장음표시 사용
511쪽
enim res inferioris naturae eum in finem simi creatae, ut hominibus ruirent ad tuendam & conservandam vitam, quem finem divisio reis rum, & introductio dominiorum non potuit tollere : ergo si vitam non postan aliter tueri, & conservare, quam si rem alienam ad usum meum arripiam, possum illam arripere, perinde ac si bonorum divisio nunquam fuisset facta, de dominium singulare introductum. Sunt, qui constitutum in extrema necessitate ideo rem alienam ad suum usum arripere posse dicunt, quia rei dominus ex lege charitatis eam egenti dare tenetur. At male; potest enim aliquis ex charitate esse obligatus ad dandum alteri, quin is jure possit accipere.. Sic divites tenentuτ quandoque ex charitate dare eleemosynam pauperibus in communi necessitate constitutis, tamen pauperes
non habent jus accipiendit S ex adverso potest natura dare jus accipiendi, Iicet alter non obligetur ex charitate ad dandum; sic si equus alienus sit medium necessarium ad fugiendum hostem insequentem, qui me vult interficere, Constitutus in tali extrema n cessitate possum accipere equum et si tamen ejus dominus grave exinde pateretur damnum , non tenetuT is ex Charitate eundem mihi dare; durius enim est obligari ad spoliandum se ipsum in fav
xem alterius, quam ad ferendam spoliationem obligari. Confer. R
x Diciturautem in extrema necessitate non illa tantum esse cor stitutus, cui imminet periculum mortis, sed etiam, cui imminet periculum incurrendi morbum incurabilem, vel amittendi membrum aliquod ex principalibus, aut sensum corporis vel usum rationis , modo tale pericuIum sit moraliter certum p non enim qua cunque probabilitas videtur sufficere, ut recte tradit Dn. P. Seyboldia Republ. Christiam Part. s. f. I. num. R. Ratio est, quia dominus tamdiu ab usu rei suae jure me impedire potest, quamdiu non est Certum, quod in extrema necessitate sim constitutus: atqui fi tale periculum tantum probabile sic, non est certum, quod in extrema necessitate sim constitutus: ergo ab usu rei suae jure me impedire
potest. Si autem is jus habet me impediendi ab usu rei suae, non possum,
512쪽
- possum ego habere jus re aliena utendi; alias darentur duo jura sibi contraria, quod implicat.
Caeterum quod diximus de extrema necessitate, idem etiam de quasi extrema, seu tali, quae proxime ad extremam accedit, post alios dicendum esse putant P. Haunold. ubi supra num. R I. eqs& Dn. P. Seybold cis. Part. 6. f. num. s. se σ. Vocant autem necessitatem quasi extremam, si alicui periculum moraliter certum immineat amittendi sanitatem, libertatem, vel aliud simile bonum permagnum a natura per se, & communiter omnibus hominibus concessumi uti enim natura ejusmodi bona cum tanta ir videntia omnibus hominibus Concessat, ita etiam videtur voluisi ut ad necessariam eorum defensionem omnia sint communia, ita tamen, ut constitutus in tali necessitate non excedat media ordinaria , & communia, quibus homines communiter ejusmodi o cessitatibus occurrere solent.
Aliud dicendum est de gravi necessitate in ordine ad alia b
ma, quae natura non ita communiter hominibus concessit, v. g. Clit, periculum cadendi a statu nobilitatis, aut magnae dignitatis, vel excidendi e gratia Principis dic. Nam hoc ipso, quod talia bona non sint a natura hominibus communiter concessa, non censetur Deus voluisse, ut illa cum gravi damno alterius innocentis defendi possint. Certe natura non produxit hunc, vel alium hominem ut in statu superiore vivat, di deliciis, opibus, ac divitiis affluat, sed solum ut vivat, & necessaria habeat, quibus vitam possit conse
Non aliter autem censetur aliquis in extrema, vel quasi extrema necessitate constitutus esse, quam si alia via non possit occurrere necessitati; unde si vel adeundo Magistratum, vel a domino Precibus forte usum rei obtinere possit, neutiquam licitum est alienae 1 surri-
513쪽
surripere. Deinde tametsi aliquis in tanta necessitate fit constitutus, si tamen ipse possessor pari necessitate prematur, non est per- . missum, rcm eidem eripere, quia in pari causa melior est conditio possidentis; nam nec in statu primaevae rerum communionis alter mihi eadem inopia presso rem occupatam citra injuriam auferre posset. Grol. 9. 7. Or δ. Dn. P. Seybold cit. Para. M S. I. asum. Io. o II. XIV. . Quanquam autem in extrema, vel quasi extrema necessitateres omnes inferioris naturae communes sint, hoc tamen non aliter procedit, quam cum annexa obligatione, Cessante necessitate , vel
rem, sit adhuc extet, vel si consumpta sit, ejus pretium, s fieri posest, restituendi', licet enim in tali necessitate constitutus jus habeat, rebus alienis utendi, majus tamen jus non habet, quam quatenus opus est ad evadendam illam neces litatem, Cum aequitas naturalis non patiatur, ut ultra, quam necesse est, divisioni, & distinctioni dominiorum derogetur: atqui ad evadendam talem necessitatem lassicit, si res communes sint cum annexa obligatione,l Cessante ne
cessitate, fi fieri possit, restituendi: ergo &c. Grol. g. p. m. P. Ser id cit. πισι. 6. g. s.
Non satis expeditum est, quid dicendum sit, si res, cujus usus
non stat in abusu, non extet, sed perierit, V. g. in extremo per, culo accepi equum alienum, ut fugerem hostem insequentem, qui me volebat interficere, evasi quidem periculum, at equus periit, utrum ejus aestimationem tenear restituere In hoc dubio Less. lib. ca. de I se I cap. 16. Dubit. r. num. Io. interesse putat, utrum fia rit probabile periculum, equum periturum esse, vel non. Illo C su arbitratur, me obligatum esse ad solvendum pretium equi, eo quod non plus juris mihi in re alterius vindicare queam, quam alter tenebatur Concedere: non tenebatur autem dominus in tali
casu absque onere restitutionis equum suum mihi concedere, unde ait, quod nec videar ego sine tali onere eundem accepisse. Hoc autem casu censet ille, quod non tenear solvere pretium, cum interitus Disiligod by Corale
514쪽
teritus equi videatur esse mere fortuitus. Ita Lessius. Forte si non melius, saltem clarius dixeris, interesse, utrum usus equi causa fuerit interitus, vel non. Si causa fuerit, solvere teneor aestimationem equi; si vero non fuerit causa, licet fuerit occasio, non teneor solvere; si enim usus fuerit causa interitus, tunc interitus equi perinde, ut in rebus usu consumptibilibus, per se connexus est cum usu: si vero usus equi non fuerit causa interitus, tunc interitus non nisi per accidens cum usu rei est connexus, ac proinde mere fortuitus. Hactenus de jure necessitatis
Alterum est innoxiae utilitatis, nam & usus rei aIienae innoxiaus, seu qui alteri prodest, domino autem non nocet, ab iis, qui primi dominia rerum introduxerunt, exceptus fuisse censetur. Sic licet flumen proprium sit populi, intra cujus fines fluit, vel ejus, in cujus ditione est populus, nemo tamen prohiberi potest, quo minus ex flumine ad hibendum, aut Iavandum aquam hauriat. Sic 'etiam terrae, & flumina, & si qua pars maris in proprietatem populi alicujus venit, patere debent illis, qui transitu opus habent, modo ob justam causam transire velint, veluti si finibus suis expulsi terras vacuas quaerant, aut si commercium expetant cum Gento remota, vel etiam si, quod suum est, justo bello petant, & quidem si pauci, & inermes tra sire, suoque sumptu victitare velint, res dubio carer. At quid siquis cum integro exercitu per cerritorium alienum transire velit Etiam hoc casu transitum ex justa causa petenti non enim statim vi perrumpendum est nisi prudens,& probabilis sit metus, eundem non fore innoxium, transitum de- heri diximus in Jure nostro Publico universali, ubi simill alias duas P. . e. r. quaestiones discustimus. Prima est, utrum non minus mercibus, quam personis transitus debeatur Altera, utrum mercibus tran 'seuntibus vectigalia imponi possint ' Unde lectorem eo remitti-P. 3. e. iamus, ne, quod alibi diximus, hoc loco repetamus. s. a.mst.
Sic quoque praetervehentibus ad littus appellere, & ibi valetudinis, aquandi, aliave justa ex cauta aliquantisper morari, eumque
515쪽
in finem. tugurium quoddam momentaneum ponere prohibitum non est . tametsi littus, in alicujus populi dominio existat. Unde merito Ilioneus, cum Trojani in terra Africa consistere vetarentur, apud Virgil. lib. I. AEneid. ita questus est: Σκνή genus hoc hominum ρ quaeve hac tam barbara morem Permistis patriast hospitio prohibemur arena.
Bella cient, primaque vetant consisere terra. Si 'genus humanum, σ mortalia temnitis arma;
in sperate Deos memores fandi, aIque nefandi. Ut autem ostenderet, appulsum fore innoxium, praemiserat: Non nos aut ferro obscos populare Penues
Venimus, aut raptas ad littora verrere praedas.
Constat quidem, quod super appulsu ad littora, Ac portus inter
Gentes etiam certa pacta quandoque intercedant; at ex hoc perperam infertur, eorum usum non deberi jure humanae societatis, quin etiam tolerabile quoddam tributum eo nomine Gentibus non
displicuisse videmus, adeo ut etiam pro anchoris jaciendis aliquid' subinde stipulari soleant. Interim tamen humanitati parum com gruit , ut etiam illi, qui vi tempestatis ad littus nostrum appulsi sunt, pro appulsu, S littoris usu aliquid solvere cogantur, cum aD flustis non sit addenda afflictio. Plane si probabile periculum iit, appulsum non fore innoxium, veluti si ad littus nostrum appellere vellent, qui contagione infecti sunt, aut saltem ex loco contagione infecto veniunt, tales utique jure repelli possunt. Vide Grol. g. a s. O issi Mecier. adde Pustendors. lib. I. cap. s. S.
Sed nec perpetuam habitationem exteris, qui sedibus suis expulsi receptum quaerunt, denegandam este putat Grol. g. M . modo imperium subire & ita se componere velint, ne seditionibus praebeatur materia. Verum etsi humanitatis sit, paucos quosdam sedibus suis non sceleris causa expulsos reCipere, praesertim si industrii, aut opulenti sint, nec sacra nostra, & instituta turbaturi, ita magnam aliquam multitudinem, armatam cum primis, & bellicosam velut ex debito recipiendam esse nemo dixerit; cum fieri vix
516쪽
possit, ut veteribus incolis ab istis non immineat periculum. Quantum igitur hac in parte exteris sit indulgendum, quaelibet civitas ex suo usu constituet, ut recte Puffendori. cit. cap. s. g. Io.
Quin si quid intra territorium nostrum sit deserti, ac sterilis
soli, illud a peregrinis etiam ultro occupari posse arbitratur Grol. f. II. cum illud, quod non excolicur, non nisi quoad imperium occupatum censeri debeat, imperium autem nobis manere salvum. At primo falsum est, id, quod non excolitur, non nisi quoad imperium occupatum censeri; irenim occupatum est, hoc ipso etiam quoad dominium occupatum esse Censetur, cum occupatio suapte natinra non tantum imperium , sed & dominium occupanti conferat.
Deinde ipse supra g. . dixit, si quid per universitatem occupatum
in singulos distributum non sit, quo etiam refert montes asperos, id non esse a proprietate vacuum. sed manere in dominio primi occupantis populi, aut Regis: ergo si integer terrae tractus per uni versitatem fit occupatus, loca deserta & sterilia intra tale territo rium non sunt a proprietate vacua, sed manent in dominio primi occupantis- Denique si imperium nobis salvum manet, hoc ipso sequitur ejusmodi loca deserta, & steriIitisine nostro Consensu o cupari haud posse, cum non ex uno tantum capite nostra possit interesse, ne ab aliis pro lubitu occupentur, ac proinde non est in. noxiae utilitatis. Quare recte haec authoris sententia passim rciacitur & improbatur
Ius commune ad actus vel est absolutum, veI praesupponit Cer tam conditionem. Ius absolutum habent primo omnes ad ea, sine quibus vita commode duci nequit, aequo pretio comparanda, veluti sunt alimenta, vestimenta, S medicamenta, ita ut ab hoCnemo aut lege lata, aut improba privatorum conspiratione possit impediri, quia tale impedimentum foret Contra naturam societatis humanae. Diximus quidem supra, ad hoc, ut quis rem alienam ad usum tuum arripere.possit, requiri, ut sit necessitas extrema,vςI quasi extrema. At in proposito tanta necessitas non requiri-
517쪽
tur; nam in extrema, vel quasi extrema necessitate res aliena ad usum nostrum etiam invito domino accipi potest, in nostro autem casu res ad vitam necessariae comparantur dominis volentibus, si tamen ipsi eiusmodi rebus indigerent, injuria nobis non fit, si legelata inhibeatur venditio, quae fit exteris. Sic nemo dubitat, quin Propter penuriam frumenti ejus exportatio ad exteros jure prohiberi possit. Grol. g. II. I p.
Illud tamen non satis expeditum est, utrum in gravι penuria xerum ad vitam necessariarum expelli possimi peregrini, qui semel admissi sunt Negativam tenet A. cit. g. Ist. in sin. α ait, commune matim communiter tolerandum esse. Affirmativam vero tuentur Boe- cier. & Henniges. ibidem, quam opinionem veriorem esse arbitror; si enim tanta peregrinorum multitudo impleverit civitatem, ut res ad vitam necessariae civibus, ac simul peregrinis sustentandis haud sussiciant, nihil contra aequitatem naturalem fieri credo, si potior indigenarum, quam exterorum habeatur ratio.
Non idem dicenduar est de vendendis rebus suis apud exteros;
s enim Gens quaedam contenta esse velit rebus domesticis, qua fronte exteri eidem invitae merces suas obtrudere poterunt Liberum cuivis est, quid velit acquirere, Vel non. Non una sane causa esse potest, cur Gens aliqua nolit admittere merces exterorum,e. g. ne opes exportentur ad exteros, aut ut industria civium excitetur, vel ut ea, quae domi nascuntur, aut fiunt eo facilius distrahi possint &c. Sic Caesar de Best. Gast. lib. a. cap. I s. num. . de Nerviis scribit, nullum aditum esse ad eos mercatoribus: nihil pati viani, reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri, quod his rebus relanguescere animos, eorumque remittι virautem existimarens. ω lib. . cap. a. num. s. de Suevis: Vinum ad se omnino importari non sisunt, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines, atque ef- Iaminari arbitramur. GrOt. g. ao.
518쪽
Seeundo omnes liberam habent facultatem ambiendi, & contrahendi matrimonia apud vicinas Gentes, ita tamen, ut, si justa' subsit causa, exteris connubia jure negari possint, praesertim si nulla sit foeminarum penuria; quid si enim, qui scolestum vitae genus sectantur, uti sunt infideles, idololatrae, piratae &c. insulam in mari vacuam forte occupassent, & apud Christianam vicinam Gentem matrimonia ambirent, quis, quaeso, dixerit, foeminas petentibus dandas esse ρ in tali utique casu is, qui summam in Republica potestatem habet, merito omnibus subditis inhibere potest, de debet, ne ullus eorum ejusmodi sceleratae virorum multitudini. etiamsi aliunde foeminas habere non posset, filias suas in uxores det. Sic propter periculum seductionis matrimonia cum alienigenis Israelitis prohibita fuerunt. Deuter n. cap. I.
Ex suppositione Matur jus commune ad actus, quos populus aliquis ex vi naturalis libertatis nulla lege sublatae exteris promiscue permittit, eo g. si omnibus promiscue permittat venari, piscari, aucupari, margaritas legere &C.; nam hoc casu si unus populus citra justam causam excludatur, ei fit injuria. Aliud foret, si quid uni, alterive permissum esset per beneficium, relaxando legem prohibentem; negatio enim beneficii nullam involvit injuriam. Ita Grol. f. aa. se as. Interim non dubito, quin Gens, quae hactenus ejusmodi actus per nudam dissimulationem omnibus promiscue permisit, lata generali lege imposterum id prohibere posse; quae enim per nudam dissimulationem Conceduntur, naturam videntur habere precarii, quod semper revocari potest. vid. Puria- dors. lib. I. cap. s. f. L . At , -
Quaeritur, utrum alicui populo liceat cum alio pacisci, ut hic certi generis fructus, qui alibi non nascuntur, sibi soli vendati Assirmat Α. g. a . & meo judicio recte, modo duo concurrant. Primum est. ut hic populus paratus si aliis aequo pretio vendere. Alterum,f ut
519쪽
ut aliis nondum jus quaesitum sit; si enim aliis populis propter foedera cum tali populo inita jam jus cum eodem commercia exercendi,& emendi quaesitum esset, ejusmodi pactum in illorum praejudicium, & injuriam redundaret. Praeripitur quidem hoc modo aliis populis lucrum, quod percipere potuissent, si & ipsis tales fructus emere liceret: at hoc lucrum ipsis non debetur, ac proinde per hoc ipsis nulla insertur rinjuria. Et hoc maxime procedit, si uterque populus ad tale pactum inter se ineundum ex justa causa fuisset permotus, veluti si is, qui jus cum exclusione aliorum emendi tales fructus sibi stipulatus est, forte vice versa alterum populum in suam tutelam recepisset, eoque nomine sumptus facere cogeretur.
De Acquisitione rerum originaria. sUM MARIA.
I. Muri originarii μην primaeva rerum divisio, se occupario. II. Pos prima autem rempora fila occupatio est modus acquirendi artiginarius. III. pluviate propria seli illi dominium acquirere possunt, qui usum' rarionis habent. IV. Objectum occupationis sint primo fera, pisies, O aves. . Secundo res, qua dominum habere deserunt. I. Tertio sumina, qua inter duos populos interjecta in dubio praparte vimidia ad utrumque pertinent. VII. Utram imperii terminus mutetur, s flumen, quod duorum populorum imperia diserminat, cursum suum mutet 'VIII. Gamvis universium mine non possis occupari, possuην tamen cem ta maris potes a diversis Gentibus occupari. IX. Non ta en hoc ipse, quod populus aliquis uream occupaverit, satim etiam mare, quctu terram alluit, nis sit internum, occupasse censetur. N. Praesumitur quavis Gens maritima mare litioribus suis praten in tantum occupasse, in quantum illud rationem munimes ihabet. XL
520쪽
43XI. Ruamvis autem aliquis populus certam maris partem occupaverit. navigatio tamen inermis, o innoxia impediri non potest. XII. Rerum se ipsas moventium occupatio etiam fleri potest idoneis imstrumentis, modo hae a nobis sint posita. XIII. Rui rem nusitat, alterius nomine occupat, istam non sibi, sed a teri acquirit.
Singulari jure aliquid nostrum fit acquisitione vel originaria, vel derivativa. Modum acquirendi originarium vocamurivi cujus res ab omni possessione, & proprietate Vacua in nostrum venit dominium. Derivativum vero, vi cujus dominium in rem jam introductum ab uno in alterum transit. Modi originarii duo sunt, scilicet primaeva reis tum divisio, & occupatio; postquam enim mortales a primaeva cominmunione discesserunt, Λ res antea communes inter se diviserunt simul omnes tacito pacto convenisse censentur, ut res, quae per divisionem in proprietatem non abieruns, cedant primo occupanti, mltoinde sola occupatio jam est modus acquirendi originarius. Posis et quidem videri etiam jus servitutis, & pignoris in re aliena no his constitutum jus novum esse, ac per consequens etiam constit tionem servitutis, & pignoris esse modum acquirendi originarium rat non ita est; jus enim servitutis, & pignoris novum non est, nisi modo, nam hoc jus virtualiter inerat dominio, quidquid enim is . qui jus servitutis, vel pignoris in re habet, facere potest, id jam antea dominus facere poterat jure dominii. Grol. s. r. se a.
Post prima ergo illa tempora sola occupatio est modus acquia rendi naturalis, uriginarius. Per occupationem autem intestigimus apprehensionem rei, quae nullius est, cum animo eandem sibi appropriandi. Haec apprehensio duplicis generis est, immediata scilicet, seu physica, & mediata, seu moralis. Illa fit corporis ad corpus adjunctione: haec vero idoneis instrumentis, puta
