장음표시 사용
271쪽
plerisque oppositis accidit, sed acriora longe reddit.
Vesicatoria, in quae ingressae sunt cantharides, ad cuticulam attollendam magis stimulant, si addatur aceiatum, aut si eo astricetur cuticula priusquam applicentur. Ab aceto etiam magis excalfacientes evadunt plantae alcalescentes, ut sinapi, raphan. rusticanus, &c. 9. Hoc habet acetum commune cum aliis acidis quibus metalla solvuntur, quod in eo soluta acriora reddantur metalla. Escharoticum est cuprum in aceto solu. tum, ac usui interno plane ineptum : Emeticum et catharticum est stannum in salem ab illo redactum, quamvis utrumque blandum antea fuerit. Plumbum ab aceto sub sacchari saturni forma acrimoniam acquirit ; ad sanguinis autem rarefactionem minuendam ais ceti vim auget. Acris fit chalybs in illo solutus ; ad internos tamen usuS aptus manet: Praeferendus etiam est vel sal vel ejus solutio hac methodo praeparata illis quae ab acidis acrioribus producuntur. Io. Quum haec metalla aceto praeparata remediorum tam externorum quam internorum compositiones varias, pro cujusque viribus, ingrediuntur, quorum si
sormulas diversas commemorarem, ultra limites transgrederer: Idcirco, quoniam classes hactenus memoratae Omnia, inter quae numeratur acetum, medicamina
complectantur, atque satis sub monuerim quomodo cognosci possit quatenus ad vires eorum id conducat, quod mihi pro dissertationis argumento praescriptum eis, pensum nunc tandem absolvi.
273쪽
U A Μ, ANNUENTE SUMΜO NUMINE, Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,
ACADEMIAE ED IN BURGENIE Praefecti;
Amplissimi SENATUS ACADEMICI consensu, Et nobilissimae FACULTATIS MEDICAE decreto,
SCOTO-BRITANNUs, A. & R. Ad diem s. Augusti, hora locoque solitis. ED IN BURGI
275쪽
Spectabili ac perquam erudito Viro,
Reliquisque inclyti et forentissimi Collegii Regii Medicorum
ob egregiam in omni literarum genere, Nominis famam consummatam praesertim, Longoque et in desesso usu collectam, In re medica experientiam, Longe lateque celeberrimis :Hunc primum ingenii sui laetum,
Qualecunque observantiae ipsius monimentum, D. D. D.
277쪽
UEMADMODUM nihil generatione animalium frequentius, neque majoris momenti ad nobilissimam mundi visibilis partem, in perpetua mortalium inter se succedentium serie, continuandam ; ita nihil generi humano utilius esie potest, quam modum scrutari investigareque, quo tuto et seliciter in vitae lumen producatur quod in tenebris genitum fuit. Cumque corpus humanum in quovis statu ad mediciis nam spectet, sic ejus in partu conservatio medico sum inmae debet esse curae. Hac de causa me tempus haud inutiliter impensurum existimavi, sit studerem et investigarem quo modo, tum mulieres, tum infanteS, in dissicili et periculoso partu, conservari possint. Atque ut
278쪽
ut institutis hujus academiae, inter eruditos per orbem'
terrarum tam merito celebriri morem gererem, specimen hocce in publicum prodit. In hac autem dissertatione agetur de iis quae ad chirurgicas partes in puerperio spectant. Et, ne limites opusculi hujus generis excedam, infinitos fere morbos, aliaque ante, sub , aut post partum accidentia, etsi ad medicinam propius spectare possint, vel intacta re.
linquam, vel leviore calamo transibo. Abortiones e , etiam, quamvis eae crebrae sint, quia tamen in his neque foetus perfectus est, neque tempus puerperii completum, silentio praeterire visum est Partium quoquestus et descriptio an atomica praecognita supponuntur ;quare et iis insistere haud fuerit opus. I. Mulieres plerumque novem menseS uterum- gerunt, quibus fere peractis, appropinquantis laboris symptomata incipiunt, Aliquot ante puerperium diebus abdomen decidit, vel superiores partes graci- liores fiunt, et extenduntur loca super pecten et in guina, et frequenter urinae desiderium nascitur Quoniam caput infantis, quod hactenus foetus erectum in utero terrebat, nunc, Cum humoribus quibus innatat specifice ponderosius evadat, in pelvim illabitur, pedesque sublevantur, ita ut facies ossi coccygis materno obversa, et vertex ad os uteri applicatus sit . Atque hic est, infantis ira, omni partu naturali situs. Quamvis haec abdominis mutatio felicem partum, in fante bene posito, portendat; saepe tamen matri m testa
' Petr. Forestus, observ. 7I. lib. 23. Deventer. ars obstetrica adi,
279쪽
visa testa est , quod Decis intestinatis lotiique excretionem impediat, et verenda, capite viscera in pelvim premente, turgeant. Obstructio sanguinis ex vagina redeuntis copiosam lubricissimi lini menti, ad inunget dum et laxandum transitum, excretiovem excitat Quod sanguine tinctum, nixum non procul abesse indicio est.
II. Nunc laetus motus nixusque eo vehementiore&ad carcerem effringendum habet, quo coercitio molestior, et faex intestinatis lotiumque acriora et ponderosiora sunt: Hi motus matri violentos cruciatuS, ad certa intervalla repetitos, excitant, tenesmum creant, et uterum et musculos abdominales, maximo cum matris dolore, contrahunt. Hos aliquando alii vehementiores ' colici hysteri cive dolores, purii seu falsi nuncupati, quoniam partum impediunt, comitantur ; quos a prioribus distinguere oportet, quia illos, nempe veros, incitare, hos autem sedare opus est. Veri a lumbis incipiunt, inde per totum abdomen se porrigunt, se mora assiciunt, et saepe tremorem genibus creant, et tenesmo foetus violenter deorsum pellitur in pelvim, unde os tincae dilatatur. At falsii in superiori et media potissimum ventris parte percipiuntur, et nullum creant conatum expellendi foetum. Sed inter se certe et probe distingui non possunt nisi tactu : Quapropter obstetricem, unguibus resectis et digitis unctis, unum vel alterum digitum in vaginam usque ad os tineae introducere oportet; quod in veris doloribus maxime dilatatum, in falsis doloribus os uteri magis contra C
280쪽
tum, et membranas humores continentes relaxatas,
nulla vi ad foetum expellendum applicata ea inveniet. Eos igitur phlebotomia, quae nullum incommodum ante partum afferre potest, vel opto et medicamentis anti histericis vel emollientibus coercere liceat. III. Postquam genuini, tempore partus appropin quante, dolores a spuriis seu ventiis torminibus distinguuntur, tum obstetrix explorare debet, stunc temporis praesertim quando nihil puerperae adsit doloris)partus ne futurus sit naturalis an non naturalis. In Partu naturali, matris utero in ipso medio pelvis sito, Vertex infantis ad os uteri primum pervenit, facie adversus matris dorsum polita. Hasce conditiones nonnullae res adversae quandoque comitantur, quibus partus naturalis dissicilis redditur. Per partum nounaturalem omne intelligitur partus genus, in quo ma tris uterus ad hoc vel illud pelvis latus conversus est, vel foetus ullam aliam corporis partem praeter verti
cem emittit, vel ullo alio quam quem jam diximus modo situs est: In quibus omnibus, si etiam accedat matris vel infantis prava constructio, partuS magis adhuc dissicilis fit. In tali phaenomeno res ipsa auxilium postulat. Sed antequam membranae humores continente S rumpantur, non facile est, nisi multum in arte versatis, explorare quae pars foetus orificio uteri
objicitur : H: sce vero membranis ruptis, facillimum est partem quamlibet ab alia i ad tu distinguere. Et hoc quam primum faciendum est, ut infaustiis praecaveatur
eventu S; nam PartuS non naturalis, Oppost uno expertae manus auXilio, prosperum CVentum aeque ac naturalis habere potest : Sed absque hac idonea et tempestiva
