Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

DE ACETO.

Longe aptius videtur hoc medicamentum quam acri- Ora diu retica vulgaria, aut alexi pharmaca calfacientia vel optata. Sudorifera enim haec in operatione sua inulto magis incerta sunt: Si ab iis exprimatur sudor, eorum stimulo, et rarefactione ac putredine, quas iii fluida inducunt, plus nocet quam prodest evacuatio ', sin minus expellatur, uti non raro fieri solet, tunc augetur febris, et ex febre pendentia mala, quae nun quam ab aceto proveniunt.

Quamvis in febribus plerisque prosit acetum, quaedam tamen sunt illarum species, quibus mea quidem sententia illud haud convenit ; e. g. in febribus nervosis dictis, etsi fluidorum putredo praecavenda, atque

auferendus sit spasmus ' quidam in solidis, ad quae

hina symptomata tollenda optime accommodatur acetum ; quoniam tamen in his febribus solvuntur saepissime liquores nostri, solida ietiam stimulo carent, abseque quo tanguidus devenit aeger, deficiunt quoque functiones, remedia his lindicationibus apta aliis dotibus praedita esse oportet: Quae omnes cum in liquido illo ex quo producitur acetum, sci Z. vino, reperiantur, ad illud potius refugiendum, cujus sere solius ope sanatas e se has febres observavi. In febre itidem heclica, ubi liquorum totius massae colli quatio fit, acetum, quod fluida magis solvit, minus iuptum erit anti septicum quam acida mineralia, quae potius liquida coagulant ;unde magis crassae atque densae si unt particulae, nec per organa aquosas Partes etacernentia emuere permitia

cuntur.

262쪽

DE ACETO.

n. Humores nostri inquilini varie vitiati ex particu Iarum nimia cohaesione viscidi evadunt. Quando pendet haec visciditas a τω πυρι, igne lato, de quo saepius loquuntur Veteres, praesertim si una cum liquidorum in vasis obstructionibus accidat, quod fit in phrenitide, pleuritide, rheumatismo, &c. aceto nil Praestat, cum το πυρ hocce extinguat, aut statum fuidorum hunc phlogisticum corrigat, et has liquorum coagulationes validissime resolvat. Ubi abest haec indoles inflammatoria, verum mala ista particularum sui darum conformatio viscida oritur a bilis atrae aut adustae redundantia, uti voluerunt antiquiores, sicut in visceribus hypochondriacis obstrue tis ; acetum cum oliis aptis remediis medelam magnopere promovet, propentionem istam quam fluidorum particulae ad cohaerendum habent tollendo . s. Quando nimia copia accumulantur particulae vi Deidae morbidae in glandulis, unde saepius distenduntur aut in farciuntur istae, liquores hos viscidos optime resolvit acetum, atque glandulas deplet: Quamobrem in pituitosis glandularum mucosarum oesophagi et amygdalarum in farctionibus, gargarismus praestanti Dsimus est acetum paululum dilutum. Eodem modo in

tussibus catarrho sis olim laudatus erit'. Adhuc etiam permanet haec praxis, atque ne a medicis indisecriminatim praescriberetur hocce medicamen, cautela Dioscoride t memorata observari debet. Tussim ve- te rem mitigat, recentem lacessit acetum.'

Celsi medicina. lib. 4. cap. 9. Galen. de melancholia, de composit. medicament. secundum locos, lib. 2.1 Dioscorid. libi S. cap. t 7. Cui s. lib. 4. cap. 4. Galen. de compos t. medicam. fccundum locos, lib. 8.: ioco citato.

263쪽

6. Quamvis hucusque magna ex parte nos lateat nervorum particularis operandi modus, nec forte quae ab illis pendere dicuntur phaenomena omnia explicare possimus ; attamen plane docet experientia, varias esse causas a quibus oriantur morbi nervosii dicti, quarum aliae aliis contrariae sunt: E. g. convulsiones, tremores, stupor, epilepsia, &c. quae ab inanitione aeque a repletione originem ducere possunt. Irritatio valida a vulnere, a stimulo acido aut alcatino, eosdem effectus creare queunt. Unde liquido constat, quod saepius praecaVere et causas rite perpendere necessarium sit in morbis nervorum tractandis. Inter has causas variae sunt quibus adversatur acetum, et proinde malis ab iis ortis. Ubicunque, e . g, a fluidorum rarefactione nimia, vel a plet hora nascitur morbus nervosus ; si nimis sensiles aut rigidae sint fibrae; vel ubi stimulus alcatinus adest ; ex jam dictis liquet, horum quibusvis

idoneum esse medicamentum acetum. Hinc saepius ab auctoribus laudatur, tanquam praecipuum remedium contra morbos hujusce generis permultos . In hoc tamen culpae haud immunes sunt, quod quibus in casibus acetum etiam noceat minime distinguant.

Sunt autem ejusmodi casus haud pauci, isti omnes nimirum qui ab inanitione aut fibrarum laxitate pendent; isti etiam in quibus liquida globulis serosis nimis abundant, nec satis ad naturana animalem, i. e. ad statum alcalescentem land perducta, ne dicam ea in statu acido aut acescente adhuc permanere. 7. Materies quaelibet acris, vel a cibo nata, vel a

vivendi genere inducta, tanta copia saepius in sangui-

264쪽

a 6 DE ACETO.

ne abundat, ut morbos periculosissimos progignat. Tales sunt scor buti quidam vehementiores, quibus in peregrinationibus diuturnis obnoxii sunt nautae ; crura

nigra, tormina ventris, quibus vexantur metallurgi: Contra has acres particulas antidotum est acetum, earum acrimoniam corrigendo, aut illas e corpore expellendo ; saepissime enim illis medelam attulit, qui in

8. Nullum adeo universale alexi pharmacon contra venena laudant antiquiores ac acetum, praecipue Contra papaveris et cicutae succum, atque aspidis aut canis rabidi morsum, et silmilia '. Si aceto gargari Zetur os, tollitur valida illa ex bellassona contractio In peste quoque effectus ejus instignes celebrarunt omnes, qui hoc malo vexatis id exhibuerunt li. Quod de se narrat De te Boe Sylvius notari in primis meretur, is, sciet. cum pestis Lugduni Batavorum grassaretur, aceti cochleari mane sumpto, nihil incommodi passus est: At si, declinante morbo, hoc prophylacticon neglexisset, quoties domum, in qua durabat adhuc pestis, ingressus est, cephalalgia assiciebatur. 9. Q. Ut autem in his classibus morborum multum ad salutem confert acetum, ita in aliis valde noxium est.. Diemerbroek de peste, lib. a. cap. s. anotat. 7. t Dioscorid. lib. S. cap. 17. Celsi medicina, lib. s. cap. a . Galen. in Hippocrat. de morb. Vulg. com. 6. 9 3. : Ephemerid. German. Dec. 3. ann. 9. et Io. Obs. 92. sentieri. de febribus, lib. 4. cap. s. Κircherus in scrutin. pesti-Ient. 6 3. Partholin. histor. cent. 4. histor. 13. Hoges de peste, S r. Diemerbroek de peste. lib. 2. cap. s. annotat. 7. Id. ibid. cap. Io. annotat. II. Id. lib. 3. ea P. O. annotat. Ib. I . ' Prax. medic. append. tractat. a.

265쪽

est. Quando in mammis mulierum stagnat atque coagulatur lac, hoc malum, causam ejus augendo, acetum

confirmaret.

s. Quum jam debilitantur fibrae solidae, solvuntur etiam fluida, uti hydropicis, chlorosi laborantibus, et

similibus, accidit, tum assiduus aceti usus illam temperiem depravatam auget, ad quam etiam generandam satis proclive est, quod saepius tristi experientia senserunt nonnullae adolescentulae de forma sua nimis sollicitae. 2. Quandocunque liquid a nostra naturam animalem vel alcalescentem minus participant, si ad cibum recte digerendum nimis diluta ac debilis sit bilis, prorsus alienum a re fuerit tali medicamento uti, Quod temperamento illi opponitur cui restituendi sunt liquo-

Ubi organa liquida aquosa secernentia, magis quam in sano, ad morbum usque dilatantur, quod saepius evenit in diarrhoeae variis generibus, lienteria, profluvio nimio urinae, diabete, fluore albo, sudationibus nimiis, atque salivatione ; ex dictis patet ratio, cur remedium de quo agimus nequaquam adhibendum

XII. Haec de aceto in genere lassiciant: Quoniam autem in casibus plerisque memoratis. illud per se

administrare raro conveniat, quaerendum nunc est,

quomodo his variis conditionibus illud accommodare conati sint medici, sive partium ejus separatione, sive aliorum cum illo mistura. I. Aceto cocto saepius utebantur antiqui : Coctione certe longe augetur ejus acrimonia, particulas a quo'sa

266쪽

sas plurimum dissipando. Propterea obstructionibus frigidis a pituita inerte ortis, Veluti tumoribus articu lorum albidis, strumae, &c. sub hac quam alia formanptius est acetum. Monendum est autem, ad usus internos sic adhibitum nimis acre esie, nisi aqua postea debilitetur; quod remedium pejus nobis exhibebit,

quam acetum absque coctione.

2. Ebullientis aut fervidi aceti vapor ab antiquis in variis morbis fauste adhibebatur : Et hinc quidem intenditur ejus Vis attenuans atque relaxans, partesque ejus in subtiliores divisae, tum caloris vi, tum relaxatione ex calida lenique humiditate promptius penetrant. Exhalationum aceti usus adhuc apud medicos perstat. 3. Aceti partes, quae aliter inter coquendum avo Iarent, in vasiis destillatoriis bene junctis detinent chemiae cultores, quem spiritum aceti Vocant, ex partibus, sciet. acidi tenuioribus volatilibus cum aqua permistis compositum. Quod si etiam destillationi recens committatur acetum, spiritus ardentis portiuncula obtineatur. Multo autem minore acrimonia quam acetum coctum praeditus est ille spiritus, et vix quidem tanta, quanta est acetum ac re. Quum vero terrestribus liberatur particulis, quibus in viscantur binae priores praeparationeS, penetrat magis, i. e. a Vasis culaneis aut tubo alimentari facilius absorbetur, poros etiam corporis minores transit; ideoque in morbis, in quibus assiciuntur vasa vasorum, opem praestantiorem adfert. Uunc spiritum recti cando, i. e. destillationem saepenumero repetendo, phlegma ejus separando, acidum etiam volatilius reddendo, acrimonia ejus ac vis penetrandi augetur: Unde in quibusdam casibus magis

267쪽

essicax fit; in plurimis tamen, ubi resolvendi attenuandique sunt humores stagnantes, dubitari potest, an- non cuivis spiritui ab eo extracto compositus ille liquor saponaceus, acetum, sciz. ipsum, Praeferendus

4. Ad hunc spiritum acriorem adhuc reddendum, aceto uniuntur metalla, ac post concentratum quasi in illis acidum ejus, spiritum destillatione obtinent chemici. Hoc fit in spiritu aceti aeruginoso, cupro, sci Z. in aceto stillatitio soluto; in salem dein chrystallinum redigitur solutio, quae per destillationem spiritum acrem ac corrosivum exhibet : Quod usibus internis Plane ineptum, acerrimum etiam externe applicatum ;adeo ut in operationibus chemicis praecipuus sit hujus spiritus usus. XIII. 1. Inter simplicissimas aceti cum aliis compo-stiones est oesoratum, acetum nempe aqua dilutum. Aptum sane hoc est in morbis quam plurimis, quando resolvendae, relaxandae, atque refrigerandae sunt partes. In internis semper, in externis plerisque etiam casibus, diluendum est acetum, quo plus minus Ue acre ad libitum evadit. Placet prae aliis mihi regula Galeni , qua statuit diluendum acetum donec sine molestia hauriri possit. a. Sicut in Oxycrato debilitetur aceti vis, ita augetur in Oxatae aut acida muria ejus acrimonia, sale permisto, aut sale in aqua soluto; unde usui interno devenit ineptum, ac fere etiam externo, nisi pro corrosi vo solum adhibeatur.

De method. medendi, lib. 14. eap. 6,

268쪽

DE ACETO.

3. Ab antiquis tanquam optimum medicamentum laudatur cvmel seu acetum mulsum : Id tradit Galenus, Omni aetati et naturae utilissimum.' Ιs autem ejus praeparationem sic fieri praescribit ; coquendo, nempe, cum una aceti duas mellis partes, donec mellatis despumetur; vel aliter coquendo prius mel cum aqua ad despumationem, addito dein aceto; vel denique haec tria simul coquendo. Ante eum adjiciebatur sal ' ; qui plerumque medicamentum, excalfaciens et acre illud reddendo, vitiavit. Mel acetum mitescere facit, et saponacea sua indole intimam illius cum liquoribus nostris commixtionem promovet ; quod confirmat Galenus t ; ita enim ille, Omnes viae angustae expediuntur, ut nusquam crassus glutinosusque hu- mor haereat atque iterum it, secare et attenuare crassos humores potens citra calfactionem.' Antiquorum celeberrimum fuit hocce remedium, in plerisque casibus ubi acetum antea memoravi interne exhibendum : Fauci tamen ab iis excipiuntur, sci g. in primarum viarum collectionibus biliosis, ubi a melle augeri morbum crediderunt: ob eandem etiam rationem ab eo ingravescit malum in diar rhoea aut dysenteria. De idio syncrasia autem ista, qua hodie adeo saepe tormina, dolores colici, et alvi profluvium, sumpto melle, in quibusdam excitantur, silent veteres: Propterea circa hanc rem, priusquam praescribatur

mel, inquirendum est; cujus loco, ii necesie sit, apte potest substitui saccharum, a quo haec mala nunquam

q. Varia. De sanitate tuenda, lib. 4. t Dioscorid. lib. s. cap. I 8.: De succ. bonitate et vitio, caP. 12.1 Id. de composit. medicament. secund. locos, lib. st.

269쪽

η. Varia sunt infusa atque decocta ex vegetabilibus

diversis cum aceto praeparata, quorum Plurima apud Celsum atque Galerium t extant, quorum etiam numerum recentiores haud parum auxerunt. Cum autem

de singulorum horumce simplicium, quibuscum acetum admiscendum est, viribus disquirere prius Oporteat, quam effectus eorum rite intelligere queamus ; et quoniam vires, quas acetum iis impertit, ex iis quae supra de eo diximus cognosci possunt , idcirco ab eorum catalogo recensendo, longaque medicamentorum, quo rum compositionem ingreditur acetum, serie pertexenda prorsus abstinebo. s. Unum tamen non praetereundum est, utpote

summis laudibus ab antiquis celebratum, saepissime etiam hodie praescriptum, acetum dico fillinum ; de quo medicamento Galenum, aut quicunque librum de medicinis paratu facilibus i scripserit, dicentem au dire operae pretium erit. Salubre,' inquit ille, optimum acetum scillinum a Pythagora scribitur, quo

medicamento usus est a quinquagesimo aetatis anno, et usque ad centesimum decimum septimum vitam produxit integer. Aceti hujus parum mane sorbeto ;ή tibi autem haec evenient, ut ne saucium Orisque par - tes unquam remollescant, os ventriculi bene valebit, M sacile spiritum duces ; vox, oculi, aures in officiis manebunt, nullusque statuosus vapor in ventre un- quam excitabitur , ad civilia negotia recte habebis,

non acidum, non salsum ructabus, si aliquid hujus assumpseris.

' De re medica, lib. s. t De composit. medicament. et method. medendi.

270쪽

assumpseris. Item phthsicis, morbo comitiali diu. turno podagricis, jecoris lienisque duritiis, esse aci-

ter profuit ' Praestare non ausiam omnes hosce es.fectus ab isto medicamento produci posse: Quum tamen adeo sortiter resolvens ac incidens remedium sit scilla, dubitandum non est, quin ejus vis cum aceto conjuncta, ad pituitosas, catarrhosas, aut alias liquorum coagulationes solvendas, plurimum valeat. Et quidem magna copia haustum Vomitur itionem urget, parca autem alvum ciet, parciore adhuc, ut praecaveantur haec, sanguinis massam, uti aiunt non D ulli, secretiones tenuiores promovendo, repurgat: Ita ut, cuna pituita assiciuntur primae viae, in ictero multiplici, hydrope, ne phritide citra inflammationem magnam, tussi catarrhosa, pulmonum tuberculis gelatinosis, variisque similibus, saluberrimum sit acetum scillinum. 6. Quae de aceto scillino modo diximus cum dictis de Oxymelle simplici comparata, osmellis scillini vires

satis monstrant. . Ut saepissime medicamentorum compositiones in, ter ne exhibendas ingressum fuit acetum, ita haud ra. rius in remediis ad tumores discutiendos depellendo Dque aptis illo externe utebantur veteres ; veluti in em tirocationibus, Cataplasmati S, unguentis, emplastris, uti liquet ex Celsi et Galeni operibus de remediis aut

morborum Curatione.

8. Coctione aceti aut spiritus ejusdem concentratione augeri plurimum aceti stimulum jam dictum est ; at

quorundam medicamentorum admistione, inflammatoria et corrosiva evadit aceti vis. Medicamentis enim indole ei contraria praeditis permistum acetum acri.

moniam eorum haud corrigit, quod salibus chemicis plerisque

SEARCH

MENU NAVIGATION