장음표시 사용
331쪽
capitis et ventris pituita, albus alvi fluxus, hydrops,
XXXI. In regionibus Boream versus sitis, inter aequatorem atque tropicum Cancri, major futurus videtur aestus, quam in iisdem ab aequatore Austrum versus distantiis ; sol enim circiter septem dies diutius, aequatori a Septentrione quam ab auiiro, moratur. In insulis etiam Americanis, major erit humiditas coeli, mari circumfluo oriunda, quam in continenti ; adeo ut, non sine labore, ferrum rubigine, aes aerugine, argentum squalore tueantur '. Humiditas, haec aestui conjuncta, laxat atque debilitat corporis compagem ;sanguinis auget visciditatem, humorum putrefaction Ciam inducit. Obnoxii sunt febribus, colicis, morbis nervosi generis atque biliosi ; saepe etiam di arrho eam patiuntur, dysenteriam, hydropem, atque icterum. Insulae interea, ubi venti anniversarii tardius incipiunt, atque debiliter spirant, caeteris erunt insalubriores. XXXII. Haec autem effecta maxime ab Europaeis sentiuntur, quorum corpora ad frigidiorem aerem usu comparata, minus facile, primo saltem ingressu, aestum ferunt. Hujusmodi tamen malorum pars maxima erit tribuenda intemperantiae vitae, atque inscitiae eorum quae cuique coelo con Veniunt. Benignus enim naturae opifex hominem finxisse videtur, non ut plantam certo cuidam coelo destinatam, sed civem orbis, qui, debitam adhibendo curam, vel potare frigus, vel aequatoris ardores, ferre valeat. In hunc sinem, quae,
: Towne eς morbis Indiae Occidentalis.
332쪽
ad sanitatem in Brasilia tuendam, suadet Pi , mutatis forte paucissimis, toti Indiae Occidentali respondebunt.
In consideratione situs Australis, sorte ratio est t habenda auctae velocitatis, a terrae super axem suum revolutione pendentis Unde, per motum centrifugum, corporum minuitur gravitas juxta aequatorem. Hisce autem subtilioribus immorari, in longum nos
XXXIII. Coloniis in America Septentrionali, a gradu trigesimo ultra quinquagesimum se porrigentibus, locorum ratione, diversum sore coelum satis patet. 2Estivo tempore in Viiginta, multae fiunt vicissi tudines subitae, ab aestu, ad frigidum aera ; hyeme vero, a glacie rigida, ad lenem neque injucundam tem pestatem. Itaque haud mirum est, quod febribus, praecipue intermittentibus, ibi laborant. Mensibus ealidis levi spirare solet aura Eurus, qui ad Austrum
circa medium vergit diem ; inter Neptentrionem et occasum glomerantur interea nubeS nigri, tenebricosi, ignei; subito, saepe circa horam secundam, ventus ab hac ora perflat, secum una feren S tonitruum fulminumque tempestatem; cujub utilitatem sentiunt maximam in aere purgando. Raro ulla ibi conspicitur aurora Borealis, multoque minus in regionibus versus aequatorem ;quum vapores hi in fulmina calore, uti videtur, accens sint perpetuo ; qui, solis motibus suis intestinis frigidiore in aete agitati, diu volitant inextineti. XXXIV. Pauca haecce exempla de locorum natura diversa adduximus Ulterius haec prosequi deerit forte occasio ; animus nunquam. Plura tamen corrollaria
333쪽
Iaria ad praxin utilia deducere interea liceret; quale est, medicinae rationem pro locorum diversitate esse variandam. Hinc febres saepe calidis in regionibus haud raro sudore solo curantur; nostro autem in aere, ubi cutis spiracula minus patent, alii S vulgo evacutionibus opus est. In curanda dysenteria observavit D. Butier, inter Moroc censes, sibi optime cessisse morbum, quando libere sanguinem diluebat ; unde sudore blando fieret morbi crisis. Atque super haec Syden hamus : Existimo ego par esse, ut, in calidiore isto climate, longe rarius careat successu haec metho - dus, quam in nostra Britannia .' Exempla hujusmodi forent infinita. Similiter quoque in tractandis morbis, ratio est habenda tempestatis anni, atque aeris temperiei ; cujus etiam innumera sunt exempla. Ex
diversa etiam regionum natura, patet, aegrotorum multis coelum esse mutandum, secundum morbi indolem :Neque semper coelum praestantissimum aegrotis prodense invenitur ; morbi enim purissimo in aere invadentes, crasso saepe atque humido paterno curantur coelo Uulgo etiam, neque sine vehementi causa, ingeritur, naves et xenodochia, locaque hujusmodi, novo semper aere reficiendas esse. Hoc ferme etiam consilio, urbium sugere suademur aerem ; atque incorrupto ruris frui coelo Rure etiam certiora de morbis epide micis feris
re possumus judicia, quam in urbe ; ubi morbi hi fere
semper, fumo, halitu, hominumque victus ratione, genuinam suam naturam amittant. In domiciliis etiam ponendis, aeris et loci natura intuenda venit; praecipue
De dysenteria anni 1669, &c.' Vide Armstrong de conservanda sanitate.
334쪽
cipue autem in castrorum metatione ; in hac re, enim, errores saepissime plurima exercitibus attulere damna. XXXV. Neque praeterire licet quantum ad subtilio . res nostrae machinae partes reficiendas valeant pro . spectus noti, si modo ampli fuerint et amoeni. Hujusmodi plurima quotidie occurrunt exempla ; maxime autem conspicue sese osteri morbus ille vulgo dictus Helvetiorum ; viri enim patriae amore non delendo celebres, diu apud exteras detenti nationes, maxime cultas fastidiunt terras, languent corpore animoque ;non antea exhilarandi quam, desueto diu, grandi iterum fruantur prospectu, patriosque montes reviserint.
335쪽
U A Μ, ANNUENTE DEO T E OPT. MAX. Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,
ACADEMIAE ED IN BURGE NIL Praesecti
Amplissimi SENATUS ACADEΜICI consensu, Et nobilissimae FACULTATIS MEDICAE decreto,
SUMMISQUE IN MEDICINA HONORIBUs ΛC PRIVILEGIIS RITE ET LEGITI ΜΕ C O N S E QUE ND I s ;
SCOTO-BR IT ANNUS. Ad diem 33. Augusti, hora locoque solitis. ED IN BURGI:
337쪽
Professori :Ηas suas in arte medica Primitias, Qualecunque perennis observantiae,
Et animi grati Monumentum, humiliter offert
339쪽
DISSERTATIO MEDICACrisibus in Morbis Acutis.
Ic Tullus de Crisibus in Morbis Acutis, primo omnium mihi incumbit, quid sit crisis definire.
Crisiis Vocabulum non uno sensu, apud Hippocratem et Galenum usurpatur.-Hippocrates frequenter, uti notat Galenus , in primo epidemion libro, et potissimum in tertio, morbi simplicem solutionem crisin vocat, nulla neque excretione, neque abscessu evidenter praegresso
Ipse Galenus, de crisibus ex instituto scribens, se quentia profert ': Sive subitam in morbo mutationem,
340쪽
aeta DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS.
sive ad meliorem statum inclinationem, sue pertum bationem, quae cos antecedit, sive omnem morbi si M lutionem, sive eam tantum quae bona sit, crisi velit . quis appellare, non est mihi nisi obiter hoc in loco distinguere propositum ' Postea vero accuratius crisin a morbi solutione distinguit, quae si morbo jam declinante, his verbis '. Saepius vero, neque ullo criss fit status tempore, sed paulatim solvitur mor- bus longo tempore coctionem recipiensiet paulo inferius haec subjungit ; clarum est quod hujusmodi
solutionem, neque Crisin nomino : Si qua vero con- sertim fiat permutatio, et multo magis eam Pertur- bationem, quae illam praecedit, ita appello.' Exinde apparet, Galenum per Crisin intellexiste, non omnem morbi solutionem, sed mutationem potius quandam, quae subito sit, praegresia perturbatione aliqua insigni. Quae vero totam crisis ideam non prorsus absolvunt; nam sub ejus adventu, alia quaedam eveniunt, notatu digna. Unde Galenus alibi de crisibus sic scribit '. Sola subita ad sanitatem conversio simpliciter cii sis nominatur; et quidem omnino fit per mani&ε stas quasdam excretiones, aut effatu dignos abscessus;
quicunque enim aliter quieverint, malignius recuris 6 runt. Antecedit autem hujusmodi excretiones, et abscessus, non mediocris perturbatio in corpore ae- grotantis. Dum adstantes viderint aegros tanta in perturbatio, ne versatos, non mirum est, eos magno timore corripi, , et
