua deinde obligatio in succe rem deria vatur. quippe qui ab ea jus Imperii accepit. Conser. Grol. Lib. a.

Non tamen haec potestas populium obligandi, quae una cum I serio in Regem transit, infinita est; cum tam immensa potestas ad conservandam, vel pmmovendam felicitatem Reipublicae necessaria haud sit, sed nec eo usque restringenda erit, ut scedus tunc demum ratum sit, . si utiliter initum fuerit ; nam ad tales Angustias Imp

425쪽

censendus est populus hoc voluisse, cum regnum deferret. Sussicit igitur, si Rex probabilem foedus tale contrahendi habuerit rationem, licet res speratum non sit sortita effectum ; hoc enim si sit, quod& in dubio ob auctoritatem Imperantis praesumitur, jam Populus obligatur, eoque mediante successor, ut populi Caput. Grotatis. cap. S. I a. num. I. O a.

. XIII.

Plane si talis incidat casus, ut foedus a Rege contractum ad putalicam omnino Perniciem vergere incipiat, ita ut si casus hic ab iniutio fuisset comprehensus , laedus injustum, & illicitum foret, in ejusmodi rerum eventu non teneretur flaccessor foederi stare, sed declarare posset, illud non ultra obligare ;. quia non aliter juste fieri potuit, quam cum eXceptione talis casus. cum qua proindς etiam factum esse censetur, ne alias Rex, qui foedus hoc percussit, inj stitiae, & iniquitatis accusetur. Grol. cn. g. I a. num. .

XIV.

Transeunt autem foedera realia etiam in eum, qui jure belli in Regnum successit, Per ea, quae superiore Cap. S. I. Num. XVIIL dicta

sunt.

Causa essiciens foederum duplex est, principalis, & instrume talis. Principalis sunt illi, qui ea proprio nomine pangunt, uti sunt Reges, optimates, & in regimine Populari populus : Instrumentalis vero, qui illa nomine alieno contrahunt, uti sunt Tut res, & Curatores Regni, item Legati, & Ministri. Ubi

XVI.

Quaeritur, utrum Christianis licitum sit, foedera inire cum im delibus ' Quaestio haec tantum procedit de scederibus bellicae societatis, tum defensivis, tum offensivis; quin enim Christiani cum infidelibus foedera pacis, tum reducendae, tum stabiliendae, item commerciorum inire possint, nemo prudens dubitaverit. Sic Iacob percussit foedus cum Laban. Gen. II. vers. . & Salomon cum Ηὶ

426쪽

go framo Tyriorum Rege. I. Reg. Cap. s. vers. ra. Possimi autem foedera bellicae societatis iniri cum infidelibus vel contra alium infidelem, vel contra fidelem. Contra infidelem cum infideli laedus bellicum contrahere per se, & intrinsece illicitum non est. Sic Abraham foedus pepigit cum Escol, & Aner Gentilibus contra quatuor Reges, qui Sodoma diripuerant. Gen. I . vers. II. Sic etiam Macha haei foedus habuerunt cum Romanis, quod I. Machabaeor. Cap. I s.

renovarunt. Si enim sub Principe infideli adversus infidelem miliatare intrinsecam pravitatem non continet, neque scedua bellicum eum infideli adversus infidelem per se , & intrinsece illicitum erit eatqui illud intrinsecam pravitatem non continet: Sic enim Julianus Imperator. quamvis esset Apostata, sub se Christianos milite ς habuit, quibus cum dicebat, producite aciem pro defensione Reipublicae, obediebant ei, ut inquit Divus Ambrosius in Can. y . Caus r r. maest. I.

Sic & Thebea Legio sub impiis Imperatoribus Diocletiano, & Maximiano militabat, sub quibus etiam coronam Martyrii accepit: Κrgo neque foedus bellicum cum infideli adversus infidelem per se. R. intrinsece illicitum erit. Majus dubium este videtur de foedere Bel-: licae societatis cum infideli adversus fidelem. At nec hoc per se,& suapte natura illicitum esse arbitror; vel enim tendit ad auxis. lium ab infideli adversus fidelem habendum, vel ad auxilium infideli adversus fidelem ferendum. Neutrum supposta justa causa , & seclusis circumstantiis per se illicitum est; alias si fidelis in latrones Religioni Christianae addictos incideret, non possetis auxilium infidelium implorare, nec infideli in tali periculo constituto auxilium ferre, quod sane nemo dixerit: Ergo &c. Deinde potest fidelis, si justam bellandi causiam habeat, adversus fido

Iem uti non tantum auxilio hominum, sed & hrutorum i Ergo abstrahendo a circumstantiis etiam uti potest auxilio infidelium. Pomro per se illicitum non est, sententiam pro fideli contra alium si-delem latam, si jussa sit, etiam per infideles executioni mandare; qui autem foedus bellicum cum infideli adversus fidelem contrahit, . aliud non intendit, quam ut sententia, quam tanquam supremus Princeps in Propria causa pro se tulit, conjunctis insidelium viribus

executioni mandetur : Ego si illa sententia justa sit, hoc per se suapte natura illicitum non est. Quare Probabilius este censeo.

427쪽

os ' --- μῖ) o quod nequidem foedera bellica societatis Cum insdeli adventus fide lem inita intrinsecam pruritatem Contineant. Confer. Molin. de f

XVII.

Interim si ejusmodi foedera cum suis circumstantiis consderentur, vix unquam licita erunt; quia Plerumque salus aeterna multarum patitur animarum, & Religio Christiana ingens ex ejusmodi foederibus incurrit periculum, & detrimentum. Merito sane omnes Christianos Principes ab ejusmodi isderibus absterrere deberet triste Francisci I. Galliarum Regis exemplum, quem cum Imperatore Turcarum contra Carolum V. & Romanum Imperium foedus pepigisse, testatur Recess. Imper. de Anno 11 . g. s. o . Hic igitur. ut indubitata fert Historiarum fides, moriens exclamavit: Perti, hesperii, quia foederatus esse volui hosti Chrisiani naminis. Cum vero Cardinalis Guisius solatium Regi ex lacris Paginis afferre Conaretur, reposuit is: Omnis via mihi ad misericordiam clausa est, qui ut amisti mei vel gloriam infuscarem, vel injuriaν vindicarem, fardm pepigi tam Tarra, ct Christianorum rapita ranquam armenta ad Mahomeranam semmis urem vivus, videns passus sum abigi. Utrum has voces Regi expresserit desperatio, vel dolor, & poenitentia, aperiet illa dies, Fc omnium conserentiae nudabuntur. Interim Posteritas ejus tota extincta est. Henricus Filius in publico spectaculo triste orbi factus est i pectaculum. Nepotes dolor, bellum, Venenum, aut sica sustulit, ut una, eademque aetas Gentem Valesam viderit & summam.& propter foedus cum Turca initum nullam. Sch homer Lib. 4.ebuit cor. Cap. IL

XVIII.

Objectum isderum sunt ea, super quibus illa iniri solent. -- lent autem, ut ex supra dictis constat, super divers generis rebus iniri, puta de ossiciis humanitatis sbi invicem exhibendis, de noxa non inferenda, de libertate commerciorum, de arcibus in confinio non exstruendis, de auxilio in bello serendo Sc.

XIX.

428쪽

ε . . . . .

XIX.

Forma foederum duplex est, intrinseca, & extrinseca. Intrinse- ea stat in differentia specifica, qua tum a conventionibus summorum M perantium privatis, tum a sponsionibus distinguuntur. Quomodo differant a pactionibus Imperantium privatis, initio hujus f. dictum est. A sponsionibus vero differunt in eo, quod foedera pangantur jussu summae potestatis, sponsiones autem a Ministris, Ducibus, vel Legatis fiant sine mandato summae potestatis de rebus ad eam pertinentibus. Forma extrinseca consistit in modo contrahendi foedera. Contrahebantur autem apud Romanos per Feciales cum hac precatione : Ur, per quem populum fiat, νυ minus Legibus victis stetur, eum ita Iupiter ferrat, quemadmodum a Feciali AE porcus ferra sur, velut discimus ex Liv. Lib. p. Cap. s. ubi porro subjungit, foederibus non nisi nomina Fecialium utriusque populi. sponsionibus vero omnium eorum, qui spoponderunt, inserta fuisse.

Fisectus foederum consistit in obligatione servandi ea, quae si eio promissa sunt. Sic vi foederis bellicae societatis foederatus auxilia, quae pollicitus est, foederato mittere tenetur: nam, ut inquit Divus Ambrosius de osse. Cap. IC qui non repellit injuriam a socio, si

potest, tam es in vitio, quam illa, qui fatis. Recte ait: si potes: ii

enim, qui auxilia promisit alteri, iple bello implicitus sit, ita ut line evidenti pernicie tuae Reipublicae promin auxilia mittere nequeat, is mittere non tenetur; quia Imperans nemini magis obligatur. quam suae Reipublicae, ac proinde non aliter auxilia alteri promittere potuit, quam sub hac exceptione, nisi pro defensione Reipub Iicae sibi commita ipse copiis suis indigeat. Hac excusatione usi sunt Carthaginenses; licet enim obsessos hortati sint, ut obsidionem sorti animo paterentur, brevi Carthagine ventura auxilia, postea tamen supervenere eorum Legati , magis obsessis lolatium, quam auxilium, quia domestico bello Poeno, impediri, nec de Imperio , sed pro salute dimicare nuntiabant. Curi. Lib. . cap. a. se R.

429쪽

Deinde, ut alibi iam dictum est, neque socius socio tenetur, simulta prorsus spes sit boni exitus ; societas enim boni, non mali causa contrahitur: Si autem spes aliqua, utut dubia sit, socius se excusare non potest . sed vi foederis defensii vi ad tuendum socium omnino adstrictus est : alias foedus bellicum vix tanquam obligaret; quia bellorum exitus semper incerti esse solent. Grol. m. Lib. a. Cap. as. S. . o ibi Telmar.

XXII.

Praeterea omnia foedera , quae auxilium ad hel in m spondent, hanc tacitam in se continent conditionem . si bellum fuerit justum; quia ad bellum injustum. tanquam rem illicitam nulla dari potest obligatio, ac proinde licet inter duos faedus hisce generalibus ver his initum fuisset, ut eosdem hostes, eosdemque amicos haberent, ad bella tamen illicita foedus hoc se non extenderet.

XXIII.

Solet haud raro foederibus bellicae societatis disertis verbis ins

ri, ut nulli foederatorum cum hoste communi seorsim pacem inire liceat, sed ut omnes foederati bellum conjunctis viribus, eousque continuare teneantur, donec assuae, & tutae pacis conditiones omnibus suerint propositae. Hanc conventionem, eo quod majus h num morale impediat, non esse obligatoriam, putat Huber de Iuncvιι. Lib. s. DEI. . CV. s. num. I. At fallo; nam haec conventio non obligat ad aliquid illicitum, cum bellum,.supposita ejus justitia, eo Usque continuare, donec omnibus foederatis aequae, & tutae pacis conditiones fuerint Oblatae, illicitum non sit: Ergo valet. De

inde quamvis pax , Per se loquendo, majus honum morale sit, quam bellum ; secus tamen est in proposito, quippe cum crimine perfidia conjumsta. Denique licet promissio Deo facta non sit obligatoria, si majus bonum morale impediat, aliud tamen dicendum de promissione homini facta , quae obligatoria est , tametsi majus bonum morale impediat. Dn. P. Schmallagrueb. ad υ. de Iurejura g. si. num. I . Adde Thomai. in Not. ad Huber. cit. l .

XXIV.

430쪽

XXIV.

Quaeri solet, si plures bellum gerant, utri potius opem ferre

debeat, qui utrique foederatus est IV. Interesse, utrum cum ex traneis hellum gerant, vel inter se. Si cum extraneis, vel uterque fovet bellum injustum, vel uterque fovet bellum justum, vel unus fovet bellum justum, alter injustum. Si uterque foveat hellum in. justum, neutri opem ferre potest; quia ad bella injusta nulla datur obligatio. Si uterque gerat bellum justum, porro refert, utrum ipsius promittentis praesentia requiratur, vel non. Illo casu , cum praesentia sit individua, ac proinde utrique praesens auxiliari haud possit, ratio postulat, ut praeferatur is, cum quo foedus est antiquius, nisi foedus posterius cum deditione, & translatione Imperii conjunctum sie. Hoc autem casu utrique in milite, aut pecunia auxilia mittenda sunt. Si denique unus bellum justum, alter injustum foveat; Illi, non etiam huic, auxilium mittendum erit. Quodsi ipsi foederati inter se bellum gerant, illi mittendum erit auxisum, qui causam justam fovet, nisi cum eo, qui causam fovet injustam, foedus esset antiquius, simulque in eo .expressim convenisset, ne adinversus ipsum auxilium mittatur; tunc enim neutri mitti poterit. Ita Grol. Lib. a. Cap. S. II.

XXV.

Quaeri etiam potest, si Rex, cum quo foedus ictum est, postea

a subditis Regno pulsus sit, utrum alter auxilia eidem in scedere Promissa mittere teneatur t Puto interesse, utrum foedus dissertis verbis ad defensionem Personae Regis, ejusve familiae conceptum fit, vel in utilitatem Regni. Illo casu certum est, quod foederatus Regi expulso ad recuperandam possessionem Regni vi foederis auxilium mittere teneatur. Hoc autem casu admodum dubium esse . Videtur, utrum Rex expulsus vi foederis auxilium ab altero postulare queat et tametsi enim jus Regni penes ipsum maneat, auxilium tamen adversus solos hostes externos eidem promissium esse censetur; de hoc autem casu plane non fuit cogitatum. Interim nec

foedus obstat, quo minus, si velit, legitimo Regi ad recuperandam possessionem Regni auxilium ferre possit; quia invasores RegnO-

SEARCH

MENU NAVIGATION