Jus naturæ et gentium in duos divisum tractatus quorum primus continet jus publicum universale, alter Hugonis Grotii Jus belli et pacis explicatum ... a Ferdinando Sebastiano L.B. de Sickingen Hohenburg. Authore et præside Joanne Sigismundo Stapff..

발행: 1735년

분량: 697페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

namus jam, peregrinum in obsidione muros astendisse, & hostem subeuntem scalis dejecisse, hic utique capite psectendus non erit ;licet enim peregrino verba legis adversentur, non tamen eidem adversatur mens, & sententia legis, nam scopus legis erat, ne peregrinus moenia ascendat, exploraturus, qua tarte facillimus in urbem esset aditus, quae ratio in praesenti casu cessat. Groc. g. . ae Putandors g. o.

Duc tur autem conjecturae voluntatis praecipuε vel ex materia,vel ex effectu, vel ex conjunetis. Ex materia, prout enim est subjecta materia, ita verba sunt intelligenda. Sic vox armorum modo belli instrumenta, modo milites armatos significat, si convenerit, ne alter arma nobis inferar, intelligimus milites, & exercitum, si vero in obsidione convenerit de tradendis armis, appellatione armorum intelligimus instrumenta bellica. Ex effectu, veluti si vox ex usu receditiore sumpta, absurdum , & a ratione alienum post se traheret effectum , in ambigua enim voce ea accipienda est interpretatio, quae vitio caret. Conjuncta sunt aut origine, aut etiam loco. Conjuncta origine sunt, quae ex eadem voluntate proficiscuntur, licet alio loco, & alia occasione dicta sint, unde in dubio nascitur conjectura, quod voluntas sibi fuerit consentiens. Recte Cicer. de Invent. lib. a. Eua in sententia friptor fueris, ex Gaeteris ejus siria tis, ex factis, dictis, sum oportebit. Inter ea, quae etiam loco conjuncta, sunt praecipuam vim habet ratio legis, quae non debet comfundi cum mente legis; ratio enim est causa, quae legislatorem movit ad ferendam legem, mens autem est sententia, seu id, quod ex verbis recte acceptis colligitur. Si Certo constet, voluntatem legislatoris aliqua ratione, tanquam causa unica, fuisse motam, IO- cum habet vulgatum illud: cessante ratione legis, cessar ipsa lex, quod non minus in pactis, quam in legibus obtinet. Sic donatio propter nuptias vim nullam habet, si nuptiae secutae non sint, quia nuptiae sunt sota, & unica causa donandi. Si autem plures sint rationes, etiamsi una Cesset, non tamen propterea statim cessat lex.

Ita fere Grol. . g. s. usque ad ρ. dc Puffendors a g. r. usque ad II.

632쪽

Deinde promissionum aliae sunt favorabiles, aliae odiosae, aliae mixtae, seu mediae. Favorabiles sunt, quae aequalitatem in se habent, ita ut utriusque partis par sit conditio, vel quae communem spectant utilitatem, quae, quo major est, & latius patet, eo major est promissi favor. Sic eorum, quae ad pacem faciunt, major est favor, quam quae ad bellum, S major est favor belli defensivi quam ostensivi. Odiosa vero sunt, quae unam tantum partem, aut unam magis quam alteram gravant, item, quae poenam in se continent,6 quae actus quosdam irritos faciunt, vel quae de prioribus aliquid immutant, aut societatem, & amicitiam dirimunt. Quod si aliquid sit mixtum, veluti si priora quidem immutet, sed pacis causa, illud pro magnitudine boni aut mutationis, modo favorabile, modo odio. sum censebitur, ita tamen, ut coeteris paribus favor censeatur potior. Ita rursus Grol. 3. Io. dc Pusian dors S. ra. Quibus praemissis seque tes statuuntur regulae quarum

. VIII.

Prima est. In non odiosis, quae scilicet media sunt inter seu rem , dc odium, sumenda sunt Verba secundum totam proprieta Lem usus popularis, & si plures ejusdem vocis in populari usu sine significationes , illa sumenda est, quae est latissima, quale est, ut masculinum lumatur pro genere communi, de indefinita locutio v. g. de.restituendis utrinque captivis pro universali. Secunda. In favorabilioribus, si is qui loquitur, vel ipse Iurisperitus sit, vel I ris peritorum consilio utatur, verba laxius sumenda sunt, ita ut, non solum significent id, quod in vulgari est usu, sed & includant significationem, quae in disciplina Iuris habetur, seu, quam lex civilis imposuit. Tertia. Ad significationes autem plane improprias non est recurrendum, nisi alioquin absurdum sequeretur, aut pactum. vel lex inutilis foret. maria. Ex contrario, verba etiam strictius, quam fert eorum proprietas sumenda sunt, si id necessarium sit ad vitandam absurditatem, vel iniquitatem. Arima. Si necessarium quidem non sit, ad vitandam absurditatem, vel iniquitatem, ut verba strictius sumantur, quam fert eorum proprietas, manifesta

633쪽

tamen aequitas, vel nitIitas sit in restri 'ione, subsistendam erit intra arctistrinos terminos, nisi circumstantiae aliud suadeant. Sexta. In odiosis et ana sermo figuratus, seu a proprietate verborum discedens aliquantulum admittitur, ut Onus vitetur. Unde in donarione, & Iuris sui remissione verba quantumvis generalia restringi solent ad ea, de quibus verisimile est, fuisse cogitatum , & in foedere, quo una rantum pars auxilia promisit intelligendum est, ea debere mitri impensis ejus, qui postulavit, nisi expresse aIiter fue- . Tu conventum. Ira denuo Grol. g. No δέ Pustendors. S. 19.

sic st inter duos populas conveneris, ut utrimque socii ab utroque popnto tuti sint, appellatione sociorum illi duntaxat intelliga 4 ir, qui jam tempore icti foederis socii erant, non etiam illi, qu postea primum pia fiscretatem sunt assumpti, quia naturalis libertas armis cogendi eos, qui injuriam fecisse creduntur j non Censetur temere fuisse abdicata, hoc enim odnosum foret. Eodem modo fi convenerit, ne alter foederatorum injussu aherius bellum geratine nimium coarcte et Iibertas, hoc ad helium tantum ostensivum restringi debet. Sic Romani, cum Poenis, fi imperata facerent. promisisssent, tiberam fore Carthaginem, jubendo postea, ut destructa urbe novam fibi, & a mari dissuam exstruerem orbem, a crimine perfidiae excusari haud possunt, quamvis enim Iibertas sit attribuis eum populi, non urbis, quatenus rectis, Ac moenibus constat, uungaris tamen hujus propositionis: Carthago eris obera, sensus este v detur, populum libertate j uisurum in urbe Canhagine, quo ipso comis prehenditur, ejus moenia, M aedificia faIria debere persistere. Et sine durissimum fuisset, urbem tanto tempore habitatam propriis diruere manibus, inde migrare, & alio in Ioco novam exstruere, ac per consequens verba ita interpretanda erant, ut tam grave onus eviretur. Sic etiam, si foedus se factum cum Rege, & ejus suciseessoribus, appellatione Regis, M siiccessoris non intelligitur inva-kr alieni Imperis quamdiu talis manet, quia ejus causa odiosa est,

M vocabula Rex, successor proprie illum tantum significant, qui jus habet. Ex adverso, si praemium promissum sit ei qui primus ad merum perventurus esset, & duo limul pervenerint, uterque ad

634쪽

rc mium concurret, cum enim virtutum praemia sint favorabita, ideo verba non stricte in sensu positivo, sed latius in sensia ne gativo sunt accipienda. Simile exemplum legitur apud Liv. lib. aff. eap. y. ubi corona muralis promissa ei, qui primus murum ascendisset, sed, cum duobus certantibus res fere ad tumultum in-Clinaret, Scipio pronunciavit, utrumque pariter in murum ascen disse, & ambos corona murali donavit. Confer. Grol. I. II. Oseqq. Puffendors ubi supra g. r . cum duobus seqq. adde I P. U. Part. - . cap. I. f. r. Et haec dicta sint de interpretatione, quae verbo rum significationi propriae, vel impropriae aptatur.

- . . X. .

Transimus jam ad eam interpretationem, quae sumitur ex cono Jecturis extra significationem verborum, estque vel extensiva, vel restrictiva. Extensiva dissicilius procedit, quam restrictiva, ne aliter recte sit, quam si constet, rationem, sub quam venit cassis,

quem volumus comprehendere, esse causam unicam, & evicacem, quae promistentem moverit, eamque rationem, ab eo considera

tam in scia generalitare, quia alioqui proin imo futura fuisset iniqua, aut inutilis, veluti, si inter duos populos vicinos conventumst, ne certus aliquis locus muris cingatur, eo rem pore, quo non erat aliud muniendi genus, talis locus ne terreo quidem aggero cingi poterit, si satis constet, causam prohibendi muros unicam fuisse, ne iste locus muniretur. Similiter, si quis aliquem testamento haeredem scripserit sub conditione, si posthumus, quem expectabat, mortuus fuerit, haec dispositio ad eum quoque casum proinducenda erit, quo posthumus natus non est, quia testator sola con sideratione non extiturae prolis motus fuit, ac proinde s praescivisset, posthumum sibi nasciturum non fuisse, alterum citra condiationem haeredem fuerat scripturus. Aliud exemplum occurrit in I. I. Coae de Instit. se substic ubi mater liberos suos sub conditione emancipationis haeredes instituit, antequam autem fuerint emancipati, pater decessit, vel sententiam deportationis passus est, te scripsit imperator, liberos nihiIominus haeredes esse, quia scilicet mater ad hoc solum respexit, ut liberi patria potestate liberentur. col. s. ao. &Puffendors. S. Ir. Hac occasiona

635쪽

Quaestum est, utrum mandatum impleri possit per aliud aequὸ

utile, aut utilius, quam mandans praescripserat E placet interesse. utrum certus modus expediendi negotium praescriptus sit vi Imperii, vel per nudum, & sina plicem contractum mandati. Si vi Im. perii, non licet subdito a modo praescripto discedete, nisi hoc vel disertis verbis ipsi fuerit concessu na, Vel saltem ex recta verborum interpretatione concessum esse colligi possit, quia eidem non nisi mera executio iniuncta fuisse videtur; & sane, di sibi veretur Impeiarantis ossicium , si quis ad id, quod facere jussiis est, non obsequio debito, sed consilio non desiderato responderet, nec laudent, sed reprehensionem meretur miles, qui interpretari justa Ducum maia vult, quam exequi. Si vero Certus modus per nudum & simplicem contractum mandati alicui praescriptus sit, porro refert, utrum satis constet, eum non sub speciali forma, sed sub consideratione generaliore praescriptum fuisse, vel de eo non satis constet. Illo casu res tota mandatarii prudentiae relicta fuisse censetur, ac pr inde si bona fide arbitretur, alia via finem-intentum aeque, aut foristὰ facilius obtineri posse, is limites mandati neutiquam excedet, tametsi a praescripto sibi modo discedat. Hoc autem casu oportet modum praescriptum observare. Confer. Grol. g. ar. & Puffendor fia. s. cff. . g.

XII.

Interpretatio restrictiva extra significationem verborum, quae

promissionem continent, petitur vel ex defectu voluntatis originario. vel ex repugnantia casus emergentis Cum voluntate. Ue

ctus voluntatis originarius colligitur primo ex absurdo, quod alias sequeretur, nemo enim credendus est velle absurda. Secundo excessatione rationis, quae sola plene, Sc efficaciter movit voluntatem, exemplum est in lib. o. . a. f. de Iur. Patronat. Saepe tamen in ratione spectatur non praecise solus actus, sed ipsa potentia, seu moralis possibilitas actus, quo casu, licet actus cesset, restrictio tamen locum non habet, quia non cesiat ratio. Sic si in foedere cautum sit, ut per fines nostros non ducatur exercitus, ne damnum forte

nobis

636쪽

nobis inseratur, non poterit duci, tametsi animus nocendi absit, sufficit enim ab exercitu, si per fines nostros ducatur, damnum nobis inferri posse. Tertio defectus voluntatis originarius colligitur ex materia, quae semper intelligitur obversari animo loquentis, etiamsi verba latius pateant, aC proinde restringenda sunt ad substratam materiam. Sic licet alicui, Λ haeredibus suis datum sit nudum, appellatione tamen haeredum non intelliguntur foeminae,& ex foeminis nati, sed soli haeredes fetidales, seu masculi ex Iu

XIII.

Non adeo expeditum est, utrum promissa habeant in se hanc vacitam Conditionem, s res maneant eo, quo suns loco P Affirmant haud pauci, ut videre est apud Ziegler. ad Rectius tamen, altem in genere hoc negare videntur A. eis. g. as. num. a. & Pumen dors g. ao. nisi apertissime pateat, statum, rerum praesentem, ejus que durationem per modum conditionis spectatam fuisse. Ratio est, quia ejusmodi tacitae Conditiones, cum promissa irrita reddant, sunt odiosae, ac per consequens non facile praesumendae.

. XIV.

Repugnantia casus emergentis cum voluntate colligitur vel ex naturali ratione, vel ex alio signo. Di judicandae voluntati ex naturali ratione deservit in intellectu aequi- prudentia, in voluntate vero aequitas, quae est virtus voluntatis correctrix ejus , in quo lex propter universalitatem deficit, quod ad testamenta quoque, &pacta suo modo referri debet; cum enim, praesertim in legibus, nec praevideri omnes casus possint, nec Ob infinitam varietatem exprimi, ideo libertate quadam opus est, eximendi casus, quos eximeret ille ipse, qui locutus est, si praesens adesset. Hoc tamen non temere fieri debet, sed necesse est, ut sufficientia adsint indicia, inter quae eertissimum est, si appareat, sequi verba illicitum esse, nam quae vel juri naturae, vel divino adversantur, obligationis Capacia haud sunt. Sic non posmum gladium depositum reddere de ponenti, si is furiosus sit, ne aut sibi, aut aliis innocentibus noceat.

Eodem modo nec rem depositam restituere possum ei, qui deposuit, si d

637쪽

si dominus eandem repetat, licet lex generaliter dicat, rem depositam reddendam esse deponenti. Alterum indicium est, si verba sequi non quidem per se illicitum sit, sed aeque rem aestimanti nimis grave, & intolerabile, sive absolute spectata conditione humanas naturae, sive comparando personam. 6c rem, de qua agitur, cum ipso fine actus. Sic res Commodata etiam ante tempus elapiniam tepeti potest, si talis casus superveneri r , ut ipse eadem indigeat, quia actus tam benefici ea est natura, ut non credendus sit quispiam ad magnum suum incommodum sese obligare voluisse. Sic qui foederato auxilia promisit, excusatur, si ipse copiis suis ad defensionem Reipublicae sibi commissae opus habeat. Sic etiam concessio immunitatis a vectigalibus, & tributis non potest intelligi de iis, quae sumina, & praesens necessitas extra ordinem exigit, ω quibus Respubli Ca carere nequit. Et ita intelligi debet, quod Cicer. de Ostie. lib. r. dixit, non esse servanda promissa, qua promissenti plus noceant. quam omissarao prosint, velut jam alibi explicavimus.

Ex alio signo colligitur, casum eximendum esse, si verba alio loco posita non quidem directe inter se pugnent, sed velut insperato ex ipso reriun eventu inter se committuntur. Ubi sequentes

tenendae sunt regular. Prima. Quod permittitur cedit ei, quod jubetur, aut Uctatur, nam quod permittitur voluntarium est, quod jubetur, aut vetatur, neccssarium, & qui aliquid permittit, ita demum permittere videtur, niti aliud quid obstet. Secundis. Quod faeiendum est certo se pore, praefertur ei, quod quovis tempore fieri potest, seu ubi in unum tempus incidit impletio duarum obligationum, quarum uni non nisi certo, eoque praesenti tempore satisfieri potest, alteram autem quovis tempore impleri nihil interest. hac in aliud tempus dilata, ista stato tempore erit implenda. Ratio est, quia si utrique Obligationi satisfieri potest, etiam satisfieti debet. Atqui hoc modo utrique obligationi satisfieri potest: ergo etiam satisfieri deber. Tertia. Lex aut pactio vetans vincit jubeniatem, quia lex jubens supponit id, quod iubet, esse licitum. Exceptio est, nisi lex jubens contineat exceptionem a lege prohibente,

638쪽

nam hoc casu Iex jubens praevalet vetanti. suarta. Inter pacti nes, aut leges caetcra aequales praefertur ea, quae magis est peculi ris, & ad rem propius accedit, nam specialia solent esse essicaciora generalibus. Euinta. Si duae leges poenales inter se collidantur, praeferenda est illa, quae respectu alterius se habet per modum ex-Ceptionis, qualis plerumque censetur esse illa, quae poenam majorem minatur. Sema. Quod habet causas magis honestas, aut magis utiles, praefertur ei, quod habet causas minus honestas, aut minus utiles. Sic major est favor minoris, qui filiosamilias contra SCtum Macedonianum pecuniam credidit, quam fili in milias majoris, quia jus. minori restitutionem in integrum concedendo eidem δε- verae ivult, SCtum autem Macedonianum factum est in odium sce. neratorum. . Septima. Quando pactum juratum cum non jurato Certo eventu pugnae, ita ut utrumque simul impleri nequeat, praeferendum est pactum juratum propter concurrentem obligationem Religionis. Ita A. g. ap. qui hasce regulas desumpsit ex Ciceron. de Invent. lib. a. cap. M'. Addatur Pulfendors I. as. ubi plures subjungit, quas praetereo. . .

XVI.

Cceterum quamvis inter contrahentes placuerit, ut contractus in scripturam redigatur, in dubio tamen contractus etiam ante conscistum instrumentum censetur esse perfectus, quia scripturam ta tum facilioris probationis causa requisivisse creduntur. Si ergo non aliter obligari velint, quam si contractus fuerit in scripturam redactus, necesse est, ut hoc exprimant, vel saltem dicant, se non nisi in scriptis contrahere velle. Gror. f. Io. Ant. Faber ad Cod. lib. . tiu. Is. D n. I . Stryla de cautel. coruria. Sin. a. cap. R. S. I. o - ν

Non possum hoc loco silentio praeterire errorem eorum,qui contructus Regum & populorum, quantum fieri potest, ex jure Romano interpretandos csse contendunt; quamvis enim hoc jus apud plu- res diversos populos receptum sit, non tamen receptum est cum mutua obligatione, sed libero cujusvis populi contensu, ac pro X . indo

639쪽

res populos in Palam autem est, populos, & popularum Re- ctores non teneti jure civili akerius populi, cum unus populus, alia Rex non sit ex numero Libd Horirin alterius populi, vel Regis. Quare merito ridendi sunt Iegulei illi, qui Omnes controversias inter summos Imperautes exortas, ex re civili deridere vol . Grol. g. II in

Quaeri etiam potest, utrunx verba conditionem offerentis, vel accipientis potius sint attendenda Conditionem offerre dicisur is, qui alterum sibi daturum, vel facturum stipulatur, accipere veru, qui ad verba interrogantia promittendo responderis Qua in quatinctione interesse plaeet, utrum verba promittentis sint absoluta. Ze in se perfecta, veI determinationem suam acc1pIans en interrogatione stipulantis. Illo casu attendenda sunt verba promitsentci, quia non potest stipitian et maius ius accrescere, quam voluir promi tens. Hoc autem Casta spectanda sunt verba stipulantis, quippe quae ex natura vocum relativarum in promissione repetita esse cenissentur, veluti si centum, & equum stipulandi respondeam, spon

CAPUT XVII.

De damno per injuriam dato, s obligatione, qua inde

sicituri

s UM MARIA. '. I. Ex seia violatione issilia commu Misa, non etiam disribuno nasicitur Allatio restituendi. II. Mamvis is, qui dignus es, non habeat ias rigorosum , M i

conferatar officium, veram tamen ius habet, ne in petendo per Mim, aut dolum ab altero impediatur.

640쪽

U. Etiam sies lucri ex mino aestimatur. i 'VI. Suincit damnum esse voluntaraum in hia causa. . VII. Ad quid teneasur primo homicida t VIII. Secundo qui aiseram vulneraruis, vel mutila ι λIX. Tertio adulter si proles ex adusterio sis fusi sat X. Euarto fures es raptores e . L: XI. Aianto qui causam promotoni derit per metum ais dolum γ

XV L Auinam positivae ad damnum concurram X, II. ααi ad idem damnam μή irium coocurrunt, singuli tenentinis solidum, XUlli. minam negative cumcurrans XIX. Causa positi tenensur ad resisutionem ante causas negativas.' XX. Inter causas positivas tenetur causa 80 sica principatis ante cau-

Ius,quod nobis debetur, tres suntfontes, scilicet pactio, delictum, ri de lex. De Pactionibus tractenus diximus, transimus jam ad delictum, cujus nomine intelligimus quamcunque dolosam, vel culposam hiris alieni rigorosi lavivam actionem, . vel omissionem. Quicunque igitur dolo, vel culpa theologica ius alienum rigoro. sum. & stricte dictum laedit, ac damnum infert, illud jure naturae resarcire tenetur, tametsi exinde non sit factus locupletior, alias pax, & tranquillitas in societate humani generis conservari haud posset. ex violatione autem Iustitiae distributivae per se non ori

SEARCH

MENU NAVIGATION