R.P. Matthiae Borrull Valentini, è Societate Iesu, sacræ theologiæ primarij professoris Tractatus de voluntate Dei

발행: 1661년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ctione reali aliquid habere debet, quo distingiuatur a productione virtuali, seorsim etiam a distinctione virtuali id non haberet, si traque esset origo formalis ergo talis non est. Minor videtur certa, nam utraque productio vere dat esse termino producto , eiusque publicatum constituit m statu existentiae, .seorsim a distinctione reali , t virtuali utraque est vera, bc formalis origo Maior ergo probatur, quia productio realis se ipsa infert distinctionem realem , non vero virtualis explicandum ergo est illud praedicatum, quod in productione reali infert dist nctionem realem , potius quam in virtuali. Hoc autem aliud esse non potest, quam origo formalis unius ab altero ergo si productio virtualis eiset origo formalis, iam virtualis non esset, scd realis, e inferens distinctionem realem inter principium producituum, S terminum productum.

Respondeo, produc hionem virtualem non esse originem i.

sormalem, sed virtute tantum . aequi ualente i aliter enim, Piodu.

ut bene probat obiectio, distinetio ac productio virtualis di e is ' ' istingui non possunt a reali Praedicata ergo contradictoria, est origo quae componit productio virtualis, minin ibus formaliter consistit, sunt, unum esse prius a quo per se aliud vero po die, isterius, quae praedicata eo praecise , quod disterentiae fini- p tae, d limitatae coniungantur , constituant productionem

realem.

Instabis compositio corum praedicatorum scilicet prioris, 3. posterioris a quo , est formaliter origo unius ab alteroci ergo si productio virtualis consisteret formaliter in illa ,elset sor- maliter origo unius ab altero. Respondeo negans antecedens compositio enim prioris, ε.&posterioris a quo , non est formalis origo , sed quid coni 24 mune origini formali, S virtuali icut compositio praedica quid torum contradicentium, non est distinctio sor malis, sed prae indicatum commune , tam distinctioni formali qualis si sola ultu. realis, quam virtualis, quae sot maliter distinctio non est , sed N 'i- virtute tantum, d aequi ualenter. Et quamuis haec aequi- ualentia

62쪽

ualentia si formaliter, in Deo, non inde fit, esse distinctio

nem inter praedicata absoluta Sicut licet aurum sit aequiva. lenter aro entum, imo sit ipsa met formalis aequi ualentia, non

inde fit e se formaliter argentUm . Obiicies quarto Si esset possibilis in Deo productio virtualis componeret praedicata contradictoria productionis realis;

id implicat ergo: productio virtualis Maior constat, non enim est potior rati, cur distinctio virtualis componere non debeat praedicata contra oria productionis realis Minor probatur quia produc nionis realis, non alia possunt assignari praedicata contradictoria, quod cxtensio numeri posti ne alterius unitatis. Huiusmodi autem praedicata componi non post uni ab essentia diuina, volitione necessaria ergo. Minor probatur, quia volitio necessaria, messentia diu mastantina, eadem unitas ergo nulla est inter illas extenso

numeri positione alterius unitatis.

6 Hoc argumentum contra distinctionem virtualem con- ό ό μ' uerti potest, quia extensio numeri positione alterius nitatis, non minus inducitur distinctione reali , quam productio-xΠλli , rie: ergo vel utraque,vel neutra ea praedicata componero de-Is a ' bet , atque adeo utraque, vel neutra implicabit. Quare no reali dus iste ab omnibus soluendus est . Respondeo conces a maiori , negans minorem. Ad Probationem , nego maiorem: Praedicata enim contradictori , quae componit productio realis , tam in Diuinis, quam in creatis sunt unum es prius a quo alterum vero posterius: Haec autem praedicata componuntur a voluntate diuina, volitione necessaria, ut constat ex nuper dictis. 97 Instabis praedicata contradictoria, quae componere dcbet productio virtualis, talia esse debent, Vt coniuncta extre-- is finitis, limitatis componat productionem realem dc extra hujusmodi extrema finita, dolimitata, non illam com Ponat: talia autem non sunt praedicata a nobis assignata ergo

Maior probatur, quia ea praedicata inter Patremis Filium in diuinis constituunt ploductionem realem, cum iamcn Q

63쪽

sint extrema finita, & limitata ergo talia non sunt, ut extrae X diem finita, des imitata non componant productionem

Rei pondeo negans minorem. Praedicata enim contradi 98.ctoria, quae componit productio virtualis, satis esse talia, quae coniuncta extremis finitis, climitatis, eo praecise constituere debeant productionem realem, ctiam si extra talia extrema constituere pollini productionem realem. Sicuti praedicata contradictoria, quae componit diti in isti virtualis, etiam si eo na iungatur extremis finiti si li-

cst quod extra huiusmodi extrema non valeant illam constituere. Nam produci e non produci quae sunt praedicata contradictoria distinctionis virtualis inter Filiationem δε es 1 tiam constituunt distinctionem realem inter Paternitatem 6 Filiationem. Obiicies quint, Implicat in Deo accidens virtuales ergo '. produinio virtualis Antecedens commune est inter Theologos, etiam productionem virtualem propugnantes, nam a. ediden, tio accidentis realis, non ex alio capite repugnat Deo, nisi Mixtua ς;

quia ratio accidentis ut sic, est impraes in libilis ad impersu ,

clion uod longe aliter contingit in ratione productionis ictio ii decli iis hionis ut sies; etenim conceptus isti, utpote praescindentes ab omni imperfectione, realiter in Deo reperiuntur; nam inter Personalitates diuinas, realis intercedit productio, realisque distinctio , atque adeo conceptus productionis, ut sic praescindens a reali de virtuali, necesse quoque est, praescindat ab omni imperfectione. At ratio accidentis realis Deo penitus repugnatra ergo non ex alio capite, nisi quia ratio accedentis ut sic praescindere non potest ab imperfection C.

Prima igitur consequentia probatur Si esset in Deo pro icc. ductio virtualis : admittendum quoque citat accidens virtuales hoc admitti non potest ergo neque productio virtualis Maior probatur, quia si diuina volitio realiter produce- retur

64쪽

r xc T. De Voluntate Dec

retur, realiter quoque esset accidenue,& vitari non potest reale accidens in Deo ergo si virtualiter produceretur , virtualiter quoque esset accidens, dc vitari non potest virtuale accidens in Deo Patet consequentia, nam ideo diuina volitio est et accidens reale, si realiter produceretur, quia esset realiter extra constitutivum abstantiale Dei si autem virtualiter produceretur, esset virtualiter extra constitutivum stab- stantiale Dei ergo esset virtualiter accidens.

In primis mihi improbabile non est quod multi inge

niosi recentiores tuentur P. Alarcon I. pari.tract. 3. disp. . c. 7.

num. 1 o. Videlicet admitti posse in Deo absque ullo scrupulo accidens virtual quo sponte tota corruit argumenti moles. Caeterum ad praesentem diuinae volitionis necessariae controuersiam , iudico nullam esse necessitatem admittendi accidens virtuale, quidquid sit de volitione libera. Nami tradidi in Metaphysica ens substantiale commune Deo, & crea-

a ά .: Hri , iud , quam ens de constitutivo suppositi. Vel ui ergo hypqthesi impossibili, quod volitio diuina necesia

est etiam saria realiter produceretur constitueret suppositum diu num , vel non Si primum , dicimus futuram realiter in coeuentu diuinam volitionem necessariam ens substantiale, non accidens. Si secundum dicimus futuram accidens Inde tamen sola ista sequitur consequentiaci ergo si diuina volitio neces aria esset virtualiter producta, non es t virtualiter de constitutivo suppositi, non esset en substantiales, sed accidens virtuale. Quae illatio vera est, cum ea suppositione, si non esset,irtualiter de conuitutivo suppositi. Negamus tamen suppositionem Nam diuina volitio necessaria virtualiter,ac formaliter est de constitutivo suppositi Spiritus Sancti, non minus, quam intellectio iiij. Imo ut ostendi tractatu de Trinitate omnes diuinae persectiones necessariae absolutae, quamuis non omnes eodem modo, constituant virtualiter,& formaliter diuina Personas atque adeo omnes substantiales sunt.

Ad argumentum in forma respondeo concessis anteceden

ICI. Accidens virtuale in Deo quinam

tueantur.

IO 2. Dinina volitio necessatualiter produ

cta.

65쪽

Disp. I. Existentia, dictvolunt. SECT. V. 39

te , circa perfectiones diuinas necessarias negans conse

quentiam.

Ad probationem , nego maiorem de productione virtuali perfectionis diuinae necessarii circa liberas enim non grauabor admittere accidens virtuales, cum omnes sint viri ualiter extra constitutivum suppositi diuini. Nec ultima probatio viget: nam persectionem aliquam csse substantialem vel accidentalem hauriendum non est , ex eo, quod sit, vel non sit, extra constitutivum substantiale metaphysicum Dei, aliter omnes relationes essent accidens, cum nulla sit de metaphysico constitutivo Dei. Nec hauriendum cst ex eo quod sit persectio realiter producta, nam relationes Fili 5 piritus Sancti sunt realiter productae, nec tamen sunt accidens. Attendendum ergo est An sint, vel non sim de constitutivo suppositi , state producantur realiter, aut Virtualiter, siue non. Cum autem volitio necessaria i omnes diurnae persectiones necessariae sint de constitutivo suppositi; inde est omnes esse substantiales, nullum vero accidens adhuc vir

tuale

D SP UTATIO II.

De Appetitu innato, stansit Deo concedendψ,

r in natus, siue naturalis,declarari se ite communiter Innata propensio, seu inclina Apprii- in o bonum sibi conueniens. Ita S. Augustinus tom. lib. i. de Civit. Dei, c. 27. ω28. S.I hom nil illi, zp t quaest. 19.art. i. corpore 4 ad secundum δε quaest. 8o quid sit. arti c. I. corpore, S ad tertium S. Damascenus lib. i. de fide, cap. 14.i lib. cap. 8. communiter Theologi Dicitur in

nata propensio, quia rc extrinsiccis praedicatis batiuo pondere

66쪽

o in C T. De Voluntate Dei,

dere,, non ab extrinseco impellentes, propendere debet in rem, quod innate dicitur appetere. Qui appetitus insensibilibus etiam communis est 'Sic ignis appetit calorem, aqua frigiditatem, grauia propendent in centrum, leuia

feruntur in altum.

Si ne in Deo appetitisinnat ad terminos extrinsecos.

Ppetitus innatus dupliciter in Deo considerari potest. Primo in ordine ad terminos extrinsecos ,ri realiter ab ipsos distinctos, quales sunt creaturae respectu Omnipotentiae. Spatia respectu immensitatis , tempora respeetu aeternitatis,&alia huiusmodi Secundo considerari potest appetitus innatus in ordine ad diuinas perfectiones, absolutas, di rela tiones. In Caesenti sectione sola instruitur controuersia de appetitu innato ad terminos extrinsecos. 3. Prior ergo sententia affirmat esse in Deo huiusmodi appe, ritum, o P SOari HS disp. 3 Q. Metaph. scct. I 6. num. 7. P. Arru P. Heiij bal disp. JO. cap.T. P. Heriete disp. I a. cap. . num 38. Fuster de

uitςr voluntate disput. I. num. 2. quo sequuntur multi recentiores. Posterior sententia negat Deo appetitum innatum ad terminos extrinsecos, etiam data connexione Dei cum creaturis. P.Ribad Ita P. Ribadeneyra disputat. 2. cap. i. num. 8 clarius cap. r.

4. Assero primo non stante conuersione Dei cum creaturis; Non sta nec stare in ipso appetitum innatum ad illas. Haec conclusio, bis bἡ i ta nana appetitus innatus est ad bonum sibi con est ei et Ueniens nulla autem stante connexione Dei cum creaturis, hi ό ό 'H0i ilanx bonum Deo conueniens' ergo neque in Deo Estuppes esset appetitus innatus ad illas, Maior constat ex dietis Minor, , tapy 0b tu , quia bonum conueniens subiecto illud est sine quo tu, M lxic bene i connaturaliter, id est, in statu sibi conna turali,

67쪽

Di s p. II. Appetitus muris SECT. I. l

naturali,existere non potest: non stante aut e connexione Dei cum creaturis, connaturaliter, de aequeiciae , existe ic Deus

sine illisacchi illis ergo. Minor probatui quia impollibilibus creaturis, tam perfectus integer, de infinitus esset Deus, quam cum ipsis possibilibias ergo con naturaliter aeque beneelset sine illis non minus, quam cum illis Antecedens probatur, quia creaturis impossibilibus nulla periret perrectio, ex his, quae de iacto Deum integrant, in statu connaturali constituunt, cum nulla sit, quae cum possibilitate creaturarum connectatur perfectiones autem , quae de facto Deum integrant, in statu connaturali constituunt, tales sunt quae constituunt Deum persectum integrum,& infinitum AErgo impossibilibus creaturis, tam perfectus, integer, infinitus esset Deus, quam cum illis pollii bilibus. Affero secundo in ante connexione Dei cum creaturis . possibilibus, Deum innate eas non appetere directe. Proba

tur, nam appetitus innatus tantum inclinat directe in bonum sibi conueniens creaturae autem pollibiles non sunt bonum crea- Deo conueniens ergo Deus eas non appetit directe Minor i is probatur,quia in praesenti bonii subiecto conueniens, tantum eas non

est illud, quo subiectum constituitur formaliter in statu sibi

connaturali creaturae autem possibiles non constituunt sor-

maliter Deum in statu sibi connaturali, etiam si requisitae sint ad illum aergo Minor probatur, quia Deus in statu sibi connaturali solis illius constituitur formaliter, cum quibus melior est , quam sine illis: Deus autem melior non est cum creaturis possibilibus, ac sine illis, cum ex suis praedicatis intrinsecis adeo sit simpliciter infinite persectus, ut accessii creaturarum melior esse non possit . ergo creaturae possibiles, non constituunt formaliter Deum in statu sibi con-

naturali.

Confirmatur , nam si Deus innate appeteret creaturas . possibiles, id contigeret, quia inclinaret directe in omnipo tentem et ratione connexionis istius in creaturas id autem Ι, non

68쪽

non est directe appetere creatura possibiles, sed tantum indirecte ergo.

Assero tertio, in Deo, neque es se appetitum natum in Neque directum erga creaturas possibiles, etiam data connexionei'di ς ς L ei cun Probatur, quia nulla res appetit innate adhuc D indirecte id, sine quo aeque bene se haberet, accum illo ap-ςις/xux . petitus enim innatus semper est ad rem , cum qua sub -

ζ 'lectuna melius se habet, quam sine illa ; idcirco ex bonis

aequalibus non appetitur innate, num prae alii Deus autem aeque bene se haberet sine creaturis possibilibus, ac cum illis: ergo eas non appetit innate. Minor probatur Nam ens simpliciter infinire perfectum, ita bene se habet cum suis persectionibus intrinsecis , ut nullo extrinseco posset se mellius habere, vel meliorari Deus autem est ens simpliciter infinite perfectum' ergo suis perfectionibus intrinsecis, ita bene se habet, ut nullo extrinseco possit se melius habere ergo aeque bene se haberet sine creaturis possibilibus, accum illis. Confirmatur. Coniunctum ex Deo ac creaturis possibilibus melius non est , quam solus Deus ergo Deus non potest se melius habere cum creaturis possibilibus, quam se solo. s. Probatur seeundo conclusio. Si Deus tenderet appetitu innato in directo in creaturas possibiles, maxime quia istae simpliciter requisitae sunt ad existetiam omnipotentiae, quam Deus directe appetit, ut constabit sectione sequenti. Haec ratio est in sussiciens ergo minor probatur, quia etiam si peccatum actuale sit simpliciter requisitum ad scientiam visionis ipsius m ad decernendam essicaciter poenitentiam: tamen potest Deus complacere in scientia visionis, d decrei efficaci poenitentiae qum complaceat in peccato adhuc indirecte. Et ratio est , quia in peccato resplendet bonitas, dehonestas, quae in scientia, & decreto poenitentiae alliciunt ad complacentiam in creaturis autem possibilibus non relucet ratio boni conuenientis Deo, quae in omnipotentiam trahi p-ppetitum innatum ergo etiam si creaturae possibiles simpli'Lixc requisitae sint ad existentiam omnipotentiae, pOxςrix DouS

69쪽

Deu istam innate appetere , quin ad tria in dilectu pili atcreaturas possibiles, .

Obiici: prim5, res quae nate appetit directe aliquam .

sui persectionem, inclinat induecte in ca omnia, talis perfectionis existentiam simpliciter eqviii ita sunt Us autem innate appetit directe suam Omnipotenti. in ergo clinat in ea omnia , quae ad existentiam Omnipotentiae sim p r requisita sunt. Stante autem connexione Dei una possibilibus, ita simpliciter equisita sunt ad existentia omni tenti. ergo Deus directe appetens mira potentiam, directe inclinabit in creaturas possibile, Maior nihil tiplici exemplo probari potest. Primo, intentio directa finis incli- recte inclinat in media, saltem ea quae consequutioni finis simpliciter necessiaria sunt. Secundo res innate appetens sui conseruationem , saltem indirecte inclinat in ea omnia, quae tali conseruationi alie indirecte necessaria sum. Tertio materia appetens directe serinam substantialem , indirecte appetit dispositiones necessarias ad illam. Idemquecst de altis 1 excentis ergo res quae innate appetit direct aliquam sui persectionem, indirecte saltem inclinat in ea omnia, quae ad

talis persectionis existentiam necessaria sunt , eadem iram videtur omnium ratio. Haec tamen obiectio praeoccupata iam a nobis est. Respon Io.

deo igitur ex dictis distinguens maiorem Ic , quae innate appetit directe aliquam sui persectionem, inclinat indite iste in ea omniarinae ad talis persectionis existentiam simpliciter requisita sunt, si ea sint bonum rei conueniens, concedo, si talia non sint, nego. Et concess a minori, ego consequentiam. Nam licet creaturae possibiles simpliciter ad existentiam omnipotentiae requisitae sint, non tamen sunt bonum Deo conueniens, cum Deus cum illis, non melius se habeat. quam se solo , vel sine illis Exempla autem quae in maioris probationem producuntur non Vrgent. Nam medium est bonum conueniens illi cui finis est cO. ueniens, quia melius

se habet res ad finem cum medio, quam sine illo. Similiter

70쪽

TRACT. De Voluntate Dei,

res melius se habet cum his, quae ad sui conseruationem ne cessaria sunt, quam sine illis Idemque est de materia cum dispositionibus ad formam. Quia cum haec omnia finita sint

possunt aliis adminiculis meliorari. Deus autem , cum sesso

io, ut distincto a creaturis possibilibus simpliciter infinitus sit, non potest cum illis esse melior, atque adeo , nec melius se habere cum illis, ac sine illis. ii Instas. Deus sine creaturis possibilibus es t Deus sine

D fici omnipotentia, supponimus enim illam cum possibilibus con- uti tui ne Xam meu alitem sine omnipotentia non ita bene se ha- in statia . Cret, ac cum illaci ergo Deus sine creaturis possibilibus non ita bene se la aberet ac cum illis.

ii Respondeo distinguens maiorem Deus sine creaturis pos

sibilibus es et Deus sine omnipotentia formaliter, negin illative per bonam consequentiam , concedo. Et distinguo minorem Deus sine omnipotentia non ita bene se haberet ex defectu illativi omnipotentiae, nego ex defectu formati,concedo et nego consequentiam.

33 Rem declaro. Deficientibus posssibilibus deficeret quidem Omnipotentia, non ita tamen ut defectus possibilium sit formaliter defectus omnipotentiae, scd ita ut illum inferat per bonam consequentiam. Sicut possibilitas ipsa creaturarum non est formaliter existentia omnipotentiae, sed illativa illius

per bonam consequentiam. Data enim connexione omnipotentiae cum possibilibus, cistorum cum illa bona est ad neces alia illatio possibilium ex omnipotentia, & omnipotentiae ex possibilibus. Similiter data connexione inter defectum omnipotentiae,& defectum possibilium,iste inseri quidem,sed non est formaliter defectus omnipotentiae. Dicimus er 'o: Dum sine creaturis possibilibus considerari posse, vel cum praecis defectu posssibilium, desita non minus bene se haberet, quam cum possibilibus Vel cum defectu omnipotentiae,& hoc pacto non ita bene se haberet, quam cum omnipoten xia atque adeo istam esse bonum Deo conueniens non vero possibilia creata.

Obiicies

SEARCH

MENU NAVIGATION