Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

hoc dirimens durare tamdiu, quamdiu durat amicitia, & communicatio proprietatum individualium. Rursus alii existimant, illud non excedere gradum vigesimum. Nonnulli illud extendunt ad gradum septimum, alii ad gradum tantum secundum, alii denique

docent, ultra primum gradum matrimonium j re naturae irritum

liaud esse, quam postremam sententiam, pro qua post S. Thomain plurimi stant A A. probabiliorem esse arbitror. Ratio est; quia avus non est principium neptis essentiale, sed tantum accidentale. nam ut qui iratus sit, tantum desideratur, ut a parentibus trahae

originem, non etiam ut avum, Sc aviam habeat. velut patet in iij betis Adami, qui nullum habuerunt avum , dc aviam, aC pro Indo per accidens tantum est, quod alicujus parentes etiam habeant parentes. Certe avus respectu neptis non habet rationem genitoris. sed solum rationem causae applicantis genitorem: causa autem applicans causam productivam effectus, non est causa efluctus per se. e

sed tantum per accidens, ac proinde non debetur jure naturae avo . tanta reverentia, quanta debetur patri. Interim negari non potest, quin matrimonium avi cum nepte, &aviae Cum nepote naturalem quandam indecentiam contineat, quae tamen non videtur tanta esse, ut jus naturae propterea tale matrimonium debuerit reddere utitum. Sic etiam indecens est, ut patruus, vel avunculus ducat fratris, vel sotoris filiam , nemo tamen dixerit, tale matrimonium jure naturae irritum esse. Conser Dn. P. Schmier cit. Pan. s. cap. s sect. I. f. . a num. I. inque ad num. . D n. P. SchmalZgrueber ad Nι. de consanguinit. s innit. num. II. cum duob. seqq. Dn. P.Picliter ad eund. Tu. num. I s. s I .

Par difficultas est de gradu primo lineae transversae ι nam quod

mattimonium inter collaterales in gradu secundo, vel ulteriori existentes jure naturae non sit irritum, satis Colligitur ex cap. I. x. de Divors. ubi innocentius III. asserit, infideles, qui in secundo, vel ulteriori gradu consanguinitatis matrimonium conrraxerunt, ad fi-- dem Conversos non esse separandos: ergo tale matrimonium non est jure naturae irritum, alias post convcrsionem utique essent separandi. Dubium ergo tantum est, utrum matrimonium inter fratrem, Disitirco by Cooste

542쪽

fratrem, & sororem contractum ipsoJure naturae irritum sit ' Videtur sententia negans esse probabilior,eo quod frat- S soror non habeant inter se rationem principii,S principiati,sed tantum a communi primcipio descendant: ergo non tenentur tantam sibi invicem exhibere reverentiam, quanta necessaria est ad hoC, ut dici possit, ejusmodi matrimonium ab ipso jure naturae, irritatum esse. Certe jus naturae si non

sit sufficienter promulgatum, tam parum obligat, quam parum obINgat lex positiva, quae non est sufficienter promulgata, cum sussiciens psomulgatio sit essentiale complementum Omnis degis: atqui in proposito jus naturae non est sussicienter promulgatum, cum non modo tanta, si non major, stet auctoritas Pro nostra, quam contraria sententia, sed etiam rationes, quibus adversarii existentiam talis legis naturalis irritantis probare nituntur, facilem recipi ni solutionem. Unde nec ipsi negant, aut negare possunt, summopere dubium esse, utrum detur talis lex naturalis irritans, vel non erisgo hoc ipso tale matrimonium jure naturae erit validum; quia tamdiu pro valore actus pronuntiandum est, quamdiu non certo Constat de existentia legis eundem irritantis. Exemplum talis matriamonii habemus in Abrahamo, de Sara; quamvis enim sint, qui dicant, Saram non fuisse sororem Consanguineam Abrahami, sed fratris ejus Aran filiam, verba tamen Abrahami Genesao. vers. I f. satis Clara esse videntur, ait enim: alias autem vere soror mea es. ia patris mei, se non filia matris mea, O duxi eam in uxorem. NeCadversatur, quod conjugium fratris cum sorore in Levit. cap. In tanquam turpe prohibeatur, ait enim textus: rurpitudinem seroris tuae non revelabis; non enim omnia conjugia, quae hoc cap. prohibentur, etiam jure naturae prohibentur; nam primo sacrum Concit. Trident. Mess. a . can. s. de maIrim. anathema statuit in eos,

qui asserunt, Ecclesiam non posse in nonnullis gradibus in Levitico expressis dispensare: atqui si omnia conjugia, quae in Levitico prohibentur, ipio jure naturae essent prohibita, non posset Ecclesia in ullo gradu dispensaret ergo &c. Deinde in Levitico prohibetur Conjugium amitae, & marterrerae Cum nepote, non tamen prohibetur matrimonium patrui & avunculi cum fratris, M sororis filia, neque prohibetur matrimonium duorum patruelium: si autem matrimonium amitae, & marterterae cum nepote ipso jure naturae

i esset

543쪽

esset prohibitum ,- etiam matrimonium patrui, & avunculi εum fratris, & sororis filo, ac duorum patruelium eodem jure esset prohibitum, cum omnes memoratae personae eodem gradu, scilicet secundo, inter se distent, ac proinde licet in Levitico matrimonium fratris cum sorore prohibitum sit, ex hoc tamen non statim inferri potest, illud ipso etiam jure naturae prohibitum, Se irritum esse. Vocat quidem Deus conjunctiones ibidem expressas ahominationes, de scelera a Gentibus commissa: at hoc tantum intelligi debet de concubitu cum masculis, cum bestiis, cum parentibus, cum nuptis alienis &c. Uid. Dn. P. Schmier se arit. g. . a num. ρ. O g. s. Dn. P. SchmalZgrueber asses. Tu. a num. o. usque ad num. . Dn. P. PMhler ad eund. Tit. num. I s. o seqq.

Connexum dubium est, utrum matrimonium inter assines conistractum aliquando ipso jure naturae irritum sit In hac quaestione satis certum est primo, matrimonium non esse irritum, si assinitas orta sit ex copula fornicaria, tametsi foret in gradu primo lineae rectae, veluti si quis duxisset concubinam sui patris; cum ex Coinpula fornicaria nec reverentia, nec amicitia inter personas amnes nascatur. Deinde etiam satis certum est inter Catholicos, matriamonium nee esse irritum jure naturae in gradu primo Iliaea Gans versae, tametsi assinitas orta sit ex copula matrimoniali, veluti ininter maritum, & defunctae uxoris sororem, vel inter uxorem, & d functi mariti fratrem; sic enim Sanctissimus Patriarcha Jacob tempore legis naturalis duas duxit sorores, Rachelem, & Liam, nec eo nomine tanquam transgressior legiS naturae reprehensus est. Genesast. Deinde Iege Mosaica non tantum permissum, sed etiam praecepture erat, ut frater fratris sui sine liberis defuncti viduam in uxorem oci-

monia cum viciua defuncti fratris ab infidelibus contracta post eorum conversionem non dissolvuntur sed sustinentur. Denique in primo gradu Iineae obliquae jam pIures Pontifices dispensarunt.

Non adversatur, quod Lesic cap. IF- vers. Io. matrimonilim cum

fratris uxore fuerit prohibitum; nam haec non est prohibitio juris naturalis, sed positivi divini. SimiIiter non obstat illud S. Ioannis Bapti-

544쪽

Baptistae ad Herodemi non ficet tibi habere uxorem fragris tui. MMIRI . o Mare. o. quia Herodis frater adhuc vivebat, vel licet jam fuisset mortuus, reliquit tamen is filiam Herodiadem, si autem quis decesserit relictis liberis, matrimonium inter fratrem defuncti, Mejus viduam lege Mosaicii prohibitum erat.

XVI.

Controversum ergo duntaxat est, utrum matrimonium non saltem jure naturae sit irritum in gradu primo lineae rectae affinita. tis, puta inter privignum & novercam, vitricum 6c privignam, socerum, S nurum, generum & socrum videtur probabilior sententia negans; nam primo inter memoratas personas nec datur ratio principii, & principiati, cum omnes a diversis principiis procedant, nec vinculum specialis reverentiae, cum ista propinquitas tantum sit adstititia. non autem congenita: sed neque talis est respectus erga vitticum, qualis est erga patrem naturalem, neque tantus affectus erga novercam, qualis est erga matrem naturalem: ergo deficit omne nullitatis fundamentum. Deinde matrimonium contractum in gradu primo lineae rectae jure naturae non est irritum si aginitas sit orta ex copula fornicaria, velut paulo ante ostendi mus: ergo neque erit irritum. si orta sit ex copula matrimoniali; nam stando in jure naturali eadem est conjunctio, sive copula sit licita, sive illicita. Porro in Concilio Agathensi relato in cap. Reos. I s. Euast. a. o I. matrimonium privigni cum noverca imposterum quidem prohibetur, ante autem contractum non dissolvitur. Similiter in Concilio Epati mensi can. so. iu Aurelianensi I. can. ro, in infidelitate contractum post conversionem praecipitur servari. Denique pro valore matrimonii tamdiu pronuntiandum est, quamdiu non certo constat de existentia Legis illud irritantis. Non adversatur, quod in veteri testamento concubitus cum noverca, vel nuru poena mortis fuerit punitus, Levit. cap. ao. hoc enim acCipi debet de concubitu fornicario, non matrimoniali. Deinde nec obstat illud Apostoli I. ad Corin . s. ubi ait: auditur inter vos fornicatio se ra. sisfornicatio, qualis nee inter Gentes, isa ut uxorem parris sui aliquis habeat. . Apostolus enim loquitur de Casu, quo pater adhuc vivit. Confer Dn. P. Schmier supra eu. cap. s. sin. a. g. . a mkm. I . D n. P.

545쪽

Caeterum ne forte quempiam decipiant vocabula concubinatus, x eoncubina, ita ut quoties illa leg it, statim putet intelligi conjunctionem fornicariam, ideo sciendum est, quandoque etiam inis dissolubilam unius cum una affectu conjugali in iram Consociatio- nem, tametsi verum sit matrimonium, concubinatum tamen, non matrimonium, & quae ita juncta est, concubinam, non uxorem vocari. Ita accipitur Vox concubina in can. . O s. Distina. s . ubi Christianis permittitur aut uxorem, aut iIlius loco concubinam habere. Hoc sensu etiam accipitur hoc vocabulum Genes aso tibi dicitur, Abrahamum filiis concubinarum largitum esse munera, &saepe alibi. Nimirum quae solennitatibus usu olim receptis ducta fuerat, uxor, quae vero sine illis solennirasibus conjuncta erat, comcubina vocabatur.

XVIII. L

Praeter con clatlanem matrimonialem dantur &asae tum p , hIicae, tum privatae: publicae porro aut sunt in populum, aut exi populis. Consociatio in populum Civitas dicitur, quae vero fit ex populis,consurgit ex foedere vel simplici, vel systematico. Habens autem seclassi, pactis& legibus omnes consociationes hoc commuisne, quod in iis rebus, ob quas quaevis fuit instituta, pars major habeat rationem integri, ita ut singulos, qui in illa societate sunt, perinde obliget, ac si omnes unanimi voce consensissent, cujus misy. s.f.ν. tionem in Iure Publico Universali explicavimus. Excipitur seci tas foederatorum, in qua pluralitas suffragiorum, nisi idipsum in ' ' foedere fuerit expressum, non praeponderat, sed necesse est, ut una nimis omnium, & fingulorum consensus interveniat, crim enim quilibet foederatorum summum imperium reoineae, unus nihil j avri Ob ines in alterum.

546쪽

Dix,mus paulo ante, partem majorem habere rationem integrLac proinde si vota sint paria, nihil agitur i cum enim neutra paLs votorum pluralitate alteram Vincat, neutra alteri cedere tenetur, ac proinde eo, quo erat, res manet loco. Quodsi quidam pro pter absentiam, . aut aliter impediti jure suo sustragium dandi uti non possint, Vel uti nolint, eorum jus interim accrescit praesentihus, ita ut, nisi Iex, aut consuetudo obstet, jus universitatis etiam ad unum recidere. & is, si negotium moram non patiatur, universitatis nomine decernere queat; quamvis enim jure Romano irequiratur, ut duae saltem universitatis partes praesentes sint, hoc tamen non videtur este naturale. Grol. f. II. O ao. de ibidem Ziegler de Henniges. XX. Quaestum est, utrum, si plures judices ditanas ferant sententias, illae coniungi possint, ita ut majora consurgant Placet interesse, utrum plane diversae sint, vel una partem alterius contineat. Illae conjungi haud possunt: hae autem in eo, in quo conveniunt. coniungi possunt. Sic si unus reum morte puniendum, alter eum 'relegandum esse prouuntiet, tertius vero eundem absolvat, nulla harum sententiarum, quia plane diversae sunt, cum alia conjungi potest. Egontra si unus reum condemnet in XX. alter in XV. tertius vero eundem absolvat, jam sententia secundi cum sententia primi coniungi potest, ita ut reus sit condemnatus in XV. nisi prudens sit praesumptio, quod is, qui in XX. condemnavit, praecise huic summae intentionem suam alligaverit, ita ut noluerit con demnare in summam minorem I nam hoc Casu sententiae plane eLsent diversa, dc ita textum in L a . f. s. s. de receptis se. 8c in cap. a. de arbitr. issi. temperandum esse arbitramur. Vad. Grol. 3. I p.

Inter socios hic quidem ordo naturalis est, ut, qui prior in societatem venit, praecedat, quem molem etiam in Christianorum Regum, ac populorum societate antiquitus obtinuisse ait Α. ut,

547쪽

institutis caeteros praecederent, hoc tamen perpetuum non esse satis patet. Quod si societas possessionum causa sit in ita , vel saltem ex modo possessionum dignitas sociorum de sumatur, non tantum ordo praecedendi ex quantitate possessionum sumi, sed & sententiae a stimari solent, nisi aliud ab initio, cum in societatem coiretur. intcr socios placuerit. Unde etiam lus Romanum constituit, ut in multis casibus major pars non ex numero personarum, sed ex modo debiti, aut magnitudine portionum, quam aliquis in re habet, desumatur, velut in i R. f. de Pacr. l. r . f. depositi. l. rL 1. de rebus author. Iudic. possidenae Grol. g. a I. ct aa.

XXII.

Omnium autem societatum perfecti is a est civitas, quae maximum itis habet in partes, ex quibus Constat, adeo ut, licet singuli, qui in coetum perfectum coaluerunt, jure naturae libertatem habeatar, etiam non impetrata venia, emigrandi, & domicilium suum alio transferendi, nisi peculiari vinculo sint obstricti, aut e rum discessus vergat in praejudicium Respublicae, hanc tamen libertatem naturalem lege publica restringere, & prohibere postit, ut nullus iubditorum, nisi venia prius impetrata, discedat, vehit, multorum etiam populorum legibus prohibitum esse constat, qui tamen vel vi libertatis naturalis, vel venia impetrata emigrarunt, in eos perinde, ut in. exules, quos propter delictum ejecit, civitas P. s. e. r. nullum. amplius jus retinet, quae Omnia in Jure Publico Universali

. r an. lati iis sunt explicata, quo lectorem remittimus.

quc adn. XXIII. Subjectio ex consensu aut privata est, aut publica. Privata multiplex esse potest, sicut multiplicia sunt regiminum genera. Nobilissima species est arrogatio, qua aliquis ita sed dat in famillia am alterius, ut ei subsit ad eum modum, quo filius maturae aetatis subest patri naturali, quo facto imperium quidem paternum in alia rogatorem transfertur, obligatio tamen pietatis ex parte filii non exspirat, quia, ut supra diximus, ejus causa perpetua est, fundata scilicet in generatione, quae a patre avelli haud potest.

548쪽

Ex adverso ignobilissima subjectionis species est servitus, inquam quis alteri sponte se addicit, ut olim Germani, qui novissimo aleae jactu de libertate contendebant, ubi victus voluntariam ser vitiitem adibat, ut refert Taciti ae Moribus German. eap. a . num. . Ram vis autem olim apud multoS populos domini impune potuerint servos occidere, jure tamen naturae servitus jus vitae, ne. cis non continet, nam hoc jure ex proposito interfici nemo potest, nisi vel in poenam ob commisitim crimen eapitale, vel ad necessariam vitae, aut rerum nostrarum defensionem, sed si in terminis naturalibus Consideretur, in perpetua duntaxat consistit obligatione praestandi operas pro alimentis, M aliis vitae necessariis, ac piro iudenihil nimiae habet acerbitatis, cum perpetua liaec obligatio perpe tua alimentorum certitudine compensetur. Grol. f. a . , a I.

XXV.

Iure Romano, qui ex ancilla nascitur, servilis est conditionis, 'Hia partus sequitur ventrem. Hanc rationem non salis juri naturali congruere, sed si pater aliqua sufficiente ratione cognosci posse, partum, seclusa lege civili, non minus patrem, quam matrem sequi putat A. f. ast. Unde si uterque parentum servitutem seris viat, jus domini in prolem servilem hOC casu ex ipsa alimentorum,&eorum, quae vitae necessaria sutat, subministratione nasci arbitraturi cum enim diu alendi sint liberi ex servis nati, antequam opera eorum domino utilis esse possit, sequentes autem operae sui temporis alimentis respondeant, ideo eos servirutem effugere non posse, nisi pro alimentis, quantum satis est,' reddant. Ita Grol. Nescio autςm, utrum non forte cum Henniges rectius dicatur, quod etiam jure naturae partus sequatur conditionem matris, ut ejusdem fructus; licet enim jus Romanum partus ancillarum ob hominis praestantiam nolit esse in fructu, jure tamen naturae etiam partus serviles inter fructus ancillarum computari possunt, nec enim proprietas vocabuli repugnat. Uti ergo partus quadrupe dum , ita etiam partus ancillarum, tanquam fructus ad dominum

spectabit. XXVI.

549쪽

Dantur & servitutes impersectae, quae vel in diem sunt, vel sub

conditione, vel ad certas res, ut libertorum, qui olim apud Getisma nos teste Tacit. de Moro. German. cap. 2s. num. o. non multum supra servos erant; statu liberorum, qui testamento manumissi sunt sub conditione, quae adhuc pendet; nexorum, & addictorum, qui ob aes alienum creditoribus vel ultro, vel sententia judicis operas praestanti glebae adscriptorum &C. quo A. F. Io. etiam refert eos, qui ex patre libero, & matre ancilla nati sunt, quia scilicet putat, prolem utriusque parentis communem elle. Sed nobis verius viis detur, tales veros esse servos, eo quod, ut paulo ante diximus, a probabilius etiam jure naturae partus sequatur ventreta. Hinc ex adverso qui ex matre libera, ἐκ patre servo natus est, nullo modo

servus, sed seclusa etiam lege civili, liber erit.' XXVII. - , Publiea subjectio est, qua populus, qui sui juris erat, se alteri, vel Regi, vel Optimatibus, vel etiam populo in ditionem dat, ex emplum habemus in Capua, & populo Collatino apud Liv. lib. r. cap. II. se lib. cap. 37.

XXVIII.

Ex delicto denique nascitur subjectio, si quis propter commitasum crimen libertate privetur, & in servitutem redigatur, veluti libertus, qui erga patronum ingratus extitit. l. a. Coae de libeνι. re 'eor. liber. Possunt autem ex Causa delicti non tantum singuli libe late personali, sed N populi libertate civili privari, & in servit tem publicam redigi, ut Gabaonitis accidit. Iosue cap. st.

CAPUT

550쪽

CAPUT VI.

De acquisitione derivativa facto hominis.

SUMMARIA.

I. Ruid requiratur ad alienationem inter vivos e II. Traditio jure natura ad translationem domimi necessaria non est. III. An cr quatenus 6mmum imperium alienari possit e IV. Minores functiones civiles Reges etiam jure haereditario sine consensu populi concedere possunt. V. Bona autem esto fine consensu populi alienare haud possunt. VL Facultas testandi post introducta rerum dominia defendit ex ipse

Iure natura. I.

Cquisitione derivativa aliquid nostrum fit vel facto hominis, I , vel beneficio Legis. Facto hominis per alienationem vel indervivos, vel in mortis eventum. Ad alienationem inter vivos ex pariste alienantis duci requiruntur. Primum est, ut ille jus alienandi habeat. Alterum, urvoluntas alienandi verbis, vel aliis signis externis sufficienter manifestetur; actus enim interni, quamdiu manent inter secreta cordis humani, non sunt idonei ad commercium, &communicationem inter homines. Ex parte illius, in quem fit alienatio; itidem duo requiruntur. Primo voluntas accipiendi, quae voluntatem alienandi quidem plerumque sequitur, aliquando autem, ut in stipulatione, etiam praecedit; censetur enim durare, nisi mutatio appareat. Secundo ut voluntas acceptandi signo aliquo externo declaretur. Grol. g. I. a.

Ius Romanum insuper ad translationem dominii etiam traditionem requirit. l. ao. Coae de Pact. At haec jure naturae necessaria non est, cum ipso jure civili in multis casibus dominium citra traditionem transferatur, ut rei donatae retento usufructu L aδ. Cod. de Donat. rei legatae L G. f. de furt. rei venditae, vel donatae E clesiis, & piis locis, aut civitatibus. I. ult. S. I. Cod. de M. Eccles

SEARCH

MENU NAVIGATION