Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

inde non potest mercator ex eo capite rem ultra commune, & oris dinarium pretium vendere, quod in comparandis, aut advehendis mercibus damnum aliquod passus sit per naufragium, furtum, i Cendium occ. aut quia vi tempestatum, morbo, vel inundatione diutius detentus in itinere plures, quam alii sumptus fecit. Multo minus illas expensas emptoribus imputare Potest, quas vel lautius, quam decebat, vivendo, vel contra leges prudentiae mercatoriae negotiando sua Culpa fecit; neque enim ratio aequitatis patitur, ut emptores Iuanr Venditorum vcl peccatum, vel infortunium. Videantur praeter Grol. cu. f. r. . num. a. Puffendorf. de .

I. N. o G. lib. s. cap. r. g. Io. & Dn. P. Melchior Fridericli de

Sunt & quaedam accidentia, propter quae rem supra, MI infra

commune pretium vendere, vel emere jure naturae permissum est. Huc pertinet primo damnum emergens, nam Venditor pretium in tantum augere potest, in quantum ex venditione laeditur, Memptori tantum depretio detrahere licet, quantum est damnum, quod ex emptione subit, nam damnum emergens est pretio aestismabile: ergo si vb eo, in cujus grmam illud patior, Compensari

potest, etiam compensari debet, alias sane non servaretur aequali. tas, si enim ex venditione emergat, morali aestimatione auget v Iorem rei vendisae, quia perinde est, ac si illa ta isti valeret, si areis 1em eveniat ex emptione, auget pretium, ac proinde si non haberetur ratio damni, illo Cassi venditor, hoc autem emptor laedere tur. Ut autem damnum imputari possit, necesse est, ut revera ex Venditione, vel emptione nascatur. Deinde, 'ut illud subeam in gratiam alterius contrahentis. Denique praemonendus est emptor, vel venditor, quod propter hoC damnum mihi emergens pretium Commune augeatur, vel minnatur, nam forsan alter, si stiret, venditionem venditori damnosam esse, & damnum sibi ferendum ν nollet emere Αd damnum emergens etiam revocari

potest illa iactura, quam facit venditor, dum m gratiam emptoris Vendit rem, quam peculiari .complectitur affectu, pecustari, inquam. Ram propter affectum duntaxat levem, aut si par esset affectus ergam Precium

602쪽

pretium commune rigorosiuri , plus peti haud potest. . Deinde necesse est, ut affectus ille peculiaris justa aliqua ratione nitatur, ob quam res prudenter tanti possit aestimari, & denique emptor scire debet propter peculiarem venditoris affectum pretium rei augeri. Praeterea etiam supra, vel infra Commune pretium rem vendi, vel emi posse putat. Grol. cit. f. I . num. a. Si illa ingratiam alterius vendatur, vel ematur, alioquin non vendenda, aut emenda. At hoc non aliter admitti potest, quam si venditio, quae fit in gratiam alterius, cum aliquo incommodo, vel molestia venditoris conjuncta sit, aut si ei, qui in gratiam alterius emit, alias non empturus, res parum sit utilis. Confer. Dn. P. Friderich. est. cap. a. num. Ioσ. s seqq. O num. III. & Less. deI. O I. M. a.

Secundo huc pertinet lucrum cessans; eadem enim in propo-sto videtur esse ratio damni emergentis, & lucri cessantis: ergo si propter damnum, quod ex venditione, vel emptione in gratiam alterius' facita nascitur, pretium augeri, vel minui potest etiam propter lucrum cessans augeri, vel minui poterit. Uti autem paulo ante diximus, emptorem, vel venditorem de damno emergente praemonendum esse, ita, & de luCro cessante erit praemonenduS.Dn. P. Friderich. ubi supra num. II I. O seqq. -

XII.

Tertio augeri potest pretium propter periculum non obtinendis utionem: saepe enim venduntur res fide de pretio habita, redata emptori solvendi mora, quae ratio vendendi frequenter Conjuncta est cum periculo perdendi pretium i propter hoc igitur Periculum, modo id revera subsit, & non tantum subesse fingatur, pretium commune augeri potest, nam exponere se tali periculo ominnium judicio est pretio aestimabile: ergo potest pro eo aliquid exigi. Debet tamen venditor emptori indicare, quod ex hoc titulo plus petat, forte enim nollet is eo titulo Muidquam dare. λ Laud tus Un. P. Fridericia num. Ias. o musto seqq.

603쪽

Debet autem pretium constitui in pecunia, alias emptio, & venditio non est, sed negotium in. alium contractum degenerat, quamvis postea, salva manente natura contractus, venditori volenti res alia in solutum dari possit, nam pecunia non in hoc duntaxat sensu functionem recipit, quod unus nummus subire possit vicem nummi alterius ejusdem quantitatis, dc qualitatis, quod etiam in coeteris rebus fungibilibus obtinet, sed in sensu magis generali, quatenus omnium aliarum rerum aestimabilium pretium in se continet, M ita earum vice fungitur. Quemadmodum autem pretia alia ium rerum, quibus indigemus, Propter earum raritatem, aut copiam vel crescunt, vel decrescunt, ita etiam valor nummi quamvis eadem constet materia, & pondere, mutari potest, ut jam plus, jam minus valeat. Grot. S. II.

Coeterum jam supra diximus, traditione ad translationem do- minii jure naturae necestariam haud esse, ac proinde in 'emptione, & venditione statim ipso contractus momento etiam citra traditionem dominium in emptorem transferri potest. At quid si non statim translatum sit, cujus periculo rcS interim eriti an ven- ditoris an emptoris Grol. g. I s. num. I. putat, periculum, Momne commodum interim ad venditorem pertinere, secus ac jus Romanum constituit. Sed male, modo certa res in specie, seu, ut philosophi loquuntur, in individuo sit vendita,& illa sine culpa, ac mora Venditoris perierit, naturali enim rationi omnino Consentaneum est, ut emptor hoc ipso, quod is etiam ante translationem

- dominii velit habere commodum, fructus, & alias accessiones rei sibi venditae, consentiat quoque in incommodum, S periculum. Deinde casuali interitu rei venditae traditio redditur venditori impossibilis: ergo obligatio, quam habuit, eam tradendi, extincta est. Solutio autem pretii non redditur emptori impossibilis: ergo obligatio solvendi extinsta non est, sed manet. Si autem emptor nihilominus pretium solvere tenetur, per se sequitur, periculum ad eum. α non ad venditorem pertinere. Plane si res vendita culpa

604쪽

venditoris, aut post moratu ab eo Commissam perierit, hoc casu damnum utique venditoris, non emptoris est, modo apud emptorem non aeque fuisset interitura, si enim apud eundem aeque periisset, emptori per culpam, aut moram venditoris in effectu nullum illatum est damnum; in dubio tamen, an eodem modo res apud emptorem periisset, praesumendum erit contra morosum vendito rem tam in foro interno, quam externo. Confer post Molin. dc , Lugon. P. Hau nold. de J. O J. Tom. o. tract. Ι o. cap. I. Controv. g. m. yy. O seqq. & D n. P. Friderich. sele cit. trare Part. s. cap. s.

m. ro I. se seqq. item Halin ad mesen c. ad rit. F. de Perica

fert, utrum in unum sit translatum dominium, vel in neutrum sit translatum. Illo casu potior erit, in quem dominium translatum est, sive is sit emptor primus, sive secundus. Hoc autem casu pri- . .ma venditio valet, secunda autem nulla,&irrita est, quia postquam aliquis primo se obligavit ad transferendum in eum rei dominium, non potuit is amplius secundo se obligare ad dominium ejusdem rei in eum transferendum, cum nemo se obligare possit ad injuriam alteri inferendam. Grol. cit. g. I s. num. a. se passim D. D.

XVI.

Superest, ut & quaedam de monopoliis dicamus, quae . a summa potestate ex justa quidem 'causa permitti possunt, si vero justa causa dest, injuria fit subditis, quivis enim jure naturae libertatem habet emendi, a quo vult, &, quod emit, rursus vendendi, quae sine justa causa ipsis adimi, aut restringi non potest. Praeterea si summa potestas uni, aut paucis monopolium permittat, curare debet, ne monopolae vendendo justum excedant pretium, & ideo saltem in mercibus, quae non ad luxum, aut voluptatem serviunt, sed communiter. Reipublicae ad politicam virutam necessariae sunt, pretium, quo ejusmodi res vendendae sint, determinari solet; alias periculum foret, ne vendant pretio iniquo, si determinatio arbitrio monopolarum relinqueretur, unde Respublica' .

605쪽

blica magnum pateretur damnum, quod Princeps vi ossicii sui tenetur impedire. Less. de J. se I lib. a. cap. a I. Dubit. a I. num. I x.

XVII.

Accidit haud raro, ut plures mercatores inter se conspirent, ut nullus eorum minoris vendat, quo casu interest, utrum excedant pretium vulgare summum, vel HOn. Si excedant peccant Con ita justitiam , & ad restitutionem tenentur, quia pretia rerum non dependent ex libidine mercatorum , 'sed vel ex superioris determinatione, vel ex communi aestimatione citra talem Conspiratio item. spectata copia, aut raritate mercium, item emptorum, vel venditorum , & coeteris citcumstantiis. Si Vero non exced ni pretium

vulgare rigorosum, non peccant quidem contra justitiam, peccant tamen contra charitatem. Plane, si quidam alios minis, aut fraude impedirent, ne minoris vendant, hoc casu illi etiam contra ju. stitiam peccarent, ac proinde damnum emptoribus illatum tenerentur reparare; uti enim quivis jus rigorosum habet, ne testatorvi, aut dolo impediatur, quo minus ei legatum in testamento relinquat, ita etiam quivis jus rigorosum habet, ne alius vi, aut dolo impediatur, quo mimis ei rem minoriS vendat. Less. ubi supri. m.

XVIII.

Idem dicendum est, si quidam vi, aut fraude impediant, ne

major copia importetur, ut maneat Caritas in Republica; tales enim injuriam inferunt tum Reipublicae, quae jus habct, ne invectio mercium hoc modo impediatur, tum aliis mercatoribus, quosa probabili lucro impediune, tum denique emptoribus, qui propterea majori pretio rem emere coguntur. Si vero sine vi, aut fraude invectionem mercium impediant, veluti si rogati ab exteris mercatoribus, num itinera sint tuta, & secura, bona fide dixerint, esse propter hostiles excursiones periculosa,&ideo exteri ab importaniadis mercibus absterrerentur, hoc casu eos nequidem contra charitatem peccare existimo. Confer. Lest. num. I s. Disitired by Corale

606쪽

Saepe etiam Contingit, ut unus', Vel pauCi merces alicujus cetatae speciei in maxima quantitate pretio vili tunc currente coemant, ut postea cogitatur alii emere pretio majore ob defectum mercis ab aliis comparabilis, estne hoc licitum, vel illicitum Sensus autem 'quaestionis non est, utrum hoc Casu pecCetur contra Charitatem. sed utrum peccetur contra justitiam P. Hau nold. supra est. ream Io. cap. I. conir aff. num. a7Ι. putat, non peccari contra justitiam eo quod tales utantur jure in coemendo, & vendendo omnibus communi, addit tamen hanc notabilem limitationem, modo postea vendendo non excedat pretium rigorosum, quod fuerat eo tempore, quo hasce merces cocinerunt. At si actio, ex qua provenite. g. caritas annonae, non est contra justitiam, cur non possunt vendere eo pretio, quod supposita caritate justum est Utique ante exortam caritatem non tenebantur ex justitia vendere, quia ad hoc pacto se non obligarunt, nec cives habuerunt jus rigorosum ad emendum, nisi ipsis vendere volentibus: ergo nec Coemendo, nec nolendo vendere peccarunt contra justitiam. Sed hoc Theo

logis discutiendum relinquimus. Et haec dicta sint ad g. I s. XX.

Emptioni & venditioni proxima est locatio, & conductio, vicujus usus rei, vel operae personae pro certa mercede conceduntur. -

In locatione rerum spectato jure naturae sterilitates, & alii casus qui usum impediunt, damno sunt conductoris, non locatoris, qu enim rem alteri locat, eidem quasi vendit facultatem utendit ergo si eandem tradiderit, non possitnt non tales casus ad conductorem quasi emptorem pertinere. Spectato igitur jure naturae non ten tur locator ob sterilitatem, vel similes casus pensionem remittere, si spei fructuum, aestimato simul periculo probabili futurae stetit ita tis penso sit proportionata. Grol. g. II. Halin ad mesenbec. adris. f. locat. conduci. m. Isi. P. Haunold. cit. Iraia. Io. cap. . num

r XXI.

607쪽

In locatione operarum si una, eademque opera pluribus aeque utilis esse possit, ut itineris susceptio, permissam est, eandem sin gulis in solidum locare, & a singulis illam mercedem exigere, quam ab uno exigeret; fi enim singuli ex opera eandem utilitatem habent, quam haberent, fi uni soli suisset locata, etiam eadem merces exi .gi porest, qua exigi posset, si uni soli sursset locata. Atqui singuli eandem utilitatem habent, hoc ipse, quod' ponatur, operam ruribus aeque esse utilem et ergo &c. ac proinde, quod opera uri,icata alteri quoque prosit, mere per accidens est. Certe si proprii, negotii causam aliquo ire velim, omnes fatentur, me posse ab alio, qui me eo vult mittere, ramum pacisci, quantum pacisci possem,ti proprii negotii eausa iturus non fuissem: ergo idem dicendum est de eo, qui ex pacto cum quodam inito alio ire debet. Less. UR

XXIL Si res, aue opera in gratiam alterius locetur , ver conducatur se alias non locanda, aut conducenda, putat Gror. em g. mercedem augeri, vel minui posse. At hoc non aliter admitti potest, quai si, ut supra de ejusmodi emptione, & venditione dixi, locatio, Meonductio cum aliquo incommodo conjuncta, vel res, aut opera conducta conductori parum utilis sita.

XXIII. '

Progreditur jam A. ad mutuum, ubi omnes Cathosci uno oro docent, usuras lucrarorias non tantum jure Divino, sed & jure naturae veritas esse; si enim ultra sortem principalem aliquid exigi posset, tunc ex eo capite posset exigi, quod mutuans privet se jurentendi, & illud transferar in mutuatarium. Atqui ex hoc capite nihil ultra sortem principalem exigere potest, quia jus utendi rebus, Kngibilibus non distinguitur ab earum dominio, ac proinde si proiapter translatum dominium nihil ultra. sortem principalem exigit potest, nec aliquid exigi potest propter translatum jus utendi. Aliudiast in rebus non langibilibus. Quarum usus non sonsistit in abusulic

608쪽

licet enim commodatum aeque debeat esse gratuitum, ac mutuum. ulus tamen rerum non fungibilium separabilis est a dominio, adcoque si rerum non fungibilium usus pro certa mercede Concedatur. id injustum non est, sed contractus tantum in aliam speciem transit, si enim usus gratis concedatur, commodatum est. Si vero pro certa mercede. Vocatur locatio, de conductio, utroque tamen casu dominium manet penes concedentem. Hoc argumentum infri gere conatur Gror. g. ao. ex eo capite, quod etiam i quasi usus fructus consistat in rebus ipso jure consumptibilibus, & tamen sit jus pretio aestimabila, cum certum sit, quod si quasi usufructuarius hoc suum jus proprie rario cedat. is eo nomine pecuniam exigere possit. Recte, at quid hoc ad rem' non enim dicimus, jus absumendi rem mutuo datam non esse aliquid pretio aestimabile, sed tantum non polle aestimari aegra id, quod datum est.

XXIV.

Usurae autem moratoriae, & compensatoriae omni jure justae, & licistae sunt, velut Communis tenet Theologorum, &Canon istarum sententia. Controversum tantum est, utrum secluso omni alio titulo, vi consuetudinis, vel legis humanae moderatum asiquid, veluti in nostro imperio V. pro C. ultra sortem principalem in foro interno exigere licitum sit Negant plerique. aifirmant ex adverso P. Hau nold. de s o I Tom. I. tria 2. st. cap. I. Comrov. ro. nam. a I. sseqq. Dia. Gletle in assert. juriae asseri s.. Clarissi Dn. P. Vii. Pich-ler ad tis. Iux. Can. de inur. --δ. se seqq. quorum sententiam ad tranquillandas multorum conscientias omnino amplectendam esse arbitror; potest enim legislator humanus vi alti, & eminentis dominii de bonis subditorum disponere, prout exigit salus, & felicitas Reipublicae: ergo si exigat, ut moderatum aliquid ultra sortem principalem exigi possit, potest legislator humanus id permittere. Atqui salus, & felicitas Reipublicae hoc exigit, tum ut litibus, &controversiis, quae alias super damno emergente, lucro cessante. vel periculo amittendi sortem nascerentur, via praecludatur, tum ut subditis media suppeditentur declinandi mala imminentia, quae saepe alioqui declinare non possente ergo &c. Certe si jus naturae prohibitivum respiciat talem materiam, quae pendet a voluntate' r 1 ' humana,

609쪽

humana, potest illa ita immutari, ut, quae antea erat prohibita, jam non amplius sit prohibita: atqui in proposito jus naturae prohibitivum respicit talem materiam, quae pendet a voluntate legislatoris humani: ergo potest ab eo ita immutari, ut non amplius sit prohibita. Uti ergo statuere potuit, ut rem alienam longo tempore possessam necesse non sit, priori domino restituere, ita etiam statuere potest ἰ ut ultra sortem principalem aliquid exigere liceat, quia res usuris obnoxiae non mi aus .pendent ab eminenti legislatoris Civilis dominio, quam res usucapioni subjectae. Ad contraria solide respondet Dn. P. Pichler. num. II. quo lectorem remitLO.

XXV.

Sequitur contractus avertendi periculi, quem assecurationem vocant. Hic contractus non aliter valet, quam si uterque Contra-

heotium periculum subesse putet, licet revera non amplius subsit, si enim unus rem jam periisse; vel jam salvam eo, quo destinabatur, pervenisse sciat, contractus nullus, & irritus est; qui enim scit. nullum amplius subesse periculum, subesse tamen 1imulat, vel qui scit, rem jam periisse, decipit alterum, qui putat, rem esse dubiam , S periculosam. Unde qui scit, non amplius tantum subesse

periculum, quantum subesse communiter aestimatur. V. g. qui ex litteris amici cognovit, piratas eo tempore alio excurrisse, non potest pro periculo communiter existimato totum pretium exigere, sed eatenus duntaxat, quatenus adhuc ex tempestatibus timendum

est, sicut enim se habet simpliciter ad simpliciter, ita se habet minus ad minus. Nec advertitur, quod is, qui privata scientia sciri paulo post futuram abundantiam frumenti, nihilominus Dum en- tum eo pretio Vendere possit, quo communiter venditur ab aliis 3 nam in venditione seu menti non mensuratur pretium ex aestimatione periculi de futura abundantia frumenti, nec hoc periculumia in pactum deducitur, sed ab hoc praescinditur. At in proposito

damnum deducitur in Contractum, quatenus incertum est. Hinci universaliter verum non est, quod Grol. in M. f. a I. asserit, periculi hujus pretium ex communi aestimatione petendum esse. Confer. P. Haunold. debor I. Tom. . rract. Io. cap. N. Controν. . num.

610쪽

Cum assecuratione quandam assinitatem habet sponsio, seu contractus, quo duo de veritate, vel eventu alicujus rei contendentes aliquid ponunt, vel promittunt ea lege, ut fiat ejus, qui. veritatem fuerit aslecutus; ut enim talis sponsio justa sit, requiritur, ut utrique parti spes lucrandi affulgeat, alias non servaretur aequalitas, quae In omnibus contractibus utrinque onerosis servari debet, ac . proinde si unus de eventu, vel veritate certus foret, sponsio non valeret. At quid, si is, qui certus est, alteri certitudinem suam Contestaretur, afferendo, se ob certitudinem non posse spondere, poteritne altero nihilominus pertinaciter insistente spondere, &proemium exigere, vel retineret Puto intcreste, utrum alter ita sit Comparatus, ut malit Summam sponsione expressam perdere, quam notam incurrere temeritatis, qu9d plerumque praesumi potest, quia plerique homines ingenui ita constituti sunt, ut malint stafferre modicam jacturam patrimonii, quam pati confusionem aliquam a vel utrum non ita sit comparatus. Illo casus is, qui de veritate Certus est, Proemium exigere, vel solutum retinere potest. Hoc autem casu non potest, quia per Contestationem unius, & pertinaciam alterius non tollitur inaequalitas, aC per consequens neque

sponsio essicitur justa. Confer. P. Haunold. . t supra controv. a. m. IOII. ct sqq.

XXVII.

Tandem A. in hoc cap. agit de societate negotiatoria. Ubi

interest, utrum utrinque conserantur pecuniae, vel utrinque operae, vel ex una parte pecunia, ex altera operae. Si utrinque conferanatur pecuniae, Vel utrinque operae, siquidem aequales sint, etiam aequales oportet esse partes in lucro, & damno: si vero inaequales, quisque sociorum pro rata ejus, quod contulit, partem feret. Quod D ex una parte conferatur pecunia, ex altera vero opera, tunc tu terest, utrum opera tam pretiosa sit, ut ipsi dominio pecuniae aequivaleat, vel utrum non sit tam pretiosa, ut ipsi dominio, sed tantum usui pecuniae aequivaleat. Illo casu pecunia fit communis, adeoque cum eo, qui operam contulit, finito contractu dividi de-

SEARCH

MENU NAVIGATION