Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

possunt: non primum: si enim partes integrantes sub praetextu de sensionis ab injuriis Imperantium eorum imperio se subducere, Mita a reliquo Corpore separare possent, nulla civilis societas amplius posset subsistere, nisi Rex animo vere hostili integram populi partem omnino perdere vellet; tunc enim ipso facto imperium in t Iem partem abdicare censeretur, cum ut alibi dictum est, voluntas imperandi, & perdendi nequeat simul consistere. Alterum v ro multo minus possunt, partam quia extra casum modo allatum subditis nequidem permissum esse videtur, ut vi resistant, tantum . abest, ut Regem sua potestate possint exuere, parti m quia licet per- . missum esset resistere, non tamen ultra id esset permissum, quam inevitabilis defensionis necessitas exigeret, quae utique nequaquam postulat, ut tali casu Rex omni sua potestate privetur. Quod si denique periculum toti immineat populo, tunc Rex vel quoad bona duntaxat externa vim inferre parat, vel univcrsum populum vult perdere. illo casu posulus Regi suo nequidem resistere posse videtur, cum ejusmodi bona Principis potestati subjecta sint, & si is hac in parte excesserit, illa recuperari, aut compensari possint. Less. de . I. I. M. a. cap. q. Dabit. -- num. II. P. SuareZ. in desens frit

se. bb. s. cap. o. num. s. ergo multo minus hac ex causa eundem

summa potestate privare potest. - Hoc autem casu, ut supra Iam dictum est, Rex ipso facto se imeerio abdicasse censetur. Si ergae populus adversus tam immanem uevitiam se defendendo talem Tyrannum Regali purpura exuat, depositio haec tantum improprie dicta erit. Unde a primo ad ultimum populus nullo casu Regem

suum sub praetextu defensionis jure regnandi patrimoniali privare potest, ac per consequens depositio proprie ducta in Regnis patrimonialibus locum non invenit.

Dico II. Neque in Regnis electivis, de succesibilis depositio proprie dicta locum habet; si enim de hisce Regnis aliud dicendum esset, eunc ideo, quia populus deserendo imperium censeretur sibi pro tali eventu, quo Rex gravissimas eidem esset illaturus injurias, facultatem eundem deponendi reservasser atqui hoc dici nequit ; nam primo potvir populus imperium transferre non reservata , Disiti od by Cooss

472쪽

vata sibi hac potestate; ergo hoc ipso, quod expresse non reservaverit, praesumi d bet, noluisse eandem sibi reservare, tum quia in materia odiosa, qualis praesens est, stricta obtinet interpretatio tum quia in proposito contra populum facienda est interpretatio, utpote qui in- delatione imperii mentem suam melius exprimere potuisset, ac proinde sibi imputare debet, quod non apertius locutus sit. Deinde eiusmodi depositiones summorum Imperantium plerumque magnos tumultus, & armorum strepitus ciere, ac bella civilia post se trahere solent; cum enim definitum non sit, quanta debeat esse afflictio. 6c oppresso populi, ut ad abrogandum Regi suo imperium decurrere possit, non potest non haec res tumultibus, summae confusioni,& concussioni, Reipublicae esse obnoxia: ergo non cen setur populus in delatione Imperii sibi ullo casu potestatem Regem deponendi reservasse; cum illa interpretatio, quae maxima secum affert incommoda, semper fugienda, & vitanda sit. Porro mala, quae depositiones Regum post se trahunt, longe majora sunt illis, quae populus iub Rege oppressore susterre cogitur: ergo non censetur in delatione imperii sibi reservasse potestatem talem Regem deponendi; quia mali minoris vitandi causa nemo majus elegisse prudenter praesumi potest.

Confirmatur haec sententia ex sacris Litteris, & quidem primo ex I. Reg. I. v. II. se seqq. ubi, cum Salia uel populo Israelitico Regem petenti, jus Rigis. tale scilicet, quale tunc temporis a Regibus-Ammonitarum, Moabitarum, & Plulistinorum usurpabatur. praedixillet, subjungit: s clamabitis in die illa a facie Regis vestri, quem elegistis vobis, se non exaudiet vos Dominus m die illa &c. su p. ponit ergo Samuel, aliud remedium oppresso populo reliquum non fore, quam ut ad Deum Clamare possit. Deinde ex Epistola Divi Pauli. ad Roman. cap. IJ. o I. Divi Petri cap. a. vers. I . se seqq. ubi subditi Regibus suis, tanquam Ministris Dei, obedientiam, reverentiam , & Observantiain praestare jubentur, quod praeceptum etiam de eo casu, quo Reges potestate sua abusi subditos affligunt, intelligendum esse veterum Christianorum ostendit exemplum, qui,

licet dirissima tormenta, amictiones, spolia, & exilia ab Ethnicis. Lll a. Per

473쪽

perpessi sint Imperatoribus, nunquam tamen is adjunxerunt illis , qui eos Regali Solis, de vita privarunt. Tameis igitur Rex popu-ium sibi subdisum durissimo jugo premat. propterea Iamen is ae- poni haud potest, sed a Divina tantum Providentia expectandum erit remedium, potest Deus, fi ita ei placeat, subito mutare cor Regis, si autem id non faciat, cogitandum, bonorum patientiam nondum satis esse probatam, nec malorum iniquitatem satis puta, am, interim us Seneca in Medea ves. Inis ait: aequum arque iniquum Regis Imperium feran

PIane si Rex omnem Reipublicae curam abjiceret, Sc neque ad versiis externos hostes civitatem defenderet, neque per executionem legum interneam turetur tranquillitatem, nec serio, & smpius, licet admonitus, ullam sui ossicii partem impleret, ita ut si res porro ita procederensi totum Reipublicae corpus manifesto periculo interitus expositum foret, hoc casu Regem, si non ipso facto, imperio se obdicasse censetur, quod potius dicendum esse arbitror, a populo, veI qui populum repraesentant, a Regni Proceribus, supposito, quod aliud medium ab imminente interitu se liberandi nota supersit, saltem deponi posse existimarem neque enim Cr dibile est, quod populus deserendo summum Imperium facultatem 'se defendendi ab interitu voluerit abdicare: ergo si aliter se defendere nequeat, quam Regem talem deponendo, poterit eundem deponere. Certa si pars populi se aIiter servare non possit, quam si se alterius imperio subjiciat, potest illa se Regis sui imperio subtrahere, & aIteri subjicere: ergo etiam si totus popuIus se aliter servare nequeat, quod si se alterius imperio subjiciat, potest is se Regis sui imperio subtrahere, & alteri subiicere, atque ita Regem sima deponere . seu summa Potestate exuere.

CAPUT

474쪽

CAPUT II.

De obligationissus subditorum.

s. Unicus.

L Pracipua subditoram obligas istam sunt ad obedintiam, a pariem tiam, o ad si Itatem. II. De obligatione ad obedientiam. III. Tenentuν Iubaeui etiam improbis Imperantibus obedientiam prastare, nisi id, quod imperan/, Me crimiae GHui haud posων. IV. De obligatione aes patiemiam. V. De obligarione ad fideli/Mem. LT Raecipira subditorum obligationes sunt tres: Prima et ad ob L dientiam: Secunda ad parientiam: Tertia ad fidelitatem, de quibus bleviter dicemus. II. Primh igitnr subditi obIigantur ad obedientiam, eism jus imperandi sine obligatione parendi dari haud possit. Messitate, i quit Doctor Gentium ad Romam 39. verss. Inbdiri estote, nos solam rapto tram ,sed etiam pro ser contentiam. Et Princeps Apostolo- rum Epist. Io cap. a. vers I s. subgini igitur sole omni humana ere rara propter Deum, Me Regi up se pracellenti, sive Ducibus, ranquam ab eo misse ad isnuinam malefactorum, laudam vero bonorum

III.

Tenentur antem subditi Imperantibus non tantum, siprobi sint. sed&, si improbi, obedientiam praestare; tametsi enim improbisne, propterea tamen nin amittunt jus imperandi: ergo ex parte subditorum perdurat obligario parendi, nisi forte,l quod imperant. tale sit, ut id sine crimine exequi haud possint; tunc enim Deω magis, quam hominibus obedire oportet. o. s. vers ap.

IV. Secundo obligantur ad patientiam; licet enim summi Impe eantes subditis iniuriam inferant, resistere tamen haud possunt, sed,

475쪽

ne dissolvatur ordo imperandi, & parendi, eam aequo animo feriare tenemur. Tolerandum es patienter, inquit AEneas Sylv. de ora. semih. Imper. Romano cap. IC quidquid Princeps facit inique, expectandaque es vel successoris emendatio, vel supernν corremo Juricis, qm violentias, o ingurias non μι esse perpetuas. Et hoc quidem expediis tum este videtur, si imperans subditis bona tantum externa injuste auferat; ham, ut supra diximus, ejusmodi bona Principis potestati subjecta sunt, & si is in eorum administratione excesserit, illa re-ςuperari, vel compensari possunt. At quid, si innocentibus vita invuferre velit Puto interesse utrum servato juris ordine innocentem perdere velit, ut JeZabel fecit, falsos restes contra Nabothum

subornando, vel citra ullum ordinem ludi clarium propria manu innocenti vitam eripere tenter. illo casu aequo animo ferendum

est mortis supplicium ι si enim sub praetextu iniustae sententiae reis sistere perm illum esset, nulla jam amplius judiciorum foret aucto litas. Hoc autem casu Regi injusto Aggressori etiam cum ejus cade relisti posset, s eam exigeret inevitabilis defensionis necessi tas, nisi forte ex morte Regis, aut Respublica perturbanda, aut

alia magna incommoda contra bonum commune passura foret; tunc enim invasus ex lege charitati S bonum commune propriae vi. tae praeferre teneretur. SuareZ 6pra cit. cap. . num. s. D n. P. Seybold Dieaomach. Part. a. sci. r. f. a. num. . Gror. bb. a. cap. I. g.

ρ. num. I.

Tertio obligantur ad fidelitatem, quam tum pacis, tum belli temporibu, lutumo Imperanti inviolaram serVare tencntur, quamvis obstricti haud sint, ut in ultima necessitate constituti cum Sa guntinis perire potius eligant, quam alterius imperio se subiicere, cum in omnibus, quae humani sunt instituti, extrema necessit sexcepta cile videatur. Nihil ergo fit contra fidem Imperanti debitam, si urbs, postquam ad extremum restitit, malit se hosti sub mittere, quam excidium pati; redit enim sua, quam habuit, ante. quam cum reliquis in iocle ratem civilem coalesceret, naturalis libertas, ac proinde culpari non potest, si fide ad ultimum

persoluta dedendo se conservet. Grol. eis. lib. a. . cap. 6. S. s.

478쪽

TRACTATUS SECUNDUS

Uperiore Tractatu eXplicavimus Jus Publicum Universale. Progredimur ad Hugonis Grotii jus Belli Sc Pacis explicandum, ubi tamen ea, quae jam in priori

Tractatu fuerunt exposita, non repete- mus: quamvis pleraque, quae in hoc Tractatu dicemus, ad jus universale privatum pertineant, multa tamen sunt, quae,

si non partem Juris Publici Universalis faciunt, saltem etiam in publicis servire possunt. Sit igitur

INDEX CAPITUM,

Quae .

HOCCE TRACTATU CONTINENTUR.

An bellare unquam licitum sit - - ga De

479쪽

De divisione belli in publicum, & privatum, &

summo Imperio. - - .

De bello subditorum in superiores. - De causa efficiente belli. -

De defensione sui, & rerum suarum. De his, quae hominibus communiter competunt. De acquisitione rerum originaria. - , De derelictione praesumpta.

De acquisitione originari a juris in personas. De acquisitione derivativa facto hominis. De acquisitione derivativa beneficio legis. De acquisitionibus, quae vulgo dicuntur juris Gen

tium. - - - .

Quando Imperia, vel dominia desinant 3 De obligatione, quae ex dominio oritur.

De Promissis. - - i - De Contractibus. ----

De summorum Imperantium promissis, contractibus, & juramentis. De foederibus, ac sponsionibus. De interpretatione.

De damno per injuriam dato, & obligatione, quae

IOIO IO. 27

480쪽

De poenarum communicatione. - De causis injustiS. -

De causis dubiis. - -

De non temere etiam ex justis causis suscipiendo

De causis belli pro aliis suscipiendi. De causis justis, ut bellum geratur ab illis, qui sub

alieno imperio sunt.

LIBER III.

Quantum in bello liceat -- De repressaliis, seu pignorationibus. De indictione belli publici. - - De jure interficiendi hostes in bello publico.

De rebus vastandis. . - - -

De jure acquirendi bello capta. De jure in captivos ι De Imperio in victos. -- ..

De postliminio. ε - - ι

De his, quae fiunt in bello injusto. Temperamentum circa jus interficiendi in bello

Temperamentum circa Vastationem. - Temperamentum Circa res captas. Temperamentum circa captoS. -

Temperamentum circa acquisitionem Imperii. Temperamentum circa ea, quae jure Gentium postliminio carent. -

SEARCH

MENU NAVIGATION