장음표시 사용
251쪽
necessarium erit, ut in aceto applicando periti simus ad effectus quaesitos producendos, absque ullo alioquin cujusvis mali periculo.
α. Si liquida impacta sint, et tam rigida fiant vasa,
ut nequeat expectari resolutio, donec paululum remittant eorum tunicae, augendae sunt vires aceti relaxantes, atque ejus stimulus aqua admixta minuendusa
β. E contrario, si vasa adeo laxa et debilia videantur, ut sortiori stimulo opus habeant ad particulas obstruentes propellendas, vel stagnantes citius absorbendas, spiritus ardentis, camphorae, aut similis remedii admistio, idonea erit. s. Quando nasus vis vitae ex sanguine Versus cutem materiem morbosam ejicit, et hinc oritur verum apo stema ; sicut in erysipelate, febre scarlatina, &c. cavendum est ne totam aceti vim impendamus, et subito in corpus has particulas cogamus ; ideoque illius sti. mulus debilitandus est, ut nullo oriatur injuria praemature repellendo, atque interim virtutem eju8 anti- septicam ac refrigerantem retinere oportet, ad praeca venda permulta vulgaria horum morborum mala. Quamvis etiam commoda multa secum adferat acetum
loco podagra ais dio admotum, ubi a Dioscoride laudatum est ; attamen, quoniam periodum ejus perficere debet hocce malum, nec temere repellenda est materies arthritica, caute hic applicandum est acetum, et tunc aegro multum prodest ejus vis leniter resolvens, G g rela an S,
252쪽
relaxans, stupefaciens, et anti septica. De debito usu aceti optime monet Galenus .
s. Quacunque in parte sit obstructio pertinax, ab
humore visci do orta, neque metuenda est a stimulo applicato vasorum destructio, vel potius ubi stimulus requiritur obstructioni tollendae idoneus, et liquidorum putredo omnino prohibenda est ; uti in tumoribus cysticis, articulorum frigidis, atque schirrho assinibus, struma, &c. nil melius indicationi curatoriae respondent quam hocce medicamentum, si illud tam acre eligamus, ut fibras stimulet ; aut alio remedio admisceamus, quae stimulum augeat ; vel aliter frictione eum arcessamus. Acetum cum tritici farina in
gluten coctum strumae mederi resert Du Hamel'. Apud Galenum ι remedium celeberrimum est acetum contra tumores sciri ho s. Magni illud, pro articul rum tumoribus, aestimat Celsus it. 6. Cum in morbo externo sunt liquida putrescentia, quae in sanguinem absorpta tabem minantur; sive magna sit eorum copia, aut foetor adsit, qui putridam eorum naturam indicat; aut denique, si situ suo dissicilis reddatur ipsorum evacuatio, adeo ut febris hecticacito inducatur : Ad hoc malum amovendum, inter anti septica maxime insigne est acetum, absque incommodis ex anti septicis Vulgaribus neces ario ortis. Successus felices testatus sum ab aceto aliis medicamentis
permisto in abscessus amplos injecto, quorum cavitates per
De method. medendi, lib. I . cap. 6.l P. I 7.i De method. medendi, lib. I 4. cap. s. i De re medic , lib. 4. cap. 24.
253쪽
per incisionem haud omnino patefieri poterant. In o Dsibus cariosis nil intentioni aptius inservit, praecipues ichor copiosus ac valde foetidus adsit. Spiritus vero ardentes febriculam semper excitant; pleraeque resinae, gummi, succi inspidati etiam in omnes corporis
humores vim exercent, aeque ac ore assumpti, quod multum aegro nocere potest. Spiritus atque sales urinosi, aut alca lini, quibus utuntur nonnulli, Omnia symptomata augent. Altera autem anti septicorum
species est, quae in allectibus jam memoratis aceto praeserenda sunt; spiritus minerales acidos intelligo cum aqua dilutos : Conditiones diversae, quibus aliud prae alio magis utile est, hae sunt: Si vasorum ex . tremitates leni constrictione solum careant, et resolvenda sint liquida, utilissimum est acetu in ; si autem
extrema vasorum plurimum corroborari, atque in spissari debeant eorum liquores, aptiora sunt mineralia a cida.
. Praeter hos aceti e Tectus, in quibus ejus modus operandi intelligi possit, perplurimi nihilominus sunt morbi, in quibus, propter causas latentes, quae haec mala corpori inducunt, licet ab illo sanatio perficiatur, dissicile tamen est qua ratione id fiat explicare ; v. g.
contra animalium venenosorum aculeos aut morsus,
pro antidoto laudatur acetum, et procul dubio nullum hactenus cognitum eit remedium quod aptius huic malo opponitur . Norma erat apud antiquiores his in casibus, quod in venenis calidis acetum frigidum, sed in vulneribus ab animalibus frigidioribus venenosis
inflictis calidum esset applicandum f. 8. Sub
Celsi medicina, lib. s. cap. et . Galen. de medictu . ex Pertis.' Vide Dioscorid. lib. s. cap. 37.
254쪽
8. Sub his classibus generalibus perplurimi morbi ext ria i comprehendi possunt : sit si autem in his prosit
BCCtum, attamen in aliis nocet, quos mihi haud ab re
α Si in quavis corporis parte a liquidis, qui ab aceto coagulari possunt, pendeat obstructio, illam auget potius quam resolvit acetum ; idcirco evitandus ejus usus mammis nutricum, aut mulierum secus lacte turgentibus. I alium refrigerantium repellentium mammiSprava applicatione oriuntur schirrhi, qui aliis medicamentis vel resolvi poterant, vel saltem suppurari. 3 In obstructionibus ab humoribus frigidis viscosis, aceti effectibus iis applicati attendendum est: Si enim ita pen2trare nequeat ut illas resolvat, perniciosum est, vasa externa coarctando, et proinde interna pleniora et magis obstructa reddendo ; circuitus hoc in loco debilior sit, indeque periculum ne Vasa magis obstruaniatur. Num hinc CVeniat, quod partes quiescentes se mutuo magi S attrahant, an quod particulae tenuiores ac mobiliores detrahantur, aliis disceptandum relinquo V. Quum ad sanitatem corporis magis conducat, ut liquida obstructa vel extra vasata m massam putridam reducamur, postea e corpore ejici Unda, accium, utpote quod huic intentioni a aversatur, neutiquam usurpari debet. Idcirco, ii suppurandus sit quivis tumor, aut alia pars inflammata, vel nimis parca sit suppuratio in quolibet vulnere, Vitandum est acetum. It i que, ob hanc causam, in gangraena atque sphacelo, etiamsi partibus jam mortuis utilis sit ejus applicatio, ad foetorem eorum lintolerabilem praecaVendum ; attamen contra bouae
255쪽
bonae praXeos normas erraret ille, qui illud loco applicuerit quo partes sanae ac mortuae sibimet contiguae sunt; hic enim promovenda est quam maxime suppuratio, tanquam sola methodus gangraenam cohibendi.
X. Aceti effectus in primis viis et circuitus decursu haud minus notabiles sunt, quam eos esse in applicatione ejus externa, monstrare supra conatus sum. 1. Quae de usu ejus in inflammationibus externis antea enarravi, J IX. No q.) a fortiori in internis verissima sunt ; quoniam regula est generalis, quod resolvendae sint omnes inflammationes internae, ne in suppurationem abeant. Ad anginam ideo dimovendam, nullum praestantius est quam hocce remedium :Εt, licet in aliis inflammationibus primas vias assicientibus rarius adhiberi soleat, ex opinione falsa quam amplexi sunt practici, quod in omnibus ventriculi et intestinorum doloribus evitandum sit acetum ; propterea quod in quibusdam horum Viscerum depravationibus, ab humore visci do in iis contentis pendentibus,
vel ab aere se in iis expandente propter tunicarum earum laxitatem, revera noxium sit; veruntamen liquet,
quod in statu viscerum inflammatorio, ubi indolem acidae contrariam potius acquisiverint liquores, atque fibrae contractione nimis violenta praeditae sint, ad dolorem hunc leniendum, causamque ejus etiam tollendam, insignis haec medela videtur, si cautela solum necesi .iria adhibita sit.
2. Quae de viribus aceti, obstructionibus a liquidia viscidis ortis applicati, supra diximus, s* IX. No. s.
huc etiam referri possunt, atque sane nullum medicamentum hoc essicacius novimus ad evacuationem ma teriae
256쪽
teriae istius viscidae promovendam, qua saepius implentur vasa oris et oesophagi, nec non muci illius qui nonnunquam in ventriculum et intestina magna copia derinatur. Quoniam autem Vasa omnia, quibus diu applicatur, debilitat atque relaxat acetum, et hinc illa aptiora reddit ad particulas hasce viscidas de novo generandas atque retinendas, illud tantummodo adhiberi oportet, donec expellantur noxia haec liquida mucosa ; et in ejus exhibitione hujus contra indicationis
modo memoratae habenda est ratio, ut una cum aceto permisceantur medicamenta quae ejus attenuandi vim augeant, vasa etiam corroborent potius quam debili
3. In ventriculo aut intestinis si accumulentur olea rancida vel bilis acris, quae illico penitus evacuari nequeunt, nullum citius ea superat, atque indolem eorum Commutat, quam hocce remedium, quod aliis quibusvis acidis blandius est, quae omnia revera cum illo in hac dote conveniunt, quod liquidorum oleo rum ranciditatem devincant, uti modo is IX. No. 6.) de putrido ulcere agentes diximus. Et hinc fit, nempe ab effecturius bilem debilitandi, et ex stupore etiam illo pecu liari, quem in nervos inducit acetum, quod saepissime adeo esticax sit ad vomitum Vehementiorem, sive aventriculo contentis, sive ab emeticis excitatum, sup . primendum ; et quod appetitum Vel languidum augeat, vel amisium restituat. Hinc etiam intelligimus unde fiat, ut nausea, cardialgia ', cholera ', tenesmus singultus,
. Celsi medicina, lib. s. cap. s. ld. lib. 4. cap. II. Id. ibid. cRP. I 8.
257쪽
tultus , medelam ab aceto accipiant; et cur alvum adstringentibus medicamentis ab antiquis annumerari id soleat f. α. Ex dictis patebit, si in primis viis jam accumulentur liquores acidi, ab aceto, utpote quod perniciosam hanc temperiem augeat, ab itinendum esse. Si etiam debilia sint ventriculi et intestinorum Vasa, atque ingestorum ad pressioni resistendum, aut functiones peragendas inepta, prohibendum esse usum
Propter hanc causam, pueris tenellis, iis etiam qui tympania, icteto a canalium biliosorum obstructioni bus pendente, chlorosi, et similibus assiciuntur, haud convenit acetum, licet in his morbis quandoque oriantur postea indicationes, ex para graphis praecedentibus facile intelligendae, quae ejus exhibitionem postulare
9. Iis quibus mucus, qui tubum intestinatem semper oblinit, nimis dilutus ac tenuis fit, neque sensiles ejus tunicas fatis munit, valde nocet acetum, quoniam mu- cum magis solvit. Ab hoc equidem effectu est, quod, qui illi diu sese assuefaciant, dolore assiciantur, atque ii quidquam perfrigidum, aut calidum, acre, aut solidum in ventriculum ingerant, id vomitu ejiciant.
q. Haec in genere de aceti effectibus in succos ac vasa viscerum chylopoleticorum hucusque dicta sunt, sed
Galen. de remed. paratu facilibus.' Hippocr t. ac diaeta, lib. i. S ad. Celsi medicina, lib a. cap.
258쪽
tum solidorum vel fluidorum naturalem referri neque ant, multum tamen aegro proficere possunt. Contra
lumbricos istos saepius in primis visceribus haerentes acetum olim adhibitum, atque inter anthelm inthica numeratum . Ex dictis distinguendum est, in qui
busnam aegris contra vermes prosit hocce remedium,
vel quando usurpanda sint alia medicamina. s. Quoniam affirmant nonnulli plurima venena, quibus antidotum est acetum, praecipue, si non unice, in primas vias agere, hic non incongruum erit notare quod maxime iis conveniat, qui optum, cicutam, sun-gos, &c. deglutierunt l. Verum, ut acetum aptum est remedium, si corpora haec memorata in primis viis haereant ; ita in aliis casibus valde nocebit: E. g. si quis substantiam aliquam metallicam sumpserit, quae cum lici do unita, sive in illo soluta, acrimoniam notabilem solet acquire re. Quibus etiam exhibetur mercurius, torminibus, doloribus, purgationibus, dysenteria Vexabuntur, si acetum aut aliud acidum hauriant: Ex horum enim permistione mercurius antea corpus satis blandum acerrimum evadit. Hinc, quum pro anthelm in thico stanni pulvis usurpatur, ei acetum adjungere absonum esset: Hoc enim .generari poterit sal Jovis, qui, licet ab auctoribus tanquam lenis atque mitis laudetur, emeticus haud raro et catharticus sit ; praeparatio enim pro
Celsi medicina, lib. q. caP. 17.' Hippocrat. de morb. vulg. comment. 6. S s. Dioscorid. lib. s. C p. 17. Galen. in lib. 6.
259쪽
2qrsale Jovis vulgo venditata, nihil aliud est praeter sed charum Saturni, aliena facie obtectum. XI. I. Acetum modice sumptum tot aliis liquoribus miscetur, horum etiam plurimi viribus ejus opponuntur, ut perpaucae ejus particulae, illis quae chylum
Componunt coagulationem, aut canalibus chylis eris obstructionem, inducere nequeant. Usus autem ejuS diu magna copia continuatus, ad suam indolem fuccos animales magis assimilat, ita ut laudem in concretiones periculosas perducantur, praesertim in glandulis melanterii vagis dictis, in quas plurima vasorum lacteorum primi generis sese exonerant, ex quibus etiam lactea secundi generis liquores accipiunt. Hinc veri si nil iter oritur marasmus iste, qui ab aceti usu immodico quibusdam incidit ; atque hinc glandulae istae dilatatae schiri hos simulant in his, aut in illis qui plantis acido- austeris nimium indulserunt. a. Acetum cum chylo sanguini affusum mutationes prius enumeratas J VII. No. so. essicit; propensioni isti quam in putrefactionem habent nostri liquores reis
sist it; sanguinis rarefactionem minuit, ut spatium minus possideat, unde extenuantur Vasorum capacitates ;globulos rubros densos in minores serosos liquefacit; vim vasorum contractilem debilitat, tum ea laxando, tumque forsan stimulum a liquoriblia alcalescentibus animalibus iis applicatum imminuendo, atque sensum vasorum obtundendo; calorem lenit, vel ne ex processu animali humores in putredinem vergant impediendo, vel motum sui dorum circulatorium coercendo. Praedina autem liquidorum solutione et vasorum relaxa
260쪽
tione, promoventur secretiones tenuiores, vel saltem ad hoc prompta sunt Omnia in organo hoc aut illo se- Cernente, prout ab aegri conditione vel secus liquida determinantur. Hinc, cum sanguinis rarefactionem cohibeat, atque illum refrigeret, unde decrescit ejus moles, contra haemorrhagias ab interna causa ortas, aeque ac in vulneribus, multum valet acetum ; id quod a veteribus ei in laude positum est '. Fluida nostra etiam pro secretionibus aquosis rite praeparando, e gregium sit remedium diu reticum, sudoriserum, &c. si quae harum excretionum Obli ructa sit, aut si eam solito copiosorem esse velimus. 3. Ex dictis de aceti in sanguinem effectibus constat, quod, in morbis plerisque acuti S, dum rarescunt plurimum liquores nostri, et in putredinem inclinant, praecipue si partium aquosarum copia nimis parca sit, simulque et fibrae solidae nimia tensione praeditae, ad
haec mala corrigenda nil hocce remedio magis conserat. Saepissime igitur, in omnibus fere febribus inflammatoriis, illum praescripsere antiquiores. Quando in his casibus, sive per renes, sive per cutem sin qua insignis est ejus vis in expellenda est materia morbosa, ad horum alterutrum methodo vulgari, uti in aliis diu reticis et sudoriferis, facillime determinari potest acetum. Si frigidum propinetur, et frigida retineatur Cutis, tum promovetur diu resis: At si cum cautelis his
contrariis adhibeatur, et magna copia hauriatur potus
aliquis tepidus, tum sudor homini superinducitur. Longe
Dioscorid. lib. s. cap. t 7. Celsi medicina, lib. 4. cap. 4. Fer nelii therapeut. lib. I. cap. 3.
