Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

η3o - γῆ ad postremum repressaliae adhiberi possunt. Neque metuendum

. est, quod hac ratione nemo voliturus si cum legatis contrahere; nam nec Reges vi Imperii ad solvendum cogi possunt, & tamen inveniuntur, qui cum Regibus contrahunt. Grol. Lib. a. CV. G. g. o. s ι o.

- - . .

Bona autem immobilia, quae legatus forte in territorio ejus. ad quem missus est, sta habet, nulla ex Jure Gentium fruunt immunitate : quia ratio, ob quam consensu Germam rebus mobilibus, quas Legatus in loco legationis habet, tributa est immunitas, in rebus immobilibus cessat, utpote quae ne minimam quidem cum legationis munere connexionem habent ; tametsi enim imis

munia, & sancta non sint, sed jurisdictioni, & legibus loci subjecta. legatus tamen ex dignitate mittentis legationis munere fungi potest. Cum igitur nulla prorsus fuerit necessitas, ut a Gentibus bonis etiam legatorum immobilibus indulgeretur immunitas, ideo nec indulta est : quia Iuris Gentium non sunt, nisi ea, quae qum: dam extorsit necessitas. ' .

Quarto huc etiam pertinent aedes legatorum, utpote quibus tanta debetur veneratio, quanta deberetur, si ipsi summi Imperan- tes, a quibus missi sunt legati, easdem inhabitarent. Ratio est: quia legatus refert personam mittentis, & ideo non tantum mittentium insignia portis aedium praefigere, sed ad delignandam eorum praesentiam ubique propemodum une chaise d 'etat habere solent. In protectione igitur Juris Gentium etiam aedes sunt legatorum, velut constat ex edicto Statuum Hollandiae, & Frisiae occidentalis, cujus Uerba, cum Pnaesentem immunitatis materiam optime declarent, referre non piget, quae ita sonant : me persone, dequeque Nation, esiat, quast te, ou condisio, qu ' esie pulse estre, Ii' offense, endommage, i uris de parete, de fit, ou de mine, les Ambas satura, Residenis, Agenti, ou aurre1 Ministres des Rus Prisces, R bl Dissiligod by GOoste

452쪽

rub Eques, ou au tres, arant L qualite de Ministres publies, pu leur fasse

Non potest autem haec aedium immunitas ulterius extendi. quam quatenus legatus inhabitat, ac proinde si is partem duntaxat do- - mus, aliam autem partem subditus illius, ad quem legatus missus est, inhabitaret, Ius Gentium non violari credo, tametsi subditus, ex ea domus parte, quam ipte inhabitat, auctoritate Judicis per apparitores citaretur; nam aedes legatorum non nis propter eo- . rum personas immunitate fruuntur : Ergo eatenus tantum gau- . . dent, quatenus inhabitant. Accedit, quod hoc casu una domus . quasi pro duabus habeatur. Exemplum affert Vicque n. Sed L

Coeterum quamvis aedes legatorum inviolabiles sint, non ta- ' .men propterea ex jure Gentium jus asyli habent nam primo, si . - omnia ejus juris capita percurramus, deprehendemus , quod ea quaedam extorserit necessitas, non quidem intrinseca, & naturalis, sed extrinseca, & quasi civilis. Nulla autem necessitas exigit, ut aedes legatorum jus asyli habeant; quia munus legationis nihilomi nus ex dignitate mittentium obire possunt: Ergo &c. Deinde cuis . ' jusvis Reipublicae interest, ut, qui eandem criminibus suis turbant, condigna assiciantur poena . ut alii exemplo hoc absterreantur, &ita pax, dianquillitas, ac securitas publica conservetur. . Si autem - , domus legatorum quibusvis sceleratis eo confugientibus asylum , Praeberent, multa, & gravia crimina cum maximo Reipublicae prae-

453쪽

judicio manerent impunita. Quare cum ad conservandam . &Promovendam convenientem societatem , & communicationem Gentium inter se neutiquam necessarium sit, ut aedes legatorum jus alyli habeant, credibile non est, quod Gentes cum tanto saluistis, securitatis, ac tranquillitatis publicae incommodo in illud conis senserint. Grol. sepe cit. Cap. II. S. δ. min. a. ct ibi Uitriar. Iuas. ri. Wicquelari. cit. Sect. at

Non tamen ex hoc continuo inferri potest aedes legatorum iatrari, & delinquentes, qui eo confugerunt, vi extrahi posse ; sed interesse arbitror, utrum legatus paratus sit, reum exhibere, vel 'non. Illo casu domus ejus intrari, & delinquens citra violationem Iuris Gentium ex ea extrahi non potest. Hoc autem casu ex mandato summi Imperantis etiam vi adhibita, si opus sit, inde abripi potest, modo nec legato, nec ejus domesticis, nisi aliud sorte exigat desensionis necessitas, ulla inseratur violentia; habent enim summi Imperantes jus puniendi omnes in suo territorio delinquentes, nisi illi speciali jure snt exempti. At, qui post commissum crimen ad aedes legatorum coniugiunt, nec ratione per nae suae, ut suppono, nec ratione loci sunt exempti, cum aedes legatorum

Jure Gentium asyli jure haud gaudeant: Ergo habent jus illos puniendi , ac per consequens in usu, & exercitio hujus sui juris a legatis impediri haud possunt, vel si impediantur, uti fit, si reos exhibere nolint, illud vi etiam adhibita, si necesse sit, defendere queunt. Sic cum Francisci I. ad Venetos legato quidam ab eo corrupti omnia prodidissent amana, & re detecta ad aedes ejusdem

confugissent, Senatus quosdam misit, qui legatum rogarent, ut proditores hosce extraderet: cum autem, qui missi fuerant, non . tantum a Domesticis legati aditu prohiberentur, verum etiam vis illis inserretur, Senatus duo tormenta minora navi advehi curavit. Wicque fort. dict. SUI. aδ. in prisc.

XIII.

454쪽

objectum immunitatis est extera iurisdictio, & visi nam imis primis Ius Gentium Legatos, & eorum comites una cum bonis mobilibus, quae secum habent, simpliciter, & absolute eximit a jurisdictione eius, ad quem missi sunt, deinde adversus omnem vim non tantum injustam, sed & quae alias ex se justa foret, eos securos , & tulcia reddit. Ratio est; quia Legati reserunt personam mittentis , qui , licet in alieno territorio existat, eius tamen loci jurisdictioni haud subjicitur a cum non desinat propinterea esse summus Imperans I si autem talis manet, non potest alterius iurisdictioni subjectus esse i quia implicat esse subditum,& tamen retinere summum Ireperium , ae proinde nec ejus Leis gatus jurisdictioni loci subjicitur, cui porro consequens est , eundem non tantum contra vim injustam, sed & , quae alias ex se iusta foret, securum , & tutum esse et alias sane Legati munere legationis ad utilitatem mittentis saepe sungi haud possent; cum sacile foret, actionibus eorum speciem delicti assingere , & ita vim , quae ipsis institur, hoc praetextu excusare. Adde Grol. δε- est. Cap. II. S. . num. φ. α Casi. de Dr. O Jud. Legat. Sin. poseri

Forma immunitatis , quae competit Legatis , confistit in dist rentia specifica. qua distinguitur ab ea, qua gaudent Tympan tribae, & Buccinatores, qui & ipsi Iure Gentium sancti, & inviolabiles sunt, si ab hoste mittantur ad hostem, velut pluribus exemplis firmat. Wicquefort. Lib. I. Sin. R. vers. Les Generaux se. 3M ct seqq. Quae differentia sita est in hoc, quod immunitas Legatorum fundetur in eo, quod reserant personam mittentis , cujus Majestatem sbi quodammodo communicatam habent. id, quod de Buccinatoribus, & Tympanotribis dici nequit. Deia de immunitas Legatorum multo amplior est, quam ejusmodi

455쪽

hominum , qui non ossicio Procuratorum iunguntur . sed nudi Nuntii supto

Effectus hujus immunitatis consistit in obligatione non laedenis di Legatos, adeo, ut qui eos laeserit, Ius Gentium violasse. die turo Et hoc procedit non tantum, si Legatus D amico, verum etiam si in hoste sit mis Ius, & admissus : qui enim Legatum ab hoste missum admittit . hoc ipso eidem 1ecuritatem promittere centetur. Unde Cicero Uerrin. 3. Iuris Legarorum tam unctum,& venerabile nomen esse dixit, ut non modo inter sociorum jura, sed & hostium rela incolume serveeur. Quod praeprimis locum habet, si Legatus ab hoste sit missus ad proponendas pacis conduliodes , sempet enim hellantes ad pacem propensi esse debent. quae sine interventu Legatorum commode iniri haud potest. Grol.

Utrum aurem Ius Gentium de non violandis Legatis etiam siliger illos, per quinum fines transeunt i non fatis expeditum est. Puro interesse, utrum petierint, & impetraverint veniam Transe- .undi, vel non. Illo casu eos nori minus, qciam ad quos missi fune Legati, de ris non laedendis obligatos esse arbitror; quia e dem videtur esse ratio ς ideo enim is, qui Legatum ad se mi sum admittit, eidem plenam securitatem Praestare tenetur; quia in .Le gato agnoscit personam, & Majestatem mittentis, & admittendo eidem securitatem polliceri censetur: atqui .etiam is, qua legato quem talem esse scit, transitum per fines suos concedit, in eo pe lanam & Maiestatem mittentis agnoscit, & concedendo veniant transeundi eidem securitatem promittere censetur: Ergo &c. Hoc autem calia porro reserxe existimo , utrum is, per cujus fines non accepist venia transit Legatus . justam habeat caulam denegandi stranticum. vel nciria S, justam caulatia habeat, veluti si ab hoste

. . . ad

456쪽

ad hostem luerit missua , vel saltem alias prudenter praesumi possit. legationem in damnum , & injuriam curiem tendere , Legatus praesidium Iuris Gentium non habet. Sic Q. Fulvius Flaccus classis Romanae Prafectus Legatos Regis Philippi ad Annibalem &ab hoc ad illum missos captivos retinuit. Liv. Lib. ag. Cap. I . Grol. g. s. num. I. Si vero nullam justam causam habeat denegandi transitum, veluti si Legatus ab amico ad amicum eius , per cujus fines transit, sit missus, res admodum dubia est. Plerique quidem cum Grotio din. S. num. a. putant, hoc eata, si male tra-ὼetur Legatus solam amicitiam , & dignitatem mittentis , aut ejus, ad quem missus est, violari. At cum Ias Gentium permittat, ut Gentes inter se per Legatos Communicare possint, id autem saepe non aliter fieri queat, quam si illi per aliorum fines transearit, censentur Gentes etiam voluisse, ut, nisi iusta subsit prohibendi causa, transire possint, & publici securitate non minus gaudeant, quam apud eum, ad quem missi sunt: alias enim libertas illa invicem communicandi iacile impediri posset, ac proinde si Legatus in eo, qui rutriusque Partis amicus est, intra fines suos male tractetur, non tantum amicitia, & dignitas mittentis, tametsi forte veniam traniitias petere neglexerit, sed & Jus Gentium violatum esse videtur a nam ut recte inquit aequesore. Lib. r. SMI. s. pag. . - is sis. Prisc. Il faut distinguer entre is droit de Gos.& la Io putaque, parceque Ce ioni en erit des choses fori differentes. Qui Legatum . cui transitum cQncessit. violat, non tan tum Ius Gentium, sed & fidem sublicam violat; qui aurem Legatum . quem talem esse scis. ab amico ad amicum millum. &nora impetrata venia per suum territoriiam transeuritem Ledit. n-dem publicam quidem non biolat, dus tamen Gentium-violare υjdetiaris

Contraria sunt modi, quibus immunitas Legatorum cessat. Cessat autem L si Legatus contra expressum interdictum ejus, ad

I i i a quem

457쪽

quem missus est, venerit; saepe enim denuntiari solet, ne mittan tur Legati, alioqui eos pro hostibus ire. ut AEtolis a Romanis denuntiatum est. Liv. Lib. 37. Cap. p. & Romanis a Samnitibus, si quod adiissent in Samnio concilium, eos haud inviolatos abitu ros esse. Idem Lib. Io. Cap. ra. Modo ex justa causa fuerit negata admissio: alias enim Legatum securitate publica gaudere arbitror, tametsi is contra interdictum venerit, cum ei, ad quem legatio tendit, liberum non sit, utrum is Legatum admittere velit. vel non .. sed si causa reiiciendi non sit, eum admittere teneatur. Schonbornet. Db. I. Potit. Cap. ar. vers. iud de ris, quibu3 inter

XVIII.

Cessat II. Si Legatus in loco Legationis delictum eommittat tubi tamen interest, utrum illud leve tantum sit, vel atrox. Si leve , dissimulandum est ; nam elli ab eo, qui Legatum misit, tale delictum in alieno territorio suisset admissum , illud ex Legi. hus amicitiae dissimularetur. Si atrox; porro reseri, utrum directe tendat adversus Statum publicum , aut vitam , & dignitatem summi Imperantis , vel non. Hoc casu Legatus ad eum, qui mist, remittendus est, cum postulato, ut eum vel puniat, vel dedat; quamvis enim nonnulli existiment, Legatum propter dua- modi delictum ab eo, ad quem missus est, puniri posse, huic tamen sententiae accedere baud possum ; nam , ut saepe dictum, Legatus apud eum , ad quem missus est ,. personam mittentis refert , ac per consequens tam parum in loco legationis puniri potest, quἀm parum ipse mittens puniri posset, si in alterius terristorio ejusmodi delictum admisisset, qur sane jurisdictioni, & ania madversioni alterius non sii icitur, cum delinquendo Majestatem non amittat. Unde hoc casu Legatum nequidem apprehendi, &in vincula duci posse arbitror; quia perinde habetur, acsi in

territorio non existeret. Illo autem casu tametsi Legatus ob ali gatam rationem non magis puniri queat, quam posteriori, multi tamen censent, eum ut hostem tractari, & inte sici posse, modo

crimen sit manifestum; hostis enim est, qui adversus Statum publicum a

458쪽

tum, aut vitam , & dignitatem summi Imperantis aliquid attentat; hostem autem interficere Iure Gentium permissum est. Ex adverso alii non plus concessum esse arbitrantur, quod exigat defen- sonis necessitas, adeo, ut si imminenti peticulo aliter obviam iri nequeat, quam si arresto detineatur, & interrogetur Legatus, is quidem domi suae detineri, & ab eo, ad quem missus est, vel ejus nomine a Consilio Status, . non autem a judicibus ordinariis interrogari possit, remittendus postea ad mittentem cum postulato, ut illum vel puniat, vel dedat; quanquam summi Imperantes jam ultra seculum adversus ejusmodi proditores tanto rigore non sint usi, sed contenti fuerint, ut juberent, talem Legatum finibus e

cedere, aut, quod humanius est, mittentem rogarent, ut eundem revocare velit. Plane in eo omnes consentiunt, quod Legatus interfici possit, si ipse vim armatam intente , uti Fabii fecerunt. Liv. Lib. s. Cap. 2L . Conferri hae super re possunt Grol. sepe est. Cap. δΙ. f. o. tequelari. Sem ast. vers IlIembis euere. pag. 3 a. Vitriar. II-s ra. Thomas Iurisprud. Divin. LV. s. o. s. num. Io. min. seqq.

PARS

459쪽

DE SUBDITIS.

JUs publicum Universale, ut initio statim diximus, non tantum Imperantes dirigit in ordine ad lubditos, & exteros; sed etiam1ubditos in ordine ad Imperantes. De summis Imperantibus, &eorum juribus tum respectu subditorum, tum exterorum hactenus disseruimus. Exigit ergo lex methodi, ut jam de subditorum juri- 'bus, & obligationibus agamus, Sit igstur

CAPUT I.

g. I. De vario Subditorum statu.sUM MARIA.

I. x x subditi sumitur vel late, vel fricte.

summi Imperantis domicilium habent.

tinentur numero subditorum.

rantis ιn classem subaerorum referendi sim

460쪽

rem administrationis Reipublica sumpti, aut omnino i in summi Imperii participes, aut uestem ceraa jura libertatis naturalis sibi reservarunt. VIII. Alii porro nobiles, alti ignobiles et uon tenentur 'aurem exteri praerogativam nobilitatis ex necessisate juris agnoscere.

IX. Subditi aut nasiuntur, aut postea sun .X. Adducisur forma subditorum. XI. Item egeam, qui flat in obligationi R. XII. Desinu primo quis se subditin, si domicilium tu terrιtorium aliena Rei publicae transferas, quod liberum es. XIII. Potes tamen hoc Lege publica prohiberi. XIV. Non aliter subditι habent libertatem, sine impetrara venia emia grandi , quam si non peculiari vinculo snt ob uli. XV. Aut nisi discesus vergat 3n praejudicιum Reipublica. XVI. Utrum gregarim etiam discedere liceat XVII. Secundo de is quis se subditu , s propter delictum alteri sit deditus, ct ab eo recept- , si autem receptus non sis, pro---babilius ervis manet.

XVIII. Tenso de ii quis se subditus, si ex elistate Πιciatur. XIX. Recensemur reliqui modi, quibuι aliquis subditis esse desinit.

Vox subditi sumitur vel late, vel stricte. Late sumpta comple,ctitur omnes, qui in territorio summi Imperantis commoranis . sive ibi domicilium habeant, sive non, ac proinde etiam peregrini, & advenae, quamdiu in alieno territorio existunt, hoc sensu subditorum numero continentur; cum summi imperantes eos non aliter censeantur velle admittere, quam hac Lege, si interim se ejus potestati subjiciant. Excipiuntur Legati ab exteris missi, qui nonnunt subditi temporanei ejus, ad quem missi sunt i nana Leg .tur refert personam mittentis, qui licet in alieno territorio existat, subinditus tamen non fit, cum ubicunque demum existat, sumniam in

suos retineat potestatem. Stricte accepta eos tantum comprehen

dit , qui in territorio domicilium habent, in qua acceptione II. Sub.

SEARCH

MENU NAVIGATION