Tractatus theologico-politicus continens dissertationes aliquot, quibus ostenditur libertatem philosophandi non tantum salva pietate, & reipublicae pace posse concedi sed eandem nisi cum pace reipublicae, ipsaque pietate tolli non posse

발행: 1672년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

narrandium , quod Regis captivitatem p dixerit , deinde

Cap. 3. ea describit, quae ante haec anno scilicet quarto Iehojakimi Prophetae revelata sunt. Deinde quae anno primo hujus Regis, sic porro, nullo tenaporum Ordine serVato, prophetias accumulare pergit, donec tandem Cap. 38. quasi haec a Capita per parenthesiui dicta essent ad id quod Cap. 2I narrare incepit, re Vcrtitur. Nana conjunctio, qua illud caput incipit ad si 8, 9 hujus refertur; atque tum longe aliter ultimam Ieremiae apprehensionem describit, causam diuturnae ejus detentionis in atri custodiae longe aliam tradit, quam quae in Cap. 37 narratur Ut clare videas haec omnia ex diversis historicis esse collecta, nec ulla alia ratione excusari posse. At reliquae Prophetiae, quae in reliquis capitibus continentur, ubi Ieremias in prima persona loquitur, ex Volumine, quod Baruch, ipso Jeremia dictante, scripsit, descriptae videntur Id enim ut ex Cap. 3 .r L a. constat)ea tantum continebat, quae huic Propheta: revelata fuerant a tempore Ossae usque ad annum quartum Iehoja-kimi a quo etiam tempore hic liber incipit. Deinde ex eodem volumine etiam descripta videntur , quae habentur ex Cap. s. Vers a. usque ad Cap. I. vers Quod autem Ezechielis liber fragmentum etiam tantum sit, id primi ejus versus clarissime indicant; quis enim non videt conjunctionem, qua liber incipit, ad alia jam dicta referri, cum iis dicenda connectere' at non tantum conjunctio, sed totus etiam orationis contextus alia scripta supponit annus enim trigesimus, a quo hic liber incipit, ostendit Prophetam in narrando pergereri non autem incipere, quod etiam Scriptor ipse per Parenthesim verso . sic notat; fuerat saepe verbum De Ezechielis ii Surisacerdoti in terra Chesdaeorum c. quasi diceret, Verba Ege chielis, quae huc usque descripsserat, ad alia referri, quae ipsi ante

hunc annum trigesimum revelata erant. Deinde Iosephus lib. io Antiq. Cap. 9 narrat Ezechielem praedixisse, quod sedechias Babiloniam non videret,quod in nostro quem ejus habemus libro,non legitur, sed contra Cap. scilicet 7 quod Babiloniam captus duceretur. De Hosea non certo dicere possumus, quod plura scripserit, quam quae in libro, qui ejus dicitur, continentur. Attamen miror

nos ejus plura non habere, qui ex testimonio Scriptoris plus quam

152쪽

1 3 TRACTA Τ Us octoginta quatuor annos prophetaVit. Hoc saltem in genere scimus, horum librorum Scriptores neque omnium Prophetarum , neque horum , quos habemus, Omnes prophetias collegisse mam eorum Prophetarum qui regnante Manasse prophetaverunt, Me quibus

in Libr. a. Paral Cap. 33. Vers 4 O. 18 19 in genere sit mentio, nullas plane prophetias habemus, nec etiam Omnes horum duodecim Proplietarum. NamJonae non nisi Prophetiae de Ninivitis describunaturi, cum tamen etiam Israelitis propiaetaVerit, qua de re vide Libr. a. Reg. Cap. Vers et s. De Libro Iobi, de ipso Iobo multa inter Scriptores fuit con troversia Quidam putant Mosen eundem scripsisse, totam histo riam non nisi parabolam esses; quod quidam Rabinoruna in Talnau- de tradunt, quibus Maimonides etiam favet in suo libro More Ne-buchim. Alii historiam veram esse crediderunt, quorum quidam sunt, qui putaverunt hunc Iobum tempore Iacobi vixisse, jusque filiam Dinam in uxorem duxisse. At Aben Hezra, ut jam supra dixi, in suis commentariis supra hunc librum asirmat cum ex alia lingua in Hebraeam fuisse translatum, quod quidem vellem ut nobis evidentius ostendisset , nam inde possemus concludere gentiles etiam libros sacros habuisse Rem itaque in dubio relinquo, hoc tamen conjicio, obum gentilem aliquem fuissse virum, animi constanti simi, cui primo res prosperae, deinde adversissimae,in tandem felicissima fuerunt. Nam Ezechiel Cap. 4 Vers. a. eum inter alios nominat atque hanc Obi Variam fortunam, lanimi constantiam muliis occasionem dedissse credo de Dei providentia disputandi, vel saltem authori hujus libri Dialogum componendi mam

quae in eo continentur , ut etiam stylus, non viri inter cineres misere aegrotantis, sed otiose in musaeo meditantis videntur Et hic cum Aben Hegra crederem hunc librum ex alia lingua translatum fuisse, quia Gentilium poesin affectare videtur; Deorum namque Pater bis concilium conVocat, Nomus, qui hic Satan vocatur, Dei dicta summa cum libertate carpit c. sed haec merae conjecturae sunt, nec satis firmae Transeo ad Danielis librum hic sine dubio ex Cap. 8.ipsitus Danielis scripta continet. Undenam autem priora septem capita descripta fuerint,nescio Possumus suspicari,quandoquidem prς-

153쪽

ter primum Chaldaice scripta sunt, ex Chaldaeorum Claronologiis. Quod si clare constaret, luculentissimaum esset testimonium, unde cvinceretur Scripturana eatenus tantum esse sacram, quatenus per ipsam intelligimus res in eadem significatas, at non quatenus verba sive linguamin orationes, quibus res significantur, intelligimus: praeterea libros, qui res Optimas docentin narrant, quacunque demum lingua, a quacunque natione scripti fuerint aeque sacros esse. Hoc tamen notare saltem possumus, laaec capita Chaldaice scripta esse, nihilominus aeque sacra esse, ac reliqua Bibliorum. Huic autem Danielis libro primus Hearete ita annectitur, ut facile dignoscatur cundem Scriptorem esse, qui res Iudaeorum a prima captivitate successive narrare pergit atque huic non dubito annecti Librum Ester Nam conjunctio, qua is liber incipit, ad nullum

alium referri potest nec credendum est, eum eundem esse, quem Mardochaeus scripsit. Nam Cap. 9 Verfla O, 2I, 22 narrat alter de

ipso Mardochaeo, quod Epistolas scripserit, 'uid illae continuerint deinde vers 1 ejusdem Cap. quod regina Ester edicto firmis verit res ad festum Sortium Purim pertinentes, quod scriptum

fuerit in libro, hoc est ut Hebraice sonat in libro omnibus tum temporis quo haec scilicet scripta sunt noto atque hunc fatetur Aben Hcgra, omnes fateri tenentur, cum aliis periisse. Denique reliqua Mardochaei refert Historicus ad ChronicaRegum Persarum. Quare non dubitandum est, quin hic liber ab eodem Historico, qui res Danielesin Hegrae narravit, etiam scriptus fuerit; insuper etiam liber Nehemiae, quia Hezra secundus dicitur. Quatuor igitur hos libros, nempe Danielis, Hegrae, Esteris& Nehemiae ab uno eodemque Historico scriptos esse affirmamus quisnam autem is fuerit, nec suspicari quidem possino. Ut autem sciamus undenam puri quisquis tandem fuerit, notitiam harum historiarum acceperit, forte etiam maximam earum partem descripserit, notandum quod praefecti, sive principes Iudaeorum in secundo templo, ut corum Reges in primo, scribas sive historiographos habuerunt, qui annales sive eorum Chronologiam successive scribebant : Chronologiae enim Regum sive annales in libris Regum passim citantur a Principum sacerdotum secundi templicitantur primo in libr. Nehemiae

a cap.

154쪽

ε32 TRACTAT UsCap. II. Vers. 24. deinde in Mach. lib. I. Cap. 16. Vers et . Et sine dubio hic ille est liber vide Est Cap. 9 vers. i. de modo locuti

sumus, ubi edictum Esteris in illa Mardochaei scripta erant, quemque cum Abdia Hezra periisse diximus. Ex hoc igitur tib o omnia, quae in hisce continentur, desumta Vel descripta videntur, nullus enim alius ab eorum Scriptore citatur , neque ullum alium publicae authoritatis novimus. Quod autem hi libri nec ab Hegra, nec a Ne hemia scripti fiterint, patet ex e , quod Nehem. Cap. a. 'fi, I .

producitur genealogia summi pontificis e subgae usque ad Jaduali, sextum scilicet pontificem, Mui Alexandro Magno, jam fere Persarum imperio subacto , obviam ivit vide Osephi Antiq. lib. 11. Cap. . velut Philo Judaeus in libro temporum ait, sextum&ultimum sub Persiis pontificem. Imo in eodem hoc Nehemiae Cap. vers scilicet ar hoc ipsum clare indicatur Levitae, inquit Historicus temporis Esia ibi, Vadae, Ionatanis Iaduh supra regnum Darii Persae scripti sunt, nempe in Chronologiis atque neminem existimare credo, quod Hezras aut Nehemias adeo longaeVi fuerint, ut quatuordecim Reges Persarum supervixerint; nam Cyrus omnium primus Judaeis veniam largitus est templum reaedificandi,& ab co tempore usque ad Darium decimumquartum, ultimumPersarum Regem ultra 23 Oanni numerantur. Quare non dubito, quin hi libri,

dudum postquam Judas Machabaeus templi cultum restauravit, scripti fuerint, idque quia tum temporis falsii Danielis, Hegrae isteris libri edebantur a malevolis quibusdam, qui sine dubio Sectae Zaducaeorum erant; nam PhariZae nunquam illos libros, quod sciam, receperunt. Et quamVis in libro, qui HeZrae quartus dicitur, fabulae quaedam reperiantur, quas etiam in Talnaude legimus, non tamen ideo Pharisaeis sunt tribuendi, nam, si stupidissimos demas, nullus eorum est,qui non credat, illas fabulas ab aliquo nugatore adjectas fuisses; quod etiam credo aliquos fecisse, ut eorum traditiones omnibus ridendas praeberent. Vel forte ea de causa tum temporis descripti atque editi sunt, ut populo ostenderent, Danielis Prophetias adimpletas esse, atque eum hac ratione in religione confirma

rent,

155쪽

THEOLOG Co 'POLI I C Cap. X. 33rent, ne de melioribus tutura salute in tantis calamitatibus desperaret Vertainenimvero quamvis hi libri adeo recentes iovi sint, multae tamen menda ex festinatione, ni fallor,describentium in coidem irrepserunt. In hisce enim ut in reliquis motae marginales, de quibus in praecedenti Cap. egimus, plures etiam reperiuntur, praeterea etiam loca quaedam, quae nulla alia ratione excusari posse 1unt, ut jam ostendam : sed prius circa horum marginales lectioncs notari volo, quod si Pharis eis concedendum, eas aeque antiquas esse, ac ipsos horum librorum Scriptores, tum necessario dicendum crit Scriptores ipsos, si forte plures fuerunt, casaea de causa notavisse, quia ipsas Chronologias, unde eas descripserunt, non satis accurate scriptas invenerunt quamvis quaedam mendae clarae essent, non tamen ausis fuisse antiquorumin majorum scripta emcndare. Nec opus jam habeo, ut de his prolixius hic iterum agam. Transeo igitur ad eas indicandum quae in margine non notantur. Atque . nescio quot dicam irrepsisse in Cap. a. Hezrae iam 9s 6 . traditur summa totalis eorum omnium, qui distributive in toto capite numerantur, atque iidem dicuntur simul fuisse a 36o in tamensi summas partiales addas, non plures inVenies, quam 298 18. Error igitur hic est vel in totali, vel in partialibus summis. At totalis credenda videtur recte tradi, quia sine dubio eam unusquisque memoriter retinuit, ut rem memorabilem Partiale autem non item. Adeoque si error in totalem summam laberetur, statim unicuique pateret, iacile corrigeretur. Atque hoc ex eo plane confirmatur quod in Nehem. Cap. . ubi hoc caput Hezrae quod Epistola genealogiae vocatur describitur, sicuti expresse vers. 3 ejusdem Cap. Vehemia dicitur, summa totalis cum hac libri Hegrae plane convenit, partiales autem valde discrepant quasdam enim majores, quasdam porro minores, quam in HeZra reperies, easque omnes simul conficere 1O89 quare non dubium est,quin in solas summas partiales tam libri HeZra quam Nehemiae plures mendae irreps rint. Commentatorum autena, qui has evidentes contradictiones reconciliare conantur, unusquisque pro viribus sui ingenii, qui

quid potest, fingit' interea, dum scilicet literas' verba Scri

turae adorant nihil aliud facjunt, ut jam supra monuimus, quam i a Biblio-

156쪽

a 3 TRACTATUS

Bibliorum Scriptores contemtui exponere, adeo ut viderentur nescivisse loqui, neque res dicendas Ordinare mo nihil aliud faciunt, quam Scripturae perspicuitatem plane obscurare: nam si ubique liceret Scripturas ad eorum modum interpretari, nulla esset sane oratio, de cujus ero sensu non possemus dubitare. Sed non es cur circa haec diu detinear milai enim persuadeo, quod si aliquis historicus ea omnia imitari vellet, quae ipsi Scriptoribus Bibliorum devote concedunt, cum ipsit multis modis irriderent. Et si putant cum blasphemum es e,qui Scripturam alicubi mendosam es e dicit, quaeso quo nomine tum ipsos appellabo, qui Scripturis quicquid lubet, iungunt' qui Sacros Historicos ita prostituunt, ut balbutire, omnia confundere credantura qui denique sensus Scripturae perspicuos de videntissimos negant quid enim in Scriptura clarius, quam quod Hezras cum sociis in Epistola Genealogiae, in cap. a. libri qui eius dicitur, descripta, numerum corum Omnium, qui Hierosolymam prosccti sunt, per partes comprehenderit, quandoquidem in iis, non tantum eoruna numerus traditur, qui suam G nealogiam, sed etiam corum, qui eam non potuerunt indicare.

Quid inquam clarius, ex Verstas cap. 7. Nehemiae, quam quod ipse hanc eandem Epistolam simpliciter descripserit Z Ii igitur, qui haec allicr explicant, nihil aliud faciunt, quam verum Scripturae sensum consequenter Scripturam ipsam negare, quod autem putant

pium cscte, una loca Scripturae aliis accommodare ridicula sane pietas, quod loca clara obscuris, tecta mendosis accommodent, di fana putridis corrumpant. Absit tamen ut eos blasphemos appellem, qui nullum animum maledicendi habens; nam errare huma num quidem est. Sed ad propositum revertor. Praeter mendas quae in summis Epistolae cnealogiae tam Hegrae quam Nehemia sunt concedendae, plures etiam notantur in ipsis nominibus familiarum,

plures insuper in ipsis Genealogiis, in historiis, icreor ne cliana in ipsis prophetiis. Nam sane Prophetia eremiae cap. 22 de Iechonia nullo modo cum ejus historia vide finem libri et Regum,

Jerem. libr. 1. Paral cap. 3. Vers 17, 18, I9 conVenire Videtur,&praecipue crba Versus ultimi illius capitis, nec etiam video qua

ratione dea sidchia, cujus oculi , simulac filios necare vidit, effos i

sunt ν

157쪽

sunt, dicere potuit pacifice moriem dic. vide Ierem cap. 3 . L . Si ex eventu Prophetiae interpretandae si in haec nomina mutanda essent, iro sidchia cclaonias , dc contra pro hoc ille sumendus videretur Sed hoc minus paradoxum, adeoque rem ut imperceptibilem relinquere malo, praecipue quia si hic aliquis es error is Historico, non vitio exemplarium tribuendus est. Quod ad reliquos attinet, quos dixi, Os hic notare non puto, quandoquidem a non me magno lectoris tardio ciuccre possim praesertim quia ab alii jam animadversa sunt. Nam R. Selomo ob manifestissimas contradictiones, quas in relatis genealogiis observavit, coactus est in

haec verba erumpere, nempe vide eius commentaria in lib. I. cap. 8.

Paralip. quodHezras quem libros Parat scripsisse putat siti os Benjamin aliis nominibus appetiat, ejusique genealogi m aliter, quam eam habem in libr. Genesios, diducit, se quo denique maxim partem civitatum Levitarum aliter, quam sua indicat, inde e enit, quod discrepantia originalia invenit , o paulo infra quod Genealogia Gibeonis aliorum bis se arte describitur, quia Hezras plures Gr arias uniuscu-j que Genealogiae Epistola in cnit, se in his describendis maximum numerum exemplarium semim est,at quando numerus di crepantium Genealogorum aequalis erat, tum utrorumque exemplaria descripsit, atque hoc modo abiblute concedit hos libros ex originalibus non satis correctis nec satis certis descriptos fuisses; in commentatores ipsi saepissime, dum loca conciliare student, nihil plus agunt quam errorum causas indicare denique neminem fani judicii credere cxistimo , quod Sacri Historici consulto ita scribere voluerint , ut sibi passim contradicere viderentur. At sorte aliquis dicet, me hac ratione Scripturam plane evertere, nam hac ratione eam ubique mendosam esse suspicari omnes postin Sed ego contra Ostendi, me hac ratione Scripturae consulere ne ejus loca clara, iura mendosis accommodentur,in corrumpantur nec quia quaedam loca corrupta sunt, idem de omnibus suspicari licet : nullus enim liber unquam sine mendis repertus cst, an quaeso ea de causa ubique mendosos aliquis unquam suspicatus est nemo sanes praesertim quando oratio si perspicua, mens authoris clare percipitur. His ea quae circa historiam Librorum Veteris Testamenti notare Voluerana absolvi.

158쪽

absolvi. Ex quibus facile colligimus ante tempus Machabaeorum nullum canonem Sacrorum Librorum fuisse, sed hos quos jam ha-hcinus harisaeis secundi templi, qui ctiam formulas precandi instituerunt, prae multis aliis selectos csse, ex solo eorum decreto receptos. Qui itaque authoritatem Sacrae Scripturae demonstrare volunt, ii authoritatem uniuscujusque libri Ostendere tenentur, nec sustici divinitatem unius probare ad eandem de omnibus concludendam alias statuendum concilium Pharisaeorum in hac lectione librorum errare non potuisse, quod nemo unquam demonstrabit. Ratio autem quae me cogit statuere, solos Pharisaeos libros Veteris Testamenti elegisse, in canonem Sacrorum posuisse est, quia in libro Danielis Cap. ult Vcrs et resurrectio mortuorum praedicitur, quam saducaei negabant : deinde quia ipsi Pharisaei in Talnaude hoc clare indicant. Nempe Tractatus Sabbathi Cap. 2. Ol. O. pag. 2.

n In In dixit R. Iehu a nomiae ab quae iverunt perit abscondere librum Ecclesiastis,quia ejici erba et erbis legis N B. libro legis Mosis repugnant. Cur autem ipsum non absconderunt 'quia

flectandum legem Dacipit secundum legem de it Et Paulo infra

rna 'pi ID IN ct etiam librum Proverbiorum quaesiverunt abscondere c. dc denique ejusdem Tractatus Cap. I. Ol. 3.

concilium adhibuisse, quales libri ut sacri essent recipiendi, 'uales excludendi. Qui igitur de omnium authoritate certus esse vult, consilium de integro ineat , iationem cujusque exigat. Iam autem tempus esset libros etiam Novi Testamenti codem modo examinare. Sed quia id a Viris cum scientiarum, tum maxime linguarum peritissimis factum esse audiovi etiam quia tam exactam linguae

graecae cognitionem non habeo, ut hanc provinciam suscipere audeam, denique quia librorum, qui Hebraea lingua scripti fuerunt,

159쪽

exemplaribiis distituimia , ideo huic negotio supersedere malo. Attamen ea notare puto, quae ad meum institutum maxinae faciunt, de quibus in sequentibuS. Q U T XL

Inquiritur an Apostoli Epistolas suas tanquam Apsoli ' Prophetae

vero tanquam I octores scripserint. Deinde Apostolorum olficium se itur.

Em qui novum Testamentum legit, dubitare potest

Apostolos Prophetas fuisse Verum quia Propheta non semper ex revelatione loquebantur, sed contra admodum raro, ut in sine Cap. I. Ostendimus, dubitare positimus num Apostoli tanquam Prophetae ex revelatione & expresso mandato, ut Moses Jeremias alii, an Vero tanquam privati,vel doctores Epistolas scripserint praesertim quia in Epist ad Corinth. I. Cap. vers 6. Paulus duo praedicandi genera indicat, ex revelatione unum , ex cognitione alterum, atque ideo inquam dubitandum, an in Epistolis prophetent, an erodoceant. Verum si ad carum stylum attendere volumus, eum a stylo prophetiae alienissimum inveniemus. Nam Prophctis usitatissimum erat, ubique testari, se ex Dei edicto loqui nempe sic dicit Deus, ait Deus exercituum, edictam Dei is c. atque hoc non tantum videtur locum habuisse in publicis Prophetarum concionibus, sed etiam in Epistolis, quae revelationes continebant, ut ex illa Eliae Iehoram scripta patet videlibr. 2. Paral Cap. 21. vers 12. quae etiam incipit a P Prenns dicit Deus. At in Epistolis Apostolorum nihil simile legimus, sed contra in I ad Corinth. Cap. 7 vers O. Paulus siccundum suam sententiam loquitur. Imo perplurimis in locis animi ambigui ierplexi modi loquendi occurrunt,ut Epist ad Romam. Cap. 3 stf48.)arbitramur igitur, α Cap. S. Vs 18. arbatro enim ego , ad hunc naodum plura Praeter haec alii inveniuntur modi loquendi, ab authoritate propiactica plane remoti . Nempe, hoc autem dico ego, --qVam Iisrmus, non autem ex mandato vide Epistol ad Corinth. I.

cap. 7. Veri 6. conscium do tanquam iri, quia Dergratia fidelis es.

160쪽

13 TRACTAT Us vide ejusdem Cap.7 vers. a 3 sic alia multa. 5 notandum quod cum in praedicto Cap. ait se praeceptum Dei vel mandatum thabere vel non habere, non intelligit praeceptum vel mandatum sibi a Deo revelatum, sed tantum Christi documenta, quae discipulos in monte docuit. Praeterea si ad modum etiam attendamus, quo in his Epistolis Apostoli doctrinam Euangelicam tradunt, cum etiam amodo Prophetarum valde discedere videbimus Apostoli namque

ubique ratiocinantur, ita ut non prophetare, sed disputare videantur. Prophetiae vero contra mera tantum dogmata: decreta continent; quia in iis Deus quas loquens introducitur, qui non ratiocinatur, sed ex absoluto suae naturae imperio decernit. Et etiam quia Prophetae authoritas ratiocinari non patitur 'uisquis enim vult sua dogmata ratione confirmare, eo ipso ea arbitrati uniuscujusque judicio submittit. Qu'd etiam Paulus, quia ratiocinatur, fecisse sedetur, qui in Epist ad Corinth. I. Cap. o. vereris ait, tanqua=m sapientibus loquor, judicate vos id quod dico. Et denique quia Prophetae res revelatas non ex virtute luminis naturalis, hoc est, non ratiocinando percipiebant, ut in Cap. I. Ostendimus. Et quamvis in quinque libris etiam quaedam per illationem concludi videantur, si quis tamen ad ea attenderit, eadem nullo modo tanquam peremtoria argumenta sumi posse videbit. Ex Gr cum Moses Deuter. Cap. I. vers. 27. Israelitis dixit, si dum ego vobiscum tisi, rebellis fuistis contra Deum, multo magisposquam mortum ero mullo modo intelligendum est, quod Moses ratione convincere vult Israelitas post ejus mortem a vero Dei cultu necessario deflexuros, argumentum enim falsum esset, quod etiam ex ipsa Scriptura ostendi posset: nam Israelitae constanter perseverarunt vivente Josua, Senibus, postea etiam vivente Samuele, avide, Salomone&c. Quare verba illa Mosis moralis locutio tantum sunt,qua rethorice: prout futuram populi defectionem vividius imaginari potuerat, praedicit: Ratio autem cur non dico Mosen ex se ipso, ut populo suam praedictionem verisimilem faceret, non tanquam Prophetam ex re velatione haec dixisse est, quia vers. ai. jusdem Cap. narratur Deum hoc ipsum Mosi aliis verbis revelavisse, quem sane non Opus crat, verisimilibus rationibus certiorem de hac Dei praedictione decreto

SEARCH

MENU NAVIGATION