Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

citra mutuam obligationem recepto, nituntur enim hoc sundamenisto, quod & ripae, & alvei simul atque a flumine derellisti fuere, eo. rum sint, qui proximos fundos possident, quod juri naturae haudquaquam Congruit; si enim flumen publicum est, etiam omnes fluminis partes sunt publicae: atqui partes fluminis sunt etiam ripae, & alveus, ergo &c. Neque audiendi sunt, qui alveum eatenus tantum publicum esse contendunt, quatenus aquam profluentem continet; si enim sub hoc respectu publicus est, etiam publicus erit, postquam aqua exsiccavit, aut cursum mutavit; quidquid enim a populo per universitatem semel fuit occupatum, nec postea privatis assignatum, id manet in dominio populi: ergo cum alveus tanquam pars fluminis per territorium fluentis a populo per universitatem semel fuerit occupatus, nec postea privatis assignatus, manebit is in dominio populi, tametsi aqua exsiccaverit, aut cursum mutaverit. Gror. g. L s st.

VII.

Quamvis igitur Iure Romano incrementum alluvionis ei ce. dat, cujus praedio illimitato adjectum est, jure tamen, naturae tale incrementum cedit populo, cujus sunt ripae, si populus flumen dominio occupaverit, quod in dubio praesumitur, quia tamen ex una parto ejusmodi alluvionum incrementa publicis reditibus plerumque parum momenti afferunt, ex altera autem vicini reri a fluminibus multa saepe incommoda pariuntur, ideo si populus agrum alicui ita assignasset, ut ad flumen usque pertingeret, hoc ipso etiam jus alluvionis concessisse videtur, praesertim si possessores privatis sumptibus ripas soIeant munire. Gror. g. II. O Ia. Pusian dors de I. Nar. ct Gent. lib. o. cap. I. g. Ia.

Quod si violentia fluminis integra terrae pars praedio alieno detracta, & alibi ripae fuerit adjecta, palam est, eam, antequam C aIuerit, prioris domini permanere, & ab eo vindicari posse, pomquam aurem coaluit, idem dicendum esse videtur, quod modo de alluvione diximus. IX.

562쪽

Quod Ius Romanum de insulis in flumine natis constituit, itidem naturale non est, non minus enim insulae, quae vado cohaerent , quam quae Virgultis sustinentur, tanquam pars, & quasi pa tus fluminis publicae sum, si flumen sit publicum, uti enim insula in flumine Privato nata privatorum est, ita, quae nata est in flumis ne publico, populi est, aut ejus, cui populus dedit. Quod igitur 'ICtus in I. a. de flumin. dicit, insulam occupantis esse, si agri sint limitati, non aliter, tanquam naturale reCipi Potest, quam si flumen a nullo populo fuerit occupatum, sed adhuc ab omni

Quod de insulis in flumine publico natis diximus, idem etiam de parte alvei, quam flumen relicta ripa siccam reliquit, vel alveo in totum deserto di ndum est, nam, ut supra diximus, si populus sumen occupaverit, alveus in dominio populi manet. tametsi is aquam profluontem non amplius contineat. Si tamen populus, vel is, qui jus populi habet, agros privatis ita concessisset, ut non alium terminum, quam ipsum flumen haberent, hoc casu simul concessisse videretur, ut posse res eorum agrorum partem alvei prope ripam siccatam sibi vindicare possint. Aliud dicendum, si flumen omnino exaruisset, aut alveo in totum deserto novum fecisset alveum, tametsi enim privati a populo agros ita accepissent, ut ad flumen usque pertingerent, nihil tamen hoc casu ex alveo fibi vindicare poterunt, . sed is manet in dominio populi, quia stumen defecit, ac proinde non potest amplius agros terminare, sed alveus ita siccatus, aut derelictus imposterum tales privatorum agros termiyabit. Groti g. II. O ili. Henniges

Saepe accidit, ut flumen imbribus, vel nivibus auctum in vicinos campos ita se effundat, ut nec ripas, nec alveum mutet, hoc casu proprietatem non amitti recte quidem tradiderunt ICci Romani a licet enim summa pars agri in arenam dissolvatur, manetl3 tamen

563쪽

tamen solida pars fundi inferior, & ut maxime de qualitate aliquid

mutet, substantiam tamen non mutat, non magis, quam pars agri, quae a lacu hauritur, cujus jus non mutari cerrum est, quod autem

possessio amittatur, ita ut ne quidem piscando retineri posse, hoc jurinaturali non congruit, cum enim etiam stagna, & lacus possideri possint, S: possessio eorum per piscationem retineatur, nulla appariret ratio, cur non agri quoque inundati possessio piscando queat retineri. Plane si ager longo tempore mersus esset, nec ulla extarent retinendi dominii indicia, hoc casu facile praesumi potest. eundem pro derelicto habitum esse; quantum vero temporis ad

inducendam derelictionis conjecturam requiratur, natura propter varietatem CirCumstantiarum non determinavit, alicubi tamen Iegibus civilibus hoc definitum est. Vid. Grol. g. Io.

XII.

Accessionis naturalis discretae duae sunt species. Prima est foe- tura animalium; quidquid enim ex animalibus dominio nostro subjectis nascitur, nostrum est, & quidem, si etiam pater in nostro . existat dominio, vel is forte ignoretur, res dubio caret. At quids pater ad alium pertineat, & probabili ratione de eo constet

Hoc casu existimat A. g. II. istum editum etiam ex parte ad dominum maris pertinere. Nobis contrarium verius esse videtur, nam primo scelus, antequam edatur, portio fuit visceriim matris, non patris. Deinde mater in alendo foetu omnia confert de suo, quae & ipsa interim a domino alenda est, domino autem maris, qui foemellam impraegnavit, propterea nihil decedit. Denique mater, dum uterum gerit, non potest nobis eum usum praestare,

quem alias praestat. Plane si quis eum in finem.admissarios alat. utique ipsi pro eorum usu aliquid solvendum est. Confer. Pus en- dors de I. N. s G. supra cis. cap. I. S. . . XIII. Altera species est perceptio fructuum, quem modum aCGuirendi jus naturae ignorat; nam hoc jure bonae fidei possessor fructus ex re aliena percipiendo suos non facit, sed impensas tantum, &operam imputare, & fructus consumptos hactenus compensare, vel

564쪽

- ω - -.H ὶ ο s -- ιν extantes, si aliter ei non fiat restitutio, retinere potest. Quin jure naturae etiam in malae fidei possessore ratio habetur impensarum, ne dominus rei ex aliena jactura lucrum faciat, quod &ICtus agnin

V Accessio artificialis vel pura est, vel mixta. Purae plures sunt species, scilicet specificatio, adjunctio, aedificatio, scriptura, & pictura, qui modi acquirendi itidem omnes iuri naturae incogniti sunt, si quis enim ex aliena materia novam fecerit speciem, ma-- teria, seclusa lege civili, prioris domini manet, forma vero ejus est, qui eam fecit, sive deinde nova species ad priorem rudem materiam reduci possit, sive non, & sive is bona, sive mala fide novam formam in alienam introduxerit materiam, nam, quod ille, qui scit, materiam alienam esse, speciem perdat, haec Causa est, quia jus civile in poenam fingit, eum non suo, sed ejus nomino speciem fecisse, cujus est materia, jus autem naturae nec fingit, quia fictio est mera creatura juris civilis, nec poenas determinat. nec cuiquam per se propter delictum dominium aufert. Similiter, si quis rem alienam suae rei adjunxerit, quod pars minor malori, vel si eadem sit magnitudo, minus pretiosa pretiosori Cedat, non repugnante quidem natura constitutum fuit, juris tamen naturalis haud est, sicut nec est, quod aedificium Solo, scriptura chartae, rabula picturae cedat. Gror. h. Iy. ao. a I. add. Tnomas. μι uae divin. Eb. a. cap. Io. g. AIL O sqq.

species aecessionis artificialis mixtae sunt plantatio, de satio, qui

modi itidem naturales haud sunt, quamvis enim plantata, & con- sta ex Sola alimentum trahant, non potest tamen jure naturae haec ratio efficere, ut in solidum ad Soli dominum pertineant, cum alimentum rei sam existentis, non nisi partem iaciat, quae domino seminis, plantae, aut arboris jus suum non tollit. Gror. g. aa.

565쪽

siuando imperia mes dominia desinant. SUMMARIA.

I. Referuntur turpes errores, quos A. ιn g. Fr. commisit. II. Hares quoad dominii continuationem eadem persona cum defuncto esse censetur. I.

inae A. in hoc eq. tradit, partim supra, ubi de derelictione

egimus, partim in Iure Publico Universali a nobis sunt explicata. Quae vero in g. LI. scripsit, non unum continent erro rem, nam ut coetera ibidem tradita silentio praeteream, ait ille primo, populum Roma rem retinuisse sibi jus probandi, vel improbandi Electionem Regis Romanoriam, ita ut,qui ab Electoribus S.R. I. electus sit, ius quidem habeat Germanis secundum eorum mores imperandi. Rex autem, vel Imperator Romanorum demum fiat, postquam populus Romanus electionem factam approbaverit, hanc autem approbationem edici, & solenniter testatam fieri per Pontificem peculiari coronatione. Secundo ait, Pontificem, vacante imperio, tanquam primam personam populi Rqmani tali tempore liberi, ejus nomine tribuere investituras seu dorum Imperii. Ter tio, si Imperator morbo, aut captivitate impediatur, fungi imperio, posse ei vicarium dari ab ipso populo Romano. Tot sanὸ propemodum errores, quot verba, qui jam dudum a scriptoribus Iuris Publici Romano-Germanici explosi, & refutati sunt. Vid. late

Illud certum est, quod persona haeredis quoad dominii conti nuationem eadem cum defuncto persona esse censeatur. Si quis autem nec inter vivos, nec mortis causa de bonis suis disposuisset, neo ullum ab intestato reliquisset haeredem, omne ius, quod habuit, interiissed, Sc ejus bona, seclusa lege, aut consuetudine, quae ejusmodi Disit iros by COOste

566쪽

modi bona vacantia fisco addicit, primo occupanti cederent. Grol. g. r. O HL

CAPUT X.

De obligatione, qua ex dominis orituris UM MARIA.

ctui rem 'alienam penes se exsantem habet, tenetur, quantum in se es, emere, ut ilia in potestatem domini veniat. II. Cui obligationi semper cedit obligatio ex contractu nara. III. Si res non amplius μια, ιenetur bona fidei possessor, in suantum ex re aliena factus es locupletior. IV. Atii rem ab altero perditam invenit, renetur debisam aetigentiama ibere, ut deveniat in notitiam domini. v. mi rem resi ere ιenesur, nec as eo pretium inventionis praerepotes. VL dii od si dis debitam diligentiam non perveneris in notitiam Aia

mini, non tenetur rem erogare in usus pios, ves in pauperes.

VII. Grum is, qui rem alienam emit, pretium a domino repetere

VIII. Ad quid teneatur, qui rem alienam bona Ade emptam rursus ven. Auit, aut donatam rursus alteri donavit PIX. Bona Dei possessor ad nihil tenetur, tametsi res ejusdem culpa

perieris. X. Praeter rem etiamfructus rei restisuere tenetur. XI. Fructus autem mere civiles nee bona, nec mala dei possessor r siluere tenetur.

XII. Accepsum ob turpem causam jure natura resiluendum hau est. XIII. aod autem ob causiam honestam ex justitia debitam acceptum es, illud danti restitui debet. XIV. Idem dicendum es, si pro opere ex charitare debito, nis istud la. boriosum, velsumptuosumst, aliquid fuerit acceptum.

567쪽

furtivam Use, eam furi restituere possit. ut pretium reo pias XVI. Refelli ν ρηιenlta, qua tra. θι, rerum fungιbIuum dominium sine consensa domini Iransere.

Postquam A. exposuit jus, quod nobis vel in personas, vel res. compulit, progredi cur lata , ad obtig tionem , quae illi incum-hit, qui rem alienam penes ic extantem habet vel ex ea factus est locupletior. Qui se in nostram penes se extantem habet, tenetur, quantum in ipso est, enicere, ut illa in nostram potestatem veniat, sive deinde bona, sive mala fide nactus sit rei nostrae possessionem, etiamsi eandem ex ignorantia forte non repetamus, in quam obligationem omnes in ipsa dominiorum introductione consensisse cen-ieri debent, cum illa ad conservandam pacem, & tranqu:llitatem humanae societatis omnino sit necessaria. Inter eum tamen, quihona, & eum, qui mala fide adeptus est possessionem rei alienae, hoc intercedit discrimen, quod prior non teneatur rem restituere suis impensis, sed sufficiat, si domino indicet, rem apud se este, neque se impediturum, quo minus is eandem recipiat, posterior vero teneatur rem suis sumptibus restituere. Ratio est, quia tenetur dominum omnino indemnem servare, quod non fieret, si is pro recuperanci re sint sumptus facere cogeretur. Gros. g. I. num.

II. . Cum igitur obligatio, restituendi rem alienam suo domino, ex ipso iure naturae dulcendat, ideo obligatio nata ex colur .ictu sempor eidem Cedit; nemo enim contrahendo se aliter obligare potest, quam salva manente obligatione eidem ab ipso jure naturae impolita . . Hin C li dominus rem suam a latrone aut praedone depositam repetur, plaeserendus est dominus cisi bona deponcntis sint publicata, res deposta fisco, tanquam domino, non .ic ponenti restitui debet, nil Iil enim refert, utrum domin ini ex juri naturae, vel civili quaesitum sit, quia sum DCr natur.ii in sua ni retin. t Vid.

c yi. ιο princ. O L. f. deposs. plane, si qui, rem tibi pignori

568쪽

traditam apud alterum deposuisset. Illa non domino ante solutum debitum eandem repetenti, sed ei, qui deposuit, cum ejus intersit, restituenda foret. Grol. cit. g. r. n. . s s.

III.

Quod si penes illum, qui ex re accepta tantum ad restitutionem obligatus est, res non amplius extet, tunc is in tantum duntaxat rcneiatur, in quantum ex re aliena factus est locupletior, quia hactenus plus. alter autem minus habet, quam eum habere Oportet, non patitur autem aequitas naturalis, ut aliquis ex bonis alterius sine ulla ipsius culpa, consensu, aut lege, quae justa ex causa id permittat, lucrum sentitit, de hanc aequitatem ICti Romani extra legum praescripta in multis Casibus, quos A. f. a. recenset, secuti sunt. Ex quibus infertur

Primo, quod is, qui rem ab altero perditam invenit, debitam pro rei qualitate diligentiam ad habere teneatur, ut deveniat in notitiam domini. Tenetur autem ad hos non tantum ex charitate, quae obligat ad cavendum damnum proximi, si sine incommodo caveri pollit, sed etiam ex justitia, quia hoc ipso quod rem, quam alienam esse scit, tollat, se ad inquirendum dominum obligare censetur; nam hoc facto ultro se obligat ad restituendum: ergo etiam ultro si mulse obligat ad inquirendum, cujus res illa sit, qui enim se obligat ad restituendum, etiam se obligat ad omne id, quod ad hunc finem est necellarium, modo in eius sit potestate. Est autem debita inquisitio ad restituendum necellaria, & in potestate inventoris, ergo m. Inferturis.

secundd, quod inventor rem domino restituere teneatur, tametsi hic eidem nolit dare praemium inventionis; si enim non aliger rem restituere Vellet, quam accepto inventionis praemio, directe lucrum quaereret ex re aliena, quod, ut supra diximus, fine consensu domini, aut lege id permittente licitum haud est, & ideo Ctus. in I. I. g. p. f. de furt. recte dixit, eum non probe facere, qqi pretium intensionis peras. m 2 VI.

569쪽

VI. Quod si inventor post debitam inquisitionem non pervenerit

in notitiam domini, multi putant, inter quos etiam est Less. lib. a. de I. O I. cap. I . dubιι. I. num. ρ. eum teneri rem inventam impendere in pauperes, vel alios pios usus. Contraria tamen semientia, quod eandem sibi possit retinere, mihi probabilior videtur; cum enim dominus post longum etiam tempus adhuc comparere possit, censetur is potius velle, ut res ab inventore asservetur, vel bona fide distrahatur, aut absumatur cum obligatione restituendi, quantum inde locupletior factus est, quam ut impendatur ad pios usus sine ulla deinde spe recipiendi, si forte, ut saepe contingit, postea compareat. Confer. P. Haunold. Tom. y. de, o I. ιraa. s. cap. I. Omr es. I. g. s. n. aδ. s seqq. Insertur

Tertio eum, qui rem aIienam authoritate iudicis faciIe ree - perabilem emit, non posse a domino repetere pretium erogarum. Si vero recuperatu difficilem, aut moraliter impossibilem compa-Faverit, V. g. a latrone, pirata &c. hoc casu tantum is repetere p test, quantum dominus pro recuperanda re sua libenter iuerat impensurus, tametsi non eo animo emerit, ut domino restituat, nam ipsa possesso facti recuperatu facilis, quae antea erat difficilis, aurmoraliter omnino impossibilis, pretio est aestimabilis, & hactenus dominus post rem amissam Censetur esse factus Iocupletior. Certe nemo tenetur rem aIioquin perituram alteri gratis servare. Confer. Lesi. cis. cap. I . dubas. s. num. ao. dc Gror. q. p. Infert

Quarto eum , qui rem aIienam bona fide emit, ae rursus vendidit, hactenus tantum ad restitutionem teneri, quatenus pluris vendidit, eum vero, qui rem sibi donatam vendidit, teneri ad rostituendum totum pretium, quod accepit, nisi forte illud prodeg rit, alias non prodacturus. Ex adverse, qui rem sibi donatam rursus alteri donavit, ad nullam restitutionem tenetur, nisi etiam sine hac re tantundem Ouaturus iussier, tunc enim lucrum erit, rei suaei pep Diqitigod by Coos e

570쪽

repercisse. Less. cit. cap. I . dubit. I. m. . s L Gror. g. r. O LInfertur

culpa perierit, quia nec rem haber, nec lucrum ex re: imo nequidem tenetur, si res culpa ejus perierit; si enim hoc saltem casu ad restitutionem teneretur, tunc is teneretur ex injustilaesione; atqui nequidem ex hoc capite tenetur, quia suasi rem suam neglexit, ac proinde damnum proximi ipsi nullo modo fuit voluntarium: ergo&c. O. Dubit. I. m. r. Grol. I. I.

X. Sexto bonae fidei possessorem teneri praeter rem etiam frumis rei, non tantum extantes, sed etiam Consumetos restituere, modo aliis quoque tantundem consumpturus fuisset, nam in hoc factus est locupletior, quod consumptis rebus alienis suas servaverit. Postquam antem jure Romano honae fidei possessor fructus ex re aliena percipiendo suos interim facit. l. I. in pris. q. ae A. R. D. is fructus consumptos restituere haud tenetur, tametsi ex illis I cupletior sit effectus, quia non ex re aliena, sed ex re sua factus est ditior. Nec adversatur, quod fructus tantum interim suos faciat; quemadmodum enim dominium revocabile vi praescriptionis fit irrevocabile, ita etiam per consumptionem hona fide factam fit irrevocabile, ac proinde lucrum ex consumptione natum non amplius retinet naturam fruiscuum exstantium. Grol. g. s.

Plane fructus civiles, qui tantum occasione rei percipiuntur, non autem ex ipso corpore rei proveniunt, nec bonae nec malae fidei possessor tenetur restituere, tametsi adhuc exstarent, stet ex illis facti fuissent locupletiores; uti enim fructus rei rem, ita fructus industriaeandustriam sequuntur. Deinde nec fructus, quos bonae fidei possetar percipere neglexit, is restituere tenetur, quia neorem habet, nec quidquam, quod rei loco succedat. Grol.

SEARCH

MENU NAVIGATION