Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

Hoc autem Casu non fit communis, sed finito contractu ille. qui eandem contulit, totam recipit; nam hoc casu Comparatur cum opera non sors, sed periculum amittendae sortis, Ac lucrum. quod probabiliter ex ea sperare poterat. Illo autem Casu pecunia, bc opera in unam velut massam coalescunt. Geteriam quod de opera diximus, idem dc de labore, ac periculo navigationis, de similibus intelligi debet. Less. δε I. O I. cap. as. DALι. a. num. P. Oseqq. Grol. f. num. ἔ, O a. Dn. Gletle ex R. tan. Τ. cap. a num. II.

XXVIII.

Quamvis autem contra naturam societatis sit, ut quis damnum sentiat sine lucro, adeoque talis pactio non valeat. valet tamen Conventio, ut aliquis lucri sir particeps, immunis damni, quo casu contractus erit mixtus ex societate, & ex contractu aversi periculi. ut autem servetur aequalitas, requiritur, ut, qui damnum in se recepit, tanto plus lucri ferar, quam alioquin laturus fuisset. In societate universorum bonorum non consideratur id, quod uni, aut

alteri obvenit, sed quod probabiliter sperari poterat, ac proinde si

spes ex utraque parte fuit aequalis, etiam aequales ferent partes, licet una forte plus, quam alteri obvenerit. Gror. cit. f. a . num. s.

. XXIX.

In societate navali, quam admiralitatem vocant, communis utilitas consistit in defensone adversus piratas. dc hostes, S interis dum etiam in praeda. Ut autem constet, quam quisque partem ferat, te lucri ex praeda, de damni, si quod evenerit, quo & vulneratorum impendia pertinent, ideo aestimari solent S naves, de quae in navi sunt, de ex his una lanama confici, quam quisque jam partem in ea summa habet, pro rata ejus etiam lucrum, de danaianum fert. Gror. g. as.

. XXX.

Plane quamvis jure naturae omnis inaequalitra, quae in Contra-,ctibus utrinque onerosis intervenit, ad aequalitatem reducenda, &id, quod alter minus habet, eidem resarciendum sit, jure tamen

Gentium heta

612쪽

Gentium propter illam inaequalitatem rerum, quae citra doIum conis ligit exactio, aut coactio non datur, ut hac ratione infinitae, de ob incerta rerum pretia inter eos, qui communem judicem non habene, inexplicabiles controversiae praecidantur, quae sane vitari non possent, si ob ejusmodi inaequalitatem a pactis discedere Iiceret. Et ita intelligi debent Ieges civiles, quae dicuns, in pretio emptionis & venditionis naturaliter Concessum esse contrahentibus e circumvenire, sensus enim est, recepti passim moris esse, quod, etsi aIiquis rem ultra justum pretium emat, propter talem ramen lasonem, nisi dimidium excedat, nulla in foro detur actio, sed toleretur, salva interim manente obligatione in conscientia excesilum restituendi, vel id , quod justo pretio deest, supplendi. Gror. ,. ultis

CAPUT XIII.

I. Definstar, se dividitur jusjurandum. II. aut animo alato Iurar, non tene in ex vi juramenti. III. Aut senum animam jurandi habet o ligatur ex juramenω, si en non habeat mimidis se Abgandi. IV. Illud tantum iuraro promitti potes, quod is mi es pust bile, V. Et stertum. vI. Auid si id quod iuraro promiscitur, nis quidem isti irum Ar . majus tamen bonam morale impediat puII. An, O quatenus per creaturas juraWi possis e VIII. Utrum juramentum ab idololatra per falsos dam praestram usi get m. malis ex iuramento nascatur Abgatis ρ

χ. Etiam juramentum meru extortum, laus dolo AIentum olligato- rium es.

613쪽

XIIL Ruamvis obligatio Religionis in haeredes non transeat, s tamen 'juramentum reale fit, haeredes rLud ex pu tenentur. XIV. In Iuratis mutuis promi nibus, si unus stram non servet, nec alter strvare tenetur. XU. Si 3uramentum factum sit in abcsus hominis utilitatem, potes istud as eo remitti. - . XVI. Expirat obligatis Relisionis, si qualitas, sub qua juramentum protitum es, cesset. XVII. Utrum, is quomodo potestas scutaris juramentam relaxara

XVIlI. Ahinam Iuramenta possint irritare IX. A is juratis promi nibus δεηι ista, qua fiunt sub fide Regia, vel Principali.

MAximam vim pollicitationes, promissa, & contractus rob randi apud omnes populos, & ab omni aevo habuit jusjuran dum; nullam vinculum, inquit Cicer. de o e. lib. s. ad adstringendam fidem majores nostri jureInrando arctius ese voluerunt. Potest autem jusjurandum definiri, quod sit invocatio divini nominis in te stimonium veritatis. Aliud est promissorium, aliud assertorium. Promissorium est, quo fututum aliquid promittitur. Assertorium. quo quis aliquid esse, vel non esse, alleverat. Promissorium porro vel est promissorium in specie, vel confirmatorium, quod actum aliquem separatum praesupponit, & ad illum confirmandum interponitur. Nobis in proposito cadium de juramento promitario non assertorio sermo erit, poterunt tamen quaedam etiam ad asser torium applicari. II. Iurare omni jure licitum, &permissum esse, certa, & indubitata est omnium orthodoxorum sentenria, modo, ut Ierem. cap. . ver . a. dicitur, juretur in Iustitia, in judicio, se in veritate. Potest autem jure naturae jurare omnis, qui usum rationis habet, ut tamen surare intelligatur, necesse est, ut etiam animum jurandi habeat. Unde qui

614쪽

qui formulam juramenti tantum legit, aut aliis praelegit, non jurato Sed nec ille jurat, qui an inio deliberato quidem, simulato,

tamen profert verba jurantia, quamvis Contra veracitatem peccet, & si alteri hoc modo damnum intulerit, illud resarcire teneatur, nisi forte per injuriam juramentum fuisset extortum. Less. des se I lib. a. cap. a. Durit. I. num. Iσ. P. Hau nold. Tom. si tracp. . cap. F. controv. s. f. s. num. III. Dissentit Grol. 3. R. qui putat, eum, qtγ animo simulato jurat, ex vi juramenti obligatum esse, nisi sciat, aut probabiliter credat, ab eo, cum quo negotium est, verba aliter accipi. Sed male; quamvis enim verba jurantia animo deliberato fuerint prolata, non tamen fuerunt prolata animo jurandi, & Deum in testena invocandi, sed animo alterum deci piendi: ergo non potest proferens ex vi juramenti esse obligatus, cum essentia juramenti in invocatione divini nominis consistat,

quae in proposito deficit. III. Aliud dicendum est de eo, qui serium quidem animum habet

iurandi, non aurem animum habet se obligandi, qui utique ex juramento obligatur, cum obligatio effectus sit necestarius juramenti promastorii, ac proinde ab eo inseparabilis. Certe nemo potest habere animum Contrahendi, & tamen nolle ex cocitractu obligari : ergo etiam nemo potest habere animum jurandi, & tamen nolle ex juramento obligari. Item nemo potest velle dare damnum, & tamen nolle ex damno dato obligari: ergo nec potest aliquis habere animum jurandi, & tamen nolle ex juramento obligari, cum obligatio religionis non minus, ac obligatio justitiae ex ipso actu, de non ex intentione jurantis dependeat. Ne igitur talis Deum in testem falsi adduxisse videatur, omnino exequi tenetur, quod se facturum juravit. Less. eis. Dubit. s. num. II. P. Hain

nolis. ubi supra n. 77 . se seqq. Grol. f. a. in siis. IV. Materia juramenti promissorii est id, quod jurato promittitur. Potest autem illud demum jurato promitti, quod promittenti est possibile, nam ad impossibile nemo se obligare potest. Quod si

615쪽

aliquid tantum pro tempore, aut ex suppositione impossibile sit, obligatio interim erit in siis pcnso, ita, ut is, qui ex suppositione juravit, Operam, quam potest, dare teneatur, ut quod juravit, possibile reddat, veluti, ii quis juraverit, se pacem facturum esse cum hoste, debet is operam dare, ut alter velit cum ipso pacem facere,

N: ita ipsi possibile fiat, quod juravit. Grol. g. δ. 9 β.

Deinde illud tantum jurato promitti potest, quod juranti est licitum, promissio jurata de re illicita nullas habet vires, cum juramentum non pollit esse vinculum iniquitatis, & licet res, quae tempore praestiti juramenti erat illicita, postea facta sit licita, juramentum tamen nullum, & irritum manet, chm id, quod nullum est, non possit tractu temporis convalescere, nisi causa nova accedat. Grol. g. cf.

VI. At quid si res, quae promittitur, non quidem ilIicita sit, majus

tamen bonum morale impediat etiam hoc casu juramentum nullum esse, putat Gror. g. r. eo quod profectum in bono Deo debeamus, ita, ut esus libertatem eripere nobis ipsis non valeamus. Sed hoc non aliter verum est, quam si juramentum Deo sit factum; fi autem homini factum sit, validum est juramentum, tametsi majus bonum morale impediat, quia ex promissione jurata alteri jus est acquisitum, quod ipsi invito auferri haud potest. P. Haunold. rit. μ' L num. SI a. Claris . Un. P. Schmal Zgrueber ad tit. Iur. careri de Iurejur. num. I .

VII.

Forma iurisjurandi consstit in invocatione Dei in testem ei per creaturas qua tales, seu praecise secundum se consideratas jurari haud potest, vel enim non cognoscunt, quid dicamus, ac Pro Inde restes esse non possent, vel licet cognoscant, non sunt tam eri prima veritas. Dixi qua tales; si enim creaturae considerentur cum respectu ad Deum, etiam per creaturas v. g. per c uin, & ce ram jurari potest, quia tunc in creaturis ipse Deus in testem in v

616쪽

catur, & ita intelligi debet eap. as. X. hsc tit. ubi Pontifex juramenta per creaturas praestita observari jubet. Lest. eis. cap. a. --.D. a. m. Io. adde Gror. g. Io. II.

VIII.

Dsibium est, utrum juramentum per falsos Deos praestitum obligatorium sit, ita ut, si jurans falsum juraverit, vel promissa non servaverit, is pro perjuro sit habendus veluti si ille, qui Jovem Deum este putat, per Iovem juraverit, qui enim scit, Iovem nihil

esse, ille non jurat, perinde enim est, ac si per chimeram iuraret. Alfirmat Grol. g. I a. de recte; talis enim intentione primaria vult jurare per verum Deum, intentione autem seCundaria tantum vult jurare per Iovem, quia credit Iovem esse verum Deum, adeoque jam vult verum Deum invocare in testem. Less. cιt. cap. Dubis. r.

m. s.

Effectias juratae promissionis consistit in obligatione. Est au--tem promisso vel homini facta, vel soli Deo. Ex promissione homini facta praeter obligationem religionis etiam nascitur obligatio justitiae, nisi promissio cx parte ejus, cui facta est, turpitudinem in ipla re jurata includat, veluti si usurae mere lucratoriae juramento promissae sint, tunc enim nascitur quidem obligatio religionis, non autem justitiae, quia exigere usuras turpe est, non autem exactas olvere. cap. debitores σ. X. hoc tit. Ex promissione autem soli Deo facta non nisi obligatio religionis nasci potest, vi cujus is, qui juravit, tantum, qua Πtum in ipso est, efiicere tenetur, ne Deum in testem alicujus falsi adduxeriti, etiamsi ejusmodi promissio Deo facta ut ιlitatem hominum respiciat, veluti si quis Deo jurato promiserit, quod centum flore nos in pauperes e largiri velit, quia promissor ita promittendo noluit pauperibus adversus se jus tribuere. Grol. g. I .

Producit autem iuramentum promissorium obligationem religionis non tantum, si sponte sit praestitum, sed etiam si metu gravi iniusto sit extortum, aut dolo obtentum, modo dolus non: 1 2 sie

617쪽

nullam, & irritam reddit, quia tollit consensum. Hoc tamen i terest, quod obligatio, quae ex juramento promisssorio sponte praestito nata est, non possit invito promissario, nisi causa alia subsit, relaxari, quae autem nata est ex juramento, quod vi injusta extortum, aut dolo obtentum est, ex hac sola causa rutariari potest, quod jurans ad promittendum metu gravi injusto, aut dolo fuerit induin

ctuS. cap. g. X. hoc tu.

Dubium est , utrum is , qui metu gravi injusto coactus v. g. praedoni C. promtiit, momentanea solutione defungi possiti

Negat Grol. Is . num. R. eo, quod verba juramenti debeant inte Iligi cum effectu. Affirmat ex adverso hesia saepe est. rap. a. Dubit. L num. ar. cujus sententiam probabiliorem esse arbitror; aliud enim est solvere, aliud solutum non repetere: ergo qui jurato promisit solvere, non hoc ipso statim censeri potest promisisse, quod solutum nolit repetere. Certe ipse A. fatetur, quod ultra reCeptum laquendi morem non sit extendenda juramenti significatio, extenderetur autem ultra communem l quendi morem, si in proposito solutum non posset repeti: ergo&c. Eodem sane modo Pontifex in cap. o. x de his, qua vi, - .ὼυe causa see. interpretatus est juramentum cujusdam clerici, qui ex metu gravi jurato promisit, renunciare suo beneficio Ecclesi stico, ait enim, eum non obstante juramento beneficium, cui reis nunciaViz, repetere posse, quia vi juramenti non ad non repetendum , sed tantum ad renunciandum tenebatur. Non adversatur, quod verba juramenti cima effectu sint intelligenda, tametsi enim solutum in proposito repeti possit, verba tamen suum habent est ctum, quia per solutionem nummi transferuntur in praedonem.

XII.

Dubium quoque est, utrum Jd, quod contra juramentum fit, illicitum tantum sit, an vero etiam irritum Puto interesse, utrum per juramentum promissorium jus in alterum translatumst, vel non. Si nullum jus translatum sit, veluti si quis juraverit. sminolle testamentum suum amplius revocare, aut mutare.

aduas contra jurameneum factus valet; qui enim jurat, se testamentum Dissiligo 'ν Corale

618쪽

mentum nolle amplids revocare, aut mutare, potestatem de rebus suis disponendi non abdicat, sed retinet, cum haec potestas fundetur in dominio, quod vivente testatore in haeredem institutum non transit: ergo non obstante juramento valide de honis suis aliter disponere potest. Si autem jus in alterum translatum sit, porro refert, utrum idum juS postea in alium transferre tentet, vel non. Si idem, actus contra juramentum factus est nullus, oc irritus, quia Isuod jam in alterum transtuli, non possum amplius in alium trans- erre. Sic qui sponsalia jurata contraxit cum una, non potest amplius sponsalia contrahere cum alia, etsi contrahat, posteriora sponsalia sunt ipso jure nulla, quia idem jus in secundam transferre rentat, quod jam transtulit in primam. Si vero non idem, sed aliud 3us postea in alterum transferre velit, actus Contra juramentum factus illicitus quidem est, non autem invalidus. Sic licet sponsalia

jurata contraxerim cum una, si tamen postea matrimonium contraham cum alia , matrimonium tamen valet, quia per contractum matrimonialem non idem jus transfero, quod transtuli per sponsalia, nam per sponsalia tantum transtuli in primam jus ad rem, Per contractum autem matrimonialem in secundam transfero jus in re, seu dominium in corpus meum in ordine ad senerationem

prolis. Aliter distinguit A. g. Ip. qui putat interesse, utrum sola fides sit obstricta, vel ipsa facultas ad actum abdicata. Illo casu

ait, actum contra juramentum factum esse validum: hoc autem casu esse invalidum. At haec distinctio dissicultatem non tollit; quaero enim, cur si quis juraverit, quod testamentum suum nolit

amplius revocare, aut mutare, actus contra juramentum factus valeat, & non etiam valeant sponsalia, quae contra fidem alteri jurato datam contracta sunt Neuter sane, saltem verbis, abdicat facultatem ad actuin contrarium, sed uterque solam obstringit fidem. Si dicat posteriorem ipso facto abdicare facultatem, non autem priorem, quaero ulterius, cur non etiam prior ipso facto abdicet facultatem Item cur posterior ipso facto non simul abdicet facultatem contrahendi matrimonium cum alia Licet igitur haec distinctio primo intuitu alicui arridere possit, rem tamen non conficit,

ac proinde nostris potius distinctionibus insistendum esse arbitror.

619쪽

Τametsi autem obligatio justitiae ex juramento promissorio nata in haeredes transitoria sit, obligatio tamen religionis in haeredes jurantis haud transit, cum ex virtute religionis non nisi ille obligari possit, qui Deum in testem invocavit. Quid ergo, inquis. si ex juramento sola nascatur obligatio religionis, eo quod jurata

promissio soli Deo sit facta. anne hoc casu haeredes non tenentur iuramentum exequi, si defunctus, dum viveret, id non sit executus N. interesse, utrum juramentum sit personale, vel reale. Si personale, haeredes non tenentur. Si vero sit reale, veluti si defunctus Deo jurato promiscrit, quod C. in pauperes clargiri velit, tenentur haeredes juramentum exequi, non quidem ex obligatione religionis, quae, ut dixi, in haeredes non transit, sed ex obligatione justitiae, quam adeundo haereditarem Contrahunt ouramentum enim reale bona jurantis afficit, qui ergo bona agnoscit, etiam onera bonis inhaerentia agnoscere debet, de ita explicandus est g. II.

XIV.

Contraria juramenti promissorii sunt modi, quibus obligatio ex

eo nata rursus tollitur. Tollitur autem primo, si fides utrinque jurato data ab uno violetur, modo promissa mutuum inter se habeant respectum, ita ut jurata promissio unius juratae promissoni alterius per modum conditionis insit, velut accidit in foederibus, pactionibus pacis; si enim unus foedus, aut Pacem perfidc ruperit, neque alter eidem amplius stare tenetur. Si autem promissa , di vel si generis sint, nec ullum ad se invicem respectum habeant, non tollitur obligatio ex juramento nata tametsi alter suum jur mentum non servet. Gros. q. I s.

Tollitur secundo remissione facta ab eo, in cujus utilitatem juramentum praestitum est, omni enim juratae pronussioni inest conditio, nisi alter, in cujus utilitatem juramentum factum est, jure suo cedere velit, dc hoc non eo dunta at casu procedit, quo alteri

620쪽

ex juramento jus quaesitum est, sed etiamsi nullum jus sit qua situm, veluti si quis Deo promiserit, quod Titiae pauperi puellae pro dote

C. dare velit, si Titia hoc juramentum in sitam utilitatem Deo praestitum remittat, tollitur obligatio religionis ex juramento nata, quia Deus non vult in vitae obtrudere beneficium. Grol. g. I x.

XVI.

.' Tollitur tertio, si quaIitas, sub qua juramentum exactum, vel praestitum est, cesset. Si juramentum militare non amplius stringit jurantem, postquam is miles esse desiit. Sic etiam , qui alicui ratione dignitatis, veI officii obedientiam, & fidelitatem promisit, hoc iuramento respectu e us', cui jura vir, non amplius tenetur, si is ossicium resignaverit, vel ab eo fuerit remotus, retinet lamen juramentum vires suas respectit successoris, ad quem dignitas, &ossicium transiit. Grol. cit. I. In Dn. P. Schmal Zgruebei ad tit. de

Quarto tollitur obIigatio jum menti, si superior juramentum relaxet; quamvis autem potestas saecularis non possit directe jur menta subditorum relaxare, cum juramenti religio sit res spiritu Iis , potest tamen in directe, vel tollendo ab eo , cui juratum est, jus ex juramento quaesituin, vel si ei nullum jus quaesitum sit, vetando, ne quid ex tali juramento accipiat, idque vel in poenam, vel ob publicam utilitatem ex vi eminentis doni in ii. Et hoc senis su relaxat Camera juramenta inique extorta ad effectum agendi. Quin & antecedenter Legislator Civilis suum sit bditum inhabilem reddere potest ad acceptandam iuraram pronDilionem, quo calanequidem obligatio ex Iuramento nasci potest. Gror. g. ao. num,s. adde Less. Aius cit. cap. 4 a. Dubit. I a. num. Io.

XVIII.

Quinto toIIitur iuramentum ejusdem irritatione, quae con n. di non debet cum relaxatione; nam irritatio fit vi potestatis ii minativae, vel quasi, puta, patriae, maritalis, vel domicircae, rei ratio autem, si stricte sumatur, non fit vi potestatis dominativae,

SEARCH

MENU NAVIGATION