Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

sed superioritatis, seu iurisdictionis. - Si ergo filius, vel filia, aut uxor in praejudicium patris, ves mariti alteri jurato aliquid promiserit, potest pater, vel maritus hoc juramentum irritare, & vetare, ne promissum praestetur; cum enim nemo in praejudicium alterius, eo invito, se obligare queat, ejusmodi juramenta hanc conditionem imbibitam habent, si pater, vel maritus approbaverit, aut ra tum habuerit. Grol. cit. g. ao. num. I. O a. P. Hau nold. supra est. . cap. s. m. ΙΙ1. se seqq. Plura qui desiderat, adeat Theologos,& Canon istas; ad tit. de Iurejur.

XIX. Amnes juratis promissionibus sunt illae, quae fiunt sub fide Regia, vel Principali, quaS qui violat, aeque detestabilis habetur ac si pejerasset, & merito; quanto enim Reges, & Principes supra ca teros eminent, & tanquam Dei in terris Vicarii propius ad divinam accedunt Majestatem, tanto turpior in ipsis est datae fidei violatio. Auro digna vox est Caroli V. Imperatoris, fidem rerum promissarum, etsi toto mundo exularet, tamen apud Imperatorem debere consistere, quam etiam omnes Εjus in Imperio succestares religiosissime semper servarunt. At non item alii, qui ut vel ambitioni suae, vel inveterato, & quasi haereditario odio satisfacianti pacem perfide ruperunt, non ali pacis ruptae causa allegata, quam in fabula adduxerit lupus, quod innocens ovicula, quae inferius ex flumine biberat ἰ iisdem aquam turbaverit. Quin nequidem Iurisjurandi, quod tamen apud ipsam etiam gentilitatem maximam semper vim habuit, ullam habitam fuisse rationem in vulgus notum est. Inter privatos fides datis dexteris obstringi solet, quae

olim apud Persas firmissimum fidei vinculum erat. Vid. Grol. g.

. . ,

CAPUT

622쪽

De summorum Imperantium promissis, contractibus, s suramentis. .sUM MARIA.

I. Summi Imperantes, se ias simi, se i os in integrum restituere

pseunt. II. Populas Regi deferendo imperium certas administrandi regni leges e, dem praesieribere, es actus contrarios uritos reddere III. In actibus Regum privatis etiam communes Regni leges valent. Iv. Uiram summis imperantibus aliquid liceaν in promissiones suas jura as 'V. Subdiu ex promissis summorum Imperantium verum jus regenia habent, morati tamen cogendi necessis ate demsutam. VI. ConIractus Reeum perperam dicuntur esse leges VII. Uirμm 6 essores in regno Gpromissis sin m antecessorum obli- .gentur pul Il. Potestas obligandi populum nec in infinitum extendi, nec nimium refringi debet.. IX. An, ct quatenus successor in regno privilegia ab Antecessoribus concessa revocare possit 'X. Contractabus invasiorum nec populus, nec veri Reges tenentur.

Ul 'Ria sunt, quae A. hoc cap. examinanda suscepit. Primum I e quid summis imperantibus liceat in suos actus. Alterum,quiis ipsiς liceat in subditos. Tertium denique, quid in success re3. Primum quod attinet, quaeritur, utrum summi Imperantes, uti suos subditos, ita sic quoque in integrum restituere, Λ contractus irritos facere possint Ubi is distinguit inter actus regios, , & inter rustus Regis privatos. Adversus actus regios putat, Reges se in integrum restituere haud posse, eoquod restitutio in integrum sit mera juris Civilis creatura, & actus regii eo loco habendi sint,e 4 quasi

623쪽

quasi ipsa communiras eos fecisset; uti ergo, inquis, Ieges ab ipa

communitate latae in actus communitatis nullam vim habent, cum Communitas se ipsa su perlor non sit, ita nec leges regiae in actus, quos Rex ut Rex fecit, ullam vim habere possunt, non admitte dam igitur esse exCeptionem Regum adversus contractus, quos minores fecissent. Ita Groi. g. I. At, fallitur is in eo, quod putet, restitutionem in integrum ex solo jure Civili venire ; ipsa enim n turalis aequitas postulat, ut, qui metu injusto ab altero compulsus, vel dolo inductus, aut errore lapsus eidem aliquid promisit, aut praestitit, in integrum restituatur: & quamvis in statu civili nemost ipsum in integrum restituere possit, sed eo nomine i uperior adeundus sit, in statu tamen naturali, ubi nulla sunt judicia, aliter se res habet, nam in hoc statu quivis ius suum per se exequi, ac per consequens si unus alterum ad se liberandum, vel ad id, quod

ex vitioso contractu accepit, restituendum, aut supplendum Obstrictum teneat, hoe ipse per se exequi potest, Cum superiorem non agnoin

scat, apud quem jus suum persequi possit, alias enim si alter oblia

rationi suae ultro satisfacere nollet; nullum daretur medium suu ira consequendi. Vivunt autem summi Imperantes inter se in statvi naturali: ergo si in pactis, aut Contractibus ab altero laesi sunt, possunt ipsi per se restitutionem, aut supplementum exigere, modo lintio, aut injuria sit manifesta, si enim dubia foret, potius ad arbitros eundum esset. Exceptionem minore finitatis quod attinet, refert, utrum Rex adhuc sub tutela agar, vel non. Si adhuc sub suis tela agat, vel ipse cum extraneo, & quidem qua Rex contraxit s dis, vel per tutorem suum. Si solus, Contractus erit nullus, quia imperii administrationem non habet. Si per tutorem suum, contractus sub obtentu solius minorennitatis revocari haud potest, cum alias nemo securὸ cum Rege minorenni pacisti posset; solitis imquam, minarennitis, si enim talis subsit laesio, ob quam etiam majorennis se ipsum in integrum restituere potest, Contractus utique revocari poterit. Sr autem Rex non amplius sub tutela agat, minorennitatis exceptio frustra opponitur, cum minorennitas ex solo jure positivo determinationem iam accipiat, talis autem Rex, Cui habenae Imperii concessae sunt, non ampIius pro minorenni, sed

publica regni Iege pro malorenni habetur, quamvis subdstis major

624쪽

aetas praefinita sis, qua majorennes fiant. Putandors lib. P. eap. Io. f. ct s.

Plane quin populus Regi deferendo imperium certas administrandi regni seges eidem praescribere, & actus contra s irritos reddere possit, dubitandum non est, quemadmodum alibi de illos

actus irritos esse diximus, quibus regnum non- patrimoniale, sive ex toto, sive ex parte, vel patrimonium populi sine ejus, ara Procerum regni consensu alicuare tentant. G t. I. a. n. r.

III.

In actibus Regum privatis, quos scilicet non ut Reges, sed privatorum instar cum subditis celebrant, etiam leges Communes regni valent, imo & leges oppidi illius, ubi Rex habitat, quia Rex ibi se habet, ut coetus illius membrum, nisi sint leges poenales, Mcoactivae, quibus nequidem actus Regum privati subjecti esse possunt, aut nisi ex circumstantiis appareat, quod actus suos ab ejus. modi legibus immunes esse velint, nam hoc Casu ex mero jure naturae judicandi sunt, ut pluribus declaratum est in I. P. V. Pan. I.

cap. I. S. I. n. II. ct Ist. Grol. cit. S. a. n. a. or g. F.

Non satis expeditum est, utrum summis, imperantibus aliquid liceat in promissiones suas juratast Puto interesse. Utrum jurato aliquid promiserint Deo, vel extero, vel subdito. Si Deo. vel extero, nihil ipsis in ejusmodi juratas promissiones licere armiror, sed si justam relaxandi causain subesse putent, cum, qui potestatem spiritualem habet, adire debent. Si vero subdito aliquid jurato promiserint, dicendum videtur, eos per indirectum ex iisdem causis juramenta sua relaxare poste,ex quibus relaxare possitnt juramenta sitorum

subditorum,scilicet vel vi imperii subdito auferendo jus, quod ei quaesitum est, vel prohibendo, ne quid ex tali juramento accipiat, idque vel in poenam, vel ob publicam utilitatem, ex vi eminentis dominii. Dissentit A. g. s. qui putat, Reges non posse juramenta a se praestita irrita reddere, eoquod talia juramenta non possint in se habere hanc conditionem, nisi superior ea irrita erit, cum Reges. t x super, istitia o by COOste

625쪽

superiorem potestatem civilem non agnoscant, ita autem jurare, . ut teneantur, nisi ipsi teneri nolint, perabsurdum, dc naturae iuris- jurandi contrarium esse, Ze quamvis ex jurejurando alteri nullum jus quaesitum sit, obstringi tamen jurantem Deo, ne eum adduxerit in testem alicujus falsi. At, ex hoc non videtur Hus inferri posse, quam quod Reges non possint directe vinculum religionis ex juramentis suis ortum tollere, quod ultro fatemur, cum id nequidem in iuramentis subditorum possint, ut superiore cap. diximus. Vidimus, quid summis Imperantibus in suos actus liceat. V.

AIterum est, quid ipsis liceat in subditos, quibus si quid pr

miserint, aut cum ipsis contraxerint, dubium quidem non est, qui uobligentur, & subditi verum jus exigendi habeant, quamvis eos, s ultro suae obligationi satisfacere nolint, ad praestandum pro mi 1 sum, vel implendum contractum cogere haud pollini, cum sutrilitus non possit habere jus cogendi superiorem , cui subjectus est , si tamen subditi delictum commiserint, vel Reipublicae necessitas, uti-ht sve Oxigat, hoc jus ex promisso, aut contractu quaesitum non minus, a C res aliae, sive deinde earum dominium ex jure naturae,sve ex jure Civili acquisitum sit, ipsis vel in poenam, vel vi eminentis dominii rursus auferri potest, modo, D ob commune Onus ablatum fit, ei, qui suum amisit, si fieri possit, ex communi fiat compensatio. Subjacent autem dominio eminenti etiam res exterorunm si in territorio summi Imperantis deprehendantur, quae P. 3. LE. Omnia in I. P. U. Iatius sunt explicata. Quodsi Rex sine justas, 3. p causa subdito jus suum auferat, haud dubie iniuriam ei infert, &damnum datum reparare tenetur, quia contra verum jus subditificit. Grol. g. σ. eum duobus seqq.

. , ' VI. Sunt, qui contractus Regum leges esse dicunt. At perperam; iam ex legibus nemini jus nascitur adversus Regem, ac proinde si eas revocet, nemini injuriam infert, Iicci peccet, si sine justa causa id faciat. Deinde contractibus ligantur soli contrahentes, legibus autem Obligantur omnes subditi. Dicitur quidem in l. tenuis. Coc

626쪽

de Donat. inter vir. se uxor. imperiales contractus legis vim obti- - nere. verum hoc duntaxat sensii, quod tales contractus subsistant. si Imperator eos legibus civilibus nolit iubjacere, etiamsi privat rum contractus propter legis repugnantiam non subsisterent. Pl ne quandoque contractus Regum simul rationem legis hahere possunt, si nimirum quaeda in subditis observanda contineant, dc ideo

ipsis publicentur Gror. g. st.

Tertium denique est, quid Regibus liceat in succetares, ae

proinde quaeritur utrum successbres ex promissis, & contractibus suorum antecesibrum obligentur Placet, interesse, utrum ante- cestor Obligationem contraxerit regni causa, vel propter sua pro-

pria bona, quae praeter regnum habuit. Obligatio, quam is in . bona sua propria contraxit, haud dubie in eos pro rata transit, qui in hisce honis defuncto successerunt, nam pro debitis, etiam personalibus bona defuncti sunt obligata. Si vero obligationem contraxerit regni causa, porro referr, utrum regnum sit patrimoniale, vel non. Si patrimoniale, obligatio an tecelloris itidem directe in regni successorem transit. Si autem sit non-patrimoniale, sucCeLI. P. Usor qua talis directe haud obligatur, quia ius non a defuncto, sed lac

a populo accepit, obligatur tamen in directe, seu per interpositam civitatem, a qua obligatio in siaccestarem transiti cum enim potestas obligandi civitatem ad exercendum summum Imperium sit necessaria, ideo una Cum imperio haec potestas in ante Cessorem translata fuit, qui proinde regni Causa aliquid promittendo, vel - contrahendo ipsam obligavit civitatem, a qua cum successor jus imperandi habeat, necessario is etiam in civitatis obligationem sucis cedit. Grol. I. Io. OII.

VIII.

Haec tamen potestas obligandi populum nec in infinitum ex. I. p. v. tendi, nec adeo ristringi debet, ut contractus tun C demum valeat, si res utiliter sit gesta, sed sufficit, si Rex ptobabilem contrahendi' habuerit rationem, quod etiam in dubio ob regentium auctorita rem praesumu . Si tamen contractus successu temporis ad publit 3 cam .

627쪽

cam omnino perniCiem vergere incipiat, ita ut ab initio in extenis sone ad talem casum censendus futilet injustus, & illicitus, is non amplius obligaret, quia Rex in talem eventum non potuit populum obligare , ac per consequens talis casus ex natura rei, ab iniistio censetur fuisse exceptus. Quod autem de contractibus diximus, idem etiam de donatione pecuniae populi, vel alienatione

alterius rei, si Regi per leges regni eandem bono publico donare, vel alienare permissum sit, dicendum est, ita ut, si Rex probabilem donandi, vel alienanus habuerit rationem, donatio vel alienatio revocari haud possiti si v cro in homines nai i, & inutiles immodicam pecuniae quantitatem profuderit, pecunia ab ias, qui publicae egestatis causa extiterunz, repeti queat. illos vero actus, quibus Reges regnum non patrimoniale, aut ejus partem, vel patrimonium regale sine Consensu populi, aut Procerum regni alienant, nullos, S irritos esse jam saepe diximus. Sed & in delatione regni populus aliquam materiam, aut certOS actus a Regia potestate excipere potest. Grol. 9. ἔδ.

Similiter qui in regno non- patrimoniali succedit, etiam privilegia ab antecessore temerc sine omni probabili ratione concessa pro lubitu revocare potest. Si, autem probabilem causam habuerit ea concedendi, tunc refert, utrum per modum precarii tantum, vel cum translatione alicujus juris concessa sint. Quae per modum precarii tantum concessa sunt, itidem pro lubitu revocari post uni. quia precarium ad nutum semper revocabile est, Continet enim conditionem, quamlu voluero; per modum autem precarii etiam illa privilegia concesta esse intelliguntur, quae vinculum legis duntaxat demunt v. g. solvendi tributum, ac per consequens semper revocari possunt; uti enim lex sublata universaliter reponi universaliter semper potest, ita etiam sublata particulariter reponi particulariter semper potest, cum non magis uno, quam altero casu adversus legis auctorem jus quaesitum sic. Quae Vero cum trans

latione alicujus juris subdito concessa sunt, revocari haud possunt, nisi ob commissum delictum in poenam, aut exigente necessitate vel utilitate Reipublicae vi eminensis dominii, quo tamen casu,

628쪽

J o -- ' . 1s nisi privilegium fuerit gratis datum, compensatio facienda est, nec enim ad rectam gubernationem Reipublicae major requiritur pol stas. Certe iniquum esset, si subditi deherent damnum pati sine compensatione, ubi haec fieri potest. Iung. Gror. β. I 3. dc P. Hau-nold Tom. I. tract. I. cap. . contr. s. num. asst. O seqq. X. hPlane contractibus eorum, qui sine jure imperium invaserunt, quamdiu invasionis vitium non purgatur, nec populi, nec veri Reges tenentur, nisi exinde locupletiaes fuissent effecti, nam tunc utique tenentur de in rem ver . Grol. q. ult.

CAPUT XV.

De Foederibus, ac Sponsionibus.sUM MARIUM.

I. coxventiones vel sunt publica, vel privata, ad publicas referamin foedera, sponsione . . LConventiones vel sunt publicae, vel privata . Conventionum publicarum multae sunt species, veIuti foedera, sponsiones, qpactiones pacis, induciarum &c. Postquain igitur A. de conventionibus in genere egit, progreditur jam in specie ad foedera, Msponsiones, quam materiam in I P. u. Part. . eap. s. I. O a plene excussimus, quo proinde lectorem remittimus.

CAPUT XVI.

De Interpretatio .

L Infer elatio es expositio volamatis alisna Abia. R I iditur in declarativam, extensimam, O refrictivum. III. M .

629쪽

tate vulgara.

IU. In vocabulis artium standum est definitioni cujusque artis. U. Co ectarιs opus est, si verba. aut verborum complexio plures recipiat signisticationes, aut species quaeram sis repugnantia. VI. ctua ducuntur vel ex materia, vel ex effectu, vel ex eo unctis. vll. Promissonum alia sunt favorabiles, alta odiosa, asta meaea. Vill. Adducuntur quadam regula interpretandi. IX. Eua Hustrantur exemplis. X. tauando interpretarIVxten a procedat e XI. Utrum Mardatum implerι possit per auud aeque uIlle, ant vitutis, quam mandans ρra crineraι ρXII. Interpretario restractiva petitur vel ex defectu voluntatis origμnarιo, vel ex repugnantia casus emergentis cum voluntate. XIlI. Promissa regulariter loquendo non cominent condIIIonem tacIIam:

rebus sic stantibus. X lv. Repugnantia casais emergentis eum voluntare colligitur potissis

X L Referuntur quadam regula in casu collisionis. ax V l. Scriptura in dubio non requiritur ad sub anriam contractus. XVI l. Errant, qui contractus Regum, O populorum ex jure Romano interpretandos esse putant.

XVII l. Utrum verba stipulaniis, vel promittentia potius fini spectandat I. ν Ium saepe pacta, Si contractus interpretatione indigeant, ides

recte de hoc A. hoc cap. agit. Potest autem interpretatio ad nostrum institutu in describi, quod sit expositio voluntatis alienae dubiae. Dixi l. voluntasis aliena, nam expositio voluntatis propriae non tam interpretatio est, quam .nova lex, vel novum pactum; nova lex est, si ipse legislator dubiam suam voluntatem declaret in ovum pactum, si fiat ab ipsis, paciscentituis. Dixi l I. volansatis dubia, quae enim certa sunt, nulla indigent interpretatione.

630쪽

Π.213 Dividitur interpretatio in declarativam, extensivam. & restriactivam. Mensura rectae interpretationis est collectio mentis ex signis maxime probabilibus. Haec signa duplicis sunt generis, scilicet verba, fic conjecturae, quae aut seorsim considerantur, aut conis Niictim,

III.

Si nulla sic conjectura, quae alio ducat, verba intelligenda simi in eo sensu, quem habent ex usu populari , licet in Grammatica aliam habeant lignificationem. Perfidus ergo cavillator erat Tur- Carum Imperator, qui Euboea capta eum medium dissecuit, i caput incolume fore angea promiserat. Ejusmodi fraudibus ad ino. non dissolvi Hrystium recte dixit Ciceri de offici lib. s. Grol. a.

In vocabulis autem artium standum est definitioni prudentum cujusque artis, veluti si quaestio incidat, quanta militum multit do exercitum faciat, vel si inter duos convenerit. ne in continio arx exstruatur, quid nomiCe arcis inredigatur . nam ejusmodi v Cabula plerumque vulgus non capit. Quodsi perici in definiendo aliquo vocabulo inter se dissentiam, ad praestindendas lites expodit, ut popularibus verbis exprimatur in quonam significatu vox

Conjecturis assumptis opus est primo, si verba, aut verborum Complexio plures recipiant significationes, quorum prius homonymia, posterius amphibolia vocatur. Secundo si adsit species qua dam repugnantiae, tunc enim conjecturae quaerendae sunt, quae par tem unam alteri concilient, si fieri possit, si enim certa sit pugna. quod posterius inter contrahentes placuit, prioribus derogavit. Interdum conjecturae adeo evidentes sunt, ut sponte se ingerant. v. g. lex sit. Peroerinus, qui maenia secenderis, captu Electatur, p

SEARCH

MENU NAVIGATION