Tractatus theologico-politicus continens dissertationes aliquot, quibus ostenditur libertatem philosophandi non tantum salva pietate, & reipublicae pace posse concedi sed eandem nisi cum pace reipublicae, ipsaque pietate tolli non posse

발행: 1672년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

THEOLOGICO, POLITICI Cap. XV. 16 statuat , debuisset enim ostendere omnia loca , quae non nisi per

consequentiam aliis repugnant, posse ex natura linguae, ratione loci conamode metaphorice explicari Deinde Scripturam ad nostras manus incorruptam venisse. Sed rem ordine examinemus

quidem circa primum rogo, quid si ratio reclamet, an nihilominus tenemur id, quod Scriptura amrma Vel negat, tanquam verum amplecti, Vel tanquam alitim ejicere a sorte addet, nihil in Scriptura reperiri, quod rationi repugnet Verum ego insto ipsam expreste affirmare&docere , Deum esse zelotypum nempe in ipso decalogo&Exod . . Versor . Deut. . vers 44. pluribus aliis locis atqui hoc rationi repugnat Ergo nihilominus tanquam verum ponendum. Imo si quaedam in Scriptura reperiantur, quae supponant Deum non est zelotypum , ea necessario metaphorice est en explicanda, ut nihil tale supponere videantur. Sic etiam Scriptura expresse dicit Deum in montem Sinai descendisse vide Exod Cap. 9. Vers et O.&c. ipsique alios motus locales tribuit

nec ullibi docet expresse , Deum non moveri, adeoque hoc etiam Omnibus tanquam verum admittendum , O quod Salomon dicit

Deum nullo loco comprehendi vides Reg. Cap. 8 vers. 27. quandoquiden non expresse statuit, sed tantum inde sequitur, Deum non moveri, id necessario ita explicandum, ne videatur Deo motum localem detrahere. Sic etiam coeli pro Dei habitaculo, solio si mendi essent, quia Scriptura id cxpresse affirmat. Et ad hunc ni dum plurima secundum opiniones Prophetarum tu i dicta

quae sola ratio' Philosophia, non autem Scriptura docet falsa

escte, quae tamen omnia ex opinione istius auilioris, quia nulla in his rationi consultatio est, tanquam vera essent supponenda. Deinde falso firmat, unum locum alteri per consequentiam tantum repugnare, non autem directe. Nam Moses directe affirmat, Deum ignem vide De . . vers. et . &directe negat , Deum ullamnabere similitudinem cum rebus visibilibus vide Deiat. . vers ciet. si egerat, hoc non directe, sed tantum per consequentiam negare Deum esse ignem, adeoque illi accommodandum, ne id negare adeatur age concedamus, Deum csste ignem, Vel potius, ne

cum ipso insaniamus, haec misi a faciamus & aliud exemplum in in Y dium

192쪽

ilium proferamus. Nempe Samuel directe negat, cum sententiae paenitere vides Samuel. Cap. 3. Vers. 29. ωJeremias contra anfirmat, Deum paenitere boni: mali quod decreverat vide Jerem. Cap. 8 versis, IO. quida an ne haec quidem sibi invicem directe opponuntur mucia igitur ex istis duobus metaphorice explicare vult' Utraque sententia universalis estin utrique contraria, quod una directe affirmat, id altera directe negat. Adeoque ipse ex ipsius regula, hoc ipsum tanquam Verum amplecti simul tanquam falsum rejicere tenetur. Deinde quid refert, quod locus aliquis non directe, sed tantum per consequentiam alteri repugnet, si consequentia clara sit, doci circumstantia,' natura metaphoricas explicationes non patiantur, quorum plurima in Bibliis reperiuntur, de quibus vide Cap. Secunduna ibi ostendimus Prophetas diversas, contrarias habuisse opiniones & praecipue omnes illas contradictiones, quas in Historiis esse ostendimus nempe Capitibus IX. X. nec opus habeo hic Omnia recensere, nam dicta sunsiciunt ad absurda, quae ex hac sententia tegula sequuntur, jusseque falsitatem aut horis praecipitantiam Ostendendum. Quare tam hanc, quam illam Maimonidis sententiam explodimus pro inconcusso statuimus, quod nec Theologia rationi, nec ratio Theologiae ancillari teneatur, sed unaquaeque suum regnum obtineat. Nempe uti diximus, rati regnum Veritatisin sapientiae ; Theologia autem pietatis, Obedientiae: nam rationis potentia, ut jam Ostendimus, non eo usque se extendit, ut determinare possit, quod

homines sola obedientia absque rerum intelligentia possint esse beati : Theologia vero nihil praeter hoc dictat, nihilque praeter

obedientiam imperat, contra rationem nihil vult, neque potest: Fidei enim dogmata ut in praecedente capite ostendimus eatenus tantum determinat quatenus Obedientiae suffcit, quomodo autem praecise ratione veritatis intelligenda sint, rationi determinandum relinquit, quae revera mentis lux est, ne qua nihil videt praeter insomnia, rigmenta Atque hic per Theologiam praecis intelligo revelationem, quatenus indicat scopum, quem diximus Scripturam intendere nempe rationem & modum obediendi, sive

verae pietatisin fidei dogmata hoc est id quod proprie vocatur

193쪽

Dei verbum, quod in certo numero librorum non consistit qua de re vide Cap. XII. Theologiam enim sic acceptam si ejus praecepta

sive documenta Vita spectes, cum ratione convenire, si ejus intentum&finem, nulla in re eidem repugnare comperies, propterea omnibus universalis est. Quod ad totam Scripturam ingenere attinet, jam etiam Cap.VII ostendimus, ejus sensum ex sola ejus historia, non ex universali historia Naturae , quae solitas Philosophiae fundamentum est, determinandum esse nec nobis moram injicere debet, si postquam ejus verum sensum sic investigavimus, ipsam hic illic rationi repugnare comperiamus. Nam quicquid hujus generis in Bibliis reperitur, vel quod homines salva charitate ignorare positant, id certo scimus Theologiam sive Verbum Dei non tangere, .consequenter unumquemque de iis quicquid velit, sentire posὰ absque scelere Absolute igitur concludimus, quod nec Scriptura rationi, nec ratio Scripturae accommodanda sit. Verum enim vero quandoquidem Theologia fundamentum, quod scilicet homines Vel sola obedientia salvantur, ratione non possumus demonstrare, verum sit, an falsum, potest ergo nobis etiam objici, cur igitur id credimus si sine ratione, tanquam caeci, id ipsum amplectimur ergo nos etiam stulte Ine judicio agimus. Qu9d si contra statuere velimus, hoc fundamentuni ratione demonstrari posse, erit ergo Theologia Philosophiae pars, nec ab eadem esset separanda. Sed ad haec respondeo me absolute statuere hoc Theologiae fundamentale dogma non posse lumine naturali investigari, vel saltem neminem fuisse, qui ipsum demo n-

straverit,' ideo revelationem maxime necessariam fuisse at nihilominus nos judicio uti posse, ut id jam revelatum morali saltem certitudine amplectamur : Dico morali certitudine, nam non est quod spectemus, nos de eo certiores csse posse, quam ipsos Prophetas, quibus primo revelatum fuit, quorum tamen certitudo non nisi moralis fuit, ut jam ostendimus Cap. II. hujus Tractatus. Ii igitur tota errant via, qui Scripturae authoritatem mathematicis demonstrationibus Ostendere conantur. Nam Bibliorum authoritas ab authoritate Prophetarum dependet, adeoque ipsa nullis fortioribus argumentis demonstrari potest, quam iis quibus Prophetae a

olim

194쪽

172 TRAC ATUS olim sistam populo persuadere solebant imo nullo alio fundamento nostra de eadem certitudo fundari potest, quam eo quo Prophetae suam certitudinem ciuilioritatem fundabant.Nam totam Prophetarum certitudinem histribus consistere ostendimus. Nempe I distincta livida imaginatione II. Signo III. deniq; praecipuo animo ad aequum lonum inclinato , nec ullis aliis rationibus fundabantur, adeoque neque etiam populo, cui olim Viva voce , nec nobis, quibus scripto loquuntur, ullis aliis rationibus suam autho ritatem demonstrare poterunt. At primum, quod scilicet res vivide imaginabantur, Prophetis tantum constare poterat, quare tota nostra de revelatione certitudo in reliquis duobus tantuna,

nempe Signo, Doctrina fundari potest debet. Quod quidem

Moses etiam expresse docet. Nam Deuter Cap. 18 jubet populum Obedire Prophetae, qui nomine Dei verum signum dedit, sed si falso aliquid, etsi nomine Dei, praedixerit, mortis tamen eundem damnare, ut etiam eum, qui populum a Vera religione seducere voluerit, tametsi suam authoritatem signis fortenti confirmaverit: qua de re vide Deut Cap. 13. unde sequitur Verum Prophetam a falso dignosci ex doctrinain miraculo simul talem enim Moses verum esse declarat, eique absque ullo fraudis timore credere jubet: atque eos falsos esse ait reos mortis, qui falso, etsi nomine Dei, aliquid praedixerint, vel qui falsos Deos, etsi vera miracula fecise sent, docuerunt. Quare nos etiam hac tantum de causa Scripturae, hoc est ipsis Prophetis credere tenemur, nimirum propter doctrinam signis confirmatam. Nam quoniam videmus Prophetas Charitatem Iustitiam supra omnia commendare, & nihil aliud intendere, hinc concludimus, eos non dolo malo, sed ex vero animo docuish, homines obedientiari fide beatos fieri, quia hoc insuper signis confirmaverunt, hinc nobis persuademuS, OS non temere id dixisse, neque deliravisse, dum prophetabant in quo etiam magis confirmamur, dum attendimus quod nihil morale docuerunt, quod cum ratione planissime non conveniat, nam non

temere est, quod Verbum Dei in Prophetis cum ipso verbo Dei in

nobis loquente omnino conveniat. Atque haec, inquam, nos aeque

certi exsibilis, acolim Iudaei ca viva voce Prophetarum haec ea-

195쪽

THEOLOGICO- POLITICI, p. XV. I 3dem concludebant. Nam supra in sine Cap. XIl ostendimus Scri pluram ratione doctrinae praecipuarum historiarum incorruptam ad nostras manus pervenisse. Quare hoc totius Theologiae ricri plurae fundamentum, quamVis mathematica demonstratione ostendi nequeat, sano tamen judicio amplectimur. Nam inscitia quidem est id, quod tot Prophetarum testimoniis confirmatum est, ex quo magnum solamen iis , qui ratione non ita pollent, oritur, Reipublicae non mediocris utilitas sequitur,' quod absolute sine periculo aut damno credere possumus, nolle tamen amplecti, idque ea sola de causa, quia mathematice demonstrari nequit quasi vero ad vitam sapienter instituendam, nihil tanquam verum admittamus, quod ulla dubitandi ratione in dubium revocari queat, aut quod pleraeque nostrae actiones non admodum incertae sint, alea plenae Equidem fateor, qui putant Philosophiam aheologiam sibi invicem contradicere, &propterea alterutram e suo regno deturbandam existimant, huic aut illi Valedicendum, eos non absque ratione studere Theologiae firma fundamenta jacere, eamque mathematice demonstrare conari ; quis enim nisi desperatus iras anus rationi temere valedicere Vellet, Vel artes scientias contemnere, lationis certitudinem negare' at interim eos absolute excusare non possiimus, quandoquidem rationem in auae ilium vocare volunt ad eandem repellendam, certa ratione eandem incertam reddere conantur. Im,dum student mathematicis demonstrationibus Theologiae veritatem lauthoritatem ostendere, rationi numini naturali authoritatem adimere, nihil aliud faciunt quam ipsam Theologiam sub rationis imperium trahere, itane videntur supponere, Theologiae authoritatem nullum habere splendorem, nisi lumine naturali rationis illustretur. Et, si contra jactant se interno Spiritus Sancti testimonio omnino acquiescere dc nulla alia de causa rationem in auxilium Vocare, quam propter infideles, ad eosdem scilicet convincendos, nil tamen fidei eorum dictis habendum, nam jam facile ostendere possumus, OS Vel ex assectibus, vel vana gloria id dicere. Ex praecedente enim capite evidentissime sequitur, Spiritum Sanctum non nisi de bonis Opcribus testimonium dare quae etiam Paulus ideo in Epist ad Galat.

196쪽

TRACTAT UsCap. s. vers. 22 fructus Spiritus Sancti vocat, Ipse revera nihil

aliud est, praeter animi acquiescentiam , quae ex bonis actionibus in mente oritur. De Veritate autem certitudine rerum, quae si lius sunt speculationis, nullus Spiritus testimonium dat, praeter rationem, quae sola, ut jam ostendimus, Veritatis regnum sibi vi dicavit. Si quem ergo praeter hunc Spiritum contendunt habere,

qui ipsos de veritate certos reddit, id falso actant, ion nisi ex affectuum praejudicio loquuntur, Vel prae magno timore, ne a Philo- sophis vincantur jublice risui exponantur, ad sacra confugiunt sed frustra , nam quam aram sibi parare potest, qui rationis majestatem laedit' verum eos mitas facio, quandoquidem me meae causae satisfecisse puto, quod ostenderim, qua ratione Philosophia Theologia separanda sit, cin quo utraque potissimum consistat,& quod neutra neutri ancilletur,sed quod unaqueque suum regnum sine ulla alterius repugnantia obtineat, quod denique, ubi data

fuit occasio, etiam ostenderim absurda, incommoda damna, quae secuta sunt ex eo, quod homines has duas facultates miris modis inter se contuderint, nec accurate inter ipsa distinguere, una

que ab alia separare sciverint. Jam antequam ad alia pergam, hic expresse monere volo, tametsi jam dictum sit, circa utilitatem,&necessitatem sacrae scripturae, VeieVelationis, quod ipsam permagnam statuo. Nam, quandoquidem non possumus lumine naturali percipere, quod simplex obedientia via ad salutem sit, sed sola revelatio doceat, id ex singulari Dei gratia, quam ratione assequi non possi imus, fieri, hinc sequitur Scripturam magnum admodum solamen mortalibus attulisse. Quippe omnes abitute obedire possunt, non nisi paucissimi sunt, si cum toto humano genere comparentur, qui virtutis habitum ex solo rationis ductu acquis runt, adeoque, nisi hoc Scripturae testimonium haberemus, de omnium fere salute dubitaremus.

197쪽

A P U T XVI. p. TVLIISD Reipublicae undamentis de jure unius usique naturali ct Hili; isque Summarum Potestatum Iure '

HU hsqVς Philosophiam a Theologia separare curavimus

libertatem philosophandi ostendere, quam haec unicuique concedit. Quare tempus est ut inquiramus quotisque haec libertas sentiendi, & quae unusquisque sentit, dicendii optima Republica se extendat. Hoc ut ordine examinemus, defundamentis Reipublicae disserendum, irius de jure naturali nnis cujusque, ad Rempublicam & Religionem nondum at

Per jus institutum naturae nihil aliud intelligo, quam regulas naturae uniuscujusque individui secundum quas unumquodque naturaliter determinatum concipimus ad certo modo existendum Operandum Ex Gr. Pisces a natura determinati sunt ad natandum, magni ad minores comedendum , adeoque pisces summo naturali jure aqua potiuntur. magni minores comedunt. Nam certum est naturam absolute consideratam us summum habere ad omnia, quae potest, hoc est, jus naturae eo usque se extendere, quousque ejus potentia se Atendit naturae enim potentia ipsa Dei potentia est, qui summum jus ad omnia habet: sed quia universalis potentia totius naturae, nihil est praeter potentiam omnium individuorum simul hinc sequitur unumquodque individuum jus summum habere ad omnia, quae potest, sive jus uniuscujusque o usque se extendore, quo usque ejus determinata potentia se extendit : Et quia lex summa naturae est, ut unaquaeque res in suo statu, quantum in se est, conetur perseverare, idque nulla alterius sed tantum sui habita ratione, hinc sequitur unumquodque individuum jus summum ad hoc habere, hoc est, ut dixi ad existendumvi operandum prout naturaliter determinatum est. Nec hic ullam agnoscimus differentiam inter hominesin reliqua naturae individui, neque inter homines ratione praeditosvi inter alios, qui veram rationem ignorant, neque inter saluos, delirantes,4 sana. Eicquid enim una-

198쪽

a 6 TRACTAT usquaeque res ex legibus suae naturae agit, id summo jure agit , nimirum quia agit, prout ex natura determinata est, nec aliud potest. Quare inter laonaines, quamdiu sub imperio solius naturae vivere considerantur, tam ille qui rationem nondum novit, vel qui virtutis habitum nondum habet, ex solis legibus appetitus summo ure vivit, quam ille qui ex legibus rationis vitam suam dirigit. Hoc est sicuti sapiens jus summum habet ad omnia, quae ratio dictat, sive ex legibus rationis vivendi ; sic etiam ignarus, animi impotens summum jus habet, ad omnia, quae appetitus suadet, sive ex legibus appetitus vivendi. Atque hoc idem est, quod Paulus docet, qui ante legem, hoc est, quamdiu homines ex naturae imperio vi-

Vere considerantur, nullum peccatum agnoscit. Ius itaque naturale uniuscujusque hominis non sana ratione, sed cupiditate: potentia determinatur. Non enim omnes naturaliter determinati sunt ad operandum secundum regulas neges rationis; sed contra, omnes ignari omnium rerum nascuntur. antequam veram vivendi rationem noscere possunt virtutis habitum acquirere, magna aetatis pars, etsi bene educati fuerint, transit, ii-hilominus interim vivere tenentur, seque, quantum in se est, conservare, nempe ex solo appetitu impulsu quandoquidem natura iis nihil aliud dedit: actualem potentiam ex sana ratione vivendi denegavit, iropterea non magis ex legibus sanae mentis vivere tenentur, quam fetis ex legibus natura leoninae. Quicquid itaque unusquisque, qui sub solo naturae imperio consideratur, sibi utile vel ductu fanae rationis, vel ex affectuum impetu judicat, id summo naturae jure appetere, 'uacunque ratione, sive vi, sive dolo, sive precibus, silve quocunque demum modo facilius poterit, ipsi capere licet, consequenter pro hoste habere eum, qui impedire

vult quominus animum expleat suum.

Ex quibus sequitur Ius Institutum naturae, sub quo omnes nasecuntur, maxima ex parte vivunt, nihil nisii quod nemo cupit, quod nemo potest, prohibere; non contentiones, non odia,non iram, non dolos, nec absolute aliquid quod appetitus suadet aversari nec mirum, nam natura non legibus humanae rationis , quae non nisi hominum verum utile, dc conservationem intendunt, intercludi

199쪽

THEOLOGICO- POLITIC Cap. XVI. irrtur, sed infinitis aliis, quae totius naturae cujus homo particula est, aeternum ordinen respiciunt: Ex cujus sola necessitate omnia individua certo modo determinantur ad existendum operandum. Quicquid ergo nobis in natura ridici ilum, absurdum, aut malum

videtur, id inde Venit, quod res tantum ex parte noVimus, totiusque naturae ordinem johaerentiam maxima e parte ignoramus,&quod omnia cx usu nostrae rationis dirigi volumus, cum tamen id quod ratio malum esse dictat, non malum sit respectu ordinis

legum universae naturae 3 sed tantum solius nostrae natura legum respectu. Verum enim vero quanto sit hominibus utilius secundum leges.&certa nostrae rationis dictamina vivere, quae uti dirimus, non nisi verum hominum utile intendunt, nemo potest dubitare. Praeterea nullus est qui non cupiat secure extra metum, quoad fieri potest, Vivere; quod tamen minime potest contingere, quamdiu unicui' que ad lubitum omnia facere licet, nec plus juris rationi, quam odio&irae conceditur; nam nullus est qui inter inimicitias, odia iram dolos non anxie vivat, quaeque adeo quantum in se est non conetur vitare. Quod si etiam consideremus homines absque mutuo auxilio miserrime, obsque rationis cultu necessario vivere, ut in Cap. V. ostendimus, clarissime videbimus homines ad secure, optime vivendum necessario in unum conspirare debuisse, ac proinde essecis , ut jus quod unusquisque ex natura ad omnia habebat, collective haberent, neque amplius ex Vi&appetitu unius cujusque, sed ex omnium simul potentia, toluntate determinaretur. Quod tamen frustra tentassent, si, nisi quod appetitus suadet, sequi vellent ex legibus enim appetitus unusquisque diverse trahitur adeoque firmisime statuere, jacisci debuerunt ex solorationis dictamines cui nemo aperte repugnare audet, ne mente carere videatur omnia dirigere, lappetitum quatenus in damnum alterius aliquid suadet fraenare, neminique facere, quod sibi fieri non vult, usque denique alterius tanquam suum dcfendere. Qua autem ratione pactum hoc iniri debeat ut ratum fixumque sit, hic jam videndum. Nam lex humanae naturae universalis st,

ut nemo aliquid, quod bonum esse judicat, negligat, nisi spe majo- ris

200쪽

TRACTATUS

ris boni,vel ex metu majoris damnisnec aliquod malum perserat nisi ad majus evitandum,vel spe majoris boni: Hoc est, unusquisque de duobus bonis quod ipse majus esse judicat,& de duobus malis,quod minus sibi videtur, eliget. Dico expresse quod sibi eligenti majus aut minus videtur, non quod res necessario ita se habeat, ut ipse judicat.

Atque haec lex adeo miter naturae humanae inscripta esst,ut inter aeternas veritates sit ponenda, quas nemo ignorare potest. At ex ea necessario sequitur neminem absque dolo promisi urum, se ure, quod in omnia habet, cessurum,& absolute neminem promissis staturum, nisii ex metu majoris mali vel spe majoris boni. Quod ut melius intelligatur,ponaturLatronem me cogere ut ei promittam me mea bona,

ubi velit, ipsi daturum. Iam quandoquidem, ut jam ostendi, meum jus naturale sola mea potentia determinatur,certum est quod si posse sum dolo me ab hoc Latrone liberare,ipsi quicquid velit promittendo,mihi id naturae jure facere licere,dolo scilicet quicquid velit pacisci.Vel ponatur,me absque fraude alicui promisisse me spatio viginti dierum non gustaturum cibum neque ullum alimentum, postea vidisse me stulte promisisse, nec sine damno maximo promisso stare posse, quandoquidem ex jure naturali de duobus malis minus eligere teneor, possum ergo summo jure fidem talis pacti rumpere, dictum indictum ut sit facere Atque hoc inquam jure naturali licere, sive vera certa ratione videam, sive ex opinione videre videar me male promisisse sive enim id vere, sive falso videam, maximum timebo malum, quodque adeo ex naturae instituto omni modo vitare conabor. Ex quibus concludimus pactum nullam vim habere posse, nisi ratione utilitatis, qua sublata pactum simul tollitur, irritum manet. Ac propterea stulte alterius fidem in aeternum sibi aliquem expostulare, si simul non conatur Ucere, ut ex ruptione pacti ineundi plus damni quam utilitatis ruptorem sequatur quod quidem in Republica instituenda maxime locum habere debet. At si omnes homines facile solo ductu rationis duci possent, summamque Rebpublicae utilitatem&necessitatem noscere, nullus esset, qui dolos prorsus non detestaretur, sed omnes summa cum fide ex cupiditate summi hujus boni, nempe Reipublicae conservandae, pactis omnino

starent,vi fidem summum Reipublicae praesidium, supra omnia se

Varent θ

SEARCH

MENU NAVIGATION