장음표시 사용
531쪽
qui non nisi mortuo propinquiori jus agendi habet. a. suae tit. Ip. O a1. f. s. vers. Titius. Qui autem propter impedimentum juris non potest agere, ei non currit praescriptio. quae ratio etiam in λdei - Commissis, & majoratibus obtinet, ac proinde idem quoque juris esse dcbet. Struv. in S. I. F. cap. LI. athor. ΤΙ. num. . KDipp- ωhild de Asi- commiss cap. Isi. num. y I. O seqq. Dn. P. SChinierde prascript. cap. s. serit. a. g. a. num. II. or seqq. Alterum est, quod is in j. ult. tradat, jura naturalis libertatis non amitti, nisi prohibitio intercesserit, eique paritum sit. At dantur jura liberta. tis naturalis, quae non amittuntur, tametsi prohibitio intercesserit. eique paritum sit, veluti est, jus eundi, per viam publicam, vel aquam ex flumine publico hauriendi, dc similia, ex quorum prohibitione nulla aestimabilis utilitas in prohibentem redundare potest, quae enim hujus generis sunt, nulla prorsus praescriptione tolli possunt, uti omnes uno ore docent. Ius luendi pignoris quod a tinet, quod A. etiam non aliaer tolli arbitratur, quam si ex parte creditoris prohibitio, ex parte vero debitoris acquiescentia accesi rit, licet hanc ejus sensentiam, seposita lege civili, veram esse exinistimemus, spectato tamen jure Romano res summopere dubia est.
De acquisitione originaria juris in personas.
I. Ex generatione acquiritur parentibus imperium in hberos. II. Et quidem non patri tantum , sed or matri. III. Tamdiu libera subsum inperio parentum, quamdiu manens pars
familia. t IV. Sunt etiam tempore imperfecti judicii capaces dominia.
V. Imperium parentum consistit tum in potestate Hrgendi actiones liberorum, tum in Iure eos coercendi, quod tamen ne quidem in statu nκturali jus vitae or necis continet. VI. Si parentes propter egestatem tiberos alere nequeant, possunt eos vendere, vel o ignorare,s ramen vendam imperium transia fertur in emptorem.
532쪽
pirat imperium parentum, si fiberi ex familia paterni exincesserint, vel ejecti sint. Obligatio tamen pietatis, s reverentia in liberis parpetia
In societate conjugati natara imperium dedit marito. In hac societate ex vi primaeva ineisurioris non tantum uxor marito, sed es maritus uxori dem debet. Matrimonium a Geras sine consensu parentum e aeractum validum es. Hyalitas uxorum, , multo magis polyυtria probabilius ira jure natura prohibita est. Matrimonium inter ascendentes, or destendentes probabilius iure natura taurum ιn trimo graia irritum es. In tinea autem collaterali ne quidem in gradu primo jure natura es irritum. Affinitas etiam ex copula matrimoniali orta non dirimis Iure natura matrimonrum in gradu primo linea transversa, uti me in gradu Πιmo ea recta, s orta D ex copula foro
Idem probabibus dicendum, si orta fit ex copula matrimoniali Etiam legitimum matrimonium quandoque vocatur eoncubina. tus , ct legitima uxor concubInae.
Regulariter in omni consociatione, seclusis pactis, or legibur, pluralitas suffragiorum praevalet. Nisi lex, aut confiuetudo obstet, Ius absentium acrescit prasin-
Utrum Nares dissona sententia conjuno disimit Sentensia quandoque ex quantitate possesonum a mari sient. Potes civitatis rinar nobibere, ne Iubdui venia non im
prata discedant. Vi arrogationis tra feri r imperium parentum in arrua
Itire natura servitas non tantinet jus visa es necis. Etiam hoc jure ex anellia natus sequitur conditionem matris. Recensentur quadamspecies servitutis imperfecta.
533쪽
XXVII. Euanam dicatis servitus publicast XXVIII. Ex causa delicti non tantum singuli libertate pressali, sed etiam populi tibertate civili privari possunt.
Non ranidni in res, sed & in personas originarie jus quoddam
nobis acquiritur, & quidem primo ex generatione, ex quo titulo descendit imperium parentum m liberos; cum enim ipsa natura parentibus obligationem imponat, liberos, quos genuere, educandi, illi autem sine imperio educari non pollit, quia educatio liberorum non in eo duntaxat consistit, ut illi alantur, sed etiam in hoc, ut tanquam creaturae rationales ita instituantur, ut consequantur finem, ad quem a Deo creati sunt, quod sane praestare non possunt, nisi in liberos habeant imperium, ideo naturaruoque parentibus in liberos dedit imperium, quod se non tuncemum exserit, postquam liberi adepti sunt usum rationis, sed &antequam Ad tantam aetatem pervenerint; quam primum enim fieri potest, statim teneris mentibus semina virtutum sunt implantanda,& immoderatae animi passiones ac inclinationes ad malum corri gendae, & cocrcendae; recte enim Poeta canit: ub semel es imbuta recens, servabit odorem Testa diu. . Unde neutiquam assentiri positi nurs Pusten dorso, qui lib. s. cap. a. f. δ. parentum imperium ipsorum libur arum praesumpto consensu,& ita pacto tacito niti arbitratur; quia in eo, qui propter defectuiuusus rationis consentire nequit, lege Civili consensus quidem fingi potest, sed praesumi non potest: jus autem naturae fictiones penitus ignorat, cum fictio sit mera creatura legis civilis.
Competit autem imperium in liberos non patri tantum, sed Aematri, quia natura utrique parentum imponit obligationem liberos educandi, Sc bene instituendi. Accedit, quod causa productiva naturaliter habeat potestatem in effectum a se productum, si illa potestatis sit capax: uterque autem parentum est causa generativa liberorum, & capax potestatis in liberos: ergo etiam utrique in illos Di iijroo by Corale
534쪽
illos ccimpetit potestas, & imperium. Si tamen inter se contendant imperia, praefertur patris imperium, 9on quidem praecise propter praestantiam sexus ut putat Grol. g. r. sed potius, quia pater plus confert ad generationem prolis, quam mater, & simul ipsam matrem sub imperio suo continet. Planc si pater praeciperet ali-ruid liberis, quod esset contra jus naturae, aut divinum, vel etiam, is viveret in statu civitatis contra legem superioris potestatis humanae, hoc casu utique ipsa sana ratio dictaret. patri talia praecipienti obediendum haud esse, ac proinde si mater Contrarium praeciperet. imperium matris esset praeferendum, quia patris imperium in tali casu nullam habet efficaciam obligandi.
Objectum imperii parentum sunt liberi, quamdiu manent pars familiae parentum; postquam enim ex familia parentum excesse. runt, finitum est imperium parentum, & liberi in omnibus suntiui juris. Unde cum Reges qua tales non amplius sint pars familiae parentum, sed ipsi parentes filio Regi in civili ordine sint su jecti, ideo non possunt actus, quos filius jure Regio exercet, eo nomine irriti dici, quod is parentes habeat. Manent ergo liberi tamdiu duntaxat imperio parentum subjecti, quamdiu manent pars familiae. Ubi tamen refert, utrum Imperfecti etiamnum judicii sint, vel jam perfecti. Tempore imperrecti judicii omnes liberorum actiones sub dominio sunt parentum, cum enim se ipsos regere non possint, natura potestatem eos regendi dedit parentibus. Tempore autem perfecti judicii imperio parentum non aliae subsunt actiones, quam quae ad familiae paternae, aut maternae statum aliquid momenti habent, in caeteris autem actionibus, velut in eligendo vitae genere, liberi ab imperio parentum non amplius dependent. Gros. g. a. num. I. g. s. se L
Quamvis autem tempore impersecti judicii omnes liberorum
actiones sub regimine parentum sint, nihilominus tamen hoc etiam tempore capaces sunt dominii in res, quae jure donationis, succes- soniε, aliove titulo ipsis deseruntur; . licet enim propter desectum
535쪽
usus rationis non possint . propria voluntate acceprate, possint tamen acceptare Voluntate aliena, scilicet voluntate parentum, si hi vivant in statu naturali; si vero existant in statu civili, etiam v Iuntate Reipublicae, cujus pars sunt, quae voluntas parentum aut Reipublicae in aestimatione morali pro voluntate ipsorum liberorum habetur; interim tamen propter defcctum ulus rationis ipsi
per se dominium exercere haud possunt, sed parentes, nisi in statu
civitatis aliud lege civili sit Cautum, tanquam ab ipsa natura constituti tutores bona liberorum administrant: aequitati tamen naturali neutiquam repugnare videtur, ut saltem tantisper, quousque
liberi bonorum suorum administrationem ipsi suscipiunt, parentes illis uti, frui,& liberos ex iis alare possint. Fallitur ergo hauddu- hie Henniges. ad cit. g. a. dum putat, res omnes Iiberorum acquiri patri in statu naturali. At primo exemplum arrogationis ab eo adductum civile tantum est, non naturale. Deinde ipsius discursus pIus probare non Videtur, quam quod pater extra Rempublicam vivens tanquam caput familiae haud secus, ac Rex in Republω Ca, habeat altum, de superius dominium. Sed hoc non tollit d.
Effectus imperii parentum consistit in potestate dirigendi actiones liberorum, quae etiam jus cocrcendi compIectitur, cum imp rium fine potestate cogendi, & inobedientes, ac refractarios coe cendi dari non possit. Utrum autem potestas coercendi eo usquci extendi possit, ut pater extra omnem Rempublicam vivens libero si crimen morte dignum commiserint, etiam poena mortis afficer queat adeo expeditum non est. Affirmativam tenet Pusse dors lib. o. cap. a. q. II. Item Henniges a g. a. hoc e P. N gativam vero Dn. GletIe in assert. Iuriae asserto σ- ω DΠ- 'Schmier in I. P. U. lib. r. cap. a. sca. a. q. T. Num. s . O se . Quam sententiam veriorem esse arbitror, cum randa potestas alfelicem statum familiae noruideatur esse necessaria; potest en mi pater filium, qui mortem meritus est, non tantum exhaeredare, sed
di omnino ex familia ejicere. Quod si ejectus familiam rurbet, adversus eum tanquam hostem non tantum bellum defensivum, sed de vindicativum geri potest, adeo ut si vitam, aut res nostras
536쪽
aliter tueri non possimus, vel injuria nobis illata tam gravis sit,
ur mortem mereatur, eundem etiam interficere liceat.
Quod si forte parentes tanta premantur egestate, ut liberos. quos alere tenentur, non possint alere, hoc Casu eos, praesertim reservato jure retrahendi, etiam vendere, & multo magis oppignorare pollunt; cum natura jus det ad omne id, sine quo obtineri non potest, quod ipsa imperat: S utique ipsa ratio recta dictar, vitam libertati praeferendam esse, si vel vita, vel libertas sit amittenda. Grol. g. f. cili tamen in eo assentiri' haud possum, quod is putet, imperium paternum ita sequi patris personam, ut nullo mo. do ab eo avelli, &in alterum transferri possit; si enim is filium vendat, imperium non amplius retinet in eum, sed illud transse . tur in illum, cui filium, vendidit. Tenentur quidem parentes non tantum liberos alere, sed etiam eosdem bene educare, ita instituere, ut consequantur finem, ad quem a Deo creati sunt, quam etiam ob causam natura parentibus in liberos dedit imperium. At .
postquam tanta urgente necessitate eos vendiderunt, & ita ex sui dimiserunt familia, ac in potestatem alterius transtulerunt, eos amisplius educare, & instituere non possunt: ergo nec imperium amplius in eos retinent, quia cessante fundamento imperii cessat Mipsum imperium. Interim tamen in tali extremae necessitatis Casu parentes jure naturae ad hoc saltem obligatos esse credo, ut, quantum possibile est, liberos vendant ei, apud quem probabilis spes
est, eos bene educandos, & instituendos esse.
Exspirat imperium parentum, si liberi ex familia paterna eracesserint, nec enim imperio parentum diutius subsunt, quam quousque manent pars familiae. Quamvis autem parentes liberos, si vel refractarii sint, ita ut nulla prudens supersit spes emendationis, vel si grave admodum crimen commiserint, aut se ipsos alere possint, nec educatione amplius opus habeant, etiam invitos ex familia ejicere possint, liberi tamen non nisi cum bona parentum venia
discedere debent, praeterquam si pater nullam justam haberet cath L fam
537쪽
sam eos restituendi; tunc enim etiam eo invito se separare, & vel propriam instituere familiam, vel in alienam trauli re possunt. Quamvis autem liberi sibi ipsis de alimentis prospicere queant, aut aliunde jam habeant, unde se sustentent, non tamen patcr hoc ipso eos statim dimittere tenetur; quid si enim parum capaces essent ad dirigendas proprias actiones, sed multa adhuc hac in parte linfis deessent ρ Nemo sanc hoc casu dixerit, liberos etiam invito Patre se ab ejus familia separare posse.
Caeterum Iicet imperium parentum finitum sit, obIigatio tamen pietatis, dc reverentiae in liberis perpetuo durat, quia causa ejus perpetua est; fundatur enim immediate in jure parentum, jus a mrem parentum in titulo generationis, qui titulus perpetuo durar, ac proinde etiam jus ex parte parentum, & obligatio ex parte liberorum perpetuo durar. Fundatur quidem etiam imperium parentum in liberos mediate in titulo generationis, at obligatio liberos, quos genuere, non tantum alendi, quod etiam bruta faciunt, sed praecipue tanquam creaturas rationales bene educandi, & instituend Ob quam causam natura parentibus immediate dedit imperium , perpetua non est, sed fines suos, ac terminos habet: finita ergo hac obligatione etiam finitum est imperium.
Secundo jus Oritur in personas ex consensu, & quidem veI emconsociatione, vel ex subiectione. Consociatio maximὰ naturalis est coniunctio mariti, & uxoris, in qua societate natura imperium dedit marito, in cujus familiam uxor transit, tum quia maritus petis loquendo judicio, & dotibus ad imperandum necessariis praestantior esse solet, quam uxor; quidquid enim masculinum, inquit Aristoteles lib. r. Podit. cap. y. naura magis factum ad xmperandum farmineo, tum quia naturale est, ut agens moveat passum, & cati a principalis suum instrumentum. Maritus a titem in generatione habet se per modum agentis, & Caesar principa Iis, uxor vero pcr
538쪽
X 'Enascitur societas conjugalis ex conventione, qua mas, & kemina sibi mutuo jus tradunt in corpora sua ad usitin humanae generationis. Fidem ergo conjugalem non tantum uxor marito, sed Sc maritus uxori debet, ac proinde nemini licet plures simul ducere uxores. Putat quidem Grol. In g. p. pluralitatem uxorum a Christo demum fuille prohibitam, in veteri autem testamento nullam extata legem, viae hoC prohibuerit, dc ideo viros etiam sanctissimos plures una habuiste uxores. Deinde addit, volenti uxorem suam dimittere Drauron. a . etiam modum dimittendi fuisse praesciriptum, ex quo satis apparere arbitratur, quod oli in matrimonium non niti talis fuerit cohabitatio maris cum foemina, qua, ut loquitur in cit. g. I. num. a. foemiram constituerit quasi sub oculis, s custodiat matriti, intellige quoad usum humanae generat lonis, ita ut foemina quidem fuerit obstricta mari ad fidem, non autem versa vice mas foeminae. At multum in hoc fallitur A. nam eum Deus in paradiso instituit matrimonium, non nisi tinnira Cum una coniungi voluit, Veluc patet ex Genes cap. a. vers a . N Matth.
I o. vers. s. ubi Christus, non legistis, m quit, quia qui fecis hominem ab initio, masculum, o sarminam fecit eos, o dixit r propter hol dimittet homo patrem , o matrem, es adhaerebis uxori sua, ct erunt duo
in carne una. Quod autem in veteri testamento viri etiam sanctis simi plures una habuerint uxores, factum est ex concessione divi, na; quamvis enim ex institutione primaeva matrimonium tantum sit. coniunctio unius cum una, potuit tamen Deus tanquam supremus dominus uni viro jus dare in corpora plurium toeminarum.
Similiter licet matrimonium ex vi primaevae institutionis sit indisso. Iubile, potest tamen Deus permittere, & Iudaeis propter duritiem cordis eorum per Mosen quoque permisit, ut possent dimittere uxores suas, ab initio autem, inquit Christus cit. eap. I p. non fuisse quibus verbis manifesia provocat ad primaevam matrimonii institutionem, quam Christus restituit.
Caeterum quamvis liberi peccent, si non consultis, aut dissei tientibus parentibus, sine susta causa igatrimonium contrahant,h 3 matri
539쪽
matrimonium tamen ita contractum validum est, & ideo recte 'PP. sacri Concilii Trident. anathemate damnant omnes illos, qui matrimonia a filiisfamilias i sine Consensu parentum Contracta a Dfirmant irrita esse, & parentes ea rata , vel irrita facere posse. Iessa 4. cap. I. in princi' de reformat. matrim Ratio est, quia liberi in eligendo statu non dependent ab imperio parentum, sed sui juris sunt. . Nec obest, quod pecCent, quia ex hoc non statim inferri potest, matrihaonium esse irritum. multa erum prohibentur, quae, si fuerint facta, obtinent roboris firmitatem. Sic cum voto castitatis sirinplici matrimonium contrahere prohibitum est, si tamen contractum fuerit, valet. Sic etiam prohibitum est, rem ultra iustum pretium vendere, non tamen propterea talis venditio est irru ta. Non aliter igitur actus jure naturae est nullus, quam si vel deficiat potestas, aut voluntas, vel adsit incapacitas ex parte materiae, vel denique turpitudo duret in eflectu, velut latius explicavimusii. i. e. i. in Iure Publico Universali, quorum tamen nullum in proposito
ob. seqq. XII. Diximus paulo ante, pluralitatem uxorum vi primaevae institutionis matrimonii in paradiso factae prohibitam esse, utrum autem etiam ipso jure naturae prohibita sit non adeo expeditum este videtur ; negant enim haud pauci, plures tamen assirmant, quorum
sententiam veriorem esse arbitror; nam primo adversatur pluralitas uxorum pacificae, &tranquillae conjugum cohabitationi, exem-
. plo sint Sara de Agar Genes a I. Rahel & Lia Gene . so. Deinde adversatur etiam fini primario matrimonii, scilicet generationi prolis, saltem hactenus, quatenus illi, qui Cum pluribus commiscentur, saepe redduntur. steriles, S in foecundi. Sic testatue Suidas, Salomonem ex mille foeminis non nisi unicum filium,& duas filias suscepisse. Denique tametsi prolis generatio non
impediatur, educatio ramen non erit immunis ab omni discrimine, vix enim continget, ut una non magis diligatur, quam altera: haec ergo, quae prae aliis diligitur, facile affectum, & curam paternam pro suis potissimum liberis poterit impetrare, & essicere. ut caeteri negligantur. Multo magis poly viria, seu pluralitas virorumae . Dis tiroo io Sc
540쪽
rum jure naturae prohibita est; repugnat enim primo generationi pro- ' .
Iis, cum foemina, quae pluribus se commiscet, vel nunquam, vel rarius pariat, ur paret in meretricibus: est autem generatio proli S finis matrimonii primarius. Secundo adversatur educationi prolis; cum enim non constaret, quisnam ex pluribus maritis ejus pater esset, nullus eandem tanquam suam teneretur agnoscere, Sceducare, &ita educatio ab omnibus negligeretur. Tertio denique ad Uersatur tranquillae cohabitationi, dc paci conjugum, qui est finis matrimonii secundarius. Confer Dia. P. Schmier P. s. des in . se matrim. p. a. sict. s. f. a. s s. D. P. Pichler adiit. desponsa duorum num. P. Osqq. Da. P. SChmal Egrueber ad eund. iii num. I a. Sc alios.
Majus dubium est, quousque matrimonium inter personas sata- η guine conjunctas jure naturae prohibitum, de irritum sit e In hac quaestione facile omnes conveniunt, matrimonium inter Patrem Ec filiam, matrem Sc filium, non tantum iure naturae illicitum, sed etiam invalidum esse. Dixi I. tale ma ramonetam ess e uocitum; adversatur enim reverentiae, quam Iiberi jure naturae parentibus debent, nam maritus, qui superior est lege matrimonii, illam reverentiam praestare non potest matri, quam natura exigit, nec potri filia; Iicet enim in matrimonio inferior sit, ipse in tamen matrimonium in Ie in inducit societatem, vi cujus non tantum vir in corpus mulieris, sed dc mulier in corpus viri dominium traber, ac . per consequens necessario reverentiam, quam fiIia patri debet, ex cIadir. Et sane ab ejusmodi conjunctione Gentes moratiores omnes semper abhorruerunt, quem horrorem, & aversionem non nisi recta ratio potuit instilIare, cum bruta a concubitu cum parentibus' non soleant abhorrere. Dixi II. tale matrimonium etiam esse invalidum , ratio est, quia turpitudo perpetuo durat in effectu, cum taIe matrimonium non tantum turpe sit in contrahendo, sed etiam, ω multo turpior sit ejus usus, ac proinde ipse valor est contra jus
naturae. Utrum autem matrimonium etiam inter uIteriores alcen
dentes, Sc descendentes lineae rectae jure naturae irritum siti Non aeque expeditum est; sunt enim, qui putant, matrimonium in linea rem irritum esse in infinitum. Alii censent, impedimentum hoc Di tiroo by Gocrate
