Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

Possunt autem res nullius illi demum occupare, & occupando dominium sibi acquirere, qui usum rationis habent; licet enim oci patio suapte natura iit habilis ad conferendum dominium, noualiter tamen conferre potest, quam si quis rem apprehendat animo eandem sibi appropriandi, ut paulo ante dictum est, as proinde infantes, perpetuo furiosi, & mente capti non possunt propria voluntate 1ibi acquirere dominium, propria, inquam, voluntate; nam voluntate alieda, puta tutorum, & curatorum, Vel si nullos habe ant, voluntate Reipublicae, quae hac in parte propter Communem utilitatem eorum personam sustinet, utique dominium sibi acquirere, S aequisitum retinere possunt, & retinent, cum ad retinendum dominium plus non requiratur, quam ut aliquis non habeat voluntatem rem pro sua non amplius habendi, quam illi, qui usum rationis non habe nr, per se ponere haud possunt. Interim tamen hoc eorum dominium manet intra actum primum, nec ad actum

secundum potest pertingere, quia de rebus suis disponere nemo potest, nisi qui habet usum rationis. Gror. f. o. Dn. Braun de d

min. cap. F. f. L. num. s. O AE.

Objectum occupationis constituunt res nullius, quae moraliter loquendo occupari, & occupatae custodiri possunt, veluti sunt primo ferae, pisces, aves &c. Supra autem jam diximus, ab eo, qui imperium habet in terras, & aquas, venationem, piscationem, &aucupium ita prohiberi posse, ut ille, qui contra prohibitionem

enatur, piscatur, Vel aucupatur, ne quidem dominus fiat ejus, quod cepit, cum jus naturae non praecipiat, sed tantum permittat, ut promiscue omnes venari, piscari, Vci aucupari possint. Et quamvis forte apud plures Gentes receptum sit, ut passim omnibus venari, piscari, & aucupari liceat, non tamen receptum est ex pacto, sed libero cujusvis Gentis consensu, ac proinde non est jus Gentium proprie, sed tantum improprie dictum, quod a quavis Gente tolli potest, quin propterea aliis inferatur in uria. Grol. s. s.

522쪽

aliquando quidem dominum habuerunt, sed habere desierunt, uti sunt res pro derelictis habitae, & bona eorum, qui sine haerede decesserunt, modo pleno jure fuerint propriae; si enim vel nudales, veIemphyleuticariae sint, non cedunt primo occupanti, sed vel ad do- iminum directum revertuntur, vel ad alios, qui judi succedendi habent, devolvuntur. Caeterum hodie bona vacantia fisco cedunt. I. I. Coae de Bom vacant. Confer Grol. 3. Ist. Tertio objectum occupationis constituunt flumina; si enim populus, vel is, qui populum regit, integrum terrae tractum per uni- Versitatem occupaverit, etiam flumen, quod per tale territorium 'fluit, occupatum esse Censetur, tametsi nec supra, nec infra territorio includatur; quam primum enim territorium alicujus ingreditur, pars fit ejus territorii, & tamdiu pars manet, quamdiu intra

territorium fluit. Quod si flumen inter duos populos interjectumst, in dubio dimidia ejus pars ad unum, altera ad alterum populum pertinet, quia ab utroque eo animo occupatum esse praesumi-' tur, ut utriusque imperium Ierminaret. Aliqusndo tamen uni popu- . .lo totum competit flumen, vel quia pacto ita fuit definitum, vel quia ex una parte imperium demum cepit, postquam ab altero populo totum flumen jam fuerat occupatum. Sic licet Rhodanus Galliam a Ducatu Sabaudiae separet, totus tamen ad Regem Gal- .liae pertinere dicitur. vid. Grol. g. II. num. a. se g. II.

disterminat, cursum suum mutet, quo casu interesse dicimus, utrum idem flumen maneat, vel non. Si idem maneas, etiam manet terminus utriusque imperii, si vero idem non maneat, sed novum fiat flumen, terminus csse desinir, quia uterque populus flumen eatenus tantum pro termino constituisse censetur, quatenus idem flumen manet: ergo si idem flumen non inaneat, non poterit il-

523쪽

lud amplius utriusque imperium terminare. Constat autem flumen ex aqua profluente, ripis & alveo. Aqua profluens quidem in individuo semper alia, & alia est, at propterea non magis aliud flumen esse censetur, quam Legio dicatur esse alia, si in locum de

mortuorum alii sint surrogati; cum in hoc natura fluminis consi-- stat, ut aqua perpetuo, & irrequieto motu fluat, alias flumen non esset sed stagnum. Si ripae tantum sensim per alluvionem mutentur, itidem in aestimatione morali idem flumen manet, quia veterem speciem retinet. At si deserto veteri alveoi flumen uno impetu alio irrumpat, omnes partes fluminis simul mutantur, ac proinde non idem flumen manet: eigo nec amplius terminat utriuSquo imperium, sed alveus a flumine derelictus terminus manet. Conis . 3. e. 3. fer ea, quae post Gror. in g. II. num. I. diximus in Iure nostro . . n. . Publico Universali.

γ VIII.

Quarto objectum occupationis constituit mare; quamvis enim, ut superiore cap. diximus, moraliter impossibale esse videatur, ut universum mare a pluribus etiam Gentibus occupari, vel occupatum saltem custodiri possit, fieri tamen potest, & factum esse constat, quod certae maris portiones a diversis Gentibus fuerint occupatae, &in jus proprietatis abierint; interim si unus populus alteri se pacto tantum obstringat, quod ultra certum terminum nolit navigare, velut statim post exactos Reges foedere inter Romanos MCarthaginenses inito, ut Polyb. refert, conventum fuerat, ne Romani , Romanorumve socii ultra pulchrum promontorium naurgarent, extra quam si tempestatis, aut hostiam vi compulsi essent, ex hoc non continuo colligi posse videtur, mare, aut jus navigandi ab altero populo occupatum esse; potest enim unus populus in gratiam alterius, cujus interest, de jure, quod cum omnibus hominibus Comia mune habet, decedere, quin propterea res, quae natura sua Communis est, occupetu ab altero, & quid, quaeso, ejusmodi pacti neι opus est, si mare iam sit ab altero occupatum ' Ita Grol. rs.& Vitriar. quas. I . a quibus, meo judicio, male nonnulli disien

tiunt.

524쪽

Sed nec si populus terram occupaverit, hoc ipso stitim etiam

mare, quod terram alluit, occupasse Censetur, nisi sit internum, seu territorio inclusum, ita ut partem territorii constituat; nam hoc casu perinde, ut flumen, una cum terra occupatum esse intelligitur; si autem sit externum, seu territorio non inclusum non aliter transit in proprietatem ejus, qui terram occupavit, tuam si& illud fuerit occupatum, cum mare externum neutiquam pars stiterritorii, ac proinde licet terra sit occupata, non tamen hoc ipso etiam mare, quod terram alluit, occupatum est, nec enim solus

actus animi sufficit, sed opus est actu externo. Diversu in obtinet in fundo certis finibus circumscripto, ubi necesse non est, ut omnes glebas circum ambulem, quia singulae sunt pars fundi, & omnes simul sumptae unum totum constituunt. Confer Grol. g. δ. Io. o r IaxUt igitur pars maris externi in nostrum dominium abeat, speciali opus est occupatione, nec sussicit occupatio terrae adjacentis. Praesumitur autem quaevis Gens maritima mare thiotibus suis praetensum in tantum occupasse, in quantum illud rationem munia menti habet. Potest quidem etiam major maris pars occupari, necesse tamen est, ua ejus semel occupatae possesso retineatur, alias ea amisia mare rursus ad primantam suam naturam redit. Ad retinendam autem possessionem non est opus, ut parti oceupatae perpetua insideat classis, velut olim Romani mari mediterraneo per

petuis incubuere classibus, sed sufficit, si quis eam tali saltem complectatur custodia, ut alios populos ab ejus usu possit arcere, qui autem partis semel occupatae omnem abjecit curam, & custodiam, is utique ejus possessionem rursus amisit.

Caeterum quamvis diversi populi certas maris portiones Occ laverint, navigationem tameo inermem, & innoxiam impedire aud possunt, cum nec per terram transitus innoxius prohiberi

525쪽

queat, aequum tamen Vectigal navigantibus imponere vetitum non est, modo justa subsit causa, veluti si quis in se receperit onus tuendi navigantes adversus piraticas excursiones, aut eos juvandi per ignes nocturnos, vel si ad vitanda brevia signa quaedam posita habeat. Grol. g. Ia. Sed de hac re pluribus actum est in

Forma occupationis consistit in apprehensione rei facta animo eam sibi appropriandi. Apprehenduntur autem res immobiles inisgressione, seu pedum positione: mobiles vero vel non nisi ab alio moveri possunt, vel se ipsas movent. Illatum apprehensio fit ma-- nibus, harum autem etiam idoneis instrumentis, modo in nostrasnt potestate, seu a nobis posita; quamvis enim instrumenta sint 'nostra, si tamen ab alio posita sint, fera non nobis, sed ei, qui il- Iam nostris instrumeneis cepit, acquiritur. XIII. Effectus occupationis est, quod res, quae nullius erat, fiat oc. Cupantis, modo eandem suis nomine OccupaVerit; qui enim rem. a proprietate vacuam alieno nomine apprehendit, illam non sibi, sed alteri acquirit. Alieno autem nomine etiam ille apprehendere intelligitur, qui contra Prohibitionem Principis venatur, modo e presse sit additum, feram contra prohibitionem Captam non fore capientis; si enim simplex tantum esset prohibitio, nihilominus fera capta fieret capientis.

De derelictione pristi ta,meam simia occupatione. SUMMARIA.

I. Quid, se quotvlex sit derelictis ρ .

526쪽

IR Silentium temporis immemorabilis ad inducendam conjecturam

derelictionis semper sufficere videtur, nisi validi Fima in con-- trarium sint rationes.

v. Proponitur objectio quadam, or examinantur anthoris ad eam restresiones. VI. Derelictis tantum es modus amissendi dominium, non etiam acquirendi. VII. Explicantur ea, qua A. de praescriptione studi, amissione jurium, libertatis naturalis, m extinctione Iuris luendi pignoris fra

Diximus superiore cap. etiam res pro derelictis habitas constitue re obsectum occupationis. Est autem derelictio actus, quo Sem nolumus amplius in numero rerum nostrarum habere, & dividitur in veram, & praesumptam, vera porro in expressam, & tacitam. Expressa est, quae fit verbis expressis, ut si quis dicat, se nolle hanc, illamve rem amplius inter res suas habere, eamque, si mobilis sit, abjiciat, vel si immobilis, deserat. Tacita, quae ex facto quodam colligitur, veluti si dominus sciens, rem suam ab al-xero possideri, cum co tanquam dian domino contrahat, aut alio facto eum talem esib agnoscat; possumus enim voluntatem no stram non minus facto, quam vel di declarare. Sic ICtus in Lys. ε δε a. ait, haredi atem non tantum verbis, sed etiam re, se quovis indicio velo. H. voluntatis recusara posse. Sic debitum remisisse censetur, qui debitori suo chirographum reddidit. l. a. g. r. f. de PMI. Grol. I. M.

Duo igitur ad veram rei derelictionem requiruntur. Primum est, ut quis nolit rem amplius in numero rerum suarum habere, ac proinde res, quas aliquis exorta tempestate navis levandae gratia projecit in mare, non censentur pro derelictis habitae, quia non e animo ejectae sunt, ut quis amplius eas habere nolit. l. s. f. de Di , Rhod. de DEI. Alterum est, ut quis hanc suam voluntatem verbis, vel facto declaret; quamvis enim abdicatio ab gnimo pendeat, es. fectum tamen juris sortiri nequit, nisi signis externis manifestetur;

g quia

527쪽

quia natura humana actus internos non nisi ex signis cognoscere potest. Nulla quidem fgna de actibus internis faciunt certitudi-- ' nem mathematicam, cum S verbis homines possint eloqui aliud, quam volunt, &sentiunt, & factis sinuitare, quia tamen natura Societatis humanae non patitur, ut actus animi Iussicienter indicati nullam habeant efficaciam, ideo quod sufficienter indicatum est, adversus eum, qui indicavit, pro vero habcLur. Grol. 9. I.

III.

e Praesumpta derelictio nascitur ex silentio, modo duo concurrant. Primum est, ut quis sciat, rem suam ab altero teneri, qui enim ideo, silet, quia hoc ignorat, praesumi haud potest, quod rem suam' . derelinquere velit, cum ignorans, non Censeatur velle. Alterum est, ut silentium sit libere volentis; si enim alia causa appareat, cur aliquis sileat, cessat conjectura voluntatis rem suam derelinquendi. Ut autem haec duo requisita adfuiste Censeantur, multum facit di turnitas temporis, quanquam & aliae conjecturae hac in re valere possint, nam primo fieri vix potest, ut multo tempore non innois tescat nobis, rem nostram ab alio detineri, cum multas ejus occasiones subministret tempus, inter praesentes ramen, etiam seposita lege civili, minus temporis sitatium ad hanc conjecturam sufficit, ruam inter absentes. Deinde licet incussus semel metus nonnihil urare credatur, longo ramemempore praefurnitur exspirare, cum tempus longum multas occasiones suppeditet, adversus metum sibi vel per se, vel per alios consulendi; vix enim fieri potest, ut Iongo tempore non sit occasio vel ad judices, aut arbitros provocandi. vel saltem denunciando, aut protestando possessionem alterius inri .a.e. . terrumpendi. Conser Grol. 2. s. s 6. dc meum I. P. U.

Tametsi autem ad inducendam praesumptionem derelictionis propter diversitatern circumstantiarum certum, ac determinatum tempus assignari non possit, sed aliquando brevius sufficiat, aliquando vero longius requiratur, silentium tamen temporis immemoria- Iis ad conjecturam derelictionis semper sufficere videtur, nisi vali: dissimae in contrarium sint ratione ἔ quia tempus, Cujus initium

528쪽

excedit memoriam hominum de facto viventium, moraliter quasi infinitum esse censetur. Dixi, nis validissima in contrarium sint rationes, velivi sunt expressae juris sui reservationes. Unde sacrum Imperium Romanum ea, quae injuste olim ab eodem avulsa sunt. nunquam pro derelictis habere intelligitur, cum vi Capitulationum semper adstringat Imperatores ad omnem moraliter Possibilem diligentiam, & operam adhibendam, ut, quae ita injuste decerpta sunt recuperentur. Capit. CWoc act. Io. Grol. g. I. At

Dices. Nemo temere suum jactare velle creditur, quia hominesse, suaque amant: ergo quidem silentium temporis immemorialis, praesertim in imperiis ad inducendam conjecturam derelictio is nissu vicit. Ad hanc objectionem Grol. 3. P. plures dat responsiones. quarum prima est, quod bene sperandum sit de hominibus, ac propterea non putandum, eos hoc esse animo, ut rei caducae causa alterum hominem velint in perpetuo peccato versari, quod evitari siepe non possit sine tali derelictione. At haec responsio nullius valoris est; nam primo simplex esse videtur, de pietate mortalium tam prolixe sibi polliceri. Deinde salus proximi spiritualis tum demuin anteponenda est rebus meis rem poralibus, quando res mea necessaria est proximo ad salutem spiritualem : atqui in proposito non est necessaria, sed proximus ipse citra jacturam rerum mearum salutem suam procurare pol est, si icilicet rem meam mihi restituat: ergo lex charitatis me ad jacturam rerum mearum non obligat. Denique ille, qui rem alienam bona fide tenet. in nullo versatur peccator ergo saltem hoc casu conjectura derelictionis locum non haberet, quod tamen falsum est; nam ex silentio temporis, praesertim immemorialis, nastitur praesumptio derelictionis, sive poste libr in bona, sive in mala fide existat. Secunda responsio est, quod licet imperia magni fieri soleant, tamen magna sint onera, & non heve administrata hominem divinae irae reddant obnoxium, ex quo inferre vult, facile praesumi posse, quod fuerint pro derelictis habita. Sed nec haec rein sponsio ullius momenti est; quamvis enim imperare dissicile, dcone. rosum sit, isque tamen praeesse; quam subesse, mavult: iuveni untur sanc homines, qui cum Iasone esurire malunt, quam non

529쪽

imperare, & cum homo sit animal excellentissimum, post lapsum valde superbum, dc ambitiosum, ideo naturali quodam impetu fertur ad summa, & ad ardua quoque rapitur, si cum splendore conjuncta sunt, prout sunt imperia. Subjungit deinde, non semis per laudandos csse Principes, qui cum summa jactura, saepe etiam

cum sanguine innocentis populi disceptare cupitavi, quis ejus populi rem sit c draturus, sicut durum esset, eos, qui se tutores dic rent, damno pupilli litigare, uter ad tutelam Ius habeat, aut nauistas navis periculo certare, quis eorum potissimum gubernare deberet. Ex quo videtur inferre velle, quod, si imperium non nisi cum profusione sanguinis innocentis populi recuperari possit, Princeps illius recuperandi curam dimittere teneatur, N: ideo etiam

dimisisse existimandus sit, eo quod utilitas populi sit praeferenda, cum Rex sit propter populum, non populus propter Resem. Aeprimo in imperio herili Rex potest suam utilitatem praeferre utili tali populi. Deinde possunt quaedam imperia respicere utilitatem tam ejus, qui regit, tam populi, qui regitur, quo casu iterum utilitas Regis tanquam partis dignioris praeferenda esse videtur. Porinro tametsi pleraque imperia per se respiciant utilitatem populi, non tamen propterea sequitur, quod Rex cum jactura rerum suarum teneatur utilitatem populi procurare, cum nec tutor sit obligatus, ut res pupilli Cum damno rerum sitarum conservet. Deinde Rex urbem, aut provinciam injuste ab altero possessam bello non vindicat sumptinus partis avuIta, sed reliqui corporis sub Rege manentis, cujus aeque, ac Regis interest, partem avulsam recuperari. Tandem 5 ratio utilitatis publicae non patiatur modo, ut pars injuste decerpta bello vindicetur, non statim Rex hoc ipso etiam tenetur, eandem pro derelicta habere, sed tempori, & necessitati impraesentiarum cedere, & vindicationem in tempus magis Oppo tunum differre potest: ergo non statim eam pro dereliina habere Censendus est, ac proinde etiam haec responsio nulla est. Periit

A. & ait, humanae Societatis interesse, ut imperia tandem aliquando in certo, & extra controversiae aleam constituantur, ac per Consequens conjecturam derelictionis favorabilem esse. Recte; at ulterius, quaeritur, cur ex silentio temporis, praesertim immemorialis, nascatur conjectura derelictionis Responder, ideo, quia

530쪽

credibile non est, quemquam ejus, quod vult, longo tempore nullam plane edere significationem idoneam. Sed cur hoc credibile non sit rationem reddere debuisset, quae alia non est, quam minus mortalium amor erga res temporales; nam hoc ipso, quod hΘmines adeo ament res caducas, prudenter credibile non est, quemquam velle rem ulterius in numero rerum suarum habere, quam scit, ab altero tanquam propriam possideri. dc tamen longissimo, ac forte immemoriali tempore, quamvis possit, nec contradicendo, nec protestando, nec ullo alio modo jus suum nititur conservare, ut dixi in meo Iur. Publ. Univers. .

Effectus derelictionis consistit in amissione dominii, quod quis

in re derelim ante habuit; derelictio enim tantum est modus amittendi dominium, non etiam acquirendi; quamvis enim is, qui 'rennaro derelicta habitam occupat, aut ancea occupatam utut forte injuste, polsdere pergit, dominus eius fiat, cuin continuatio occupationis non amplius sit injusta, non tamen dominus fit vi derelictionis, sed vi ex post securae, aut continuatae oCcupationis, derelictio autem duntaxat est conditio, sine qua non, alias species esset alienationis, a qua camen multum differt, Vclut pluribuS Osten- est. l. c. di in Iure Publico Universali, ubi sinui discussi perdifficilem quae- ' ' stionem, an derelictio parentum liberis noceat, sive jam natis, sive L ' nondum natis Refutavi praeterea opinionem illorum, qui scripse eckl. e. s. runt, semper licere subditis, se in priorem libertatem vindicare; i. n. g. explicavi insuper, an & quae jura summi Imperii praescribi possint leod. e. s. Unde lectorem eo remitto. n. D.

VII.

Duo tamen supersunt, quae non omnino silentio praeterire pos-stam. Primum est, quod A. g. ro. num. s. scribat etiam seuda, quae non ex jure proximi possessoris, sed ex vi primae investiturae deferuntur, longo satis tempore praescribi posse. At licet receptior sententia sit, ejusmodi is uda sine consensu domini alienata a bonae fidei possessore triginta annorum spatio praescribi posse, negligentia tamen propinquioris nora nocet remotiori agriato, utpoteg 3 lua -

SEARCH

MENU NAVIGATION