Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

DE AERE, ADIIS, ET LOCIS. sos

navigatione optimae sunt, seque ipsas a putrefactione, iteratis vicibus, in pristinam restituunt dulcedinem. XV. Iam de locorum situ atque ejusdem esse diis,

quaedam tradenda restant; quae plurimum momenti

ad sanitatem hominum adferunt. In hunc finem igitur, rite perspiciendum erit, quomodo quaeque civitas soliventisque objiciatur ; quali utatur aqua ; quaenam sit conditio terrae; ipsoru inque etiam hominum victus

ratio. Neque hoc solum, sed et natura regionum, et magnitudo marium circumjacentium, consideranda;

quidam etiam venti frequentissime spirare soleant ;horum quoque effecta diversa in regionibus calidis atque frigidis. XVI. Inter tropicos, perpetuus ab Oriente fertur Ventus, exceptis paucis quibusdam locis: In hujusmodi igitur regionibus, civitas orienti soli, ventisque ani versariis rite exposita, eo videtur fore salubrior ; utpote

quae constanti recreatur aura, qua torridum ventilatur coelum, noxiique pelluntur vapores. In locis etiam omnibus alterutri tropico vicinis, propter consensum aeris, Videtur ventum Orientalem fore frequenti sitiamum; atque quo calidior fuerit regio, eo magis Aquilo amicus et gratus erit ; quemadmodum in Graecia contingit, atque regionibus multis mari Mediterraneo vicinis. Ob hanc igitur causam, videtur illis in locis civitatem orienti soli expositam, salubriorem fore civitate Austrum versus spectante ; quaeque ventis ab Austro calidis sit exposita, qui mare transvecti Mediterraneum, Graeciae atque Italiae pluviosum obducebant coelum.

322쪽

3οή DE AER L, AQUIS, ET LOCIS.

XVII. Regio Septentrionalis, quae ab Austro et ac stivis sit objecta ventis, homines robustiores habet,

quorum corporis compages est rigidior, unde vasa ipsis saepe rumpuntur; obstructiones a frigore, inflammationes etiam, morbique fiunt fibrarum rigiditati peculiares. Quoniam vero frigore confirmentur partes solidae, majorque sit attritus, praesertim secundante motu et exercitio, hinc saepe resolvuntur obstructiones, non aliter superandae. Praeterea, quum frigore corpora conservari soleant a putre factione, exinde etiam, et a partium robore, par est, Septentrionales sore maxime longaevos : Moribus tamen agresteS erunt, potius quam mansueti ; nisi ubi mutantur instituto vitae, patriisque disciplinis. Quae de locorum situ scripta reliquit Hippocrates, quatenus diversas quatuor mundi plagas respiciant, praecipue videntur referenda ad loca Graeciae, insulam Coum, aut i hesi aliam forte, ubi aliquandiu vixisse dicitur ; ubi etiam Thessalica Tempe, poetarum

carminibus celebrata, florebant; sita Orientalem versus oram; intus quae, luco Viridante argenteis aquis al- labitur Peneus, viridis calculo, amoenus circa ripas gramine, canorus avium concentu In AEgypto atque regionibus ultra mare Mediterra. Deum, Auster aestum semper auget atque siccitatem :Venti vero Septentrionales, mare Mediterraneum transeuntes, nubeS, humidumque secum vehunt aera.

XVIII. Si vero de locis in frigidioribus hisce terris

sit agendum, videtur, Austrum versus sitam regionem, quaeque a Borealibus tuta sit ventis, si caetera sese rite habeant

Plin. bim nat. lib. 4. cap. 3.

323쪽

DE AER E, AQUIS, ET LOCIS. 3os

habeant, fore saluberrirnam ; caloris enim genitalis certo opus est gradu, tum vegetabilia, tum hominum corpora maturescere: Populo vero aridiorem colenti terram frigus Aquilonis gratum est ; subsolanus etiam gratum frigus ipsis praebet, vel quod invertat almosephaeram, partesque frigidiores detrudat; vel quod a locis Borealibus originem duxerit. Aer enim a Borea meridiem versus fluens, ad loca terrae progrediens quae majori semper velocitate motu diurno circum-Vehuntur, ipse, interim tardiore motu circulan S, derelinquitur; sensimque ita in subsolanum fere degegene

rat M.

Simili de causa, Favonii quibus spirantibus nobi DCum mitescere solet coelum) regionibus Australibus originem suam aliquando debent. Ex eo autem quod nobiscum vento Orientali, Aquilone praesertim, ingratum oriatur frigus, credere licet, Orientalem oram hujus insulae Occidentali esse asperiorem : Cumque Britanniae pars occidentalis oceano multo latiore terminetur, aer ejus mitior erit, magisque pluviis abundans. Utinam diligenter coeli atque tempestatum mutationes, alias ob causas, notanti quo tempore inter tentamina medica proxime recensentur) mihi quoque, quamvis medicinae nondum dedito, in mentem venis.set, morbos in Occidentali ora dominantes observare; conjecturas enim, hac de re, attulisse, aut famam vulgarem, haud multum proderit. XIX. Britanniae coelum multo mitius est, quam in

' Vide tractat, de fluxionibus, Edinb. 1742. art. 694.

324쪽

3o6 DE AERE, AQUIS, ET LOCIS.

lam etiam terris magis Australibus 1, Crebris nebulis ac imbribus est foedum; asperitas frigoris abest 'ICalor enim atque frigus cohibetur semper a vaporibus mari circumsitio oriundis, Ipsi autem hi vapores coe .lum nobis mutabile humulumque praebent; unde rachitis, tussis, phthisis, totaque morborum chronicorum dira cohors, saepissime dominantur. Inter hosce melancholiae est species quam Angliae indigenam quidam cse volunt: Ab illa quidem melancholia dissertquae calidiores infestat regiones, ubi magis torretur atque excoquitur sanguis, ipsique homines adusti fiunt

temperamenti, ad iram et ultionem proniores, quique facinora nefanda, semel excandescentes, minus horrerent. Britanniae vero coelum inconstantia laborans,

nostri corporis machinam, repetitis quasi ictibus, impellit atque debilitat; nunc animum vitamque purissit mo aere e Xhilarat; nunc frigido humidoque deprimens, febres excitat lentas, animique dejectiones, difficillime saepius curandas ; praesertim ubi luxuria vitae

aggra Vatur malum.

XX. Batavi vero, quamvis adhuc humidiore in aere degentes, morbum tamen hunc penitus nescire dicuntur ; quod eorum aer minus sit mutabilis, quamvis crastior, neque multum ingeniorum elegantiae amicus. Forte autem hoc magis adhuc tribuendum erit eorum industriae eximiae, atque patientiae laborum ; quibus mens exhilaratur, viresque confirmantur corporis. Hisce autem non immorabimur ; non enim animus est, hic loci, de regionum vi ad maturanda hominum in. genia inquirere.

Tacitus de vitae Agricolae.

325쪽

DE AERE, Λ QNIS, AT LOCIS. ad

XXI. Inter Batavos, quidem, scorbutus est endemicus ; propter aeris et quarum crassitiem : Baltici etiam maris accolis, seu ingenitus fere, hic morbus grassatur: Neque infrequens populis omnibus Arcticis, qui a gradu quinquagesimo quinto ad polos usque porriguntur. Graeciae vero, Hispaniae, Italiae, regionibusque calidioribus incognitus; cujus itaque ab Hippocrate nulla sit mentio. Lappones, Finni, Norvegi, saepissime peripia eum o-nia, dolore capitis et dorsi, laborant. Ita illis etiam regionibus, spha celus ex levi etiam externa membrorum laesione oriri solet. Pustulae quoque a frigore oriuntur ; naresque et aures saepe decidunt, spha celo, ex immanitate frigoris, contracto. Pannones et Illyrici graviter astligi solent arthritide et podagra, propter vini spirituosi abusum, lautamque diaetam. Calidum humidumque est solum ; perpetuae ibi fiunt exhalationes, quae essiciunt ut minus salutaris sit aer,. morbosque putredini aptos creet. Unde lebris etiam, Hungarica dicta, pro manat, cum summo capitis

dolore, αγρυπν - , cardialgia, deliri is, et angina. In tenui Graeciae coelo, obstructiones, indurationes viscerum, glandularumque in farctus raro eveniunt :Morbi tamen inflammatorii frequentes.

Constantinopoli omnibus annis granari solet pestis, quae verno tempore incipit, circaque menses autumni si igidos desinit. Hujus causae dicuntur esse humiditas calorque loci, sordes urbis, vinum prohibitum, balneo

rum nimius usus. LueS autem venerea hac in urbe

plane incognita est; sorte etiam ab assi luo balneorum

usu.

XXII.

326쪽

368 DE AERE, AQUIS, ET LOCIS

XXI i hie uti cuique coelo sui sunt morbi, alii quoque lunt errabundi, nunc hanc, nunc alteram, perlustranti s rcgionem ; in agnique, sine dubio, tor et pretii, si orum adventum prae Videre possemus, ne nos omnino improvidos corr perent: uare non ingratum sore laborem arbitrabar, pauca progresua eorum exempla huc adducere.

XXlII. Pestilentia, quam Thucidi des divina sua eloquentia descripsit, primam ex AEthiopia traxit originem : Mox in AEgyptum migravit; dein imperium Persarum late populata est ; subito tandem Athenis erupit, ubi ingens tunc temporis multitudo infeliciter confugerat ex agris, ad vitandam irruptionem Peloponnesiorum Plena ejus historia ex i hucidi de colligi potest, vel ab ejus interprete Lucretio.

XXIV. Pestilentia AEgypto morbus est familiaris ;quae quidem influente Nilo abit; eodem vero recedente, redire solet : Mense vulgo incipit Septembri, ab aquarum putrefac tione; Junio vero cessat. Ipsa vero vires suas in regionibus frigidis amittere videtur, ex eo, quod hyberno tempore cenare soleat ; neque ad Lapponiam unquam adhuc penetraverit.

XXV. Exemplum aliud magis est domesticum. Sudor ille quem Anglicum appellant, apparuit anno 1486, diutissimeque stragem edidit permagnam, donec

tandem sudorcs promovere atque modice cardiaca exis hibere didicerunt. Postea vero, in continCntem traH-

setis, per Hollandiam, Inferiorem Germaniam, Daniam, et Nor vegiam disseminatum est hoc malum. Correpti

327쪽

DE AERE, AQUIS, ET LOCIS. 3ος,

Correpti statim animo desciebant, cum summo viri- uni languore, inquietudine, cardiogmo, capitis dolo- re, puitu crebro, celeri, inaequali ; cordisque palpita- tione maxima XXVI. Morbum epidemicum memorat D. Arbuth- noti , qui a Septentrionalibus Europae locis verius Australia tendebat. Anno incepit i 732. Mense Novembri in baxonia locisque vicinis apparuit, in Hollandia priusquam in Anglia visus est ; Edilaburgi quam Londini ; paullo serius adhuc invasit Parisios, circa, scilicet, 2I Januarii, v. s. post medium autem Martis saeviebat circa Neapolim. Diutius etiam in locis Australibus haerere solebat.-Incepit rigore modico ; deinsequebatur febris, quarto die absoluta, nisi periturus erat aeger ; capitis aderat dolor, aliquando etiam dorsi ;non multum sitis; catarrhus vero tenuis et acris in nares; tussis cum pituita, primo tenui, sed postea crassiore. Febris etiam haec multum omnino appetitum atque animum prosternere solebat. XXVII. Huic morbo satis apte componere possimus malum epide micum, quod, biennio jam exacto, circa idem etiam hoc tempus, hic loci furebat. Progressus autem ejus ab Australibus ad Boreales erat regiones. Credebatur idem fuisse illi quod non multum antea Italos vexaverat, atque ab his InfluenZa erat vocatum ;Boream versus autem eundo, mitior fiebat. Audivimus quanta vi saeviebat Londini, antequam Edinburgum, intermediis salutatis regionibus, pervenisset.

Quam.

Sennertus de talore Anglico, inter alia eius opera. t De essectu a ris, p. 193. &c.

328쪽

sio DE AERE, AQUIS, ET LOCIS.

Quamdiu hac in urbe dominabatur, ventus, ut plurimum, ab Oriente, sed leviter, stabat, coelo nubiloso; quo tempore fastigium suum attigerat; consistenti altioribus locis, Austrum versus ab oppido, licebat ob servare humiliores terras, ipsumque etiam oppidum, tenui quasi vapore submersas humido, qui se in planum porrigebat ad oram usque Fisanam, ultra fretum : Uentus, biduo vero postea ab Occidente persans, incumbentem disipavit vaporem, citissimeque cessavit morbus ; qui perrexit tamen nihilominus reliquam invisere Scottam, ad ultimam usque Thulen In hunc modum fere morbus invadebat. Vertigine corripiebantur, capitisque dolore, qui praecipue frontem atque tempora occupabat; per spinam etiam pervadebat dolor, cum lassitudine magna, vehementi sti atque tussi: Linguae vulgo crusta tegebantur alba; pulsus arteriarum raro velocior; saepius sudores dissiuebant, quibus

vincebatur morbus. In hoc morbo curando, venae

sectio nocebat, viresque reprimebat animi, nisi ubi aderant signa inflammationis, aut ple thorae. Non multis tamen in perniciem saeviit, si paucos excipias senes, aut qui morbo antea diuturno languebant.

XXVIII. Haud dissicile erit medico alicubi diutius habitanti, conjectare quales vulgo futuri sunt quovis

in tempore moroi; modo accurate satis observaverit tempestatum Vices, quantumque ab iisdem patiantur incolae: Quando etiam morbus quidam epide micus in aliis saeviat regionibus, ex anni tempore, loci natura, ventorumque mutationibus perspectis, non infeliciter praedicere poterit, num patriam sit invisurus

sua ma

329쪽

DE AERE, AQUIS, ET LOCIS. ara

suam, quantum etiam virium amittet aut acquiret

XXIX. Ex hisce facile intelligitur, quantum venti

ad sanitatem mortalium inserviant; aerem, scilicet, mutant, noxios pellunt Vapores, stagnantemque agitant atmosphaeram, quiete in stragem hominum cor

rumpendam.

Ventorum coelique ratio in Italia atque regionibus mari Mediterraneo vicinis, magis fixa est et aequalis, quam in Britannia: Ideoque verisimile est, morborum cris es, diebus statis, posse certius expectari, quam in coelo nostro mutabili, ubi febres vix per biduum aequabili tenore persistunt. Ventorum omnium in Graecia, maxime stati sunt aquilones, qui exortum Caniculae octo fere diebus antecedunt ; post ejus exortum Vero constantius perstant, diebus quadraginta; magnumque lenimen calori ingravescenti praebent, atque praecipuum ad sanitatem auxilium : Iisdem enim debiliter flantibus in Thaso, observavit Hippocrates morbos frequentiores invasisse '. Videtur etiam, quod in Guinea vapores nitro-fuIphurei, aut cujuscunque generis, exhalati, desecta moderantis aurae, stagnantes, sanitatem convellunt; frequentesque tonitrus atque ignis tempestates horridas excitant: Neque indicium ferunt esse certius, quo te orae Guinensi proximum e se intelligas, perpetuis hisce nubium tragoribus, qui adeuntes a littore salu

tant,

XXX.

De morbis vuls. lib. I.

330쪽

3ia DE AERE, A IIS, ET LOCIS.

XXX. Quantum vero perpetua dominatrix aura ad sanitatem hominum inserviat, paulisper Indiae Occidentalis, Brasiliae praecipue, historia perspecta ulterius patebit.

Omnibus inter utrumque tropicum degentibus, annus duas tantum patitur vicisti: udines, calorem cum licco aere conjunctum, vel multa cum pluvia. De aere aestuante jam diximus ; morbi autem hinc oriundi diversae erunt indolis, pro vario locorum situ, ventorumque vi. Hinc sit, quod ora Brasiliae orientalis, aura perenni recreata, salutem promittit perpetuam :Quum interea Occidentalis ejusdem ora, ultra montes et paludes, magis' sit insalubris, multis nebulis et pluviis abundans. Coeli Brasiliensis praestantiam celebrat Piso , iisdem fere verbis quibus Hippocrates Asiam laudabat. Neque enim solis ardore torretur haec terra, neque squalore Vel aquarum penuria re siccatur, neque frigore extinguitur; sed rore perpetuo, imbri. busque multis, ac sontibus irrigatur : Unde et feraci Dε simum esse, et multa illic tempestive nasci, oportet.

de : Quo fit, quod, longe ultra certissimum aetatis annum, viridi senecta, non Americani tantum, sed et ipsi Europaei, fruantur.' Quoad constitutionem anni, siccitates assiduis imbri bus praeferuntur. 2Estate fiunt laterales morbi ; se-bres ardentes, raro tamen lethales; impetigines contumaces, pruritus, dysenteriae, haemorrhoides, instam. mationes ani et oculorum. Mensibus hybernis, si Auster perpetuus corpora solvat, febres putridae, multa capitis

' De Indiae re medica et naturali.

SEARCH

MENU NAVIGATION