Tractatus theologico-politicus continens dissertationes aliquot, quibus ostenditur libertatem philosophandi non tantum salva pietate, & reipublicae pace posse concedi sed eandem nisi cum pace reipublicae, ipsaque pietate tolli non posse

발행: 1672년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

THEOLOGICo- POLITI cI Cap. XI. decreto reddere, at necesse crat, ipsam in ipsius imaginatione vivide repraesentari, ut in Cap. i. Ostendimus, quod nullo meliori modo fieri poterat, quam praesentem populi contumaciam, quam saepe expertus fuerat, tanquam futuram imaginando. Et ad hunc modum omnia argumenta Mosis, quae in quinque libris reperiuntur, intelligenda sunt; quod scilicet non sunt ex scriniis rationis desumpta, sed tantum dicendi modi, quibus Dei decreta efficacius exprimebat, vivide imaginabatur. Nolo tamen absolute negare Prophetas crevelatione argumentari potuisse, sed hoc tantum amrmo, quo Prophetae magis legitime argumentantur, O eorum cognitio, quam ci reVelaicae habent, ad naturalem magis accedit, atque ex hoc maxime dignosci Prophetas cognitionem supra naturalem habere, quod scilicet pura dogmata, sive decreta, sive sententia loquantur; ideo summum Prophetam Mosen nullsim legitimum argumentum secisi contra longas Pauli deductiones argumentationes, quales in Epistol ad Romanos reperiuntur, nullo modo ex revelatione supernaturali scriptas fuisse concedo. Itaque tam modi loquendi, quam disserendi Apostolorum in Epistolis clarissime indicant easdem non ex revelatione,& divino mandato, sed tantum ex ipsorum naturali judicio scriptas fuisse, ii-hil continere praeter fraternas monitiones mixtas urbanitate a qua sane prophetica authoritas plane abhorret qualis est illa Pauli excusatio in Epist ad Rom. Cap. 13 versas Paulo audaciusscripsi vobis fratres Possumus praeterea hoc ipsum ex eo concludere, quod nullibi legimus, quod Apostoli usi sint scribere, sed tantum praedicare quocunque irent, dicta signis confirmare. Nam eorum praesentia, igna absolute requirebantur ad gentes ad religionem convertendas, easque in eadem confirmandas, ut ipse Paulus in Epist ad Rom. Cap. I. versa I expres indicat, quia valde, inquit, desidero ut ideam vos,ut impertiar obis donumSpiritus ut confirmemini. At hic objici posset quod eodem modo possemus concludere Apostolos nec etiam tanquam Prophetas praedicavisse : nam cum huc aut illuc praedicatum ibant, id non ex expressis mandato scuti olim Prophetae, faciebant. Legimus in Veteri Testamento quod Ionas

Ninivcn praedicatum ivit, ac simul quod eo expresse missus est, S a quod

162쪽

quod ei revelatum suerit id, quod ibi praedicare debebat. Sic etiam de Mose prolixe narratur, quod in AEgyptum tanquam Dei legatus proscctus est,in simul quid populo Israelitico Regi Pharationi dicere, quenam signa ad fiden faciendam coram ipsis accre tenebartur Esaias, Ieremias, EZechiel expresse jubentur Israelitis praedicare. Et denique nihil Propheta praedicaverunt, quod Scriptura non testetur eos id a Deo accepisse. At de Apostolis nihil silmile, cum huc, aut illuc ibant praedicatum in novo Testamento, nisi admodum raro legimus. Sed contra quaedam reperiemus quae expresse indicant, Apostolos ex proprio consilio loca ad praedicandum elegisse ut contentio illa ad disidium usque, Pauli: Barnaba: de

qua videri t. Cap. 13. vers 17. 18.4 c. Et quod saepe etiam frustra aliquo ire tentaverint, ut idem Paulus in Epist ad Rom. Cap. I. vers. 13. testatur nempe temporibus multis volui et mire Metuoso prohibitussum in Cap. 13 vers. aa. propter hoc impedit um temporisbus multis, quomin venirem ad vos Et Cap. denique uli Epist ad Corinth. I. vers. I et Delosio autem fratre meo multumpetri ab eo, ut proficisceretur ad vos cumfratribus se omnim nulta erat ei oluntas, ut

meniret et vos cum autem ei erit opportunitas e c. Quare tam ex his

modis loquendi .contentione Apostolorum, quam ex eo quod nec cum ad praedicandum aliquo irent testetur Scriptura, sicut de antiquis Prophetis, quod ex Dei mandato iverant, concludere debueram, Apostolos tanquam doctores,' non tanquam Prinphetas ctiam praedicavis e. Verum hanc quaestionem facile solvomus, modo attendamus ad disterentiam vocationis Apostoloruim Prophetarum Veteris Testamenti. Nam hi non vocati sunt ut omnibus nationibus praedicarent, prophetarent , sed quibusdam tantum peculiaribus, iropterea expressum singulare mandatum ad unamquamque requirebant. At Apostoli vocati sunt, ut onanibus absolute praedicarent, Omnesque ad religionem OnVerterent. Quocunque igitur ibant Christi mandatum exequebantur, nec ipsis opus erat, ut antequam irent, res praedicandae iisdem revelarenturi discipulis scilicet Christi, quibus ipse dixerat, quum autem tradiderint os ne sitis sollicit quomodo aut quid loquamini,

dabitur enim vobis in in hora,quid loqueminio c. vide Matth.Cap. s.

163쪽

THEOLOGICO- POLITIC Cap. XI. et 1 vers. 0, eto. Concludimus itaque Apostolos ea tantum ex singulari revelatione habuisse , quae Viva Voce praedicaVerunt, imaul signis confirmaverunt vide quae in initio a Cap. Ostendimus quae autem simpliciter nullis adhibitis, tanquam testibus, signis, scripto vel viva voce docuerunt, ea ex cognitione naturali scilicet locuti sunt, vel scripserunt; qua de re vide Epist ad Corinth. I. Cap. 14. vers 6 nec hic nobis moram injicit , quod omnes Epistolae cxordiantur ab Apostolatus approbatione , nam Apostolis, ut mox

Ostendam , non tantum virtus ad Prophetandum, sed etiam authoritas ad docendum conccssa est. Et hac ratione concedimus costanquam Apostolos suas Epistolas scripsisse, hac de causa exor-clium a sui apostolatus approbatione unumquemque sumsisse : vel

fortes, ut animum lectoris ficilius sibi conciliarent, ad attentionem xcitarent, Voluerunt ante Omnia testari, se illos esse, qui omnibus fidelibus ex libis praedicationibus innotuerant, 'ui tum claris testimonii ostenderant, se veram docere religionem Ualutis viam. Nam quaecunque ego in hisce Epistolis dici video de Apostolorum vocatione, Spiritu Sancto divino quem hab bant, ad eorum quas habuerant, praedicatione referri video, iis tantum locis exceptis in quibus Spiritus Dei, Spiritus Sanctus pro mente fana beata Deo dicata c. De quibus in primo Cap. diximus sumitur. X. r. in Epist ad Corinth. I. Cap. 7 vers o. aitPatulus,beata autem sistitia manea ecundumsententiani mea luto

autem etiam ego, quod Spirat in Deipit in me. Ubi per Spiritum Dei

ipsam suam mentem intelligit, ut ipse Orationis contextus indicat: hoc enim vula, viduam, quae secundo non Vult nubere marito, beatam judico secundum meam sententiam , qui caelebs vivere decrevi, me beatum puto. Et ad hunc modum alia reperiuntur, quae hic adferre supervacaneum judico. Cum itaque statuendum sit

Epistolas Apostolorum a solo lumine naturali dictatas fuisse, ibdendum jam cst, quomodo Apostoli ex sola naturali cognitione,

res, quae sub candem non cadunt, docere poterant. Verum si ad

illa, quae circa Scripturae interpretationem Cap. VII. hujus Tractatus diximus, attendamus, nulla hic nobis crit difficultas. Nam quamVis ea, quae in Bibliis continentur, ut plurimum nostrum a captum

164쪽

a 2 TRACTAT Uscaptum superent, possumus tamen secure de iisdem disserere, modo nulla alia principia admittamus, quam ea, quae ex ipsa Scriptura petunturo atque hoc eodem etiam modo Apostoli ex rebus, quas viderant, quasque audiVeranti quas denique ex revelatione habuerant, multa concludere, elicere, eaque homines si libitum iis esset, docere poterant. Deinde quamVis religio, prout ab Apostolis praedicabatur, nempe simplicem Christi historiam narrando, sub rationem non cadat, ejus tamen summam, quae potissimum documentis moralibus constat, ut tota Christi doctrina, potest unusquisque lumine naturali facile assequi. Denique Apostoli non indigebant lumine supernaturali ad religionem , quam antea signis

confirmaverant, communi hominum captui ita accomimodandam, ut facile ab unoquoque ex animo acciperetur neque etiam codem

indigebant ad homines de cadem monendos atque hic finis Epistolarum est, homines scilicet ca via docereri monere, quam unus quisque Apostolorum optimam judicavit ad eosdem in religione confirmandos hic notandum id, quod paulo ante diximus, nempe, quod Apostoli non tantum virtutem acceperant ad historiam Christi tanquam Prophetae praedicandam , candem scilicet signis confirmando, sed praeterea etiam authoritatem docendi monendi ea via , quam unusquisque optimam esse judicaret quod

utrumque donum Paulus in Epist ad Timoth. 2. Cap. I versi II clare

his indicat in quo ego conpitutu sum praeco se Apostolu se doctor gemtium. Et in I ad cund Cap. a vers . VI constitutus sum egopraeco ct Apostolus veritatem dico' Chrisum, non mentior Acyorgentium cums AN B ac veritve His, inquam , clare utramque approbationem nempe apostolatus: doctoratus indicat; at authoritatem monendi quemcunque&quandocunque voluerit in Epist ad Philem. vers 8 his significat qua muli multam christo libertatem habea mpraecipiendi tibi, quod conveniet, ta enoc. Ubi notandum, quod si ea, quae Philemoni praecipere oportebat, Paulus ut Propheta a Deo acceperat, tanquam Propheta praecipere debebat, tum profecto ipsi non licuisset Dei praeceptum in preces mutare. Quare necessario intelligendum eum loqui de libertate monendi, quae ipsi tanquam doctori, non tanquam Prophetae erat Attamen nondum satis

165쪽

satis clare sequitur Apostolos viam docendi, quam unusquisque

meliorem judicastet, eligere potuisse, sed tantum eos existicio postolatus non solum Prophetas, sed etiam Doctores fuisse, nisi rationem in auxilium vocare velimus, qua plane docet eum , qui authoritatem docendi habet, habere etiam authoritatem eligendi, quana velit viam. Sed satius erit rem omnem ex sola Scriptura demonstrare: Ex ipsa enim clare constat,unumquemque Apostolorum singularem viam elegisse nempe ex his verbis Pauli Epist ad Rom

Cap. 3 ver scio. Sollicite curans utpraedicarem non ubi in ocatum

erat tamen Christi, ne aedificarems ra alienum fundamentum Salae si omnes eandem docendi viam habebant: omnes supra idem fundamentum Christianam religionem aedificaverant, nulla ratione Paulus alterius Apostoli fundamenta aliena vocare poterat, utpote quae & ipsus eadem erant : Sed quandoquidem ipsa aliena vocat necessario concludendum, unumquemque religionem diverso fundamento superaedificasse, Apostolis in suo doctoratu idem contigisse quod reliquis doctoribus, qui singularem docendi methodum habent, ut semper magis eos docere cupiant, qui plane rudcssunt,&linguas Vel scientias, tiam mathematicaS, de quarum Veritate nemo dubitat, ex nullo alio discere inceperunt. Deinde si

ipsas pistolas aliqua cum attentione percurramus, Videbimus Apostolos in ipsa religione quidem convenire, in fundamentis autem admodum discrepare. Nam Paulus ut homines in religione confir-naaret, iis ostenderet fallitem a sola Dci gratia pendere, docuit neminem ex operibus sed sola fide gloriari posse, neminemque ex operibus justificari vide Epist ad Rom. Cap. 3. Vers 27, 28. &porro totam illam doctrinam de praedestinatione Iacobus auteni contra in sua Epistola hominem ex operibus justificariri non ex fide tantum vide ejus Epist. Cap. a. vcrs et . & totam doctrinam religionis, missis omnibus illis Pauli disputationibus, paucis admodum comprehendit. Denique non dubium est, quin ex hoc, quod scilicet Apostoli diversis fundamentis religionem superaedificaverint , orta sint multae contentiones cichismata, quibus ccclesia jam inde ab Apostolorum temporibus indesinenter vexata fiuit profecto in aeternum vexabitur, donec tandem aliquando religio

166쪽

religio a speculationibus philosophicis separetur: ad paucissima simplicissima dogmata, quae Christus suos docuit, redigatur: quod Apostolis impossibile fuit, quia Euangelium ignotum erat

hominibus, adeoque ejus ne doctrinae noVitas eorum aures multum laederet eam, quoad fieri poterat, hominum sui temporis ingenio accommodaVerunt, Vide Epist ad Cor. I. Cap. 9. Vs 19, 2 o. c. γ& fundamentis tum temporis maxime noti acceptis superstruxerunt ideo nemo Apostolorum magis philosophatus est, quam Paulus, qui ad gentibus praedicandum vocatus fuit. Reliqui autem qui Judaeis praedicaverunt, philosophiae scilicet conterat ribus, corum etiam ingenio sese accommodaverunt de hoc vide Epist ad Galat Cap. 2. Vers 1 I. c. Wreligionem nudam a speculationibus philosophicis docuerunt. Jam auteni felix profecto nostra esset aetas, si ipsam etiam ab omissi superstitione Iberam vi

derem uia

A II. De re Legis divinae sngrapho qua ratione Scriptura Sacra πο- catur, se qua ratione Verbum Dei. denique se itur seni, quatenis Verbum Dei continet, incorruptam ad nos perveni se

Q Uiῖihil , xvx sunt, tanquam Epistolam Dei, e caelo

hominibus missam considerant, clamabunt me dubio me peccatum in Spiritum Sanctum commisisse, qui scilicet Dei verbum mendosum, truncatum, adulteratum& sibi non constans statuerim, nosque ejus non nisi fragmenta habere, denique syngraphum pacti Dei, quod cum Judaeis pepigit perlicte. Verum non dubito, si rem ipsam perpendere velint, quin statim clanaare desinent : Nam tam ipsa ratio, quam Prophetarum: Apostolorum sententiae aperte clamantici aeternum verbum iactum, veramque religionem hominum cordibus, hoc est, humanae menti divinitus inscriptam esse, eamque vertanhesse Dei syngraphum, quod ipse suo sigillo, nempe sui dea, tanquam imagine suae divinitatis consignavit. Primis udoris Religio

167쪽

THEOLOGICo- POLITIC Grp. XII. 1 uetanquam lex scripto tradita est, nimirum quia tum temporis veluti infantes habebantur. Verum imposterum MO:es Deuter Cap. 34.

vers. 6. Ieremias Cap. I Vers. 33. tempus futurum ipsis praedicant, quo Deus suam legem corum cordibus inscribet. Adeoque solis Iudaeis, praecipue Laducaeis competebat olim pro eo e in tabulis scripta pugnare, at iis minime, qui ipsam mentibus inscriptam habent qui igitur ad haec attendere velit, nihil in supradictis reperiet, quod Dei verbo sive verae Religioni, fidei repugnet, vel quod eam infirmare possit, sed contra nos eandem confirmare' ut etiam circa finem Cap. vo ostendimus; ii hoc esset, plane de his tacere decrevissem , imo libenter concessissem ad cilugiendas omnes difficultates, in Scripturis profundissima latere mysteria sed quia inde intolerabilis orta est superstitio, , alia perniciosissima incommoda, de quibus in praefatione Cap. 7. locutus sum, his minime supersedendum esse duxi praesertim quia religio nullis superstitiosis ornamentis indiget, sed contra de ipsus splendore adimitur, quando similibus figmentis adornatur. At dicent, quamvis lex divina cordibus inscripta sit, Scripturam nihilominus Dei esse verbum, adeoque non magis de Scriptura, quam de Dei Verbo dicere

licet, eandem truncatam,&depravatam esse : Verum ego contra

vereor, ne nimis studeant esse sancti Meligionem in superstiti nem convertant, imo ne simulacrari imagines, hoc est chartam &atramentum pro Dei Verbo adorare incipiant. Hoc scio, me nihil indignum Scriptura aut Dei verbo dixisse, qui nihil statuerim, quod non evidentissimis rationibus verum esse demonstraverim; hac de causa etiam certo adamare possim,me nihil dixisse,quod impium sit, vel quod impietatem redoleat. Fateor profanos quosdam homines, quibus religio onus est, ex his licentiam peccandi sumere posse, cine ulla ratione, sed tantum ut vo aptati concedant, hinc concludere Scripturam ubique esse mendosamin falsificatam, cconsequenter nullius etiam authoritatis.Verum similibus subvenire

impossibile est secundum illud tritum, quod nihil adeo recte dici potest, quin male interpretando possit depravari. Qui voluptatibus

indulgere Volunt, facile causam quamcumque invenire possunt,nec

olim ii qui ipsa originalia arcam foederis, imo ipsos Prophetas α

168쪽

TRACTATUS

Apostolos habebant, meliores fuertunt, nec magi obtemperantes, sed omnes tam Iudaei quam Gentiles iidem semper fuerunt, Minomni aevo virtus admodum rara fuit Attamen ut omnem amoveam

scrupulum, ostendendum hic est qua ratione Scriptura, quaecunque res muta sacrain divina dici debeat deinde quid sit revera verbum Dei: quod id non contineatur in certo numero librorum: denique Scripturam quatenus ea docet quae ad Obedientiamin salutem necessaria sunt, non potuisse corrumpi. Nam ex his facile unus quisque judicare poterit, nos nihil contra Dei Verbum dixisse, nec ullum locum impietati dedisse. Id sacrum divinum vocatur, quod pietati teligioni exercendae destinatum est tamdiu tantum sacrum erit, quamdiu hominea eo religiose utuntur quod sit pii esse desinant, Mid etiam simul sacrum esse desinet: at si idem ad res impias patrandas dedicent, tum id ipsum quod antea sacrum erat immundum: profanum reddetur. x. r. locus quidam a Iacobo Patriarcha vocatus fuit,ae, 'I domus Dei, quia ibi Deum ei revelatum coluit sed a Prophetis ille ipse locus vocatus fuit lar in domus iniquitatis vide Hamos Cap. S. V. S.&HOseae Cap. IO. V. 3. quia Israelitae ex instituto Iaroboliam ibi idolis sacrificare solebant. Aliud exemplum. quod rem clarissime indicat. Verba ex solo usu certam habent significationem, vi secundum hunc corum usum ita disponantur, ut

homines cadem legentes ad devotionem moveant, tum illa verba

sacra erunt,in etiam liber tali verborum dispositione scriptus. Sed si postea usus ita pereat, ut Verba nullam habeant significationem, vel quod liber prorsus negligatur, sive ex malitia, sive quia eodem non indigent, tum ierba,in liber nullius usus, neque sanctitatis erunt: denique si eadem verba aliter disponantur, vel quod usus praevaluerit ad eadem in contrariam significationem sumenda, tum& verba liber, qui antea sacri impuri in profani erunt. Ex quo sequitur nihil extra mentem absolute, sed tantum respective ad ipsam, sacrum aut profanum aut impurum es e. Quod etiam ex multis Scripturae locis evidentisime constat Ieremias ut unum aut alterum adferam Cap. 7. vers. . ait Iudaeos sui temporis falso voca

vide templum Salomonis, templum Dei nam, ut ipse in eodem Capite

169쪽

TA EGLOGI CO- POLITIC Cap. XII. I Capite pergit, Dei nomen illi templo tantum inesse potuerat, quamdiu ab hominibus, qui ipsum colunt, justitiam defendunt, frequentatur quod si ab homicidis, furibus, idololatris, aliisque nefa riis hominibus frequentetur tum OVeam potius esse transgressorum. Quid de arca foederis factum sit nihil Scriptura narrat, quod saepe miratus sum : hoc tamen certum est, eandcm periisse, vel cuna templo combustam fuisse, etsi nihil magis sacrum, nec majoris reverentiae apud Hebreeos fuit. Hac itaque ratione Scriptura etiani tamdiu sacra est, & ejus orationes divinae, quamdiu homines ad devotionem erga Deum movet sed si ab iisdem prorsus negligatur, ut olim a Judaeis, nihil est praeter chartam, atramentum, ab iisdem absolute profanatur corruptioni obnoxia relinquitur, ideoque si tum corrumpitur, aut perit, falso tum dicitur verbum Dei corrumpi, aut perire sicut etiam tempore Ieremiae falso diceretur templum, quod tum temporis templum Dei esset, flammis

periisse. Quod ipse Ieremias etiam de ipsa lege ait: Sic namque impios sui temporis increpat mana an)N 'PIn PNI irta a d p a P aptabis i an quia ratione dicitisperursummo se lex Dei nobiscum es. Certe frustra adornata fuit usseribarum frustra factus est , hoc est, aliis dicitis vos, etsi Scriptura penes vos est , legem Dei habere postquam ipsam irritam fecistis Sic etiam cum Moses primas tabulas fregit, ille minime verbum Dei prae ira e manibus ejecit, atque fregit nam quis hoc de Mose,& verbo Dei suspicari posset sed tantum lapides, qui quamvis antea sacri essent, quia iis inscriptum erat faedus, sub quo Iudaei Deo

obedire se obligaverant, tamen quia postea vitulum adorando pactum illud irritum fecerant,nullius prorsus tum erant sanctitatis Sceadem etiam de causa secundae cum arca perire potuerunt. Non itaque mirum si jam etiam prima Originalia Mosis non extent, neque quod ea, quae in superioribus diximus libris, quos habemus, conti gerint, quando verum originale foederis diVini, omnium sanctis imum totaliter perire potuerit. Desinant ergo nos impietatis accusare qui nihil contra verbum Dei locuti sumus, nec idem contaminavimus, sed iram, si quam justam habere possint, in antiquos Vertant, quorum malitia Dei arcam, templum, legem inania T a sacra

170쪽

14s TRACTA Τ Us sacra profanavit, corruptioni subjecit. Deinde si secundum illud Apostoli in a. Epist ad Corinth. cap. 3 vers. 3. De Epistolam in se habent non atramento, sed Dei Spiritu, neque mi bulis lapideis , sed in tabulis carneis cordis scriptam, desinant literam adorarem de cadem adeo esse solliciti. His puto me satis explicuisse, qua ratione Scriptura Sacra divina habenda sit. Videndum jam est, quid proprie intelligendum siti per an Idebar Iehosa verbum Dei Iam risiar quidem significat verbum ora tionem, dic tam orbem. Quibus autem de causis res aliqua Hebraice dicitur Dei esse, ad Deum refertur in Cap. I. Ostendimus, atque ex iis facile intelligitur, qui Scriptura significare velit per

verbum Dei, Orationem, edictum rem Omnia itaque hic repotere non est opus, nec etiam quae in Cap. 6 de miraculis tertio loco ostendimus. Sufficit rem tantum indicare, ut quae de his hic dicere volumus, melius intelligantur. Nempe, quod verbum Dei,

quando de subjecto aliquo praedicatur, quod non sit ipse Deus, proprie significat legem illam Divinam, de qua in . Cap. egimus:

hoc est, religionem toti humano generi universalem, sive catholicam qua de re vide Esaiae Cap. I. vers IO. c. ubi verum vivendi modum docet, qui scilicet non in caeremoniis, sed in charitate, vero animo consistit, eumque legem, verbum Dei promiscue vocat. Sumitur deinde metaphorice pro ipso naturae ordines, fato quia revera ab aeterno divinae naturae decreto pendetin sequitur praecipue pro eo, quod hujus ordinis Prophetae praeviderant, idque quia ipsi res futuras per causas naturales non percipiebant, sed tanquam Dei placita vel decreta. Deinde etiam sumitur pro omni cujuscunque Propheta edicto, quatenus id singulari sua virtute, vel don prophetico, non ex communi naturali lumine perceperat, idque potissimum quia revera Deum tanquam legislatorem percipere solebant Prophetae, ut Cap. . Ostendimus Tribus itaque his de causis Scriptura verbum Dei appellatur nempe quia veram docet religionem, cujus Deus aeternus est author deinde quia praedictiones rerum futurarum,tanquam Dei decreta narrat; denique quia ii, qui revera fuerunt ejus authores, ut plurimum

non ea communi naturali lumine, sed quodam sibi peculiari docuerunt

SEARCH

MENU NAVIGATION