장음표시 사용
91쪽
Tm C in P Cap. I. 69les mera esse decreta Dei, quae ex necessitate tersectione naturae divinae sequuntur Siquid igitur in natura contingeret, quod ejus universalibus legibus repugnaret , id decreto intellectui, ia-turae divinae neces ario etiam repugnaret: aut sit quis statueret, Deum aliquid contra leges naturae agere, is simul etiana cogeretur statuere, Deum contra suam naturam agere, quo nihil absitardius. Idem etiam
facile ex hoc posset ostendi, quod nimirum potentia naturae sit ipsa divina potentia dc virtus diurna autem potentia sit ipsisTima Dei essentia, sed hoc inpraesentiarum libentius omitto. Nihil igitur in natura contingit, quod ipsius legibus universalibus repugnet; at nec etiam aliquid , quod cum iisdem non convenit, aut ex iisdem non sequitur mam quicquid fit, per Dei voluntatem laeternum decretum sit, hoc est, ut jam ostendimus, quicquid fit, id secundum leges regulas, quae aeternam necessiitatem' veritatem involvunt fit,natura itaque leges' regulas, quae aeternam necessitatem&veritatem involvunt, quamvis omnes nobis notae non sint semper tamen obsiervat, adeoque etiam fixum atque immutabilem ordinem nec ulla sana ratio suadet, naturae limitatam potentiam virtutem tribuere , ejusque leges ad certa tantum ' non ad omnia aptas, statuere; nam, cum virtus, iotentia naturae, sit ipsa Dei virtus' potentia, leges autem regulae naturae, ipsa Dei decreta , omnino credendum est, potentiam naturae in sinitam este,
ejusque leges adeo latas, ut ad omnia , quae lab ipso divino intellectu concipiuntur, se extendant alias enim, quid aliud statuitur, quam quod Deus naturam adeo impotentem creaverit,ejusque leges, regulas adeo steriles statuerit, ut saepe de novo ei subvenire cogatur, si eam conservatam vult, it res ex voto succedant, quod sane a ratione alienisJ Dum esse existimo. Ex his itaque, quod in natura nihil contingit, quod ex ejus legibus non sequitur,' quod ejus leges ad omnia, quae lab ipso Divino intellectu concipiuntur, se extendunt, quod denique natura fixum atque immutabilem ordinem servari, clarisssime sequitur , nomen miraculi non nisi respective ad hominum opiniones poste intelligi , nihil aliud 3 signifi-
92쪽
7 TRACTAT Us significare, quam opus, cujus causam naturalem exemplo alterius rei solitae explicare non possumus, vel saltem ipse non potest, qui miraculum scribit tu narrat. Possem quidem dicere, miraculum csse id cujus causa ex principiis rerum naturalium lumine naturali notis explicari nequi verum, quoniam miracula ad captum vulgi sacta fuerunt, quod quidem principia rerum naturalium plane ignorabat, certum est, antiquos id pro miraculo habuisse, quod explicare non poterant eo modo, quo vulgus res naturales explicare solet, recurrendo scilicet ad memoriam, ut alterius rei silmilis, quam sine admiratione imaginari solet, recordetur , tum enim vulgus rem aliquam se satis intelligere existimat, cum ipsam non admiratur Antiqui itaque omnes fere in hoc usque tempus nullam praeter hanc normam miraculi habuerunt , quare non dubitandum, quin in sacris literis multa tanquam miracula narrentur, quorum causae ex principiis rerum naturalium notis facile possunt explicari, ut jam supra innuimus in cap. a. cum de eo, quod sol steterit tempore losuete, quod retrogradatus uerit tempore Achaz, loquuti sumus, sed de his mox prolixius agemus nempe circa miraculorum interpretationem, de qua in hoc capite agere promisi. Hic jam tempus est,ut ad secundum transeam, nempe ut Ostendam, nos ex miraculis nec Dei essentiam nec existentiam, nec providentiam posse intelligere, sed contra haec longe melius percipi ex fixo atque imia tutabili naturae ordine , ad quod demonstrandum sic procedo. Cum Dei existentia non sit per se nota, debet necessario concludi ex notionibus quarum veritas adeo firma' inconcussa sit, ut nulla dari neque con- cipi possit potentia , a qua possint immutari nobis saltem ab eo tempore, quo ex iis Dei existentiam concludimus, ita apparere debent, si ex ipsis eam extra omnem dubitationis aleam concludere volumus nam si possemus concipere, ipsas notiones ab aliqua pintentia , quaecunque demum ea fuerit, mutari posse, tum de earum Veritate dubitaremus in consequenter etiam de nostra conclusione,
nempe de Dei existentia, nec de ulla re unquam poterimus csse emti. Deinde nihil cum natura convenire, vel ei repugnare scimus, nisi id , quod ostendimus, cum istis principiis convenire, vel iis repugnare , quare, si concipere possemus aliquid in natura ab aliqua potentia
93쪽
tentia quaecunque demum ea suerit posse fieri, quod naturae repugnet, id priniis istis notionibus repugnabit, adeoque id ut absurdum rejiciendum, vel deprimis notionibus ut modo ostendimus
&consequenter de Deo, de omnibus quomodocunque perce piis, dubitandum. Longe igitur abest,ut miracula,quatenus per id intelligitur opus, quod ordini naturae repugnet, nobis Dei existentiam ostendant cum contra nos de eadem dubitare facerent, quando
absque iis absolute de ipsa possemus esse certi, nempe quando scimus, omnia naturae certum atque immutabilem ordinem sequi.
At ponatur, id esse miraculum , quod per causas naturales explicari non potest, quod quidem duobus modis potest intelligi, vel quod
causas naturales quidem habet, quae tamen ab humano intellectu investigari non postant vel quod nullam causam, praeter Deum, sive Dei voluntatem agnoscit Verum quia omnia, quae per causas naturales fiunt, ex sola Dei potentiain voluntate etiam fiunt, necessario huc tandem perveniendum, nempe miraculum, sive id causas naturales habeat, sive minus, opus esse, quod per causam explicari non potest, hoc est opus, quod captum humanum superat sed ex opere . absolute ex eo, quod nostrum captum superat, bhil intelligere possiamus. Nam quicquid clares distincte intelligimus, id per se, vel per aliud , quod per se clare distincte intelligitur, nobis debet innotescere. Quare ex miraculo , sive opere, quod nostrum captum superat, nec Dei essentiam, nec existentiam, nec absolute aliquid de Deo natura intelligere possumus, sed contra , cum omnia a Deo determinata Iancita stimus esse, operationes natura ex Dei essentia consequi, naturae vero leges Dei aeterna decreta volitiones esse, absolute concludendum, nos eo melius Deum , eique voluntatem cognoscere, quo melius res naturales cognoscimus,m clarius intelligimus, quomodo a prima sua causa dependent, quomodo secundum aeterna naturae leges operantur. Quare ratione nostri intellectus, longe meliore jure ea opera , quae clare distincte intelligimus, Dei opera VO-canda, ad Dei voluntatem reserenda, quam ea , quae plane igninramus, quamvis imaginationem valde occupent, homines in admirationem sui rapiant , quandoquidem ea sola naturae opera, Haeclare
94쪽
clare distincte intelligimus , Dei cognitionem reddunt sublimiorem Dei voluntatem & decreta quam clarissime indicant, ii igitur plane nugantur, qui, ubi rem ignorant , ad Dei Voluntatem recurrunt i ridiculus sane modus ignorantiam profitendi. Porro quamvis ex miraculis aliquid concludere possemus, uno tamen modo Dei existentia inde posset concludi Nam , cum miraculum opus limitatum it, nec unquam, nisi certam climitatam potentiam exprimat, certum est, nos e tali effectu non posse concludere existentiam causae, cujus potentia it infinita , sed ad summum causae, cujus potentia major sit , dico ad sum Fum , potest enim etiam consequi ex multis caussis simul concurrentibus opus aliquod , cujus quidem visin potentia minor sit potentia omnium causarum simul ac longe major potentia uniuscujusque causae. At quoniam naturae leges ut jam ostendimus ad infinita si extendunt, sub quadem specie aeternitatis a nobis concipiuntur, natura secundum eas certo, atque immutabili ordine procedat, ipsa nobis eatenus Dei infinitatem , aeternitatem, immutabilitatem aliquo modo indicant. Concludimus itaque, nos per miracula Deum, ejusque existentiam' providentiam cognoscere non posses, sed haec longe melius concludi ex naturae fixo atque immutabili ordine. Loquor in hac conclusione de miraculo , quatenus per id nihil aliud intelligitur, quam opus , quod hominum captum superat, aut superare credituri, nam quatenus supponeretur ordinem naturae destruere, sive interrumpere, aut ejus legibus repugnare, eatenus ut modo ostendimus non tantum nullam Dei cognitionem dare posset, sed contra illam , quam naturaliter habemus, adimeret, nos de Deo omnibus dubitare saceret. Neque hic ullam agnosco dicterentiam inter opus contra naturam opus supra naturam hoc est , ut quidam junt, opus, quod quidem naturae non repugnat, attamen ab ipsa non potest produci autem ci.)nam cum miraculum non extra naturam , sed in ipsa natura fiat, quamvis supra naturam statuatur , tamen necesse est , ut naturae ordinem interrumpat, quem alias fixum atque immutabilem ex Dei decretis concipimus. Siquid igitur in natura fieret, quod ex ipsius legibus non sequeretur, id necessario ordini, quem Deus in aeter
95쪽
T AEOLOGICO- POLITICI Cap. I. anum per leges naturae universales in natura statuit, reptagnaret, adeoque id contra naturam ejusique leges esset, consequenter ejus fides nos de omnibus dubitare faceret, ad Atheismum duceret. Et his puto, me id, quod Secundo intendebam , satis firmis rationibus ostendisse, ex quibus de novo concludere possumus, miraculum sive contra naturam . sive supra naturam , merum esse absurdum propterea per miraculum in sacris litteris nihil aliud posse intelligi, quam opus naturae, ut diximus , quod captum humanum superat, aut superare creditur iam antequam ad III pergam , libet prius hanc nostram sententiam , nempe , quod ex mira culis Deum non possiimus cognoscere , aut horitate Scripturae confirmare, 'uamvis Scriptura hoc nullibi aperte doceat, facile tamen ex ipsa potest concludi, inprimis ex eo , quod Moses Deut. cap. 13. praecipit, ut Prophetam seductorem , quamvis faciat miracula, mortis tamen damnent : sic enim ait a P Mn
contigerit signum , portentum , quod tibi praedixit c. noli tamen assentire verbis ejus Prophetae c. quia Dominus esse Deus os ten ta es c. Propheta igitur Age mortis damnetur est. Ex quibus clare sequitur, miracula a falsis etiam Prophetis poscte fieri, homines nisi Dei vera cognitiones amore probe sint muniti, aeque facile ex miraculis falibs eos, ac Verum posse amplecti. Nam addit a mn es et I nno, et quoniam Iehovaisse Deus os tentat, ut siciat, num eum amatis integro corde fro, se animo estro. Deinde Israelitae ex tot miraculis nullum de Deo sanum conceptum formare potuerunt, quod ipsa experientia testata est; nam, cum
sibi persuaderent, Mosen ab iis ab iis , numina visibilia ab Aharone petierunt vitulus , proh pudori eorum Dei fuit dea , quam tandem ex tot miraculis formaverunt. Asaph quamvis tot miracula audivisset, de Dei providentia tamen dubitavit, iere a Vera Via deflexisset , nisi tandem veram beatitudinem intellexisse , Vide Psal. 3. Salomon etiam , cujus tempore res ludaeorum in summo Vigore erant, suspicatur omnia casu contingere. Vide Ecci cap. 3. Vers I9,2O,PI cap. 9 vers. di c. Denique omnibus sere Pro
96쪽
phetis hoc ipsum valde obscurum suit, nempe, quomodo ordo
naturae hominum Ventus cum conceptu , quem de providentia
Dci formaverant, possent convenire , quod tamen Philosophis, qui non ex miraculis, sed ex claris conceptibus res conantur intelligere , semper admodum clarum fuit, iis nimirum , qui veram socii citatem in sola virtute M tranquillitate animi constituunt, nec student, ut natura iis, sed contra, ut ipsi naturae pareant, utpote qui certe sciunt, Deum naturam dirigere, prout ejus leges universales, non autem prout humanae naturae particulares leges exigunt, adeoque Deum non solius humani generis , sed totius naturae rationem habere. Constat itaque etiam ex ipsa Scriptura, miracula veram Dei cognitionem non dare, nec Dei providentiam clare docere. Q uod autem in Scriptura saepe reperitur , Deum portenta fecisse, ut hominibus innotesceret, ut in Exodi cap. IO. vers a.
Deum AEgyptios illusiisse , .ssigna sui dedisse, ut Israelitae cognosse
cerent eum esse euna inde tamen non sequitur, miracula id revera docere, sed tantum sequitur, ludaeos tales habuisse opiniones, ut facile iis miraculis convinci possenti supra enim in capite secundo clare ostendimus, rationes propheticas, si Ve quae ex revelationesorinantur, non elici ex notionibus universalibus4 communibus, sed ex concessiis, quamvis absurdis ' opinionibus eorum, quibus res revelantur, sive quos Spiritus Sanctus convincere vult, quod multis exemplis illustravimus etiam testimonio Pauli, qui cum Graecis erat Graecus, cum ludaeis ludaeus. Verum quamvis illa miracula AEgyptios, cludaeos ex suis concesssis convincere, non tamen veram Dei deam cognitionem dare poterant, sed tantum faceres, ut concederent, dari Numen , Omnibus rebus, iis notis, potentius , deinde quod Hebraeos , quibus tum temporis omnia praeter spem Delicissime cesserunt, supra omnes curabat, non autem quod Deus omnes aeque curet , nam hoc sola Philosophia docere potest , ideo ludaei' omnes, qui non nisi ex dissiimili rerum
humanarum statuo impari hominum fortuna Dei providentiam cognoverunt , sibi persuaserunt , Judaeos Deo dilectiores reliquis suisse, quamvis tamen reliquos vera humana perfectione non superaverint,ut jam Cap. III ostendimus. Ad Tertium igitur pergo, ut scilicet
97쪽
T AEOLOGICΟ- POLITICI Cap. s. τε scilicet ex Scriptura ostendam Dei decreta: mandata consequenter providentiam nihil eis revera praeternaturae ordinem, hoc
est , quando Scriptura dicit hoc vel illud a Deo vel Dei voluntate factum , nihil aliud revera intelligere, quam quod id ipsum
secundum leges' ordinem naturae fuerit factum, non autem, ut
vulgus opinatur , quod natura tamdiu cessavit agere, aut quod ejus ordo aliquamdiu interruptus suit. At Scriptura ea, quae ad ejus doctrinam non spectant, directe non docet, quia cjus non est ut circa legem divinam Ostendimus res per causas naturales, neque res mere speculativas docere Qtiare id, quod hic volumus, ex quibusdam Scripturae Historiis , quae casia prolixius pluribus circumstantiis narrantur, per consequentiam eliciendum est, talium itaque aliquot in medium proferam. In Libro I hamuelis cap. 9.Vers. I, 16 narratur, quod Deus Shamueli revelavit, se Saulum ad eum missurum , nec tamen Deus eum ad hamuelem missit, ut homines solent aliquem ad alium mittere, sed haec Dei missio nihil aliud fuit, quam ipse naturae ordo, quaerebat nimirum Saul ut in praedicto capite narratur asimas , quas perdiderat , ciam absque iis
domum redire deliberans, ex consilio sui famuli Shamuelem Prophetam adivit, ut ex eo sciret, ubi easdem invenire posset, nec ex tota narratione constat, Saulum aliud Dei mandatum praeter hunc naturae ordinem habuisse, ut hamuelem adiret. In Psalm os .us et . dicitur, quod Deus aegyptiorum animum mutavit ut odio haberent Israelitas, quae etiam mutati naturalis plane uidi, ut patet ex cap. I Exodi, ubi ratio non leViS AEgyptiorum narraturi, quae eos movit Israelitas ad servitutem redigere Cap. 9. Genesis 13.
ait Deus Noae, se iridem in nube daturum, quae etiam Dei actio nulla sane alia est, nisi radiorum solis refractio reflexio , quam ipsi radii in aquae guttulis patiuntur. Psalmo I 7 s. 13. Vocatur illa venti naturalis actio & calor , quo ruina Sisi liquescunt, verbum Des; uscis , dictum' Dei verbum ventus' frigus vocantur. Ventus' ignis vocantur in Psalmo io . Vs . legati, ministri Dei. alia ad hunc modum plura in Scriptura reperiuntur, quae clarissime indicant, Dei decretum, justum , dictum verbum nihil aliud esse, quam ipsam naturae actionem &ordinem; a quare
98쪽
6 TRACTAT Usquare non tibi una est , quin omnia, quae in Scriptura narrantur,
naturaliter contigerint, tamen ad Deum referuntur, quia Scripturae, ut jam ostendimus, non est, resper causas naturales docere, sed tantum eas res narrare , quae imaginationem late occupant
idque ea Methodo , stylo, qui melius inservit, ad res magis admirandum, consequenter ad devotionem in animis vulgi impris mendum. Si igitur quaedam in sacris literis reperiuntur, quorum causas reddere nescimus, quae praeter , imo contra ordinem naturae videntur contigisse, ea moram nobis injicere non debent, sed omnino credendum , id , quod revera contigit, naturaliter contigisse quod etiam ex hoc confirmatur , quod in miraculis plures
circumstantiae reperiebantur , quamvis tamen non semper narrentur, praecipue cum stilo Poetico canantur circumstantiae , inquam , miraculorum clare ostendunt, ipsa causas noturales requirere. Nem
petat 'gyptii scabie infestarentur, opustitit, ut Moses favillam in aerem sursum spargeret vide Exodi cap. . scio. locustae etiam
ex mandato Dei naturali, nempe ex vento orientali integro die nocte ante, Egyptiorum regionem petierunt, vento Occi dentali fortis 1mo eandem res iquerunt vide Exod. c. IO. Vs I , 9 )codem etiam Dei justi mare viam ludaeis aperuit, vide Exod. c. I . Vs a I. nempe Euro, qui fortismi me integra nocte flavit. Deinde ut Elisa puerum , qui mortuus credebatur, excitaret , aliquoties puero incumbere debuit, donec prius incaluerit,in tandem oculos aperuerit, Vide Reg. lib. a. cap. . si ,3 3. sic etiam in Evangelio Joannis cap. p. quaedam narrantur circumstantiae, quibus Christus usius est, ad sanandum coecum sic alia multa in Scripturis reperiuntur , quae omnia satis ostendunt, miracula aliud , quam absolutum Dei, ut ajunt, mandatum requirere. Qtiare credendum quam vis circumstantiae miraculorum, eorumque naturales causae non semper, neque omnes enarrentur, miracula tamen non sine iisdem contigisse. Quod eriam constat ex EXOdi cap. 4.Vs. 27 ubi tantum narratur, quod ex solo nutu Osis mare iterum intumuit, nec ulla ven- timentio fit. Et tamen in Cantico cap. 13 vers Io dicitur, id contigisse ex eo , quod Deus vento suo id est , vento fortissiimo flaverit, quare haec circumstantia in historia omittitur, is iraculum eade
99쪽
THEOLOGICO- POLITICI Cip. VI. 77 de causa majus videtur. At sorsan instabit aliqtiis, nos perplura in Scripturis reperire , quae nullo modo per cati a naturales videntur posse explicari, ut quod peccata hominum , Orumque precationes, possunt esse pluviae terraeqxie fertilitatis causa, aut quod fides caecos sanare potuit, Malia ad hunc modum, quae in Bibliis narrantur. Sed ad haec me jam respondisse puto ostendi enim Scripturam res non docere per proximas suas causa ; sed tantum res eo ordine, iisque phrasibus narrare, quibus maxime homines,, praecipue plebem ad devotionem movere potest , iac de causa de Deo, & de rebus admodum improprie loquitur , quia nimirum non rationem convincere , sed hominum phantasiam & imaginationem assicere χccupare studet. Si enim Scriptura vastationem alicujus imperii, ut historici politici solent , narraret, id plebem nihil commoveret, at contra maxime, si omnia poetice depingat Mad Deum referat,quod
facere solet. Cum itaque Scriptura narrat, terram propter hominum peccata sterilem esse, aut quod coeci ex fide sanabantur, ea nos non magis movere debent, quam cum narrat, Deum propter hominum
peccata irasci, contristari poenitere boni promissi facti, aut quod Deus, ex eo quod signum uidet, promissi recordetur Sc alia perplurima, quae vel poetice dicta sunt, vetaecundum Scriptoris opiniones, praejudicia relata. Quare hic absolute concludimus, omnia, quae in Scriptura Vere narrantur contigisse, ea secundum leges naturae ut omnia necessario contigisse , in quid reperiatur , quod apodictice demonstrari potest , ilegibus naturae repugnare, aut ex iis consequi non potuisse , plane credendum id a sacrilegis hominibus Sacris literis adjectum fuisses quicquid enim contra naturam est, id contra rationem est, 'uod contra rationem, id absurdum est, ac proinde etiam refutandum. Superest jam, tantum pauca adhuc demiraculorum interpretatione notare, vel potius recolligere iam praecipua jam dicta sunt i uno aut altero exemplo illustrare, quod hic
Qtiario facere promisi, idque propterea volo, ne quis miraculum aliquod male interpretando, temere suspicetur, se aliquid in Scriptura reperis , quod lumini naturae repugnet. Raro admodum sit, ut homines rem aliquam , ut gesta est, ita simpliciter narrent, ut nihil
sat Judicii narrationi immisceant , mo, cum aliquid novi vident 3 aut
100쪽
γῖ TRACΥΑΥ Us aut audiunt, nisii maxime a suis praeconceptis opinionibus caveant, iis plerumque ita praeoccupabuntur, ut plane aliud , quam quod vident, aut contigisse audiunt, percipiant, praesertim si res acta captum narrantis, aut audientis superatin maxime si ad ejus rem reserat, ut ipse certo modo contingat. Hinc fit, ut homines in suis Chronicis&historiis magis suas opiniones, quam res ipsas actas narrent Mutunus, idemque casus a duobus hominibus, qui diuersas habent opiniones , ita diversie narretur , ut non nisi de duobus cassibus loqui videanturin denique , ut saepe non admodum dissicile it ex solis hiastoriis opiniones Chronoghraphiin historici investigare. Ad haec
confirmandum multa adferre possem , tam Philosophorum qui historiam naturae scripserunt, quam Chronographorum exempla, nisii
id superfluum existimarem, ex Sacra autem Scriptura unum tantum
adferam de reliquis Lector ipse judicet Tempore losuae Hebraei ut
jam supra monuimus cum vulgo credebant, solem motu, ut vocant, diurno moveri, terram autem quiescere,in huic praeconceptae opinioni miraculum, quod iis contigit, cum contra quinque illos reges pugnarent, adaptaverunt, non enim sit inpliciter narraverunt, diem
illum solito longiorem fuisse, sed solem clunam stetisse, sive a suo
motu cessavisse, quod ipsiis etiam tum temporis non parum inservire poterat, ad Ethnicos qui solem adorabant, convincendum & ipsa experientia comprobandum , solem sub alterius numinis imperio esse, ex cujus nutu ordinem silaum naturalem mutare tenetur. Quare partim ex religione , partim ex prae conceptis opinionibus rem longe aliter, quam revera contingere potuit, conceperunt , atque enarraverunt. Igitur ad miracula Scripturae interpretandum , ex eorum narrationibus intelligendum, quomodo ipsis revera contigerint, necesse est, opiniones eorum scire, qui ipsa primi narraverunt qui nobis ea scripto reliquerunt eas ab eo, quod sensus iis repraesentare potuerunt, distinguere alias enim eorum opiniones & judicia cum ipso miraculo , prout revera contigit, confundemus nec ad haec tantum, sed ne etiam confundamus res, qua re Vera contigerunt, cum rebus imaginariis,' quae non nisi repraesentationes propheticae fuerunt, eorum opiniones scire refert. In Scriptura enim multa, ut realia narrantur, inuae etiam realia
