장음표시 사용
81쪽
THEOLOGICo- POLITICI p. V. 30 sacrificus plane consueverant, ita ut iis solis maxime ad devotionem incitarentur. Patriarchae igitur non ex jure aliquo divino imperante, vel ex universalibus fundamentis legis divinae edocti, sed
ex sola illius temporis consuetudine , Deo sacri a caVerunt, ita si ex
alicujus mandato id lacerunt , mandatum illud nullum aliud fuit, quam jus Reipublicae , in qua vivebant, quo etiam ut jam hic, cetiam capite crito, cum de Mathit sede loquuti sumus, notavimus
His puto, me meam sententiam Scripturae authoritate confirmavisse , superest jam ostendere, quomodo 'ua ratione ceremonia inserviebant ad imperium Hebraeorum cola servandum, labiliendum , quod quam paucissimus potero, ex universalibus standamentis ostendam. Societas non tantum ad secure ab hostibus vivendum, sed etiam ad multarum rerum compendium faciendum, perutilis est, maxime etiam necessaries; nam, nisi homines invicem operam mutuam dare velint, ipsis Mars, tempus deficeret, ad se, quoad ejus fieri potest, sustentandum, conservandum. Non enim omnes ad omnia aeque apti sunt, nec unusquisque potis esset, ad ea comparandum, quibus solus maxime indiget Vires, tempus, inquam
unicuique deficerent, si solus deberet arare, seminare, metere, molere, coquere, texere, suere,' alia perplurima, ad vitam sustentandum esticere, ut jam taceam artes , icientias , quae etiam ad persectionem humanae naturae, jusque beatitudinem sunt sumtiae necessariae. Videmus enim eo , qui barbare sine politi Vivunt, vitam miseram, uec pene brutalem agere, nec tamen pauca illa, misi
ra impolita , quae habent, sine mutua opera, qualis qualis ea sit, sibi comparant iam si homines a natura ita essent constituti, ut nihil nisi id, quod vera ratio indicat, cuperent, nullis sane legibus indigeret mcietas , sed absolute sustaceret, homines Vera documenta moralia docere, ut sponte integro liberali animo id, quod vere utile est, agerent. Verum longe aliter cum humana natura constitutum est omnes quidem si uim utile quaerunt, a minime ex sanae
rationis dictamine , sed perplurimum ex Ela libidine, Manimi aD sectibus abrepti qui nullam temporis futuri, aliarumque rerum rationem habent res appetunt, utilesque judicant. Hinc sit, ut nulla H a socie-
82쪽
societas possit subsistere, absque imperio, vi , consequenter
legibus, quae hominum libidinem , atque effraenatum impetum moderentur cohibeant non tamen humana natura patitur absolute se cogi, it Seneca Tragicus ait, violenta imperia nemo contuenuit diu, moderata durant quamdiu enim homines ex solo metu agunt,tamdiu id , quod maxime nolunt, faciunt, nec rationem utilitatis&necessitatis rei agendae tenent, sed id tantum curant, ne capitis, aut supplicii rei sint scilicet. Imo non possunt malo, aut damno imperatoris, quamvis cum suo magno etiam malo non tamen laetari, ipsique omnia mala non cupere dc ubi poterunt adferre. Homines deinde nihil minus pati possunt, quam suis aequalibus servites, ab iis regi Denique nihil dissicilius, quam libertatem hominibus
semel concessam iterum adimere. Ex his sequitur Primo quod vel tota societas, si fieri potest , collegialiter imperium tenere debet, ut sic omnes sibi, Mnemo suo aequali servire teneatur,vel si pauci,aut unus solus imperium teneat, is aliquid supra communem humanam naturam haberes, vel saltem summis viribus conari debet , vulgo id persuadere. Deinde leges in quocunque imperio ita institui debent, ut homines non tam metu , quam spe alicujus boni, quod maxime cupiunt , retineantur , hoc enim modo unusquisque cupide suum officium faciet Denique quoniam obedientia in eo consistit , quod aliquis mandata ex bla imperantis authoritate exequatur 'hinc sequitur eandem , in societate cujus imperium penes omnes est leges ex communi consensu sanciuntur, nullum locum habere , , sive in tali societate leges augeantur , ei minuantur , populum nihilominus aeque liberum manere , quia non ex authoritate alterius, sed ex proprio suo consensu agit. At contra accidit, ubi unus solus imperium absolute tenet , nam omnes ex sola authoritate unius mandata imperii exequuntur, adeoque , nisi ita ab initio educati fuerint, ut ab ore imperantis pendeant, difficile is poterit, ubi opus erit, novas leges instituere libertatem semel concessam populo
His sic universaliter consideratis , ad Hebraeorum rempublicam descendamus. Hi cum primum Egypto exiverunt , nullo alterius nationis jure amplius tenebantur , adeoque iis licebat, novas leges ad
83쪽
THEOLOGIC.o- POLITICI Cap. V. ci ad libitum sancire , sive nova jura constituere, Mimperium , ubicunque locorum vellent , tenere dc, quas terras Vellent, occupare. Attamen ad nihil minus erant apti , quam ad jura sapienter constituendum ' imperium penes sese collegialiter retinendum i rudis fere ingenii omnes erant, misera servitute confecti. Imperium igitur penes unum tantum manere debuit, qui caeteris imperaret, eosque vi cogeret, qui denique leges praescriberet , imposterum ea interpretaretur. Hoc autem imperium Moses facile retinere potuit, quia divina virtute supra caeteros excellebat,in se eam habere populo persiuasit, multisque testimoniis ostendit, vide Exodi cap. 4 vers ultimo,' cap. 9 Versi. his itaque virtute, qua pollebat, divina jura constituit, populo praescripsit: at in iis summam curam gessit , ut populus, non tam metu, quam siponte suum onucium faceret , ad quod haec duo eum maxime cogebant, populi scilicet ingenium contumax, quod sola vi cogi non patitur, &4nstans bellum, ubi, ut res prospere cedant, milites magis hortari quam poenis minis territare necesse est sic enim unusquisque magis studet virtute, magnanimitate animi clarere, quam stupplicium tantum vitare. Hac igatur de causa Mostes virtutes, Jussi divino religionem in Rempublicam introduxit, ut populus non tam ex metu, quam devotione sitium ollacium faceret. Deinde eos beneficiis obligavit, divinitus multa in futurum promisit, nec leges admodum severas sancivit, quod unusquisque, qui iis studuit, facile nobis concedet, praecipue si ad circumstantias, quae ad aliquem reum damnandum requirebantur, attenderit. Denique, ut populus, qui sui juris esse non poterat, ab ore imperantis penderet, nihil hominibus scilicet servituti asiletis ad libitum agere conces it, nihil enim populus agere poterat, quin simul teneretur legis recor dari, mandata exequi, quae a solo imperantis arbitrio pendebant, non enim ad libitum, sed secundum certum in determinatum jus sum legis licebat arare , seminare, metere, item nec aliquid comedere, induere , neque caput, tarbam radere, neque laetari, nec absolute aliquid agere licebat, nisi secundum jussa, Mandata in legibus praescripta, nec hoc tantum, sed etiam in postibus, manibus,&inter oculos signa quaedam habere tenebantur, quae eos sem-
84쪽
per obedientiam monerent. Hic igitur scopus caeremoniarum suit, ut homines nihil ex proprio decreto , sed omnia ex mandato alterius agerent , .continuis actionibus, de meditationibus faterentur, se nihil prorsus sui, sed omnino alterius uris esse : ex quibus omnibus luce clarius constat, ceremonias ad beatitudinem nihil facere,in illas Veteris Testamenti imo totam legem ossis nihil aliud, ouam Hebraeorum imperium consequenter nihil praeter corpo ris commoda spectavisse. . Quod autem ad Christianorum ceremonias attinet , nempe Baptismum, Coenam dominicam, festa, orationes externas ' siqua adhuc aiiae quae toti Christianismo communes sunt, semperque fuerunt , si eae unquam a Christo, aut ab
Apostolis institutae sunt quod adhuc mihi non satis constat eae
nonnisi ut universalis Ecclesilae igna externa institutae sunt, non autem ut res , quae ad beatitudinem aliquid faciunt, vel quae aliquid Sanctimoniae in se habeant, quare , quamvis hae ceremoniae non ratione imperii, ratione tamen integrae Societatis tantum institutae sunt , adeoque ille, qui solus vivit, iis minime tenetur, imo, qui imperio , ubi Christiana religio interdicta est , vivit, is ab his ceremoniis abstinere tenetur,' nihilominus poterit beate vivere. Hujus rei exempliam in regno laponensitum habetur, ubi Christiana religio interdicta est, Telgae , qui ibi habitant, ex mandato Societatis Indiae Orientalis ab omni externo cultu abstinere te nitar nec hoc alia authoritate jam confirmare puto in quamvis non difficile foret, hoc ipsum etiam ex undamentis novi Testamenti deducere. forte claris insitiper testimoniis ostendere, haec tamen libentius missa facio, quia ad alia sestinat animus Pergo itaque ad id, de quo secundo loco in hoc capite agere constitui; scilicet Quibus, qua rationesides historiarum in sacris contentarum necessaria siit Ut autem hoc lumine naturali investigetur, sic procedendum videtur. Si quis hominibus aliquid stiadere, vel dissuadere vult, quod per se notum non est, is, ut id iidem amplectantur, rem suam e concessis deducere , cosque experientia vel ratione OnVincere debet, nempe ex rebus , quas per sensus experti sunt, in natura contingere , vel ex axiomatis intellectu libus per se notis at nisi experientia talis sit, ut clare , dc distincte intelligatur, quamvis hominem
85쪽
convincat, non tamen poterit ipsa intellectum aeque assicere, ejusque nebulas dissipare, ac cum res docenda ex solis axiomatis intellectualibus, hoc est, ex sola Virtute intellectus ejusque in percipiendo ordine, deducitur, praesertim si quaestio de re spirituali, de quae sub sensus nullo modo cadit, sit. Verum quia ad res ex solis notionibus intellectualibus deducendum , longa perceptionum concatenatio pissime requiritur, iraeterea etiam summa praecautio , ingenii
perspicacitas , dc summa continentia , quae omnia raro in homini bus reperiuntur; ideo homines ab experientia doceri malunt, quam omnes suas perceptiones ex paucis axiomatibus deducere, cinvicem concatenare unde sequitur, quod si quis doctrinam aliquam integram nationem , ne dicam , universium hun urnum genus docere,&ab omnibus in omnibus intelligi vult, is rem suam bla experientia confirmare tenetur, rationesque suas, rerum docendarum definitiones ad captum plebis , quae maximam humani generis partem
componit, a Xime accommodare, non autem ea concatenare, ne
que definitiones, prout ad rationes melius concatenandrina in se, vitant, tradere alias doctis tantum scribet, hoc est, a paucissimis tantum hominibus , si cum reliquis comparcntur , poterit intelligi. Cum itaque tota Scriptura in usum integrae nationis prius , italI'dem universi humani generis revelata fuerit, necessario ea , quae in ipsa continentur, ad captum plebis maxime accommodari debuerunt, sola experientia comprobari. Rem clarius explicemus. Qtiae Scriptura docere vult , quae solam speculationem spectant, haec potissimum sunt, nempe dari Deum, sive ens, quod omnia secit summa sapientia dirigit sustentat quod o minum summam habet curam , nempe eorum , qui pie loneste vivant reliquos autem multis suppliciis punit, Ma bonis segregat. Atque haec Scriptura sola experientia comprobat, nempe iis, quas narrat historiis , nec ullas harum rerum definitiones tradit , sed omnia verba rationes captu plebis accommodat. Et quamvis experientia nullam harum rerum claram cognitionem dare possit, nec docere, quid Deus sit, qua ratione res omnes sustentet, dirigat, hominumque curam habeat potest tamen homines tantua docere, Millii minares, quantum ad obe
86쪽
6 TRACTAT Usdientiam , devotionem eorum animis imprimendum sussicit. Atque ex iis satis clare constare puto , quibus, inua ratione fidesilistoriarum in sacris contentarum necessaria sit: ex modo ostensis enim evidentissime sequitur , earum notitiam , fidem vulgo, cujus ingenium ad res clare distincte percipiendum non valet,
summe esse necessariam. Deinde, eum, qui eas negat, quia non credit Deum esse, neque eum rebus, mominibus providere, impium esse : qui autem eas ignorat, nihilominus lumine naturali novit, Deum esse, quae porro diximus, deinde veram vivendi rationem habet, catum omnino esse , imo vulgo beatiorem, quia praeter veras opiniones, clarum insuper, distinctum habet conceptum denique sequitur , eum , qui has historias Scripturae ignorat, nec lumine naturali aliquid novit, si non impium , sive contumacem , inhumanum tamen esse , tene brutum , nec ullum Dei donum habere. Verum hic notandum , nos cum dicimus, notitiam historiarum vulgo stimnae esse necessariam, non intelligere notitiam omnium prorsus historiarum , quae in sacris litteris continentur, sed tantum earum , qua praecipuae sunt, quae solae, sine reliquis, doctrinam, quam modo diximus, videntius ostendunt, hominumque animos maxime movere possunt. Nam si omnes Scripturae historiae neces artae essent ad ejus doctrinam probandam, nec conclusio elici posset, nisi ex univcrsali consideratione omnium prorsus historiarum, quae in ipsa continentur tum sane ejus doctrinae demonstratio, conclusio non tantum plebis, sed absblute humanum captum, vires superaret; quis enim ad tam magnum numerum historiarum simul attendere posset, ad tot circumstantias partes doctrinae, quae ex tot tamque diversis historiis deberet elici. Ego saltem mihi non possum persuadere , quod homines illi, qui nobis Scripturam , prout eam habemus , reliquerunt, tanto ingenio abundaverint , ut talem demonstrationem investigare potuerint,' multo minus , quod doctrina Scripturae non posset intelligi, nisi auditis litibus Isaaci, Achitophelis consiliis Ab- solomo datis, hello civili ludaeorum Israelitarum , Maliis ad hunc modum Chronicis , aut quod primis ludaeis , qui tempore Mosis vixerunt, ipsi doctrina ex historiis non aeque facile demonstrari
87쪽
THEOLOGICO POLITICI Cap. V. suestrari potiuerit, ac iis qui telnpore Hesdrae vixertunt. Sed de lais fusius
in sequentibus Vulgus itaque eas tantum historia , quae maxime corum animos ad obedientiam laevotionem movere posthini scire tenetur. At ipsum vulgus non satis aptum est ad faciendum de iis judicium, utpote quod magis narrationibus: rerum singulari cinexpectato eventu quam ipsa historiarum doctrina dele latur atque hiac de causa praeter lectionem historiarum Pastoribus sive Ecclesiae ministris
insuper indiget, qui ipsium pro imbecillitate ejus ingenii doceant. Attamen ne a nostro proposito divagemur , sed id , quod praecipue
intendebamus ostenderes, concludamus, nempe fidem historiarum quaecunque demum ea sint,ad legem divinam non pertinere, nec homines per se beatos reddere, neque ullam utilitatem, nisi ratione doctrinae , habere, qua sola ratione aliae historia aliis praestantiores possunt esse Narrationes igitur in Vetere,& novo Testamento contentae, reliquis profanis, ipsae etiam inter se, unae aliis praestantiores sunt,pro ratione salutarium opinionum, quae ex iis sequuntur. Quare si quis historia. Scripturae legerit, eique in omnibus fidem habuerit, nec tamen ad doctrinam , quam ipsa iisdem docere intendit, attenderit nec vitam emendaverit, perinde ipsi est , ac si Alcoranum aut Poetarum fabulas Scenicas , aut saltem communia Chronica ea attentione, qua vulgus solet legisset; Sc contra, uti diximus, is, qui eas plane ignorat, nihilominus salutares habet opiniones, veramque vivendi rationem is absolute beatus est, & revera Christi Spiritum in se habet. At Judaei contra plane sentiunt statuunt enim veras Opiniones , veramque vivendi rationem nihil prodeste ad beatitudinem, quamdiu homines eas ex solo lumine naturali amplectuntur non ut documcnta Mosi prophetice revelataci hoc enim Maimonides cap. 8. Regum lege ii aperte his verbis audet astirmare
'di Iudaeosputare, Deum μ.eseptem p ecepta dedisse, o iustis omnes nationes teneri embra Ham: oti alia perplurima praeterea dedisse, A eam beatiorem reliqui facerer.
88쪽
66 TRACIATUS 'aecepta, ct ea diligenter exequutusfuerit, is expia Nationum es,
haeres futuri mundi , videlicet, ipsa susceperit o exequutus fuerit,
propterea, quod Deus ea in lege praeceperit, o quod nobis per Mosen revetiveris, quod filii Noae eadem antea praecepta fuerunt , sed sea ratione ductus exequutus fuerit, hic non es incola, nec ex piis, nec ex scientibu Nationum. Haec sunt verba Maimonidis, quibus
R. Joseph filius hem ob in suo libro , quem vocat ebod Elohim , seu gloriam Dei addit, quod quamvis Aristoteles quem summam Ethicam scripsisse putat, supra omnes aestimat nihil
eorum, quae ad veram Ethicam spectant,' quae etiam in sua Ethica amplexus est, omisisset, sed omnia diligenter exequutus fuisset, hoc tamen ipsi ad salutem prodesse non potuit, quia ei, quae docet, non amplexus est , ut documenta divina prophetice revelata, sed ex solo dictamine rationis. Verum haec omnia mera esse figmenta, inullis rationibus, neque Scripturae authoritate suffulta, unicuique haec attente legenti satis constare existimo , quare ad eandem rem refutandum, ipsam recensuis sufficit, nec etiam eorum sententiam hic resutare in animo est, qui nimirum statuunt, lumen naturale nihil sani de iis, quae ad veram salutem spectant, docere pos se, hoc enim ipsi , qui nullam sanam rationem sibi concedunt, nulla etiam ratione probare possent in si aliquid supra rationem se habere 'enditant, id merum est figmentum in longe infra rationem , quod jam satis eorum communis vivendi modus indicavit. Sed de his non est opus apertius loqui. Hoc tantum addam , nos neminem, nisi ex operibus cognoscere posse, qui itaque his fructibus abundaverit, scilicet charitate, gaudio, pace, longanimitate, benignitate, bonitate, fide, mansuetudine; continentia, adversus quos ut Paulus in Epistola ad Galatas cap. q. vers cia ait lex non est posita, is sive ex sola ratione, sive ex sola Scriptura edoctus sit, a Deo revera edoctus est,&omnino beatus. His itaque omnia, quae circa legem di Vinam agere constitueram, absolvi.
89쪽
SIcuti scientiam illam, quae captum humanum superat, divi
nam , sic opus, cujus causa vulgo ignoratur, divinum, sive Dei opus vocare consueverunt homines bulgus enim tum Dei potentiam' providentiam quam clarissime constare putat, cum aliquid in natura insolitum,in contra opinionem,quam ex consuetudine de natura habet, contingere videt iraesertim si id in ejus lucrum aut commodum cesserit , ex nulla re clarius existentiam Dei probari posse existimat, quam ex eo, quod natura, ut putant, suum ordinem non servet in propterea illos omnes Deum, aut saltem Dei providentiam tollere putant, qui res miracula per causas naturales explicant, aut intelligere student : Exstimant scilicet Deum tamdiu nihil agere , quamdiu natura solito ordine agit,in contra, potentiam naturae' causas naturales tamdiu esse otiosas, quamdiu Deus agit duas itaque potentias numero ab invicem distinctas imaginantur, scilicet, potentiam Dei, poten'tiam rerum naturalium, a Deo tamen certo moda determinatam,
vel ut plerique magis hodierno tempore sentiunt creatam. Quid autem per utramque, quid per Deum' naturam intelligant, nesciunt sane, nisi quod Dei potentiam tanquam Regiae cujusdam
majestatis imperium , natura autem tanquam vim impetum imaginentur. Vulgus itaque opera natutae insolita vocat miraculi, sive Dei opera,' partim ex devotiones, partim ex cupiditate adversandi iis, qui scientias naturales colunt, rerum causas naturales nestire cupit, & ea tantum audire gestit, quae maxime ignorat, quaeque propterea maxime adimiratur. Videlicet, quia nulla alia ratione, nisi
causas naturales tollendo, resque extra naturae ordinem imaginando , Deum adorare, omniaque ad ejus imperium toluntatem referre potest, nec Dei potentiam magis admiratur , nisi dum potentiam naturae a Deo quasi subactam imaginatur. Quod quidem originem duxisse videtur a primis ludaeis , qui ut Ethnicos sui temporis, qui Deos visibiles adorabant, videlicet Solem, Lunam, Terram, Aquam, Aere dcc convincerent, i iisque ostenderent, Deos illos
90쪽
visit bilis esse, miracula sua narrabant, quibus insuper conabantur ostendere, totam naturam , ex Dei, quem adorabant, imperio ita corum tantum commodum dirigi , quod quidem hominibus adeo arrisiit, ut in hoc usque tempus miracula fingere non cessaverint, illipsi Deo dilectiores reliquis, causaque finalis , propter quam Deus omnia creavit; continuo dirigit, crederentur. Quid stibi vulgi stultitia non arrogat, quod nec de Deo, nec de natura ullum sanum habet conceptum, quod Dei placita cum hominum placitis confundit, quod denique naturam adeo limitatam fingit,ut hominem ejus praecipuam partem esse credat. His vulgi deis latura & miraculis opiniones, iraejudicia satis prolixe enarravi ; attamen , ut rem ordi ne edoceam , ostendam I. Nihil contra naturam contingere, sed ipsam aeternum fixum, Mimmutabilem ordinem servare simul quid per miraculum intelligendum sit. II. Nos ex miraculis nec esse sentiam nec existentiam ' consequenter, nec providentiam Dei posse cognoscere, sed haec omnia longe melius percipi ex fixo immutabili naturae ordine. III. Ex aliquot Scripturae exemplis ostendam, ipsam Scripturam per Dei decreta' volitiones , consequenter providentiam nihil aliud intelligere, quam ipsum naturae ordinem, qui ex ejus aeternis legibus necessario sequitur. IV. denique de modo miracula Scripturae interpretandi, de iis, quae praecipue circa miraculorum narrationes notari cbeant, agam. Et haec praecipua sunt, quae ad hujus capitis argumentum spectant,& quae praeterea ad intentum totius hujus operis non parum inservire existimo. Ad primum quod attinet, id facile ostenditur cx iis,quae in cap. 4 circa legem divinam demonstravimus, nempe omne id, quod Deus vult sive determinat, aeternam necesmitatem & veritatem involvere , ostendimus enim ex eo, quod Dei intellectus a Dei voluntate non distinguitur, idem nos astarmare cum dicimus Deum aliquid velle, ac cum dicimus, Deum id ipsium intelligere, quare eadem necessitate, qua ex natura persectione divina sequitur, Deum rem aliquam, ut est, intelligere,ex eadem sequitur, Deum eandem ut est, velle. Cum autem nihil, nisi ex solo divino decreto necessario verum sit, hinc clarissime sequitur, leges naturae universales
