Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

DISSERTATIO MEDICANAUGURALIS,

A ERE, AQUIS, ET LOCIS.

OU, CUNQUE rerum causis cognoscendis animum rite adhibuerit, is, pulchro naturae spectaculo, ipsiusque varietate in sinita, haud parum delectabitur ;hinc multa etiam commoda in publicum vitae usum intelliget, praecipue quae ad praxin et medicinae theoriam dirigendam magnopere prosint. Nulla quidem est philosophiae pars aut historiae naturalis, quam a medicinae studio existimare liceat alienam. A medico tamen acriter, ante omnia, sunt varii aeris, aquae, locorum situs, in vitam mortaliumque salutem essectus observandi: Quum hi, modo artem irridere, modo medicamentorum omnium in loco esse, soleant. Idcirco quaedam hoc tempore de hisce rebus tradere conati

312쪽

r DE AERE, AQUIS, ET LOCIS.

nati sumus ; ab aeris et aquae qualitatibus incipiendo, dein ad eorundem effectus progredimur, quatenus pro variis locis atque terrae plagis mutantur. I. Aer sui dum est, tenuissimis constans partibus, parva vi movendum, graVe, elasticum : Corporibus tamen magna vi impulsis obstat ; idque in ratione velocitatis

majore quam duplicata. Permultum omnino expandi potest aer aut densari; unde plurimi fere atque

maximi motus viresque in rerum natura pendent, quum intimam omnium corporum substantiam ingrediatur. Inter horum quidem particulas attractus atque clausus, nullum elasticitatis suae praebet indicium ;tandem autem aliquando carcere solutus, vim suam saepe mirandum in modum ostendit. usdem autem in animalium corpora effectus varii sunt et permagni ; nunc alimentorum promovet cocistionem, nunc varia interne excitat tormina, dolores,&c. semper interea sese per totam insinuans machinam. Vegetabilium etiam vitae inservit, liquorum fermentationi, putrefactioni, omnibusque fere motibus in te stini S.

Quatenus autem hominum assciat corpora, praecipue nostra intererit novisse ; quo cognito, Varia excogitanda victus erit ratio, et in Orborum medela. Fluida quidem atque solida corporis nostri aere multo repleta es e, quam plurimis experimentis patet. Intrasse autem cum alimentis videtur aer, per lactea absorptus Wala. Humoribus autem corporis detentus atque implicatus, elasticitatem suam amittit: Neque in exsecta vena sanguine plena se in antlia pneumatica prodit, donec ad sedecim, circiter, vel septemdecim uncias ascenderit

313쪽

DE AERE, A IIS, ET LO CIS. 29;

ascenderit mercurius. Idem etiam fere obtinet in pluribus aliis liquoribus. Aeris autem externi in corpora nostra effectus diver si erunt, pro caloris, frigoris, ponderis, levitatis, aut humiditatis ratione.

II. Calore panditur aer, adeo ut in terris sub curru nimium propinqui solis degentes subtiliorem hac nostra spirent auram. Calore, primo quidem, panduntur tum sui da corporis nostri, tum solida ; laxior fit solidorum cohaesio, atque debiliores fibrae : Calore autem continuo partes solidae tandem fiunt densiores, se mutuo fortius attrahentes, ablatis fluidioribus: Quo sit, ut calidarum regionum incolis ossa specifice dicantur esse graviora nostris ; minore etiam corporis solent esse

mole. Tandem etiam, aere nimium sicco aestuante, partes aquosae atque Volatiles avehuntur, reliquum

sanguinis crassius, nigrius sit; magis obstructionibus generandis atque morbis inflammatoriis obnoxium Putrefactionem citam facit, praecipue si cum humiditate jungatur. De hisce autem et de frigore, ulterius in locorum situ dicetur. III. Aer nimio humore repletus, perspirationem impedit, debilitat fibras relaxando, squod et in chordis musicis patet), sanguinem diluit, morbosque ab inerti setoso diluvio producit, praesertim si frigori jungatur. De hisce etiam in locorum situ. Si vero pondus incumbentis atmosphaerae minuatur, tum ipsa sua elasticitate panditur aer. Quare, super altissimor uim mon- tium cacumina, levior redditus, noxius esse potest, non

solum Vapore penetrante quodam, in sublimibus aeris regio -

314쪽

regionibus dissula, sed etiam pulmonum nixui ad elaborandum sanguinem, atque respirationi non satis inserviens; remota quippe aeris pressione, intumescunt vasa ; saepe etiam eruptiones fiunt humorum, iisdem disruptis ; corpora fiunt specifice graviora. ; in pulm nes accumulatur sanguis ; languet animal; cito mori,

IV. Ex aeris levitate nimia certiora oriuntur incommoda, quam ab ejusdem aucto pondere ; modice enim corpora premens, circulationem promovet, sanguinem ad interna cohibet: Hinc plenior fit spirituum secretio, magisque Viget animal; quemadmodum in mutis quibusdam animantibus, canibus praesertim, observare licet, quandocunque mercurius in barometro assurgit. Si vero nimium gravis, subito saltem, reddatur, tunc, nimium premendo canales humoresque totius corporis,

praecipue in pulmonibus , auget resistentiam cordi

factam ; motum sust cat humorum ; crasilas etiam vapores, ubicunque occurrentes, secum vehendo, vesiculas occludit aereaS. ' 2 rizi, it ili V. Non solum autem, ponderis, caloris, vel humiditatis variantis ratione, nostra assicit corpora ; infinita enim semper secum vehit rerum natantia corpuscula,

a terra, mari, lacubus, fluviis, paludibus, Sc. abrepta ;quae inter sese differunt, secundum locorum naturam ex quibus oriuntur, atque tempestatem anni. Hujus rei manifestum satis est, inter alia, indicium, quod, juxta metallorum fodinas, aut in vicinia montium qui sulphureas vomere solent flammas, vapores oculis non

percipiendi

315쪽

DE AERE, AQUIS, ET LOCIS. 29

percipiendi quotidie a surgant ; conspicuos tamen saepe in noxam hominum aut salutem edunt effectus. VI. Saepe etiam repetitis experimentis, jam satis constat, machinam hanc nostram hydraulicam, infinito artificio fabricatam, per totam ejus superficiem, tubulis sine fine parvis vapores perpetuo exhalare ; qui, Praecipue frigoris injuriis obnoxii, varios, ex obstructa perspiratione, generabunt morbos. Similiter constat, innumeris vasculis minimis per totam superficiem a-Pertis, ambientes hauriri vapores : Qui, in pulmones etiam respiratione hausti, et in ventriculum alimentis atque saliva delati, pro varia sua indole varie humores nostros afficient. Haud igitur dubitandum erit, quin morbi hinc saepius eveniant en demici. VII. Praeterea, quandoquidem exhalationes pestiferae, ubicunque oriundae, Vento et aere per longa terrarum spatia transvehi pollunt ; excitabunt aliquando morbos, a loci natura aut anni temperie minime pendentes, epidemicos. Ex eadem etiam terra, diversis temporibus, diversae oriri poterunt exhalationes, quae morbis diu antea ignotis originem praebeant. Inter alia aeris effecta in generandis morbis, Hippocrates aerem etiam morborum esse causam autumat, quum

corpora nostra, morbidis inquinamentis infectus, subierit Nam duo statuit genera febrium, unam omnibus

communem, pestem ; hanc autem communiter invadere asterit: Quod eundem omnes spiritum attrahunt, et simili corpori spiritu similiter permixto, similes O- riuntur febres.' Statim etiam postea : Cum igitur aer inquinamentis hujusmodi quae hominum natu-

316쪽

298 DE AERE, AQUIS, ET LOCIS.

rae adversantur, plenus sucrit, tum homines aegro-

Huic sententiae etiam suffragatur fidelis ille et assiduus naturae speculator, Syden hamus'. Quamvis autem,' inquit, diversas diversorum annorum habi- tudines, quoad manifestas arris qualitates, maxima qua potui diligentia, notaverim, ut vel exinde causas tantae epidemicorum vicissitudinis expiscarer ; me tamen ne hilum quidem hactenus promoveri sentio, quippe qui animadverto annos, quoad manifestam aeris temperiem, sibi plane consentientes, dispari

admodum morborum agmine infestari ; et vice ver-ς sa Variae sunt annorum cor illusiones, quae neque calori neque frigori, non sicco humidove, ortum de-

bent; sed ab occulta potius et iri explicabili quadam

alteratione in ipsius terrae visceribus pendent. Unde aer hujusmodi e luviis contaminatur, quae corpora ι humana huic aut illi morbo ad dicunt determinant- que.' Atque huic sententiae longe plures a sientiunt eorum qui de aere et morbis epide micis scripse

runt.

VIII. Quum animis quidem reputemus Varias occultas aeris qualitates; quot in eo perpetuo Veliantur corpusculorum agmina diversa ; horum vires et actiones mutuas, haud aliquid fere postea naturae viribus arcanis non superandum credemus. Hujus exempla sint phaenomena lucis et ignis, ejusdem attractio, re pulsio, et immensa velocita4; efiluvii etiam electrica, quae

De statibus, prope initium .it De morbis epidemicis.

317쪽

DE AERE, AQUIS, ET LOCIS. 299

quae semper aliquid novi et mirandi praebent ; quaeque tantum in corpora nostra habere videntur imperium, uti lexi vel alta diu systema concutere atque tre. mefacere valeant nervelim. Neque effluvia magnetica minus huic scopo inserviunt, quae a polo ad polum perpetuo gyrare videntur ; vi tamen et densitate forte, in dato quovis ioco, semper variante. Q emadmodum etiam artificum ille peritissimus observavit, acum magneticam diei cujusvis spatio vacillantem, semper tamen m summa occidentem versus deflectere. Ita Syden hamus invenit morbos epidemicos, quamvis non in totum destruantur externis coeli atque aeris qualitatibus, attamem multum exinde imminui atque cohiberi. IX. Plura adducere licuisset, quando miraculis laecunda est natura Exempla vero quaedam morborum epidemicorum in hunc finem postea conscribentur. Observationes autem accuratae, atque eXperimenta fida, sola sunt quae hiem hanc componere valent ;de ortu, scilicet, et natura epidemicorum. Proderit sorte etiam investigare ulterius qualitatem istitam aeris, qua vitam animantium alit atque si ammam ; quantum

elasticitati, quantum ignotae isti qualitati, sit tribuendum t Quo in statu atmosphaerae aer maxime hoc repleatur aethere i Qualesque sant mutationes aeris interea dum morbi saeviant epide mici ἐ-Forte etiam, in hunc finem, experimenta magnetica et electrica, aliis saepius jam descriptis conjuncta, multum inservirent;

quotidie enim videmus eorum vires et virtutes diversitate coeli variatas. Opus quidem per se jucundum ;

318쪽

a oo D E A E R E, A PI IS, ET LOCIS.

semperque aliquid pulchri novique exhibiturum iis,

quibus animus adest atque otium, naturae divitis loca, nullius ante trita solo, peragrare. Atque haec de aere sufficiant. X. A qua fluidum est, nulla elasticitate praeditum, neque ulla comprimendum Vi ; quod enim congelata aut calida rarior stat. videtur tribuendum externae cui am materiei congelanti atque igni. Particulae ejus non immerito censentur rotundae, ob facilem eorum lubricumque motum: Ipsas etiam in immensum exiguas esse potet, experimento illo celebri, ubi, multavi compressae, transibant per solidi poros auri. Hinc animantium vitae, atque Vegetabilium incremento, optime inservit aqua; minimas corporis facile permeans canales ; obstructa reserat, acria retundit, viscida diluit; aegrotorum sitientium ardores sine noxa restinis guit; vitae vigenti atque sobriae imprimis conveniens. Hinc etiam in fontibus medicatis aqua ipsa pura maximam saepe laudis partem meretur, fatentibus scrip torum hac de re praestantismimis ' Quoniam vero aquarum dotes diversae sunt, ratione situs, ortus, et locorum per quae decurrunt; harum attingere libet aliquas, Hippocratem praecipue respiciendo, qui ob servationes de hisce rebus conscriptas reliquit ' ; qua rum plurimae, saltem, rationi videntur e se consentaneae, quam Vis nondum Omne S hodierna experientia

confirmentur.

Homo adni. Sta ori. t De acie, locis, et aquis.

319쪽

DE AERE, A QUIS, ET LOCIS. gor'

XI. Aquae palustres et stabiles, aestate quidem calidae, Mignando partem amittunt tenuiorem atque limpidissimam ; quae vero crassior est manet; male etiam odorata est hujusmodi aqua; multa quoque terra, sale, oleo erasio scatet: Hinc dissiculter ventriculo domatur, difficulter etiam per vasa transit mesente rica; unde sen- sina humores corporis crudi fiunt et inertes ; solida debilitantur ; febres quartanae atque hydropes fiunt. Per hyemem vero glaciatae, frigidae, turbidae, pituitam gignere et raucedinem aptae sunt : Mulieres, praecipue, morbis a seroso frigido provenientibus erunt obnoxiae ; Vix concipiunt, et cum dissicultate foetus magnos at tumidos pariunt, quique postea contabencunt: Neque bona ipsis post partum purgatio contingit : Praeterea, saepe mulieres praegnantes sibi viden tur, et, cum pariendi tempus instat, ventris moles disparet; quando, scilicet, uteri hydrope laborant. ἰSi

vero respiciamus regiones quibus haec mala magis en-demica fuerint, forte palustre I siexiae solum, atque inertes Batavorum canaleS, imprimis Occurrent.

XII. De natura glaciei et aquae quae ex imbribus colligitur. traditurus Hippocrates, docet, non incognitam sibi fuisse perspirationem, ex corpore nostro, humorum insensibilem. Eleganter etiam depingit, vapores in sublime evectos, coctos sole atque edulcoratos, donec tandem, a Verso nubium concursu, compacti inter se atque densati, graviores aere fiant; unde purus atque limpidus defluit imber. Aquae vero pluviae natura diversa erit diverso anni tempore, post longum aestum, vel diuturnos imbres Specifice levior est suminum vel fontium aquis ; mora tamen turbida sit, ν atque

320쪽

3oa DE AERE, A UIS, ET LOCIS.

atque in putridum degenerat liquorem i, praecipue si aestuante coelo cadat: aut in regionibus torridis. Quamvis autem jam pravum conceperit Odorem, pote rit tamen sine incommodo bibi, percolata, post brevem, ad necanda animalcula, squae citissime in ea generantur , coctionem, acidum vitrioli spiritum modica quantitate permiscendo. Quod in terris aequatori vicinis prodest. XIII. Aquas quae ex nive et glacie proveniunt,

damnarunt veteres, tanquam insalubres. Experimur autem, nivem, quae per altorum montium cacumina colligitur, purissimam reddere atque levissimam aquam, nullo fere sale, oleo, aere, aut alia quavis materie, inquinatam : Quae quidem oculorum inflammationi prodest ; atque ad alios usus eandem cum aqua pluvia habere creditur virtutem Propter tamen gravium virorum auctoritatem, dubia forte relinquenda erit quaestio.

XIV. Fontium praestantissimi sunt qui ex sublimibus locis profluunt puri, praecipiti cursu exercitati. Si

vero soluta secum vehant quaedam principia metallica, qualitas aquae mutabitur, secundum naturam materiei qua impregnatur. Idem fere de fluminibus dicendum. Quae enim celeri cursu per calculosa strata torquentur, depurata magis fiunt: Quae vero ex diversi modi generis aquis permixta sunt, atque per loca coenosa deferuntur, futura videntur crassiora. Aquae vero sta viatiles pleraeque, quales e numine Thame si hauriuntur, longa in navigatione

SEARCH

MENU NAVIGATION