Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

4 -- o. ξ fenso iusta esse haud potest; alias daretur bellum utrinque justum, quod implicat. Qui igitur justum bellum offensivum promeritus

est, arma opponere haud potest, sed satisfactionem boni viri arbi-rratu offerre debet, quam etiam alter acceptare tenetur, sive jam ad conflictum ventum sit, sive non, adeo ut, si non acceptet, Δ nihilominus bellum inferat, aut jam illatum porro prosequatur, is, qui iniuriam intulit, jure se defendere possit, si enim absque fraude plena osteratur satisfactio, cessat titulus bellandi. Unde Pontius lamnis apud Liv. lib. p. c. r. expisum est, inquit, quidquid ex faedere rupto irarum in nos calestium fuit, res hostium in praeda captas remmmus, auctores belli, quia vivos non 8Guimus, perfunctos Iam fato dedimus , bona eorum, ne quid ex contagione noxa remaneret tenes nos, Romam portavimus. Grot. S. II. Dn. P. Sey id Dicaomach. pari. I. ρα . g. q. num. r. O seqq.

Objectum belli defensivi constituit primo vita, quam, ut paulo ante dictum, etiam cum interfectione injusti aggressoris, si necesse sit, tueri possumus, non autem, ut perperam nonnulli contendunt, per se loquendo ad hoc tenemur, licet enim quivis sit custos vitae suae, nemo tamen eandem defendere tenetur mediis extraordinariis, quale est occisio aggressoris. Nec adversatur, quod ordo charitatis exigat, ut vitam propriam praeferamus alienae, nam in ordine charitatis quaedam sunt praecepta, quaedam vero tantum permissa, sic ut salutem aeternam proximi praeferamus vitae propriae temporali, si proximus citra jacturam vitae nostrae temporalis salutem aeternam consequi haud possit, praeceptum est, ut autem vitam propriam temporalem praeferamus Vitae alienae, permissum tantum est, non praeceptum. Certe talis, qui OCcidi potius, quam occidere vult, insignem exercet actum charitatis proximi. Confer. Do. P. Seybold cit. tract. parae a. sect. I. g. a. num. ρ. s Io. S P. Hau nold de I s J. Tom. r. Iract. a. cap. o. contr. . num. θω.

Dixi per se loquendo; nam primo illi, quorum officium est. alios defendere, veluti sunt Socii itineris ea lege conducti, & miis

492쪽

Iites, non tantum possunt, sed etiam tenentur injustum aggress rem occidere, si periculum aliter averti non possit. Deinde etiam illi vitam suam cum interfectione injusti aggressoris conservare tenentur, quorum vita Reipublicae multum utilis est, uti sunt ejus Rectores N: Duces bellici. Idem post Molin. Dn. P. Seybold eis. S. a. num. r. dicendum esse putat de illis, quorum mors cederet in maximum detrimentum familiae, eo quod invasus possit quidem cedere jure suo, non autem morum, puta uxoris, Λ liberorum, quos alere Lenetur, quod tamen Grol. f. L parum tutum esie vi

detur.

VIII.

Planc si ex interfectione injusti aggressoris Respublica magnum passura foret damnum, is sine peccato interfici haud posset, quia

ex lege charitatis quisque tenetur praeferre bonum Commune propriae vitae, modo prudenter judicet, se esse in statu gratiae, secus enim non esset obligatus ad stabeundam mortem, ut parcat vita injusti aggressoris, si sine ejus nece vitam suam non possit conserinvare, quia nemo tenetur, bonum publicum temporale praeferre saluti animae suae, hoc enim repugnaret recto ordini charitatis. Confer. Molin. de I se I trin. s. dissut. r . Less. bb. a. cap. st. Durit. . num. a. Dru Seybold ubi Iupra num. . ct s.

Qui absque periculo, & ignominia sugere potest, tenetur qui

dem ad cavendum grave damnum in se, vel proximo ex charitate fugere, si tamen, omissa fuga, non aliter vitam suam conservare possit, quam si interficiat, aut mutilet injustum aggre rem, non peccat contra justitiam, eundem interficiendo, vel mutilando, quamvis non fugiendo peccaverit contra eliaritatem; nam injustus aggressor non habet jus interficiendi alterum: ergo si eundem inisterficere tentet, ille jus habet se defendendi, ac per Consequens si aliter vitam suam tueri non possit, quam injustum aggre rem interficiendo, vel mutilando, potest is juste eundem interficere vel mutilare, nec proinde damnum illatum eidem, vel uxori, aut Iiberis resarcire tenetur, cum sola violatio justitiae cominutativae

' . fundet

493쪽

fundet obligationem restituendi. Qui autem absque periculo quidem, non autem absque gravi ignominia fugere potest, is fugere non tenetur, quia non tenetur ex charitate tam grave damnum subire in gratiam injusti aggressoris, ac proinde non fugiendo nequidem contra charitatem peccat. Confer. Less. cit. Duis. r. nam.

. . P. Haunold. supra allig. comr. .. num. συ. se seqq. Dn. P.Seybold. ubi supra min. ιδ. Dissentit. Grol. 9. x . num. s. qui tali casu, quo quis sine periculo fugere potest, jure quidem n turae, non autem jure divino Evangelico defensionem cum interis sectione injusti aggressoris licitam esse contendit, eo quod nulla unquam sit ignominia fusere aggresibrem, sed tantum falsa qua dam ignominiae opinio aspernanda ab omnibus iis, qui virtutem,& sapientiam sectantur. At primo, ut alibi jam diximus. Cath lici uno fere ore docent, exua praeeepta credendi, & sacramento. rum nihil esse in Evangelio, quod non sit juris naturalis: ergo si tali casu defensio cum interfectione injusti aggressoris licita eis iure naturae, etiam licita erit jure divino Evangelico. Deinde licte fugere suapte natura ignominiosum haud sit, homines tamen mu dani in quibusdam personis id ignominiosum esse judicant, quod sufficit, ut fusere non teneantur, quia, ut suppono majus est hoc damnum, quam ut in Gratiam injusti aggressoris ex charitate illud subire sint obstrictae. Denique tametsi is, qui fugere tenetur, si

non fugiat, peccet contra charitatem, non tamen se defendendo peccat contra justitiam, ac proinde Α. male asserit, defensionem eidem esse illicitam. X. Caeterum quamvis sub nullo praetextu licitum sit directa intentione occidere innocentem, ita ut ejus morS eligatur tanquam meis dium ad quodcunque malum sive publicum. sive privatum avertendum, aut bonum obtinendum, cum vita non sit sub dominio humano, ex causa tamen gravissima licitum est indirecte eundem occidere, induecto inquam, hoc est, per talem actionem, quae, ut iubstat intentioni nostrae, postre intelligi consecuta esse suum finem directe quaesitum sine occisione alserius, ac proinde cui per accidens est, quod hic & nunc habeat annexam occisionem inno

cent S,

494쪽

imminentis non aliter evitare queat, quam si fugiat per pontem, aut locum angustum, in quo infans, aut claudus existit, potest is Per talem locum fugam arripere, tametsi contingere possit, ut infans, vel claudus opprimatur, & interficiatur, quia damnum, quod per omissionem fugae incurreret, maius est, quam ex lege Charita tis teneatur subire ad cavendum aequale damnum alterius innocentis, velut Cum communi docet P. Haunold. cit. cap. L coniri nnum. OIst. s sqq. a qua sententia perperam dissentit Grol. g. 4.num. r. ubi ait, ex lege dilectionis praesertim Evangelicae, quae alterum nobis aequat, id permissum non esse. At primo lex dilectionis non nisi salvo ordine proximum nobis aequat, ita ut ubi par malum imminet, non prohibeamur nobis potius, quam aliis consulere, velut ipse Grol. tradit lib. r. cap. R. I R. num. R. Deinde lib. I. cap. r. f. .. num. r. is ipse rursus docet, ad jus agendi mulista consequi indirecte, & extra agentis propositum, ad quae per sojus non esset, & mox subjungit: si e navis piratis plena, aus domus latronibus, tormentis peti pores, etiamsi infra eandem navem aut d mam sint pauci infantes, mulieres aut Hioqui innocentes, quibus inde re

riuae periculum; quae sane etiam ad propositum applicari possunt.

secundo objectum belli defensivi constituunt membra, adeaut non minus ad avertendum periculum mutilationis, quam vitae injustus aggressor occidi possit; nam primo damnum membri, praeserti m ex praecipuis, Valde grave est, dc vitae quasi aequiparabile. Deinde vix sciri potest, utrum mutilatio non periculum mortis post se trahat. Adhaec non constat, utrum is, qui me mutilare tentat, post membrum abscissum non etiam vitam mihi velit eripere. Denique nemo instar ovis tenetur pati membrorum suorum mutilationem. Grol. s. o.

XII.

Tertio objectum belli defensivi constituit pudicitia, quae, si aliter Mn possit, etiam cum caede invaseris recte defenditur; quamvis enim non amittatur corporis sanctitas manente animi sancti

495쪽

tate, etiam oppresso corpore, ut loquitur S. August. lib. r. eq. u. de civit. Dei, merito tamen pudicitia pluris aestimatur, quam multae opes, imo commune judicium pudicitiam, praesertim in foeminis, vitae adaequar. Accedit, quod hac in re maximum sit periculum, ne quis in delectationem Consentiat & peccet. Laud tur sane Marius, quod militem, qui tribunum occiderat volentem vim inferre ejus pudicitiae, non tantum absolverit, sed & corona donaverit. Confer. Less. bb. a. cap. o. Dubit. Ia. num. 7o. Dn. P.

XIII.

Quarto objectum belli defensivi constituit honor. Laeditur autem honor vel verbis, vel factis. Verbis laeditur per detractionem,& verba contumeliosa; factis, si quis alterum fuste, vel arundine percutere, aut ei alapam infligere intendat. Adversus eum, qui vem his tantum honorem alterius laedit, in statu civili se cum ejus interfectione defendere licitum haud est; cum interfectio vel non sit medium necessarium, vel non sit idoneum ad tuendum, aut recuperandum honorem; vel enim is apud alios me jam diffamavit, vel tantum diffamare intendit, vel alias verbis Contumeliosis honorem meum laesiti si me jam diffamaverit, interfectio nec medium necessarium, nec idoneum est ad defendendum honorem e non necessarium; quia ad defensionem, & recuperationem honoris sufficiunt remedia suris, scilicet actio ad palinodiam.& actio injuriarum aestimatoriar non idoneum, quia interficiendo

diffamatorem incurro paenam Iegis CorneIiae de sicariis. Quod si

me tantum diffamare intendat, vel alias verbis contumeliosis honorem meum laeserit, interfectio itidem nec medium necessarium, nec idoneum est ad tuendam existimationem, quia tales iniuriae, adito iudice, Iegitimo modo comprimi, reparari, S vindicari possunt. Unde jure merito Innocentius XI. damnavit hanc propositionem : fas est viro honorato, occidere invasorem, qui nititur calumnia am inferre, si aliter haec ignominia vitari nequit; nam verbo calumnia proprie intelligitur laesio honoris, quae fit verbis. Confer. Less.cit. Dubit. ra. num. 7R Dn. P.Seyb Oid. Egeg. sin. r. num. s. Meqq. adde Grol. f. Io. num. I. propes .

496쪽

XIV.

At si quis alterum fuste, vel arundine percutere, aut ei alapam infligere intendat, multi quidem defensionem etiam Cum interfectione injusti aggressoris, si hoc periculum aliter vitari nequeat, ILcitam esse Contendunt, eo quod damnum honoris merito pluris aestimetur, quam damnum multorum bonorum fortunae, quod tamen cum caede aggressoris averti potest. Hoc in statu quidem naturali expeditum esse arbitror; nam, ut Grol. g. Io. num. I. loqui

tur, qui iniuria me parat asscere, is mihi eo ipso jus dat adversus see in infinitum, hoc est, ad omne id, quod necessarium est, ut ab injuria, quam mihi inferre tentat, me servem indemnem, ac proinde si eundem interficiam, contra justitiam non pecco, modo pericu- Ium non possit aliter averti. Sed nec contra charitatem pecco, si damnum honoris gravius sit, quam ut illud subire tenear ad vitam injusti aggressoris conservandam. At in statu civili, mea quidem opinione, hoc admitti haud potest; nam in hoc statu non aliter defensionis causa licitum est interficere injustum aggressorem, quam si res amissa non possit amplius judicio recuperari, ne alias vincula ordinatae Reipublicae laxentur: atqui honor amissus judicio recuperari potest: ergo &c. Sane propter bona fortunae non aliter licitum est interficere injustum aggressorem, quam si illa non possint amplius judicio recuperari: ergo cum honor judicio recuperari possit, licitum haud est, eundem cum interfectione injusti adigressoris defendere. Consentit Grol. g. Io. ubi num. r. ad probam clam hanc sententiam adducit verba Christi Matth. s. Si quis tepe cusserit in dexteram maxilum, praebe isti es alteram. At Christus his verbis non prohibet defensionem, sed ultionem, ita ut sensus sit: si quis te percusserit in maxillam dexteram, potius illi & alteram praebere debes, quam repercutere, quia repercussio rationem habet

vindictiae, quae in statu civili omni jure prohibita est. Unde

Si quis post inflictam alapam fugiat, fugientem persequi, & interficere haud licet. Nec adversatur, quod furem cum re mea fugientem occidere possim, si illa aliter recuperari nequeat; nam hos

497쪽

casu recupero rem meam in specie extantem, in illo autem non recupero honorem ablatum ab eo, qui mihi alapam inflixit, sed novum apud homines mundanos acquiro honorem, dum animosi talem meam aestimant in vindicanda injuria mihi illata, qui novus honor videtur compensare honorem ablatum, hic tamen honor

non est licite procurabilis, quia, ut paulo ante dixi, vindicta pri. vata in statu civili prohibita est. Deinde si res ablata judicio recuperari possit, licitum non est furem occiderer ergo neque licitum est eum, qui post impactam alapam fugit, occidere, quia honor ablatus judicio recuperari potest. Merito igitur Innocentius XI. contrariam sententiam damnavit. Confer. P. Haunold sivra cit. cap. ι .conre. . num. σ17. O sqq. Dn. P. Serbold asieg. g. s. num. I. O

Quinto objectum belli defensivi constituunt bona fortunae, quae itidem etiam cum caede injusti aggressoris defendere fas est 1 alias

enim misera omnino foret conditio proborum, improbis Vero an mus cresceret furta, & rapinas committendi cum maximo praej dicio honi communis. Duo tamen concurrere debent. Primo,

ut bona illa sint magni momenti, nam ad avertendum leve dam num licitum haud est injustum aggressorem occidere, hoc enim esset contra legem charitatis; quae autem bona sint magni momen ti, hoc pro diversitate personarum, & circumstantiarum prudentdm arbitrio determinandum relinquitur. Secundo ut nulla pr habilis spes fit, illa, saltem citra grave damnum, aliter recuperandi. aut dubium sit, utrum illa aliter recuperari possint vel non Haec duo si concurrant, etiam pro defensione bonorum fortunae injustum aggressorem fas est occidere, modo interficiatur in contianenti I si enim fur, aut raptor jam esset in pacata possessione, is prinrecuperanda re ablata amplius occidi haud posset, nisi forte iurualia via non posset recuperari. Non adversatur, quod inter remi etiam magni momenti, & vitam nulla sit aequalitas, cum vita humana superioris sit ordinis, quam sint bona fortunae; nam hanc inaequalitatem favore innocentis, es odio raptoris, aut furis compens

M au Grol. 9. I I. Melius forte dixeris, nullam quidem esse aequa-- litatem Disitiroc by Corale

498쪽

litatem inter vitam, & bona fortunae, si haec praecise inter se com- Parentur, esse autem aequalitatem inter injustam invasionem rerum alienarum magni momenti bono communi adeo noeivam, & defensionem cum interfectione aggressoris pro securitate proborum contra fures, & raptores omnino necessariam, sicut inter furtum M paenam suspendii est proportio. Sufficit ergo, quod interficiendo injustum aggressorem pro conservandis bonis fortunae magni momenti, quae alias non amplius recuperari possent, nec coatra j si itiam nec Contra charitatem proximi peccetur.

Procedunt autem ea, quae diximus, etiam de jure divino vel ris testamenti. Separat quidem lex Moaeaa. vers a. Hebraeis data furem nocturnum a diurno, & ait: Si fur efingens domum, seve odiens, fuerit inventus, ct accepto vulnere mortuus fueris, percussor non erit reus sanguinis. Auod se orto sue hoe feceris, homicidium perpetravis es irae morietur. At hoc non ita intelligi debet, quod furem nocturnum semper, diurnum autem nunquam licitum fit interficere : sed haec lax furem nocturnum ideo tantum separat a diurno, quia a fure nocturno plerumque res non potest aliter rec perari , eo quod is ignotus sit, aut, licet forte notus sit, non tamen in judicio testibus convinci potest; a fure autem diurno plerumque res aliter potest recuperari. Unde si a fure nocturno res citra ejus interfectionem recuperari possit, Iicitum non est eundem interficere Ex adverso si a fure diurno res non possit aliter recuperari, fas est eundem occeidere. Less. Lib. a. cap. st. Dubit. ΙΤ. num . Dn. P. Seybold. supra astet. se I. I. g. s. num. ι . Dissentit Grol. 9. I a. tqui putat, directe rerum causa interfici nem, em posse, sed tunc demum licitum esse invasorem interficere, si quis, dum rem suam nititur retinere, aut occupatam extorquere, aut furem capere, is in periculum vitae sit adductus. Discrimen autem furis nocturni, & diurni in hoc positum esse, quod pro eo, qui furem nocturnum occidit, stet praesumptio, quod vitae tuendae causa eundem interemerit, non autem pro eo, qui furem diurnum occidet.

499쪽

Deinde procedunt etiam de jure divino novo, quae enim jure naturae permissa sunt. etiam permissa sunt jure divino novo; quippe quod in materia morali ea tantum praecipit, aut prohibet, quae praecipit, aut prohibet ipsum jus naturae. Contrarium rursus tenet Grol. g. G. sed ut ipse num. a. fatetur, contra Omnes ferme tam JCtos, quam Theologos. Existimat ille, rem etiam magni momenti dimittendam potius esse, quam ut cum Caede invasoris conservetur, nisi forte talis res sit, ex qua vita nostra, & familiae nostrae pendeat, quaeque judicio recuperari nequeat, & spes sit aliqua, sine caede rem abituram. Adducit primo textum Muth. s. qui voluerit tecum in judicio contenaere, es tunicam tuam tollere, dimitte ei se pallium. Sed haec verba consilium tantum continent, non praeceptum; nam contentiones judiciales utique non sunt pro

hibitae. Praeterea Christus exemplo tunica & pallii vult duntaxat innuere de rebus exigui momenti, quibus facile carere possumus, non esse statim in judicio contendendum, sed potius ex virtute charitatis summo jure abstinendum. Secundo provocat ad D. Paulum I. ad Corinth. eap. cf. ubi redarguit Corinthios, quod coram judicibus infidelibus litigent. At Doctor Gentium pari modo non prohibet contentiones iudiciaIes, sed suos Corinthios tantum hortatur, ut, si lis sit inter eos, illam potius fideli decidendam committant, probrosum enim ipsis esse, eo nomine adire Gentiles, quas nastus inter eos esset sapiens, qui posset judicare inter fratrem Iuum. Non ergo, ut perperam ait Grol. Divus Paulus jubet, ut damnum iniustum toleretur potius, quam litigetur.

XIX.

Forma belli defensivi consistit in legitima propulsatione injuriae.

Ut autem propulsatio legitima sit, duo requiruntur. Primo ut periculum sit praesens; multum enim, ut recte ait Gror. q. s. num. I. falluntur , & fallunt, qui metum qualemcunque ad ius occupandae interfectionis admittunt, nam a metu plurima promiscuntur injuria, eum is, qui nocere alteri cogitat, timet, ne, nisi id feceris, irae aliquo assciatur incommodo, ut loquitur Cicero de sec. lib. I. Nemo ta

500쪽

men tenetur primum ictum ex spe stare, sed sufficit, si insultator arma arripiat, ita ut appareat, eum id facere animo o Ccidendi.

At quid si quis vim non jam praesentem intentet, sed cori

rasse, aut insidiari e. g. venenum struere Compertus sit, poteritne talis praeveniendo jure interficit Puto interesse, utrum morali certitudine mihi constet, quod is actu decreverit me interficere, vel non ita constet, sed tantum suspicio sit. Hoc casu ille interfici haud potest: illo casu porro refert, utrum certum sit, periculum aliter evadi posse, vel ex adverso certum sit, aliter evadi non posse, vel denique dubium sit, utrum aliter evadi possit vel non. Si certum sit, periculum aliter evadi posse, nefas est eundem interficere. Si vero certum sit, aliter evadi non posse, nec ulla appareat spes, quod is poenitentia ductus decretum suum sit revocaturus, licitum erit eundem praeveniendo interficere. Si denique dubium sit, utrum periculum mortis aliter evadi possit, vel non, putat Grotacit. g. s. num. a. illum jure interfici non posse, eo quod plerumque interposita temporis mora ad multa remedia, ad multos et am pateat casus. Contrarium passim tenent Theologi, qui dicunt sussicere, quod perpensis omnibus nulla appareat via evadendi mortem. Sic quoque si quis animo me occidendi advolaret cum scio peto breviore, fieri posset, quod periculum mortis evaderem, si is forte aberraret, nec tamen propterea teneor exspectare, donec tam prope advenerit, ut me possit attingere, sed si sciopetum Iongius habeam , possum illum interficere, priusquam tam prope advenerit, ut me possit attingere t ergo etiam in proposito licitum est alterum occidere, etiamsi, quod tamen incertissimum est, forte accidere

posset, quod alia via periculum mortis possem evadere; sufficit enim, quod pensatis omnibus de facto nulla alia evadendi via mihi

appareat. Confer. P. Hau nold. at g. cap. cf. contri num. σI .

SEARCH

MENU NAVIGATION