R.P. Matthiae Borrull Valentini, è Societate Iesu, sacræ theologiæ primarij professoris Tractatus de voluntate Dei

발행: 1661년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Di s p N. Amor Dei erga creatur. SECT. VI. 33

plicet inde negatur posSibilis coexistentia duplicis decreti e Lficacis ad oppositari ergo complacentia diuina seu propensio

in existentiam Petri non amittit ex consortio complacentiae in non existentiam , necessitatem , quam induceret seorsim ab illa, etsi utraque simul existeret in Deo non maneret Deus indifferens ad existentiam , non existentiam Petri, sed determinatus ad utrumque, consequenter necessitatus, cum

determinatio, utpote a complacentia necessaria indistincla, sit quoque necessaria. Censeo secundo, diuinam complacentia necessat iam circa T. creaturas possibiles esse pure approbatiuam bonitatis earum, ' absque vita inclinatione 4 propensione ad exequendam ea retia earum existentiam. Et ratio est , quam superius attigimus, quiat: ' ' videlicet necessitaret Deum ad exequendam exilientiam in . . ,, lecti, cum Deus non possit quidquam agere contra innatam, possibiles& necessariam ipsius inclinationem 4 propensionem Laliter h= V posset sibi violentiam inferre. Cum id autem implicet Deo, uua. non solum moraliter, ted etiam physice,& metaphysice, inde impossibile esset Deo , non solum moraliter, sed etiam physice in metaphysice, non exequi existentiam obiecti in quo complacet, atque adeo physice, metaph sice necessitatus, teneretur Omnia possibilia, etiam contradictoria, producere, quod est contra diuinam libertatem. Obiicies primo. Scientia diuina creaturarum possibilium 8.

ita allicit Deum ad complacendum in earum boni x xe, ut per et eam scientiam Deus propendeat, & inclinet ad complacen h. I

tiam earum Lergo complacentia diuina creaturarum possibi compla-lium , ita alliciet Deum ad ponendam earum existentiam, ut 'ἴs

per eam complacentiam Deus propendeat, inclinet in lu: ergo exequutionem cius existentiae Patet consequentia, quia non aest minoris esticaciae complacentia diuina necessaria, quam existe

scientia ergo si scientia allicit, mimpellit Deum ad coni. placentiam, complacentia alliciet in impellet ad existenta

liam.

Respondeo conceta antecedent , negans consequentiam. 79 Dis paritas

162쪽

ijs C T. D. Voluntate Dei,

Dis paritas est, nam complacentia diuina erga creatura posisibiles est Deo omnino necessaria, unde nihil prohibet scientiam necessariam ita allicere Deum , Ut per eam propendeat,& inclinet ad complacendum: at decretum essica existentiae creaturarum, ipsaque existentia sunt Deo omnino libera, inde impeditur Deus ne inclinet, dc propendeat per complacentiam in existentiam creaturarum, aut decretum e T-cax illiu S. T' Obiicies secundo, natura complacentiae in bonitate obie, est allicere complacentem , ut existat bonitas rario a complacet ergo vel Deus non complacet in bonitate possibilium, vel allicitur a complacentia ad ponendam in rerum natura existentiam earum complacentiam autem allicere, est incli nare ergo Deus per complacentiam inclinat, propendet in existentiam possibilium. Confirmatur. Displicentia inlcccato possibili retrahit Deum ab illius existentia , per eamque Deus auertitur ab illa ergo per complacentiam allicitur,ac propendet in existentiam bonitatis, in qua complacet, nulla enim est maior ratio unde disphcentia retrahat, complacentia non trahat.

8o. Respondeo natura da complacentiae esse quidem allicere, χέα inclinare complacenteni ut e X istat bonitas, in qua com- .es . I placet, si ea bonitas sit complacenti utilis, de conueniens, seliciat ab cus vero , si talis non sit, qualis est omnis bonitas creata re-ὐ- i spe istu Dei i idcirco allicit Deum pure approbatiue, non vero

obiecti impulsive.

Ad confirmationem dicimus displicentiam in peccato possibili retrahere Deum ab eius existentia, non quidem impellendo illum , ut non existat , sed reprobando existentiam peccati. Similiterque dicimus complacentiam allicere approbando existentiam bonitatis, non vero impellendo Deum in illam. Huiusmodi enim impulsus, propensio M inclinatio penitus concutiunt diuinam libertatem , supremumq ς Dci dominium in creaturas.

163쪽

Ex quo motivo dirigat Deus creaturae posibiles bonas, o iudiceat in malis.

tiuum in praesenti aliud non est, quam ratio illa,quae .

mouet ad amandum , vel odio habendum , quamque, ain terrogatus amans, cur ita velit, statim exhibct. Sic eligens piastu,. pharmacum, quia utile ad sanitatem , interrogatus cur clexerit statim respondet, quia utile ad sanitalcm Eam ergo rationem eligendi vocamus motivum. Non quod physice influat in electionem, nec quia sit finis vicimus mediorum positione consequendus, sed quia est rati serinali obiecti V ἡ ....

amandi Deum ergo amare creatura possibiles bona pror i. h. pter diuinam bonitatem Fatentur omnes, qui eum amorem motivum Deo concedunt. Nam bonitas diuina est motivum omnium . perfectissimum , finis ultimus totius creaturae bonitatis tuiuium

Similiter Deum displicere in creaturis possibilibus malis, pro re lapter candem suam bonitatem compertum mihi est nam bonitas malo opposita , motivum eis potest displicendi in malo, quin ea bonitas displiceat , ut ostendam disputat. 9.

Disticultas igitur est, An Deus non solum amet creaturas postibiles bonas propter diuinam bonitatem , sed etiam propter bonitatem creatam. Et similiter displicet m creaturis possibilibus malis non solum propter diuinam bonitatem, scd etiam propter creatam. Quae controuersiae tota deuoluitur, an scilicet bonitas,in malitia creata, possint esse motivum diuini affectus. Non enim aliunde negatur Deum ex tali bonitate, aut malitia moueri, nisi quia a possibile iudi

prior sententia negat Deum amare creatura possibile bo nas propter creatam bonitatem. Ita P. Molina . p. quaest. 19. .Rart. i. P.Ruia disputat. 3. P. Valentia punct. q. h. P.Graia ad p

164쪽

1; a T. De Voluntate Dei,

pi ... I disp. 3. P. Alarco irael. 3. disputo. cap. I. P. Tannerias Abi disp. 2 quaest. i O. num. 3. disp. . num. 2. P. Hemel man it. S. Pavxx disp. i. cap. 6. Malij. Motiuum huius sententiae dabimus inferius inter obiectionum soliuiones. Pone torsententia a stirmat. Ita P. TorreS2.2.disp. 69 .dUb. 2. P. Pet g. 2. Tandem P. Petrus Huri ad a. r. disp. i. P. Ripaldad fide, P Huri disp. i. P. Herige disp. 8. cap. 1. P. Arrraga disput. 26. sect . . ME , P Uiedus Tact.de charitate, controu 3 punct α. P. Gaspardy Atria Hurtad. iis p. I. dissiculi. disp. 1. dissi c. i.P. I ibas disp. s. c. a. P.Bernat disp. .de Incarnat .cap. . P.Ald rete disp. 3 de Incar-P Bernat nat secl. 6. P. Ribad eneyra disp. 23. cap. 1. Pro eadem senten s. st si ii referuntur Scotus, Durandus, Capreolus, Ferrariensis, O fauere videtur P. Vasque I part. disp. 82. c. r. n. 0.

8s Affero primo bonitatem creatam posse es. motivum di- Bonitas uini assectus saltem inadaequatum. Probatur primo e Scri a' a pruris Genes . Creavit Dem Solem, Lunam , , Stesias , se po-niotiuum fuit eis in firmamento coeli, ut Lucerent super terram , o praees

tum diu bis in escam cap. r. Adamum posuit Deus in Paradiso, vi ope ἔ G raretur, ercuuodiretis . Euam Creauit, quia bonum non erat hominem esse solum Cap. . propter pomi Torsum comminatur Deus serpenti maledictionem, Eua,in Adamo labores, aerumnas Cap. . Posuit Deus Cain signum, non te ceret eum omnes , qui inuensset eum. Cap. is Submersit mundum, quod multa malitia hominum esset in terra, cuncta cogitatio cordis intenta est ad malum omni tempore. Cap. r. Habram immolati Filium, ait Deus, quia scinirem hoc, nec pepercilai et nigenito filio tuo propter me, benedicam tibi, Sec Cap. 1 ait Ioseph fratribus suis. Nolite pauere, neque vobis durum esse ideatur, quod vendidiuis me in his regioniblis; pro salute enim etira misit me Deus ante vos in AEgyptnm.rε Exodi tertio Ait Deus : Vidi iniectionem populi Dei in AEgypto, se clamorem im audiui propter aeuritiam eorum, quipraesunt veribita , o sciens dolorem im , descendi, i liberem eum. Vbi tumor, d dolor gementis populi notiuum exprimitor libertatis

165쪽

Di s p. V. Amor Dei erga creat. SE CT VII. sy

ratis ipsius, omniumque mirabilium, quae contra Pharaonem operatus est Deus. Numerorum is Deus ad Moysen ait: Ecce do ei cibicet Phinees, pacem, foederis mei d erit iam ipsi,

quam semini eim: Pactum Sacerdoti sempiterni, quia zelm est pro Deo se , se expiauit scelus Filiorum Israel. Vbi et eius Phinees motivum fuit diuinae in illum beneuolentiae. 'N. irco ingredimini ad eas scilicet alienigenas neque de illi ingredientur ad vestras, certissime enim auertent corda noLIra , sequamini Deos earum. Vbi uersio a vero Deo proponitur motivum diuinae prohibitionis. Sapientiae 4. Raptus es, ne malitia mutaret intePectum eiu0, 87. id est noluit Deus conditionem diuturnitatis vitae , quia ea posita contegeret peccatum Deuteron. 32. ait Deus: Propter iram inimicorum άistuli supplicium scilicet Israclitarum' ne forte superbirent eorum holues,c dicerent Manus noura excelsa, o non Dominus fecit haec omnia. Vbi proponitur motivum diuinum protrahendi, dc nolendi tunc supplicium. Quia videlicet, si tunc poneretur , tumidi, Marrogantes insultarent inimici Ioannis . Propterea me diligit Pare , quia ego pono animam meam. In quibus oblatio Christi ad mortem motiuum est paternae dile istionis erga ipsum. Et cap. 6. Ipse Pater amat vos, qui vos me amatis. Omitto innumera alia testimonia, quae passim illucescent Scripturas attente percurrenti.

Probatur secundo ex Patribus Augustinus O . de Ciuitate aDei, rationem reddens, cur Deus mundum condiderit, ait Hanc etiam Plato in Timaeo causam condendi mundum iuuissimam Augustia esse dicit ut a bono Deo, bona opera ferent: Ergo bonitas operis motivum fuit condendi mundum. Insuper doctrina est Augustini, cum unum vocare , ut consentia , alium non vocare, ne dissentiat. Primum tenet lib. i. ad Simplicianum

quaest. a. Cuiu autem miseretur,s eum vocat, quando sit eum congruere , ut vocantem non resunt. Secundum exprimit trach.

3. in Ioan . his verbi. Malevoru eo , quod accipit , Deo potius miserante non accipit. Ergo consensus unius, de dissensus alte rius motivum fuit vocandi unum M non vocandi alicrum,

166쪽

i hae T. De Voluntate Dei,

aliter non ubtraheretur uni gratia, ne dissentiat, nec daretur alteri, ut consentiat. Praeterea lib. de correptione, & gratia circa finem. Res Ondeam , si possunt, nec idos Dein, cum melltcr, o pie viverent, non tunc de vitae huius periculis rapuit, ne malitia mutaret intesiectum eorum, utrum hoc in potessate non habuit ' An eorum futura mala ne ciui ' Nempe nihil horum nisi peruertissime irinsanissime dicitur. Ergo peruertissimum, & insanissimum censet Augustinus diceres, non potuisse Deum rapere hominem e motivo, ne malitia mutaret intellectum eius. Denique lib. . contra .Epis .Gaudent ij, cap. II. inquirens, cur voluit Deus, Rex Nini uita indiceret populo ieiunium ξRespondet:

Mia erant quidam ex illis, at nec curarent, nec crederent pradicationi diuinae , nisi territi potetiate terrena. 89. Sanctus Thomas I. contra gentes,cap. 93. adscribit Deo li-s.Thom beralitatem habentem pro obiecto formali hones atem dationis creatae, his verbis: Dare autem non propter aliquod commodum ex datione spectatum , sed propter jam bonitatem,

conuenientiam dationis est acyus liberalitatis , t patet ex Philosopho in Ethic Deus igitur est maxime liberalis Insuperci pari. quaeso et 3.arma ad i. Dicendum quo usus gratiae praescit , mues ratio cogationis gratiae , nisi secundum rationem causa finalis. Ergo usus gratiae conditionatus, de quo ibi es sermo, est iso-tiuum collationis gratiae. o. Chrysos o mus homil. t. in cap.9. Matth. Operarios aliquos

Chlys vocatos tertia, nona, b undecima hora, , non antem, quia praesciebat Dei tune bene operaturos, non antea Paulismque prope Damascum , latronem in Cruce, se non antea vocatos ob audem rationem Prosper sentent i 1. Si quaeris, qui lucemfeceriti Deu est. Si per quid fecerit 'Dixit, se facita sunt. Si quare fece- Auselm rit Z ia bona est. Anselm lib. r. cur Deus homo , cap. 4. Si nihil pretiosius agnoscitur Dem fecisse, quam rationalem natu ram ad gaudendum de re , aue alienum est ab eo , t illam ω- tisiualem naturam penitu perire sinat. Si ergo Deus de se gau'dcre potest ratione naturae rationalis, ab ipso creaturae a for . tio il

167쪽

tiori de ipsa natura rationali gaudebit propter ipsa Ex quibus

omnibus manifestissima est ex Scripturis,dc Patribus cocluso nostra. Dentove quia Patres serio nos admonent, reuereri abscondita profunda consilia diuinae prouidentiae, quia rationes, de motitia eorum ignoramus Signum ergo est aliacos motitia, ultra diuinam, O intatem reuereri. Probatur tertio rationibus prium , quia Deus decreuit in ii carnationem propter nos homineri,& propter nostram salute, Multi: cruod motivum bonitas est creata Secunda,quia punit propter

ii pro

peccata, remunerat propter bona opera Tertia,quia in Deo motivo sunt virtutes morales quorum motivum est honestas creata. suarta, quia Deus cognouit creaturas in se ipsis. propter motii. creatam ipsarum veritatem : ergo amare poterit propter similem bonitatem. nia,quia omnipotentia respicit creaturas propter ipsarum intrinsecam producibilitatem ergo cvoluntas respicere poterit propter similem bonitatem. Sexta, quia Deus magis complacet in creatura magis bona: eroo sonum est moueri ex maiori bonitate creata. Septima, figetes uis orationibus proponunt Deo motiva creata : ergo ista mouere poterunt diuinam voluntatem , aliter otiose, dc inutiliter proponerentur. O. raua , quia Deus omnia operatur propter maiorem sui gloriam extrinsecam, partam creaturarum ministerio quae quid creatum est. Nona, quia creaturae non sunt formaliter bonae a diuina bonitate , ut est certum, sed a creat, quatenus est participatio diuinae, seu accesse

sus ad illam : ergo amari possunt i Deo, quatenus sunt a participatio, seu accessus ad diuinam bonitatem quem amorem non solum mouet bonitas diuina tanquam fons, Qvltimus finis totius bonitatis; sed citam creata relativa ad diuinam; sicut electionem medi non solitam mouet bonitas finis, sed etiam utilitas intrinseca medij ad finem , sine qua non elige

retur.

Affero secundo solum bonitatem creatam non pure est 'motivum adaequatum diuini affectus diligentis creaturas bψ' Misis aliarum fundamentis Ratio mihi plana, d facilis est, S 3 Ria

ara nou

168쪽

τς .ri qui scilicet diuina bonitas, cum simpliciter infinita sit, tali, - Ia ebet esse genij, ut nullum patiatur in Deo affectum , quem

aequatum ipsa potissime non moueat, cumque nihil possit, esse melius .es. diuina bonitates inde ea perfectio illi concedenda est. Unde ereatura illud Prouerb. 6. Omnia propter semetipsum operatus es Dominus, intelligendum est non solum de facto, sed etiam de possibili , ita ut nihil possit Deus velle, excluso motivo diuinae bo

nitatiS.

9 3. Assero tertio, tam diuinam bonitatem non pota es.

Nς ωὶ motivum adaequatum affectus diuini diligentis creaturas. bbniti, Probatur. Nam Deus ideo amat, lamare potest creaturas . -ό. bona propter diuinam bonitatem, non amat , nec amare usi iaὰ potest malos , quia illae habent in se bonitatem creatam, qua Aό ser' liter sunt bonae, non ero istaeo ergo bonitas creata

creatura-

motivum necessarium debet esse affectus diuini diligentissim creaturas, propter diuinam bonitatem. Interrogatus enim, cur Deus amet propter diuinam bonitatem creaturas bonas non malas, optime responderet, quia bonae habent in se sermaliter bonitatem creatam, quae bonae sunt, quam non habent malae.Imo Deus ipse de hoc interrogatus, id idem responderet ergo bonitas creata necessario debet esse motiuum inadaequatum dilectionis creaturarum. 4. Confirmatur, eligens medium propter finem, non solum mouetur ad electionem ex bonitate finis, sed etiam, idque necessario, ex conducibilitate, proportione medi cum fine, nam interrogatus, cur elegerit hoc me*um propter finem, statim respondebit, quia utile erat ad uiam Lergo cum Deus ita amat creatura bona propter diuinam bonitatem, quia in se bonae sunt lonitas creaturarum motivum necessario erit affectus diuini diligentis creaturas propter diuinam

Don Itatem.

ys. Hinc colliges primo neque etiam diuinam bonitatem sine

consortio creatae, neque solam creatam sinc consortio diui-on posse Deo esse motitium diligendi creaturas , quia diuina cludi non potest, nec stante ista excludi potest creata Collige

169쪽

D 4 p. V. Amor Dei erga creat. SECT. Via i 3

Collige iecundo , non posse Deum diligere creaturas propter diuinam creatam bonitatem actibus virtualiter distinctis Ratio est, quia motiva, quae in affectu diuino di uidi non pollunt , nec distinciis actibus attingi valent, ut constabit ex dicendis disputat. 6. bi de distinctione

diuinorum actuum c x parte motivi disputabitur ex prOfelso.

Colliges tertio , Deum non posse displicere in creaturis malis propter solam earum malitiam , nec propter solam diuinam bonitatem, sed propter utrumque simul Qtii a diuina bonitas excludi no potest, nec malitia creata, nam Deus ideo displicet in creatura mala propter bonitatem, quia in se mala

est ergo.

Astero quarto, Deum diligere creaturas possibiles, tum, 'f'.

propter creatam, tum propter diuinam bonitatem, quia neu si .iἡ trum motitium omitti potest. Unde eadem necessitate, qua uias pos-

diligit Deus creaturas possibiles tenetur eas exeo Otruo di hi, esligere. Ratio est, quam attingimus initio, quia id negatur et eatam.

ab aducrsariis,& quod impossibile existimoni, Deum posse

moueri ad amandas creaturas e bonitate creata, quod fal tis bonisum esse constat ex dictis, obiectionum solisione firmabitur ampli US. Obiicies primo nostram sententiam penitus exterminare 97- a Deo virtutes morales Iustitiae, Misericordiae , c. quae non Qv lv ex diuina , sed ex sola honestate creata mouentur λ solos , i , admittere assectus Theologicae charitatis sistentes in diuina bonitate. Resondeo , nostram sententiam exterae inare qui C. 'dem a Deo virtutes morales, quae sint pure morales, non vero , quae sint admixtae Theologica charitate , quaeque pertingant una cum motivo charitatis, honestatem iustitiae, Misericordiae, c- Instabis. Actus quo nos diligimus creaturam propter di-tainam bonitatem , est pure charitatisci vel ergo hic actus mouetur etiam ex bonitate Creata , vel non 8 Si primum ergo charitas creata admixta erit virtutibus moralibu A

170쪽

bus, sicut diuina Si secundum : ergo etiam Deus moueri poterit ex bonitate diuina, quin ullo modo moueatur ex creata. Resondeo, eum actum esse quidem purae charitatis,4 mouerie bonitate creata, non tamen utcumque, sed praecise , quia consona est diuinae , quod non sussicit ut charitas sit admixta virtutibus moralibus. Deus autem non solum mouetur ex bonitate creata , ut praecise consona diuinae , sed ut consonactiam nobis est Vult enim remunerationis honestatem, non solum ut consonam diurnae bonitati, sed etiam ut consbnam meriti, idemque est de aliis, ideoque virtutes morales habet charitati admixtaS.

ues obiicies secundo, si de ratione diuinae bonitatis esset, nul-Diuina liam permittere diuinae voluntatis actum, qui ex illa non Oh, Est 'eatur, etiam esset de ratione diuinae veritatis nullum promotiuum mittere actum intellectus, qui ex diuina veritate non Oue

in .. , selsum est, ergo primum Maior probatur,quia sicut .igo ne se habet bonitas diuina respectu voluntatis, ita veritas resper s. intellectus ergo si de ratione bonitatis esset mouere omisti, omnis ne actum Voluntatis, etiam de ratione veritatis esset moue- amoris re omnem a stum intellectus.

Respondeo negans maiorem, & probationis anteceden S. Disparitas est,quia motivum intellectus denotat assertam rem ideo esse, vel non esse , quia motivum est, vel non est. Unde si veritas diuina moueret ad assensum creaturarum possibilium , vel existentium , hoc ipso diuina scientia falsa essset, falsum enim est dicere, ideo Petrum esse possibilem vel existentem, quia in Deo est veritas Motiuum autem voluntatis non denotat creaturam ideo esse bonam quia in Deo est bonitas, sed tantum denotat plus placere Deo bonitatem diuinam, quam creatam quod consbnum est ac perfectio diuinae bonitatis, waffectus.

SEARCH

MENU NAVIGATION