장음표시 사용
501쪽
Diversum obtinet, si alter falsam aecusationem, falsum testimonium, iniquum judicium adversus me moliatur; quamvis enim de hoc certus forem, eundem tamen ad avertendum ejusmodi periculum interficere licitum haud est; nisi enim, qui me accusare intendit, crimen probet, nullum mihi exinde imminet periculum, si ad probandum falsis velit uti testibus, adversus eos legitima deinfensio parata est, contra judicem etiam, qui iniquim adversus me intendit ferre sententiam, sussiciunt remedia juris, ac proinde interfectio non est medium necessarium. Consentiunt Less. de, seb
Secundo ad legitimam propulsationem requiritur, ut servetur, moderamen inculpatae tutelae, hoc est, ut injusto aggressori non inferatur majus damnum, quam necesse sit ad depellendum pericu- Ium, ac proinde si defensio fieri possit sine ejus interfectione, is interfici haud potest. Plane in statu naturali etiam ultio sumi potest, modo non sumatur major, quam alter propter illatam injuriam fuerit promeritus.
Effectus belli defensivi stat in eo, quod is, qui se, suaque legitimo modo defendit, hoc jure fecisse dicatur: si autem moderamen inculpatae tutelae excesserit, is .pro modo excessus puni bilis sit.
XXIV. Ad assinia referri potest duellum, quippe quod falsa hominum mundanorum opinione speciem l defensionis honoris praesesert. Est aurem duellum extra paucos casus in statu civili omni jure prohibitum. Dixi extra paucoι casus, quorum primus est, si injustus aggressor invaso licentiam concedat dimi- Candi , alioquin eum sine dimicatione occisurus; nam hoc casu ex parte invasi meram, & simplicem habet naturam defensionis
502쪽
vitae. Secundus est, si Rex, aut Magistratus duos mortem meritos inter se committat; nam hoc casu uterque reus in alterum constituitur executor iustitiae, ita ut victori condonetur vita. Interim tamen is, qui jussit, minus recte suo functus est officio; vel enim uterque ultimo afficiendus erat .applicio, ut satisfieret justitiae vindicativae, vel si unius supplicium sufficere videbatur, satius erat sorte eligi moriturum. Tertius est, si miles ex consensu Ducis exemplo Davidis oblatum ab hoste acceptet duellum, modo bellum ex parte accaruntis sit justum; si enim is hostem extra duellum aggredi potest, eundem etiam aggredi potest acceptando duellum. Dixi porro in Itatu civilis nam ex quibus causis Respublica justum, piumque adversus alterum bellum gercre potest, ex iisdem causis etiam privatus in statu naturali nullius imperio subjectus dat lumsuscipere potest; nam quod jus habet Respublica ad vindicandam injuriam, idem jus etiam habet privatus extra Rempublicam vivens, dc nullius imperio subjectus. Grol. g. I s. Less. ubi supra num. o. 'XXV. ' Unica adhuc superest quaestio, quam A. in hoc cap. g. I . proponit, scilicet, an non lex saltem civilis, ut jus habens vitae, ac necis, si quo casu permittat furem interfici a privato, simul etiam
praestet, ut id ab omni culpa sit liberum Quod is minime conce- dendum esse arbitratur, eo quod lex jus necis non habeat in omnes cives ex quovis delicto, sed demum ex delicto tam gravi, ut mortem mereatur. Recte; sed gravitas delicti non ex sola materia culpae, sed potius ex variis rerum circumstantiis desumenda est: potest enim delictum in se leve adeo crescere, ut ad obtinendam quietem, de tranquillitatem Reipublicae neceste omnino sit ad ex tremum rigoris gradum decurrere, dic poenas non capitales Convertere in capitales. Sane si laeso datur adversus laedentem facultas quaedam moralis in infinitum, ut loquitur A. g. Io. num. I. etiam
Reipublicae laesae dabitur jus adversus laedentem in infinitum, hoc est, ad omne id, quod necessarium est ad quietem & tranquillitatem publicam tuendam, &conservandam, ac proinde si poenae non capitales suificientes haud sint, potest legislator eas convertere in
capitales; nam potestas, quam Deus dedit Reipublicae, puniendi' d delicta
503쪽
delicta poena condigna, non est restricta ad certum genus poena rum , sed est data illimitata, prout videlicet exiget utilitas Reip blicae. Subsumit , im is, & ait, fas non esse, quemquam ad mortem damnare, nisi ob delusta, quae lax per Moylen data morte punivit, aut quae his recta aestimatione sunt paria, atque hoc ex se tentia Scoti, quam valde probabilem este pronuntiat. Sed haea sententia nullo modo defendi potest ἔ nam primo quaevis pars est Propter totum, ac proinde ob totius incolumitatem exscindi ratis est: cum ergo singuli delinquentes sint pars Reipublita, possunt illi ob ejus incolumitatem occidi. Dcinde lex Mosaica torensis soli populo Iudaico erat lata, & promulgatar ergo ex intentiona Dei aliam gentem praeter Israelitas non obligavit. Extincta igitur Re Iica Iudaica simul desierunt leges forenses omnes, quae t Ilam Ren ublicam pro conditione loci, temporis, & Gentis beatam
redere intenderunt. Moride quidem iii his legibus est, quod tu hantes societatem generis humani furtis, caedibus, latrociniis, alii ve delictis puniendi sint, sed determinatio certae alicujus Poenae ad Ieges pertinet forenses cujusque Reipublicae, neC necesse est, ut semper cum legibus Hebraicis conveniant, quae ad id tantum conis ducunt, ut exinde colligamus, poenas lcge Hethraea determinatas non esse contra jus naturae. Pergit A. porro,&ait, quod Iex non debeat, nec soleat jus dare, etiam eos, qui mortem meruerunt, privatim interficiendi, nisi in criminibus valde atrocibus; alioquin frustra instituta est et iudiciorum authoritas: sed hoc tantum verirum est de interfietione delinquentis per modum poenae, non vero de naterfectione, quae necessaria est ad res nostras conservandas.
Denique subjungit, quod . si quando Iex impune furem interfici
posse dicar, poenam quidem tollat, non vero jus etiam der, fecialiquem in conscientia se urum reddat. At ipse spra lib. F. eap. I. g. a. num. a. dixit. legem Hebraeam, quae caedem furis nocturna permittit. non vanrum impunitatem inducere, sed & in aequitate naturali furi datam esIe. Cum hac autem Icge Hebraea convenit Iex m. Tabb. ergo & haec occidentem in conscientia securum reddebat. Dicendum igitur, si lex civilis caedem furis in illis circumstantiis permutat ipsum jus natura Ie , quod tunc interfector uuam in conscientia Lutus sit: si autem extra terminos ju-
504쪽
ris naturalis eius interfectionem permittat, quod tantum in foro externo impunitatem inducat, non etiam in foro conscienLiae occisonem licitam reddar.
CAPUT ILDe his, qua hominibus communiter competunt. SUMMARIA.
I. Injuria jam facta vel respicit id. quod minum es vel quod n bis debetur; msrum aAtem aliud es communι hominam jure, astud sinpulari. II. Initio generis humanι omnia communia, s indivisa erant omnia
III. Ab hac ramenprimaeva rerum communione 3otuerunt homines E. rite recedere; imo post multiplicatum genus hamanum neι es suas postulaba/, ut pecederent.1V. Probabile tamen est. eos ρεμ tacito potitis, quam eonsensu empresso ab ea recessse.
V. Occupatιo vel sis per universsatem, vel fler singulos. VI. Ruamvis mare nou rantum internum , sed es externum per se dominia humana cap xώ, mreas ter tamen sires non potest, ut integer Oceanus abeaι m Ius proprιum iuversarum etiam
VII. Gi imperium in terras. s aquas habet. potes ex justa causa promisi uam venaιronem. pthartonem proh bere. adeo ut, qui contra Uus 8rolatinonem venatur, aut piscatur, ne quidem dominus a . VIII. Auamvis a primaeva rerum communione fuerit recessum, jus ta- men quoddam homιndus commune in res ahenas remansit. IX, Et quisem pramo incas. extrema necessseatis; hoc tamen jus non πιιur ex es. laod dominas ex lege charιratis rem egenti dare
505쪽
XIII. In extrema vel quas extrema necessitate constitous non est, qui alia via necessitati occurrere poIes, annexa simul alia causione. Xlv. Ius in extrema vel quasi extrema necessiIare rebus alienis usen- di annexam habet oblitationem, cessante necessitate, restiιu
XV. uidsi res, cujus usus non sat in abus, perieris ρXVI. Secundo jus hominibus in res alienas communiter comperis ad utilitatem, qua nihil alteri decedit. XVII. Inde praetervehentibita ad littas appesiere, o ibi valetudinis, vel aquandi causa aliquantisper morari latra.
XVIII. tarum perpetua habitatio exteris, qui sedibus suis expus receptum quarunt, denegari possit tXIX. Utrum loca deserta intra territorium, invito Imperante, ab emteris occupari posmi 'XX. Omnes habenι jus ad comparanda ea, Me quibus visa commode duci nequis, s tamen ejusmodi rebus ipsi incola indigeant, venditio prohiberi potest. XXI. tarum in gravi penuria rerum ad vitam necessariarum per
XXII. Prohiberi potes, ne exteri merces fas importent. XXIIl. Ruamvis smnes liberam habeant faculiarem ambiendi matrimo nia apud vicinas Gentes, ex justa tamen causa exteris connubia negarι possunt. XIV. Ab actitas, quos populus aliquis ex vi naturalis libertatis omni bus promiscue permittit, non potest citra Iusam causam unas populus excluae. XXV. Utram alicui populo cum astero liceat pacisci, ut certi generis
INjuriam jam factam vel bello reparamus, vel vindicamus. Age mus primo de bello reparatorio. Respieit autem injuria vel id, quod nostrum est, vel quod nobis debetur. Nostrum aliud est communi hominum jure, aliud singulari. Ius, quod hominibus
commune est, aut est directe in rem Corporalem, aut ad actus aliquos. Res corporales aut Vacua: sunt a proprietate, aut jam aliquorum D iij d by Corale
506쪽
quorum sunt propriae. Res a proprietate vacuae aut tales sunt, ut propriae fieri possint, aut ut non possint. Ita A. g. I.
Initio quidem generis humani, ut Iustin. lib. I. loquitur, omnia communia, & indivisa erant omnibus, veluti unum Cunctis patrimonium esset, ita ut quisque ad suos usus arripere posset, quod vellet, &, quae consumi poterant, Consumere, quod autem quisque sibi arripuerat, id ei citra injuriam alter eripere non poterat: postquam vero eo desiit uti, id rursus a quovis ad suos usus apprehendi potuit, quod A. optime similitudine theatri declarat; quam.
vis enim hoC commune sit, recte tamen, inquit Cicero de sino. I. . dici potest, ejus esse eum locum, quem qui que occuparat, alia tamen vice rursus eundem quiaque abus occupare potest. Deus igitur Genes. I. vers. PS. dominium rerum Creatarum hujus inferioris naturae non solis protoplastis, exclusis ab ejus communione omnibus aliis, ut pelictam nonnulli contendunt, sed universo humano generi concessit; uti enim verba: replete terram, non ad solum Adamum, M& Evam, sed S ad omnes eorum posteros pertinent, ita etiam quae immediate sequuntur: Subicite eam, o dominamini piscibus maris, or volatilibus cali, se universis animantibus, qua moventur super re ram, non ad solos protoplastos, sed simul ad omnes eorum post ros pertinere necesse est. Ita cum communi Theologorum sententia Dn. Braun de Domin. cap. .. g. r. num. I. se seqq. Adde Grol. g. a. num. I. ubi tamen falso asserit, in primis, parentibus ignorationem magis Vitiorum, quam cognitionem virtutis fuisse.
Quamvis autem Auctor naturae non solis protoplastis, sed toti generi humano in omnes res sublunares contulerit dominium, ita ut singuli ad suos usus arripere possent, quod Vellent, non tamen praecepit, ut hic status perpetuo maneret, nec prohibuit, ne diviso rerum per homines introduceretur, ac proinde potuerunt illi ab hac primaeva rerum communione licite recedere ue imo post multiplicatum genus humanum necessitas postulabat, ut recederent, &divisionem rerum instituerent tanquam medium necessarium ad
507쪽
conservandam pacem, & tranquillitatem humanae societatis, alias sane mundus perpetuis ardcret Contcntionibus 5c impleretur caecithus, climque pauci forent, qui in commune l.aborarent, tequi re tur penuria, & rerum egi stas. Ab hac aulcm clam muni nc Donimpetu quodam sed paulatim recessuin est, & quidem in rchus, quarum usus consistit in abusu, ut Cibo, dc potu, proprietas statim ab usu non sejuncta emicuit, possca res, quae usu utentis saltem deteriores fiunt, ut sunt vestes, in jus proprietaris cesserunt, tandem dc caeterae. Ita rursus Cum communi theologorum sententi .i Dn. Braun. cit. eap. . g. a. num. r. o seqq. & Dia. P. Seybold M Reptibi. Christian. Part. I. g. L. num. s. re seqq. Adde Eroti de Marii b. cap. F.
. expresso utriusque Consenui fuerint divisa, ut constat ex Genes cap.r3. ubi Abrahamus Lotho oprionem dedit, ut dexteram, vel sini-st am partem regionis sibi eligeret, non tamen fuit necesse, ut divisio rerum fieret communi hi minum consensu expresso, sed potius pacto tacito a primaeva rerum communione recessiim fuissep obabile est et quamprimum enim communio displicuit. nec instituta fuit divisio, censeri debet inter omnes conveniste, ut, quod qui que Occupasset, id proprium haberet, ut recte ait Grol. tιι. h.
V. Est autem occupatio duplex, una per universitatem, altera per fundos. Prior solet fieri per populum, aut eum, qui populo imperat occupando scilicet intcgrum tractum terrae a proprietate vacuum, per naturam, aut arbitrio hominum circumscriptum.
Posterior velo fit per singulos, dum ex tali tractu universim occupato pars si gulis occupanda conceditur: quia autem hoC turbis,& contentionibus ansam praebere potest, Ideo pleiumque singulis sua pars assignari soler. Quod si quid universim occupatum in singulos distributum non sit, id manet in dominio primi occupan- tis populi, aut Regis, veluci sutae flumina, lacus, montes asperi &c.
508쪽
Famosam jam g. s. proponit quaestionem, an scilicet mire in 'jus proprium transire postit Quod is . negat duplici motus ratione. Prima est, quod causa, propter quam a Communione reccssum est, in proposito cessit, cum tanta sit maris magnitudo, ut ad quemvis usum omnibus populis sufficiat. Idem num. a. dicendum esse putat de syrtibus, quarum usus unicus consistit in perendis inde are nis, qui itidem exhauriri nequit. Altera ratid est, quod mare non possit occupari, cum occupatio non procedat niti in re terminabili,
mare autem esse interminabile, quia liquida non terminantur, nisi ili contenta in re alia, mare vero, ait, terra non contineri, utpote terra malus, aut saltem terrae par. At plurimi ab hac lentantiata disI nciunt, quibus neutra ratio videtur esse essi. ax. Non prima, quia etiam terrae tanta est magnitudo, ut omnium hominum, ac
populorum usibus possit sufficere, de ramen per partes potuit occupari , & fuit occupata: ergo sola vastitas, & magnitudo maris non obstat, quo minus etiam hoc per partes a diversis populis pollit O cupari, & Perinde ut terra in ius proprium abire. Deinde ex hoc, quod maris tanta sit magnitudo. ut ad quemvis usum omnibus populis sufficiat, contrarium potius inferri posse arbitrantur i ta
metsi enim unus aut alter populus certam maris partem occupet. injuriam tamen aliis non infert, cum semper tantum superfuturum
sit, quantum satis est aliorum usibus. Denique falsum essedi Cunt, quod mare absolute ad quemvis usum omnibus populis sufficiat,
velut patet in piscatione, de collectione rerum in mari nascentium, constat enim, certi generis pisces non ubique, sed in certa tantum maris parte capi. Similiter margaritae, corallia &c. non ubique nascuntur, & reperiundur. Sed nec altera ratio ipsis videmtur elle efficax, negant enim mare esse interminabile ι nam quamvis non satis constet, utru n superficies aquae minor sit superficie terrae, eo quod plurin ae rcgiones versus polum aristicum, cic a tatisticum nobis adhuc sint incognitae, saltem moles aquae multo minor est, quam m les terrae r ergo moles terrae continet, & teris minat molem aquae. O inde licet una pars maris non separetur ab altera Iermino Proprio, & vero, possunt tamen ab invicem te - parari
509쪽
parari termino alieno, & ficto; dantur enim promontoria, insulae, brevia, scopuli eminentes, ex quibus sumi possunt lineae ad terminandas maris regiones, aut si talia non occurrant, regiones maritimae saltem ex graduum caelestium longitudine S latitudine distingui possunt. In hoc conflictu mihi media via in Cedendum, ac dicendum esse videtur, quod non tantum mare internum , sed etiam externum seu vastus Oceanus ex natura rei quidem,'per se dominii humani sit capax, interim tamen moraliter impossibile esse, ut integrum mare abeat in jus proprium diversarum etiam Gentium; nam ut res a proprietate vacua actu fiat alicujus propria, satis non est eandem ex natura rei,& per se dominii humani capacem este, sed necesse est, ut etiam occupetur, S occupata custodiatur, ita ut caeteri ab ejus usu arceri possint; proprietas enim includit ius alios ab ea re, quo alicujus propria facta est, repellendi, quod sane inutile foret, nisi adversus alios in actum posset deduci. Atqui moraliter impossibile esse videtur, ut universum mare a pluribus etiam Gentibus occupetur, & occupatum ita custodiatur, ut caeterae ab ejus usu arceri possint; tametsi enim possibile foret; quod tamen maxime dubium est, ut plures Gentes integrum mare per diVersas partes occupare possent, moraliter tamen impossibile esse arbitror, ut quaelibet Gens partem, quam nocupavit, ita custodire queat, ut possit caeteras Gentes ab ejus usu arcere, non una enim duntaxat classe armata quaelibet ad hoc perpetuo opus haberet. Confer. Thomas. Iurisprui divin. lib. 2. cap. Io.. Iaa. usque ad g. III. & ad Huber. de Iur. civit. lib. a. secI. o.
Progredimur jam ad ea, quae propria fieri possunt, nondum tamen propria facta sunt, veluti sunt ferae, pisces, aves&c. Quamvis
autem feras, pisces, & aves capere jure naturae omnibus sit permissum, potest tamen is, qui imperium in terras, & aquas habet, promiscuam venationem, & piscationem ex justa causa lege sua prohibere, adeo ut qui contra ejus prohibitionem venantur, aut pis- . cantur, ne quidem Domini fiant ejus, quod ceperunt. Ratio prioris est, quia jus naturae non praecipit, ut omnes venari, aut piscari possint, sed tantum eo usque permittit, donec a legiStatore humano
510쪽
ex justa causa non fuerit statutum contrarium, quod si factum sit, ipsum jus naturae jubet, ut lex civilis observetur. Ratio vero posterioris est, quia legislator civilis potest ex justa causa auferre jusjam quaesitum, velut patet ex lege usuCapionis: ergo multo magis potest is impedire jus acquirendum. Deinde potest is voluntates subditorum ita inhabilitare, ut sint ineptae ad dominium transferendum, velut defacto inhabilitavit voluntatem pupillorum, minorum, ac id genus personarum: ergo potest etiam voluntates subditorum ita inhabilitare, ut sint ineptae ad dominium acquirendum, ac per consequens impedire: ut, qui contra prohibitionem venantur, ne quidem domini fiant serae captae. Certe occupatio non tribuit dominium ferae, nisi is, qui occupat, velit ejus dominium acquirere: ergo si legislator civilis ejus voluntatem inefficacem reddat ad acquirendum dominium, occupatio non conferet ei dominium. Tenentur autem lege venationis prohibitiva etiam exteri. quia legislator non aliter exteros censetur in suum territorium adinmittere velle, quam si tamdiu, quamdiu ibi morantur, se subjiciant ejus jurisdictioni, & Iegibus, ac proinde intrando ultro se subjiciaunt, & fiunt ejus subditi temporarii. Grol. 3. s. Dn. Braun. de Ve-
Caeterem tametsi a primaeva rerum communione fuerit recesi. sum, & dominium singulare introductum, non tamen proprietas jus omne, quod ex communi hominum statu nascebatur, absorpsit. sed nihilominus in res, quae aliorum propriae sunt tactae, jus quosdam hominibus commune remansit, & quidem primo in casu extremae nectastatis, deinde ad innoxiam utilitatem; cum mens e rum, qui primi dominia rerum introduxerunt, credenda sit talis fuisse, ut quam minimum ab aequitate naturali recederet. Exigit autem haec, ut jus dominii, & proprietatis cum hac duplici exceptione intelligatur. Grol. 9. Q num. I.
Qui igitur in extrema necessitate constitutus est, jus habet rebus alienis utendi, nec, si utatur, is furtum, aut rapinam committit; omneso e enim
