장음표시 사용
581쪽
obligatio solvendi mercedem fovet peccata; si enim alter sciret, post commissum scelus nullam subesse obligationem solvendi, non committeret scelus. Verum non fovet per se, & directe, sed tantum per accidens, indirecte, S remote, quod Mon obstat, alias dicendunt foret, eum, qui puellae matrimonium promittit sub conditione, si ipsa usum corporis sui concesserit, secuto actu non este ex justitia obligatum ad illam ducendam. Confer P. Haunold. de
XI. At quid dicendum est, si quis alteri pro actione ex justitia debi
ti aliquid promiserit Hoc casu nulla, nequidem actione secuta, videtur nasci obligatio, nam, ut supra diximus, acceptum pro tali actione danti restituendum est, tum quia alias non servaretur aequalitas, cum actio ex justitia debeatur gratuito, tum quia is, qui dedit, non sponte, sed magis Coacte dedisse Censetur. Verum ex hoc, quod acceptum sit restituendum, non potest inferri, promis-lionem esse ipso jure nullam; nam & quod quis metu injusto coactus promisit, & tradidit, restitiai debet, & tamen ex tali promissione jure naturae nascitur obligatio. Deinde inaequalitas non reddit promissionem irritam, sed alter tantum est obligatus ad eam reparandam. Unde arbitror, promissorem quidem hoc casu obligatum esse, alterum autem teneri ad eum liberandum, ita, ut si liberare nolit, promissor jure natutae ab obligatione contracti libere resilire queat. Consentit Grol. f. Io.
Quod si res tempore promissionis nondum quidem sit in pote
state promittentis, possit tamen esse, efficacia promissionis interimm suspenso erit, quia facta esse censetur sub conditione, si in potestatem venerit; &si etiam in potestate promittentis sit, ut conis ditio existat, tenetur is facere, quidquid moraliter aequum est, ut res in ejus potestatem Veniat. Gros. g. .
582쪽
Forma promissionis stat in mutuo promittentis, & promissarii consensu signo quodam externo sussicienter manifestato. Ut igitur promittio jure naturae sit essicax , ω jus in promissarium transferat, requiritur inprimis ejusdem acceptatio, sinet qua promissio nullam vim habet: si enim ad translationem dominii jure naturae
requiritur acceptatio, requiritur etiam ad translationem juris ad rem . Atqui ad translationem dominii jure naturae requiritur acceptatio, ut omnes fatentur: ergo etiam requiritur ad translatio-qςsia juris ad rem. Certe jus ad rem nod minus existit in domi. nio humano, ac res corporali se atqui rem corporalem non aliter acquiro, quam si velim ea udena acquirere: ergo etiam jus ad rem non aliter acquiro e quam si velim illud. acquirere, Deinde obligatio iustitiae pro mensura sua habet voluntatem alterius in suum commodum obligantis: ergo ex promissione alteri facta non aliter
nascitur obligatio justitiae, quam si is promittentem sibi velit effrobligatum. At qui promittentem sibi vult este obligatum, hoc ip- so promissionem acceptat: ergo &c. .Quod si rogatio praecesserit, illa durare, & vim acceptationis habere intelligitur. Non adversatur, quod pollicitatio Reipublicae, vel civitati ex justa causa facta statim obstringat promittentem. l. . . o g. Τ. de Polgicitast.
quamvis enim lex civilis non possit constituere, ut talis pollicitatio ante omnem acceptationem jus ad rem transferat in Rempublicam, aut Civitatem, potest tamen eandem nomine Reipublicae, vel Civitatis acceptare, dc etiam acceptat. Aliter rospondet Gotag. r. . ubi ait, quod lex Romana non dicat, ante acceptationem pollicitationis plenam esse vim, sed tantum revocari vetet, ut a
ceptari semper possit. Idem contingit in collatione beneficii ab Episcopo absenti facta, quae ante acceptationem nullum quidem jus tribuit, in rim tamen ab Episcopo haud amplius revocari potest cap. 17, de Praebend. in 6. Promissio igitur non aliter jure naturae producit obligationem, quam si fuerit acceptata, & a lege civili non irritata. Confer Lest. de FO I lib. a. eap. rδ. Dubis. num. 3 ρ. O seqq. & P. Hau nold. vi I. O I. Tom. s. Trin. s. cap. r.
583쪽
Deinde requiritur. ut non tantum promissio, sed etiam acceptatio signo quodam externo sufficienter manifestetur, ita, ut per se loquendo possit venire ad notitiam promittentis, quamdiu enim manet inter secreta cordis humani, perinde est, acu non esset. Unde non sufficit, donationem per litteras sibi significatam nullo praesente acceptare, sed necesse est, ut acceptatio alicui homini manifestetur. P. HaunoId. ubi Iupra num as.
Dubium est, utrum ad hoc, ut promissio plenum consequatur effectum, necesse sit, ut acceptatio innotescat promissori Placet interesse, utrum satis constet, quod promissor ira sit constitutus, ut tunc demum suam promissionem valere velit, si acceptatam esse Intellexerit, vel utrum non conster. Illo casu promissio non aliter efficax est, quam si acceptatio promittenti innotescat. Hoc autem casu distingui debet inter promissiones mere gratuitas deliberales de inter otietosas, ubi alter vicissim aliquid, promiti re debet. In promissionibus mere liberalibus in dubio praesuis mstur, quod promissor suam promissionem statim valere veIit, si alter eandem debito modo acceptaverit, tametsi acceptatam non intellexerit, quia de hoc cognoscendo donans non solet multum esse sollicitus, cum ipsius nihil, aut saltem parum intersit, utrum stiat, donationem fuisse acceptatam, vel non fuisse acceptatam, ac proinde non videtur is beneficium suum velle ad hoc restringere, Mi non aliter habeat vim, quam si acceptatum esse sciverit, sed potius censetur velle, ut donatio statim valeat, quam primum d hilo modo illa fuerit acceptata. In promissionibus vero onerosis praesumitur promissor non aliter velle suam promissionem esse efficacem, quam si vel ipse, vel ab eo missus procurator aCceptatam esse intellexerit, cum multum ipsius intersit, ut is stiat, utrum alter repromiserit, vel non; sufficie tamen, ut dixi, si procuratori meo innotescat, nam hoc ipso, qu0d aliquis destinatus se ad offerendam promissis m, eriam destinatus esse Censetur ad recipiemdam repromissionem. Less. ubi supra. num. I. Gror. g. I s.
584쪽
Cum igitur promisso ante acceptationem nullum jus transferat in promissarium, ideo absque injustitia, imo etiam sine vitio Ievitatis, seu inconstantia revocari potest, si revera eo animo facta sit, ut ab acceptatione demum valere incipiat. Idem dicendum est, si promissarius ante acceptationem mortuus sit, quia acceptatio vidαur collata in ipsius arbitrium, non etiam in arbitrium haeredum, utpote ad quos promisso directa non est, ac proinde jus a ceptandi est meritissime personale, nec ad haeredes transmittitur; aliud enim est, me velle dare sus ad haeredes transitorium, aliud me velle dare jus haeredibus, multum enim refert, in quem beneficium conferatur. Less. supra eis. Dubis. s. num. II. P. Haunold. allegat. Contr. s. num a . ms . Grot. S. IL AI. . XVII. Quaeres I. utrum 'acceptatio locum habere possit, si minister promissionis, antequam commissum sibi negotium expediret, d cesserit i Placet interesse, utrum is electus sit ad promittendum, vel ad promissionem tantum significandam, seu, quod in idem reiscidit , utrum sit procurator, vel nudus nuncius. Procuratore, re integra, mortuo, nequit acceptatio amplius iocum habere, quia pro missio nec facta est, nec amplius a mortuo fieri potest, quod autem nec est, nec esIe potest, nequit acceptari. Mortuo autem nuncio, cui litterae promissionis indices ad alterum perferendae traditae sunt, promissio, nisi fuerit revocata, recte acceptatur, quia tabellarius non est instrumentum obligationis, sed tantum perlator instrumen-
ti obligatorii, quod per quemvis ad alterum perferri potest. Groias. 1 . in princip. & Pustendori. lib. I. cap. st. S. s.
Quaeres II. utrum ministro promissionis constituto necesse sit, ut revocatio ante acceptationem facta eidem innotescat Placet . rursus interesse, utrum is constitutus sit ad promittendum, vel ad promissionem tantum significandam. Si constitutus sit ad promitatendum , necesse est, ut revocatio eidem ante promissionem inno,
585쪽
tescat, quia jus promittendi ab ipsiuis voluntate pendet, quae neg- dum cognita revoeatione omni culpa vacat, ac proinde mandans promistionem honi fide factam ratam habere tenetur. Si vero constitutus sit illi promistionem tantum significandam, neceste non est, ut revocatio eidem innotescat, sed vim suam habet, tametsi eidem non innotuerit, modo ante acceptationem sit facta; qui enim aliquem ad promi ilionem tantum significandam constituit, solo ejusdem ministerio corporali Vuls uti, adeoque jus prominendi in illum non transfert, sed sibi retinet Less. HcI. Dubit. o. num. . . Groz. cit. f. II.
Quaeres III. utrum donatio, quae fit absenti, acceptari possit,s donator ante acceptationem mortuus sit R. itidem interesse, utrum fiat per nuncium, vel epistolam, vel per procuratorem. Illo casu etiam post mortem donantis acceptari potest, velut patet ex acceptatione haereditatis,&legatorum. Ratio est, quia voluntas nuncio, vel litteris impressa, si ante mortem non sit revocata, post mortem perdurat, & cum ex parte donantis perfecta sit, nihil est, quod acceptationi obstet. Hoc autem casu porro refert, utrum procurator vivente adhuc mandante fecerit donationem, vel non. Si vivente, donatio rursus post mortem recte acceptatur, quia procurator post mortem mandantis nihil amplius agendum habet, si autem post mortem mandantis demum fecerit donatiotanem, quia mandatum, mandante, re integra, mortuo, expiravit, acceptatio frustranea est, nisi procurator ignorans, mandantem mortuum esse, mandatum esset executus, nam hoc casu mors mandantis tam parum obesse videtur, quam parum obest expressa mandati revocatio, quae procuratori nondum innotuit. Leis. ubi
Quaeres IV. utrum acceptare possim promissionem mihi factam de re alteri danda, veluti, si quis mihi promiserit, quod alteri centum florenos dare velit Iure Romano quidem nemo alteri pa cisci potest, nisi paciscentis intersit, vel poena suerit adsecta. At
586쪽
jure naturae talis promissio valet, adeo, ut s acceptem, jus habeam efficiendi, ut ad alterum jus perveniat, si de ille acceptet, & ideo promissor medio tempore promissionem mihi factam revocare haud potest, quamvis ego, si velim, eandem ipsi remittere queam, cum . alteri, autequam is a Ceptet, nullum jus quaesitum sit, nam primo
hic sensus ex una parte juri naturae non repugnat, ex altera autem verbis talis promissionis maxime congruit. Deinde hoc saltem . mea interest, ut alter per me beneficium acquirat. Gror. g. II. num. I. PustendOrf. cit. cap. p. g. s. Consent. Lest. Hleg. cap. II. Duset. 7.
Quaeres V. utrum etiam acceptare possim promissionem in persenam tertii collatam, veluti, si quis dixerit, promitto, me Sem- pronio, te teste, daturum centum florenos Quod si mandatum habeam, vel speciale, vel generale, ita, ut ei jus acceptandi inci sum esse censeatur, dubium non est, quin acceptare possim, &acceptando Sempronio sus acquiram, exigendi centum, quae alter pro misit, nam quod p=curator vitiandati facit, ipse mandans fecisse censetur. Deficiente autem mandato aCceptare non possum, ita, ut acceptatio habeat aliquem juris effectum vel respectir mei, vel respectu illius, in cujus personam promissio collata est, nam mihi noluit se ullo modo obligare, sed me testem duntaxat suae promissionis adhibuit, alter autem, ut suppono, promissionem sibi factam nondum acceptavit, ac proinde, antequam acceptet, promissor pro libitu eandem revocare potest; si tamen tertius promissionem alteri factam, Volente promissore, acceptet, & antequam is, quem spectat promissio, eam ratam habuerit, aut irritam, sine justa causa revocet, videtur is saltem contra fidem facere, ad quam adstrin- gendam testem adhibuit. Gror. cit. 3. II: nam. a. Putandorf, cin
Ex hactenus dictis per se sequitur, quod ante acceptationem promissor, vel in suum, vel in tertii commodum promissioni suae onus adjicere possit; si enim ante acceptationem x tam promissim, M 3 nem
587쪽
nem revocare licet, multo magis licebit onus eidem adiiceret si vero promissio per acceptationem fuerit completa sine consensu promissarii onus amplius adjici haud potest, quia eidem jam jus ad rem quaesitum est sine onere. perfecta donatio, ajunt Imperatores, in L .. Coae de donat. sub moae conditiones posea non capit. Muod si onus promissioni in commodum tertii sit adjectum, promissor illud tamdiu revocare potest, quamdiu tertius non acceptaverit, si autem promissor ante acceptationem a tertio factam decesserit, ejus haeredibus amplius revocare haud licet, sed jus revocandi mortaexspiravit. Grot. S. I p. Less. Durit. p. num. ε . sXXIII. Effectus persectae promissionis ex parte promittentis est obligatio justitiae, ex parte autem promissarii jus ad rem, qui duplex effectus jure naturae nascitur, tametsi in promissione nulla promittendi causa sit expressa, qui enim, nulla expressa causa, promittit aliquid, quod scit se non debere, donare censetur. Grol. 3. a I. Vi-
At quid, si quis alterum daturum, facturumve promiserit Iure Romano quidem talis promissio irrita est, adeo ut promissor no quidem operam dare teneatur, ut alter det, vel faciat. g. I. Ins.
autem naturae, quia inconveniens est, ut promissio serio, ac deliberato animo facta nullum habeat effectum, talis promissio valet. ita, ut promissor operam dare ceneatur, ut alter det, vel faciat, aciproinde si hoc O miserit, tenetur promissario ad id, quod interest, si autem operam omnem adhibuerit, nec quidquam tamen potu rit obtinere, ad nihil tenetur, nisi verba, vel negotii natura strictiorem inducant obligationem. Sic qui dixit, rem suo periculo fore, is non liberatur, tametsi omnem diligentiam moraliter possubilem adhibuerit, ut alter det, vel faciat, 'uia quasi per aversionem praestationem facti alieni in se recepisse censetur. Idem dicendum esse arbitror, si dixerit, se effecturum es O nam & hic non diligentiam latium, dit operam suam, sed estectum ipsum promi. sisto.
588쪽
sisse intelligitur 1 aliud est, si tantum dixerit , se curaturum esse, qui
sane ad plus non venetur, quam ut debitam adhibeat diligentiam, ut alter det, vel faciat. Sed & natura negotii sepe strictiorem imducit obligationem. Sic qui promittit, alterum pro se fide jussit-rum esse, non liberatur, tametsi omnem diligentiam adhibeat, ut pro ipso fidejubeat. l. in . s. a. f. de constit. pecvn. Sic nec liber tur procurator, qui dominum rati habiturum promisit, si in hoo operam suam frustra insumpsit. l. II. f. rem rat. haberi. Sic quoque licet facto tertii liberalites promisto promissor suae obligationi satisfaciat, si nihil ex sua parte omittat, ut factum sequatur, in onerosis tamen non liberatur, sed obligatur ad id, quod interest.
Gror. g. aa. O lib. I. cap. a I. g. so.
Contraria sunt, quae promissionem vel ipso jure nullam, & irritam, vel saltem inefficacem, fle irritabilem reddunt, quo pertinet primo error. contingit autem error, vel circa rei substantiam, vel tantum circa accidentia. Ille substantialis: hic accide ista lis vocatur. Error substantialis, quia consensum tollit, promissionem ipso jure naturae irritam reddit, sive ex dolo alterius provenerit: - sive citra dolum contigerit. Error accidentalis vel movit ad promittendum, ita ut cognita veritate aliquis promissurus non fuisset, vel non movit. Si movit ad promittendum, refert, utrum pro
missio sit mere liberalis, & gratuita vel utrum altet etiam ex sua parte vicissim aliquid promiserit. Si promissio sit merὸ liberalis, ει gratuita, puto illam , detecto errore, pro arbitrio Promittentis revocari posse, tametsi ad promittendum dolo promissarii non fuerit inductus, quia ex communi hominum judicio non aliter Censetur voluisse promittere, quam si factum, quod supposuit, subsie, ac proinde talis error potius substantialis est, quam accidentalis. Si vero promissio non sit mere liberalis, & gratuita, sed alter etiam ex sua parte vicissim aliquid promiserit, ulterius interest, utrum contractus sit in dissolubilis, veluti est matrimonium, vel utrum post sui valorem adhuc rescindi possit. Contractus in dissolubilis abs
lute, & simpliciter valet, licὲt error accidentalis dolo alterius Conintrahentis eidem causam dederit, nam nolitio, quae re ipsa non e . f . . . stitit,
589쪽
stitit, sed solum extitura fuisset, si scivisses rem er se habere, non tollit obligationem, sed, si scivisses, tanti' ustulisset. Plane si
revera ita constitutus esses, ut non aliter veris esse obligatus, quams res ita se habeat, ut putas, utique hoc casu matrimonium propter defectum consensus nullum foret, quamvis in foro externo praesumeretur este validum. Contractus post sui valorem rescin-dibilis, si error ex dolo alterius contrahentis proveperit, vel is dolia tertio commissi particeps fuerit, non quidem jure naturae simpliciter, M absolute irritus est, claudica L tamen, ita ut deceptus liberere lilire possit, deceptor autem eidem stare teneatur, si deceptus eundem servare velit. Ratio primi membri est, quia error, qua
tantum vertatur circa Causam extrinsecam contrahendi, non tollit
consensum, qui sufficiens sit ad naturam contractus, alias non posset contractus stricti juris, cui dolus causam dedit, jure civili este validus, quia quod jure narurae propter defectum consensus nullum, de irritum est, non potest sure Civili esse validum. Atqui contractus stricti juris, cui dolus causam dedit, jure Civili valet, cum ex tali contractu nascatur actio, quam deceptus opposita doli exceptione elidere potest. g. s. Coa. de Inutit. Stipui. ergo &c. R tio secundi membri est, quia deceptor tenetur aufferre incommoda ex dolo nata, ac proinde consentire in distblutionem contra,
Si vero dolus dans causam contractui onerois commissus sit a tertio, altero contrahente ignorante, hoc casu contractus, saltem si jam executioni sit mandatus, nequidem jure naturae ad libitum decepti revocari potest, deceptor tamen damnum decepto illatum resarcire tenetur, si enim hoc casu contractus, ves utrinque, vel saltem una ex parte iam impletus ad libitum decepti revocari pos.set, ideo posset revocari, quia ejus animus ita censetur fuisse limitatus, ut voluerit sibi reservare jus resiliendi, si a tertio sine culpa contrahentis sorte deciperetur. Atqui hoc dici haud potest, alias eadem ratione dici post et, quemlibet contrahentem habuisse etiam animum limitatum ad resiliendum, si per errorem a se ipso do. ceptus seret, atque ita plurimi contractus vacillarent, cum tamen
590쪽
contrahentium securitas Vehementer optabilis sit commercio humano. Dixi: Si contractus saltem jam executioni mandatus sis, si enim res adhuc integra foret iasi. bb. a. de I. O I. cap. I. . Diate. s. num. II. post Palao probabile esse censet, deceptum resilire posse, quod probare vult exemplo sponsaliorum. Sed magna hac in parte disparitas est inter sponsalia, quae tendunt ad 6ontractum matrimonialem, & perpetuam cohabitationem, & inter coeteros contractus, qui pro objecto habent res externas, ubi non tam facile, ut in sponsalibus, praesumitur, quemquam propior errorem. qui causam dat promissioni, sibi jus resiliendi reservare velle, prae sertim cum damnum, secus, ac in sponsalibus accidit, a deceptore resarciri possit. Accedit, quod jus resiliendi a contractu odiosum sit ac proinde interpretatione non extendi, sed restringi debet. Ee
haec dicta sint de errore, qqi causam dat promissioni.
Multo minus error incidens in contractum eundem jure nat rae irritum reddit si tamen ex dolo alterius contrahentis provene
rit, & contractus post sui valorem adhuc rescindi pollit, is claudicat, ita, ut decepto liberum sit a Contractu resilire, non autem deceptori, si deceptus eidem stare Velit, nam, ut supra diximus, d ceptor tenetur auferre incommoda ex dolo nata, inter illa autem etiam hoc est, quod deceptus ex contractu doloso obligetur: ergo deceptor tenetur hoc incommodum auferre, consentiendo in dise lutionem contractus, si deceptus velit. Si autem non provene tit ex dolo alterius, sed uterque contrahens in bona fide fuerit, in pretio tamen forte erratum sit, haec inaequalitas minus habenti resarcienda est, quia utrique propositum fuit, ut quilibet tantundem
habeat. Conferri possunt cum hactenus dictis ea, quae habent Less. eis. Dubit. s. num. aδ. s sqq. & P. Haunold. de I O I. Tom.
. XXVIII. ... Aliam plane viam in hac perplexa materia ingressus est A. g.
qui interesIe putat, utrum promissio fundata sit in praesumptionuquadam facti, quod non ita se habet, vel utrum non sit fundata. κε ' P ulo
