Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

mo cum honore celebranda), ita accurate pertractantur, aeque ac nitide explicantur, ut verba illustrissimi hujus viri tantum perscriberem, si de fermentationerationi consentaneum loqui conarer : Potius igitur visum est, vos omnino ad eum ablegare f.

IV. In genere dixi s* II.) quod vegetabilia, ad hunc

gradum supra citatum fermentata, acetum praebeant: Non autem ab re fuerit memorare, quod summus rerum opifex particulas vegetabilium tam varie disposuerit, ut alia has prius memoratas rermentationis species

admittant, atque ista principia exhibeant: Qualia

sunt pleraque plantarum genera, et Variae earum partes :) Alia nihilominus sint, acidae plantae, sciz. quae vel antea jam analogum quiddam primo ac secundo fermentationis stadio subierunt, vel quas natura, his omissis, juxta eandem conditionem generat, ac si haec ambo in iis peracta fuissent. Plantae autem alcalescentes in forma illa apparent, quasi stadia haec tria sermentationis transierint, et ad illa etiam subeunda inepta sint. V. Aceti analysis chemica, per destillationem, eius compositionem nobis exhibet, quasi ex larga aquae portione, oleo, sale acido constans, et sale etiam scujus si dotes peculiares inspexeris, Vix iis acetum esse praeditum crederes) alcatino, sciZ. Hoc vero phaenomenon ingentis caloris esse effectum, in omnes cujuscunque generis acidos saleS vegetabilium, omnibus notum

: Vide Chem. histor. sermentat. t Vide Boerh. chem. tom. 2. Lemery cours de cliena iei chap. . T. Barneri chemia philosoph. tract. 3. cstP. 3.

242쪽

DE ACETO.

VI. Praeter haec principia hactenus jam enumerata,

quae acetum constituunt, quidam auctores inter ob servationes micro scopicas, animalculorum anguillulas. 'referentium magnum numerum hocce liquore innatare sese vidisse assirmant ; quas plurimum ad acetum conficiendum conducere credidere, qui etiam acorem ejus ac penetrabilitatem ab his anguillulis pendere volunt'. Caeterum istorum virorum observationes inanem reddunt suam opinionem : Observant enim illi t se in aceto debili ac inerti duntaxat has anguillulas invenisse ;coctione autem aceti augetur aciditas ; at ista operatione destruuntur talia animalcula : Concludendum igitur est, ea ad acetum tantum delata fuisse, utpote ad locum ac pabulum illis idoneum ; li et potius crediderim animalcula ista, hic loci accumulata, putrefactionem illam, quae aceto accidit, quum languidum et

iners evadit, accelerare.

VII. Ad melius intelligenda quaena in sint hujus dissertationis proposita, nempe qui sit hujus remedii usus in morborum curatione; paululum e X pendere necessarium erit hujus liquoris aceti effectus in corpora animalia. I. Acetum, aeque ac alia acida, lac vel chylum coagulat, neque in organis concoctionis tam valida est potestas, ad praecavendum ne plantae acidae hanc qualitatem

Dominicus Panarolus, pent. 4. obs. 36. Athanas. Κircherus in serutin. pestilent. P. 66. Tho. Bortholinus la istor. cap. q. hist. 13. Joan. Nard. nOct. Seniat. I. P. 7S.' Dominic. Panarol. loc. citat.: Ioan . Nard. noci. genial. I. P. 7s.ll Ephemerid. Germ. dec. a. ann. a. Obs. SB.

243쪽

qualitatem retineant, postquam etiam earum succi cum sanguine permisti, atque cum reliquis chyli partibus in mammis mulierum secreti fuerint Patet hoc ex acida illa temperie infantibus inducta, solo lactis usu, quum nutricum diaeta magnam partem ex ace Dcentibus constat. Idem accidit in quadrupedum uberibus; vaccis enim, quae in campis pascuntur ac tosae arvensis aut herbarum similium copia abundantibus, Coagulatur lac, quam primum in vas deci uerit. a. Differt acetum, tuis in serum sanguinis effectibus,nb acidis mineralibus ; loco enim coagulandi, uti ixaec solent, illum diluit; nec etiam spiritus ejus, nec residuum post spiritus ascensum, in serum sanguinis humani ullam coagulationem inducit : Quod, periculo facto, saepe expertus sum, non isolum cum serum et hi liquoris frigidi erant, sed etiam cum ad calorem an iis malem adacti, secundum gradus a Falirent, eligio in

mercurialibus ejus thermometri S Notatos.

3. Liquor hicce cum sanguine ex arteria aut vena ruente commixtus, haud omnino coagulationem prohibet, uti solent spiritus Volatiles urinosii ; concretio autem illa est tenella atque facilis separatu, colore etiam nigro gaudet '. Idem hocce experimentum eodem eventu repetivi. . Cum his sequentibus permistum fuit acetum, ejus spiritus, et residuum, atque ita se habuerunt Phaenomena :α. Cum urina, mutatio nulla. 3. Cum bile, coagulatio nulla; bilis tantum subvii id is evasit.

244쪽

ν. Cum saliva, coagulatio nebulosa, praesertim a spir.

ac residuo.

Cum aqua peri cardii, mutatio nulla ; at aqua aspir. et residuo paulo turbida fuit. ε. Cum synovia, turbida ea atque albida apparuit. Repetita sunt haec experimenta, liquoribus prius ad animalis calorem redactis, iidemque sere effectus sese prodidere. s. In aceto immersae animalis defuncti partes solidae, si colore rubro antea praeditae, nigrescunt, a pu trefactione servantur ; diu autem in illo jacentes sensim atque sensi in molliores fiunt, denique in mucilaginem solvuntur : Earum validissimis hoc etiam accidit, ossibus, sci Z. quae prorsus sexilia deveniunt, postea lique scunt penitus '.

6. Ad epiderm idem plerisque in partibus corporis

applicato aceto, cum calore, qualis est in animalibus viventibus, nullus ingratus oritur sensus, contractio tantum quaedam parva, frigoris etiam levis gradus. De aceti calore et frigore dilucide agit Galenus ', cujus verba Latine sic redduntur. Frigiditas, quae ab ε aceto proficiscitur, tanto est validior, quanto est is nuior. Inest vero illi et acrimonia quaedam excal - , faciens, quae tamen satis non sit ad superandam ab ε aciditate provenientem frigiditatem; Verum quae

M transtus modo celeritatem promoveat. Nam quanto

calidum frigido facilius penetrat, tanto acris succus M aptior

' Ruysch thes. 4. No. a 3. Id. thes. 6. No. T3. Chescideri s anat. introduction to the bones. Nisbet's osteogeny, lecture I. p. ar. Φ Lib. 4. simplic. medicament.

245쪽

aptior est, qui sensibilium corporum meatu S transeat, quam acidus. Itaque ille viam quasi sternit, hic ve- ro haud ita tarde insequitur, quo tempore sensu S per- sic itur mistus, et qui aegre exponi queat, utpote qui nec plane frigidum er acetum de nunci et, quippe cum

in eo ignea quaedam percipiatur acrimonia, nec plane calidum. Nam perpetuo, quae ex praecedente sit a. crimonia, calefactionem frigus ab insequente acidi - tate occupans obscurat, protinusque extinguit: Quo sit, ut major multo ex frigore percipiatur sensus quam ex calore.' Acetum autem ad epiderm idem diu retentum eam irritat, atque exiguam inflammationem postremo excitat. Quod si cuticula callosa muniantur nervi, ut hanc irritationem non admittant, tunc stupor quidem et insensibilitas eo loci inducitur. Partes cuticula tenui solum obtectas, uti labia, linguam, oculos vellicat, atque iis doloris sensum creat; quae prius rubrae fuerunt, pallescunt, aut subnigrae evadunt. . Sublata cuticula, cuti verae admotum acetum dolorem primo creat, et irritat; postmodo autem magis magisque insensilem redd:t; vasorum culaneorum etiam orificia constringit, ita ut liquorum effusionem cohibeat.

8. In vulneribus fere iidem sunt aceti effectus, qui in cute ipsa, hoc discrimine, quod non ita sensiles sint partes subjectae, ideoque neque gravis est irritatio ;et quum majora sint vasa, liquorum eiu uxus non tam subito coercetur, sed notabilior est vasorum constrictio, quoniam laxiosa atque contractioni aptiora

sunt.

9 Haustum acetum ventriculum leniter irritat; aliis

246쪽

cardialgiae causa est, aliis vero hunc morbum tollit aut saltem mitigat.1 O. Cum chylo sanguini permistum frigoris sensum inducit, rarefactionem ejus minuit, quod monstrant vasa collapsa : bitim etiam sistit, putredini adversatur,

urinae secretionem promovet; si ad corporis superficiem dcterminetur, multum ibi excretionem adjuvabit. II. Acetum purum sanguini admisium essectus haud infaustos animali, in quo inlli tutum est experimentum, prouucit: Nullo enim malo comitante, in venas immisia fuit una vice aceti quantitaS nec parca '. I 2. Aceti usu continuo ac immodico ineptus devenit ventriculus ad cibi ullam portionem digerendam aut retinendam ; ultra tonum distenduntur viscera abdominaiia, tumidum hinc apparet abdomen ; alvus vel adstricta est, atque foeces nec bile coloratae, nec adeos oetidae quam solent, vel dejectionibus aquosis obnoxius est aeger ; urina limpida est et copiosa, nonnunquam potiremo oritur diabetes; in pallidam albescentem commutatur color cutis rutilus ac floridus ; membra quae ad tactu in tensa fuerunt, mollia etiamque saccida redduntur; pinguedo tabefacta est, relaxatur cutis, symptomata omnia lita morum aquosorum in corpore adiunt; materia viscida in ore et Ventriculo contenta lentorem denunciat, dum plurimum debilitantur solida. Assirmant nonnulli, quod usus aceti assiduus tam acres cssiciat humores inquilinos, ut liquor amnii acrimonia sua foetum cuticula omnino spoliet '. Phaenomen A

247쪽

DE ACETO.

229 Phaenomena haec sunt praecipua, in animalibus ab aceti uiti oriunda, quae, ad melius intelligendas ejus vires in morborum curatione, utilia sunt: Ea autem simpliciter enarravi sine ratiocinio ullo ; quod si nece iasarium esset, facile adjungi possit. VIII. Antequam essectuum aceti disquisitionem particularem aggrediar, notandum est de aceto, Una cum multis aliis remediis, quod, perinde ut sit ejus quanti 'tas, prout acrius aut dilutius sit, plus minus cum aliis corporibus permistum, mutentur ejus essectus, aliquando etiam prorsus contrarii sint ; atque in aceto quam plerisque corporibus aliis hoc notabilius esse, facile hinc apparet, quod Galenus ipse aceti calorem atque frigus corpori nostro applicati, aut ore assumpti, Verbis aegre consequi potuerit. Eadem evenit dissicultas, quum ejus qualitati astringenti et relaxanti terminos praescribere volumus. Regula sola quae mihi occurrit haec est; quo dilutius aut tenuius est aquae aut liquoris similis mistura, eo magis refrigerans atque relaxans sit acetum ; e contrario, quanto magis compinguntur aut acrioreS sunt ejus sales, tanto magis excalfaciens sit atque a:tringens. In ore retineat aliquis paululum aceti aqua diluti, secretiones omnes hic loci auctassentiet; mucum ablutum, et frigiditatem et humiditatem aliquo post tempore manentem : Acetum autem acre aut coctum excitat dolorem, constringit vasa, et diu postea os siccum aridumque remanet. Hoc modo intelligendum, quod jam dictum est de aceto cuti verae aut vulneribus admoto, una cum his de effectibus

248쪽

DE ACETO.

accurate olim observavit Hippocrates ' ; quod Oxymel acre excretiones arefacit; si autem tenue sit, et modice sumptum, pectus emollit, tussim lenit, et omni intentioni multum conducit. Galenus ' etiam dixit recte,

quod, etiamsi acetum cum aqua Vulnera glutinet, attamen acetum purum non solum hoc impedit, sed exasperat, terit, doloremque creat.

IX Quum sensibus nostris magis eluceant morbi externi, et in iliis remediorum effectus melius distin. guantur ; in quibus igitur eorum aptum sit acetum, et quibus non, in primis disquirere liceat. I. Quando ab aegri conditione, ad corporis superficiem expectanda sit excretio humorum, qui a loci aia secti situ putrescant, ac aegro molestiam aut morbum alium producant, optimum prophylacticum reperietur

acetum. Inter causas haec esst, cur in oxycrato prius

madefactae fasciae et splenia ad os a luxata aut fracta applicanda, postea etiam saepius cum illo aspersa sint: Hoc enim modo praecavetur pruritus ille molestus, pustulae istae atque ulcuscula, quae materia perspirabilis sub linteis retenta facile producit. 2. Quoniam acetum inter remedia sit, quae sanguinis rarefactionem auferunt sJ VII. No. io.); in variis igitur haemorrhagiis externe etiam adhibitum summis laudibus extolli meretur: Haemorrhagias narium sistit, hocce nemo. ignorat ι : Mulieribus ad mortis metas lochiorum

' De victu acutorum, S 28. edit. apud Vander Linden.' De simplic. medicament. facultat. lib. I. cap. 2I. 3x,

t Vid. Fernelii therapeuti c. lib. s. caP. 3.

249쪽

DE ACETO.

iochiorum nimio suxu fere perductis, eas involvere linteis Oxycrato madefactis, celebre Chapin anni ' remedium fuit. Illum quoque magni aestimant mulieres praegnantes, dum haemorrhagiae uteri metuunt. Ab hac qualitate refrigerante, uti a veteribus dicebatur, in vulneribus, quibus aderat haemorrhagia, ' illud

applicabant; variis similibus casibus illud adhiberi jubet Celsus t : Atque in cephalalgia prodesse comperta

erat CXterna ejus applicatio it 3. Cum partibus cuticula spoliatis applicatum acetum lenem irritationem praebeat, atque Vala Constringat, , VI l. No 7.ὶ remedium idoneum est, non solum ubi renutritur fluidorum resolutio, sed etiam solidorum constrictio. Idcirco olim in vulnerum atque ulcerum hyperiareosi, ulceribus etiam sordidis aut putridis, carne excrescente, impetigine, lepra atque eruptionibus plerisque cutaneis ' illo utebantur. q. Ubicunque humores, in corporis superficiei vicinia, obstructi aut extravasati sunt, interea autem vasa sine rupturae vel destructionis periculo stimulum gravem pati haud possunt, dum liquoreS intra circuitus ambitum pocius redigendi sunt, quam putredinem contrahere stagnatione permittendi, nobilissimum remedium est acetum. Mala quae modo memorata, sunt in nationes aut ecchymoses a contusionibus, vel

Vide midini sery, P. 77.: Vide Dioscorid. lib. s. cap. I7.: De re medica, lib. s. cap. I. 26. Idem, lib. 7. cap. x3. Dioicorid. lib. 3 cap. 13. Celsi medicina. lib. 4. cap. a.' vide Hippocrat. de humidior. usu, 9 8. Dioscorid. lib. s. cap. 17. Celsi medicina, lib. s. c. passim . Galen. de sinplic. medicam. iaculo

tat. lib. I. cap. I'.

250쪽

32 vel tendinum nimia distractione '; inflammatione

variae non longe a cute, sive in phlegmone vero et erysipelate, sive in insana mationibus culaneis quae indolem alterutrius participant f. Ait per poros culane

os penetret acetum, sive vasorum Orificia aperta introeat, atque per Vari OS Corum melitu S reticulares transeat,

tibi in arteriis obstructis liquidis motus retrogradus permittitur, vel etiam ea a venis valvulis non instructis in arterias abeunt, haud mihi nunc est inquirem dum t. Qua autem acidum, atque hinc anti septi cum est acetum, putredinem reprimit ; rarefactionem etiam liquidorum minuendo, distensionem vasorum tollit: Facilius igitur propelluntur humores non solum in vasis sic evacuatis, sed iis etiam in interstitiis haerentibus; atque hoc pacto liquida attenuata, soluta, ac sui di ora

reddita, aptiora si unt ut vasa transeant, vel ab extremitatibus venarum absorbeantur, quae hiant in cavita, tes in quas liquida extraVasantur. Hanc vim aceti antiphlogisticam rite cognoverunt antiquiores, adeo ut itivulneribus plerisque, ubi timenda erat inflammatio, super reliquas applicationes spongiam ex aceto vel o Sycrato deligabant ii In noso comio nostro eventu se . iici saepius, me teste, repetita est haec praxis Celsiana. Hac solum ratione acetum haberi debet medicamentum sortiter repellens, quod nomen ei impositum fuit ex

effectibus suis in his similibus malis. Quum plurima sit in morbis supradictis graduum ac

conditionum Varietas, paulo accuratius hos perpendere necessarium

Vide Dioscorid. lib. I. caP. 17.1 Id. ibid. Galen. de simplic. medicam. facult. lib. I. cap. 12.i vide Armstrong, medicat essays, Vol. a. art. 4.i Celsi medicina, lib. I. cap. 26. ab.

SEARCH

MENU NAVIGATION