Tractatus theologico-politicus continens dissertationes aliquot, quibus ostenditur libertatem philosophandi non tantum salva pietate, & reipublicae pace posse concedi sed eandem nisi cum pace reipublicae, ipsaque pietate tolli non posse

발행: 1672년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

THEOLOGICO- POLITICI CV . VI. 79 esse credebantur , quae tamen non nisi repraesentationes , resque imaginariae fuerunt ut quod Deus t summum ens e coelo descenderit vide Exodi cap. 9 Vers et S. Meui cap. . vers et S. in quod mons Sinai propterea fumabat, quia Deus supra eundum descenderat, igne circumdatus. Quod Elias ad coelum igneo curru, igneis equis ascenderit4 quae sane omnia non nisi repraesentationes fuerunt, adaptata opinionibus eorum , qui eas nobis , ut iis repraesentatae sunt, nempe ut res actuales tradiderunt. Omnes enim, qui aliquantulum stupra vulgum sapiunt, sciunt, Deum non habere dextram, neque simistram , neque moveri, neque quiescere, neque in loco, sed absolute infinitum esse, in eo omnes contineri persectiones. Haec , inquam, ii sciunt, qui res ex perceptionibus puri intellectus judicant, non prout imaginatio a sensibus externis assicitur, ut vulgus solet quod ideo Deum corporeum, imperium regium tenentem imaginatur, cuius solium in convexitate coeli supra stellas esse fingit, quarum a terra distantiam non admodum longam credit esse. Et his rimilibus opinionibus uti diximus templurimi Scriptura casus adaptati sunt, qui proinde non debent ut reales a philosophis accipi. Resert denique ad miracula , ut realiter contigerint, intelligendum, Hebraeorum phrases tropos scire, qui enim ad ipsos non satis attenderit, multa Scripturae stinget miracula, quae ejus scriptores nunquam enarrare cogita Verunt, adeoque non tantum res miracula, prout revera contigerint, sed

mentem etiam authorum sacrorum codicum plane ignorabit. E. G. Zacharias cap. 4 vers . de quodam bello futuro loquens , ait

nam ales erit unicus, Deo tantum notu , non enim erithdies neque nox tempore autem ellertino lux erit. Quibus verbis magnum

miraculum praedicere videtur, & tamen iis nihil aliud significare Vult quam quod bellum toto die ei it anceps , ejusque eventus Deo tantum notus, quod tempore vespertino victoriam adipiscentur; similibus enim phrasibus victoriasin clades nationum praedicere scribere solebant Prophetae. Sicuti videmus Esaiam qui cap. 3.

102쪽

se, durique sidera non illuminabunt luce sua, sol in orte suo tenebrescet, o

luna non emittets lendorem suae liuisci quae sane neminem credere existimo in vastatione illius imperii contigisse ut neque etiam ea, quae

pterea coelo contremiscere faciam , ct terra e suo loco dimovebitur. Sic etiam Esaias cap. 8 vers. ult ut ludaeis significaret, eos Babilonia Hieiosolymam secure redituros, neque in itinere sit tim passuros ait,ta': Um nas pari 2 i XPta Ptan' an ira a N: re aes non sitiverunt, per deserta eos duxit acly m ex petra iis insi refecit, petram rupit, fluxerunt aquae. His inquam verbis nihil aliud significare vult, quam quod ludaei fontes in desertis , ut fit, invenient, quibus sitim suam mitigabunt; nam cum ex consensu Cyri Hierosolymam petierunt, nulla similia miracula iis contigisse comstat ad hunc modum perplurima in sacris litteris occurrunt, quae tantum modi loquendi inter ludaeos suerunt, nec Opus est , omnia hic singulatim recensere sed tantum hoc in genere notari velim, Hebraeos his phrasibus non tantum consuevisse ornate, sed etiam quidem maxime , devote loqui. Hac enim de causa in sacris literis invenitur, Deo benedicere pro maledicere vide Lib. I. Reg. cap. 2I. Vers Io. Job cap. a vers9. in eadem etiam de causia Omnia ad Deum referebant, ideo Scriptura nihil nisi miracula narrare videtur , idque , cum de rebus maxime naturalibus loquitur, cujus rei exempla aliquo jam supra retulimus, quare credendum, cum Scriptura dicit , Deum cor Pharaonis induravisse , nihil aliud tum significari, quam quod Pharao fuit contumax. Et cum dicitur Deum senestras coeli aperire , nihil aliud significat, quam quod multa aqua pluerit, sic alia. Ad haec igitur , , quod multa admO- dum breviter, sine ullis circumstantiis, fere mutilate narrentur, si quis probe attenderit, nihil sere in Scriptura reperiet, quod os sit demonstrari lumini naturae repugnare contra multa , quae Ob scurissima visa sunt, mediocri meditatione intelligere poterit facile interpretari Atque his existimo , me id , quod intenderam, satis clare ostendisse Attamen antequam huic capiti finem dem, aliud adhuc restat, quod hic monere volo ; nempe me alia prorsus

methodo hic circa miracula processisse, quam circa Prophetiam.

103쪽

De prophetia enim nihil assirmavi, nisi quod ex fundamentis in Sa

cris literis revelatis concludere potui, at hic praecipua ex solis principiis lumine naturali notis licui, quod etiam consulto seci, quia de prophetia , quandoquidem ipsa captaim humanum superat, quaestio mere Theologica est, nihil assirmare, neque etiam scire poteram , in quo ipsa potissimum constiterit, nisi ex undamentis revelatis, atque adeo coactus tum fui historiam prophetiae concinnare ex ea quaedam dogmata sormare, quae me naturam prophetiae, ejusque proprietates, quoad fieri potest, docerent. At hic circa miracula, quia id , quod inquirimus nempe an concedere possit' mus, aliquid in natura contingere, quod ejus legibus repugnet, aut

quod ex iis non posset sequi philosophicum plane est , nullo sua alliindigebana imo consulitus duxi, hanc quaestionem ex undamentis lumine naturali cognitis utpote maxime notis enodares dico, me id consultius duxisse: nam eam etiam ex solis Scripturae dogmati bus fundamentis facile solvere potueram, quod, ut unicuique pateat, hic paucis ostendam. Scriptura de natura in genere quibusdam in locis affirmat, eam fixum atque immutabilem ordinem servare, ut in Psal. 148. Vers 6. lerem. p. I. vers 33, 36. Philosophus praeterea intuo Eccl. cap. I. vers Io clarissime docet, nihil novi in natura contingere ' vers. I, Ir hoc idem illustrans, ait, quod, quamvis aliquando aliquid contingat, quod novum videtur, id tamen novum non est, sed in seculis, nae antea suerunt quorum nulla est memoria, contigit , nam ut ipse ait, antiquorum nulla est apud hodiernos memoria,nec ulla ctiam hodiernorum apud posteros erit. Deinde cap. 3 vers. II. dicit Deum omnia probe in eorum tempus ordinavisse, tersci . se novisse, ait,quod, quicquid Deus facit, id in aeternum permanebit, nec ei aliquid addi, nec de eo aliquid subtrahi posse, quae omnia clarissime docent, naturam fixum atque immutabilem ordinem servare, Deum omnibus seculis nobis notis ignotis eundem suisse, legesque naturae adeo perse ctas sertiles csh, ut iis nihil addi neque detrahi possit, laenique miracula, non nisi propter hominum ignorantiam , ut aliquid novi, videri. Haec igitur in Scriptura expresse docentur, at nullibi,

quod in natura aliquid contingat, quod ipsius legibus repugnet, aut L quod

104쪽

3 TRACTATUS quod ex iis nequeat sequi, adeoque neque etiam Scripturae assingendum. Ad haec accedit, quod miracula causas' circumstantias requirant ut jam ostendimus quod non sequantur ex nescio quo imperio regio, quod vulgus Deo assingit, sed ex imperio decreto divino , hoc est , ut etiam ex ipsa Scriptura ostendimus ex legibus natura ejusque ordine, 'uod denique miracula etiam a

seductoribus fieri possint, ut conVincitur ex cap. 13. Deut. cap. a . vers et . Matthaei. Ex quibus porro evidentissime sequitur, miracula res naturales fuisse atque adeo eadem ita explicanda , ut neque nova ut Salomonis verbo utar neque natura repugnantia videantur, scd si fieri potuit, ad res naturales maxime accedentia, quod ut facilius ab unoquoque possit fieri, quasdam regulas ex la Scriptura petitas tradidi. Attamen quamvis dicam Scripturam haec docere, non tamen intelligo, haec ab eadem doceri tanquam documenta ad salutem necessaria, sed tantum quod Prophetae haec eadem uti nos amplexi sunt; quare de his unicuique , prout sibi melius esse sentiet, ad Dei cultum, religionem integro animo suscipiendum , liberum est existumare. Quod etiam Josephus sentit , sic enim in conclusione Libri II. antiquit scribit. Nullus mero discredat erbo miraculi, si antiquis hominibus, ct malitia privatis ita salutis lique per marescia,siυe oluntate Dei,sive lonte revelata dum es eis, qui cum Alexandro rege Macedoniae fuerint olim , antiquitus is resi entibus

Pamphylicum mare divisumst, ct cum aliud iter non esset, ransitum praeluit iis, γolente Deo , per eum Persarum defruere principatum es hoc confitentur omnes, qui actus Alexandri scripserunt, de his itaque ρcut placuerit cuilibet, exsimet. Haec sunt verba losephi, ejusque de fide miraculorum judicium.

105쪽

M pi in ore quidem est, Sacram Script turam Verbum

esse Dei, quod la omines veram beatitudinem vel salutis Vsam docet Verum re ipsa aliud plane judicant Vulgus enim nihil minus curare videtur, quam ex documentiSSacrae Scripturae vivere M omnes fere sua commenta pro Dei Verbo Venditare videmus, nec aliud studere, quam sub praetextu religionis caetero cogere, ut secum sentiant. Videmus, inquam , Theologosso licitos plerumque fuisse, quomodo sua figmenta4 placita ex fa cris literis extorquere posssent, divina authoritate munire , nec aliud minore cum scrupulo majoreque cum temeritate agere , quana Scripturas ive Spiritus Sancti mentem interpretari, mi tum eos aliquid bllicitos habet, non est quod verentur , ne Spiritui fracto aliquem errorem attingant, a via salutis aberrent, sed ne erroris ab aliis convincantur, atque ita propria eorum sub pedibus jaceat

authoritas, ab aliis contemnantur. Qta odi homines id quod verbis de Scriptura testantur , ex vero animo dicerent, dum aliam prorsus vivendi rationem haberent, neque tot discordiae eorum mentes agitarent neque toro diis certarent, nec tam coecain temeraria cupiditate interpretandi Scripturam, novaque in Religione excogitandi tenerentur : Sed contra nihil tanquam Scripturae doctrinam amplecti auderent, quod ab ipsa quam clarissime non edocerentur: denique facrilegi illi, qui Scripturam plurimis in locis adulterare non sunt veriti, a tanto scelere maxit ne cavissent manusque sacrilegas ab iis abstinuissent. At ambitio .scelus tantum tandem potuerunt , ut religio non tam in obtemperandis Spiritus Sancti documentis, quam in deseradendis hominum commentis sita sit; imo ut relia io non charitate, sed dissseminandis discordiis inter homines, idio insensistimo, quod falso nomine zeli divini&ardentis studii adumbrant, propagando contineatur. Ad haec mala accesssit superstitio , quae homines rationem Mnaturam contemnere docet, id tantum admirari ac venerari, quod huic utrique repu-L a gnat

106쪽

s TRACTATUS gna quare non mirum est, quod homines, ut Scripturam magis admirentur tenerentur , cam ita explicare studeant, ut his, rationi scilicet maturae quam maxime repugnare Videatur; ideoque in Sacris Literis profundissima mysteria latere somniant, cinciis, hoc est , in absurdis investigandis, caeteris utilibus neglectis, defatigantur, Wquicquid sic delirando fingunt, id omne Spiritui Sancto tribuunt, summa vi atque affectuum impetu defendere conantur. Ita enim cum hominibus comparatum est , ut quicquid puro intellectu concipiunt, solo intellectu ratione quicquid contra ex animi affectibus opinantur , iisdem etiam defendant. Ut autem ab his rurbis extricemur, mentem a praejudiciis Theologicis liberemus, nec temere hominum figmenta pro divinis documentis amplectamur , nobis de vera methodo Scripturam interpretandi agendum cst,in de eadem diffferendum hac enim ignorata nihil certo scire possit mus , quid Scriptura , quidve Spiritus Sanctus

docere vult. Eam autem , ut hic paucis complectari, dico methodum interpretandi Scripturam haud differre a methodo interpretandi naturam , sed cum ea prorsus convenire. Nam sit cuti methodus interpretandi naturam in hoc potissimum consistit, inconcinnanda scilicet historia natura , ex qua , utpote ex certis datis, rerum naturalium definitiones concludimus sic etiam ad Scripturam interpretandam necesse est ejus sinceram historiam adornare, ex ea tanquam ex certis datis principiis mentem authorum Scripturae

legitimis consequentiis concludere : sic enim unusquisque si nimirum nulla alia principia, neque data ad interpretandam Scripturam Me rebus, quae in eadem continentur, disserendum, admiserit, nisi ea tantummodo, quae ex ipsa Scriptura ejusque historia depromuntur sine ullo periculo errandi semper procedet, de iis, quae nostrum captum superant, aeque secure disserere poterit, ac de iis, quae lumine naturali cognoscimus. Sed ut clare constet, hanc viam non tantum certam , sed etiam unicam esse, eamque cum methodo interpretandi naturam convenires, notandum , quod Scriptura de rebus saepissime agit, quae ex principiis lumine naturali notis deduci nequeunt, ejus enim maximam partem historiae revelationes componunt at historiae miracula potissimum continent, hoc

107쪽

THEOLOGICD 'POLITICI Cap. VII. s est ut in superiore Capite ostendimus narrationes rerum insolitarum naturae, opinionibus' judiciis historicorum , qui eas scripserunt , accommodatas P revelationes autem opinionibus etiam Prophetarum accommodatae sunt, ut in secundo Cap. ostendimus,& ipsae revera captum humanum superant. Quare cognitio horum omnium , hoc est, omnium fere rerum , quae in Scriptura continentur, ab ipsa Scriptura sola peti debet : sicuti cognitio naturae ab ipsa natura. Quod ad documenta moralia , quae etiam in Bibliis continentur, attinet , etsi ipsa ex notionibus communibus demonstrari possunt, non potest tamen ex iisdem demonstrari, Scripturam eadem docere, sed hoc ex sola ipsa Scriptura constare potest. Imo si sine praejudicio Scripturae divinitatem testari volumus, nobis ex eadem sola constare debet, ipsam vera documenta moralia docere ex hoc enim Qio ejus divinitas demonstrari potest: nam certitudinem Prophetarum ex hoc praecipue constare ostendimus, quod Prophetae animum ad aequum' bonum inclinatum habebant. Qtiare hoe idem etiam nobis constare debet, ut fidem ipsis possimus habere. Ex miraculis autem ci divinitatem non posse convinci, jam ctiam demonstravimus, ut jam taceam, quod etiam a Pseudo-propheta fieri poterant. Quare Scriptura divinitas ex hoc lo constare debet, quod ipsa veram virtutem doceat. Atqui hoc ex sola Scriptura constare potest. Quod si non posset fieri, non sine magno praejudicio eandem amplecteremur, laedus divinitate testaremur. Tota itaque Scriptura cognitio ab ipsa sola peti debet. Denique Scriptura rerum , de quibus loquitur, definitiones non tradit, ut nec etiam natura. Quare quemadmodum ex diversis naturae actionibus definitiones rerum naturalium concludendae sunt, eodem modo hae ex diversis narrationibus, quae de unaquaque re in scriptis occurrunt, sunt eliciendae. Regula igitur universalis interpretandi Scripturam est, nihil Scripturae tanquam ejus documentum tribuere , quod ex ipsius historia quam maxime perspectum non habeamus. Qualis autem ejus historia debeat esse,&quae potissimum enarrare, hic jam dicendum. Nempe I. continere debet naturamin proprietates linguae, qua

libri Scriptura scripti fuerunt, quam eorum Authores loqui so-L 3 lebant.

108쪽

s TRACTATUS lebant. Sic enim omnes sensus, tuos unaquaeque oratio ex cmmmuni loquendi usu admittere potest , investigare poterimus. Et quia omnes tam Veteris , quam Novi Testamenti scriptores cbraei fuerunt, certum est , Histori it linguae Hebraicae prae omnibus necessariam esse, non tantum ad intelligentiam librorum Veteris Testamenti, qui hac lingua scripti sunt, sed etiam Novi , nam quamvis aliis linguis vulgati fuerint Hebrai Zant tamen. II. Sententias uniuscujusque libri colligere debet, easque ad summa capita redigere, ut sit omnes, quae de eadem re reperiuntur, in promtu habere possimus deinde ea omneS , quae ambiguae vel obscurae sunt , vel quae invicem repugnare videntur, notare. Atque eas sententias hic obscuras aut claras voco , quarum sensus ex contextu orationis facile vel dissiculter ratione percipitur. De solo enim sensu orationum, non autem de earum Veritate laboramus. Quin imo apprime cavendum est , quamdiu sensum Scripturae quaerimus , ne ratiocinio nostro , quatenus principiis naturalis cognitionis fundatum est ut jam taceam praejudicia praeoccupemur, sed ne verum sensum cum rerum Veritate confundamus, ille ex solo lingua usu erit investigandus , vel ex ratiocinio, quod nullum aliud fundamentum agnoscit, quam Scripturam. Quae omnia ut clarius intelligantur, exemplo illustrabo Hae Mosiis sententiae, oliuod Deussit ignis' tio Deus, et elotypus, quam clarissimae sunt, quamdiu ad solam verborum significationem attendimus , ideoque eas etiam inter claras repono , tametsii respectu veritatis rationis obscurissimae sunt imo quamvis carum literatis sensus lumini naturali repugnet, nisi etiam principiis fundamentis ex Historia Scripturae petitis clare Opponatur , is sensus, nempe iteratis , erit tamen retinendus; contra , si haesententiae ex literat earum interpretatione principiis ex Scriptura petitis reperirentur repugnare , quanquam cum ratione maxime convenirent, aliter tamen metaphorice scilicet essent interpretandae. Ut itaque sciamus, an Moses crediderit, Deum esse ignem an secus, nullo modo id concludendum est ex eo, quod haec opinio cum ratione conveniat, aut quod ei repugnet .sed tantum ex

aliis

109쪽

THEOLOGICO POLITICI Cap. VII. gratiis ipsius ossis sententiis. Videlicet quoniana Moses plurimis in

locis clare etia a docet, Deum nullam habere sit militudinem cuna rebus visibilibus, quae in coelis, in terra, aut in aqua sunt hinc concludendum, hanc sententiam , aut illas omnes metaphorice esse explicandas . At quia a literati sensiti, quam minime fieri potest, cst recedendum , ideo prius quaerendum , num haec unica sententia, Deus es ignis, alium praeter literalem sensiuia admittat, hoc est , an nomen aliud quam naturalem ignem igni acet. Quod si non reperiatur ex usita linguae aliud ignificare, nullo etiam alio modo interpretanda esset haec sententia , quantumvis rationi repugnans, sed contra reliquae omnes, quam Vis rationi consentaneae, huic tamen essent accommodandae. Quod si nec hoc etiam Xusu linguae posset fieri tum hae sententiae irreconciliabiles essent, ac proinde

de iis judicium erit suspendendum. Sed quia nomen ignis pro ira zelotypia etiam sumitur vide ob cap. 3i vers ia. hinc facile

Mosis sententiae reconciliantur , atque legitime concludimus, duas has sententias , Deus signis , meus est zelotypus unam eandem que esse sententiam . Porro quoniam Moses clare docet, Deum esse zelotypum, nec ullibi docet, Deum carere passionibus sive animi pathematis, limc plane concludendum, Mosem hoc ipsum credidisse aut saltem docere voluisse, quantumvis hanc sententiam rationi repugnare credamus. Nam,ut jam ostendimus,nobis non licet addictamina nostrae rationis A ad nostras nae conceptas opinio ne mentem Scripturae torquere, sed tota Bibliorum cognitio ab iisdem solis est petenda. III. Deniqtie enarrare debet haec historia casus omnium librorum Prophetarum, quorum memoria apud nos ex videlicet vitam,mores, ac studia authoris uniuscujusque libri, quisnam fuerit qua Occasione , quo tempore , cui, taenjque qua lingua scripserit. Deinde uniuscujusque libri fortunam nempe quomodo prius acceptus fuerit, sin quorum manus inciderit, deinde quo ejus variae lectiones fuerint,in quorum concilio inter sacros acceptus sucrit S denique quomodo omnes libri, quos Omnes jam sacros esse fatentur, in unum corpus coaluerint. Haec omnia inquam historia Scripturae continere debeti Nam ut sciamus, quaenam sententiae tanquam

110쪽

melius noverimus. Deinde ne documenta aeterna cum iis, quae ad tempus tantum , vel paucis solummodo ex usu poterant esse, confundamus, reser etiam scire qua occasiones, quo temporc cui nationi, aut faeculo omnia documenta scripta suerint. Refert denique reliqua, quae praeterea diximus, scire, ut praeter libri cujusque auo thoritatem, etiam sciamus, num ab adulterinis manibus conspurcari potuerit, an minus num errores irrepserint, num a viris satis p

ritis' fide dignis correcti fuerint. Qtiae omnia scitu admodum necessaria sunt , ut ne caeco impetu correpti , quicquid nobis obtruditur, sed tantum id quod certum indubitatum est, a

plectamur.

lam postquam hanc historiam Scripturae habuerimus, irmiter

decreverimus, nihil tanquam doctrinam Prophetarum certo statuere, quod ex hac historia non sequatur, aut quam clarissime et clatur, tum tempus erit, ut ad mentem Prophetarum ripiritus

Sancti investigandam nos accingamus, Sed ad hoc etiam metho duc ordo requiritur similis ei, quo ad interpretationem naturae ex ipsius historia utimur. Sicut enim in scrutandis rebus naturalisbus ante omnia investigare conamur res maxime universales toti naturae communes, videlicet motum' quietem, eorumque

leges regulas , quas natura semper observat, per quas conti nuo agit, ex his gradatim ad alia minus universalia procedimus sic etiam ex historia Scripturae id primum quaerendum, quod universalissimum , quodque totius Scripturae basis fundamentum est quod denique in ipsa tanquam aeterna omnibus mortalibus utilissima doctrina ab omnibus Prophetis commendatur. Xem pli gratia , quod Deus unicus comnipotens existic, qui solus est adorandus qui omnes curat, eosque supra omnes diligit, qui ipsum adorant, iroximum tanquam semetipsbs amant c. Haec similia, inquam, scriptura ubique tam clare, tamque expresse docet, ut nullus unquam fuerit, qui de ejus sensi circa haec ambe- gerit. Quid autem Deus sit, inua ratione res omnes videat, siseque

SEARCH

MENU NAVIGATION