장음표시 사용
341쪽
DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS . arg
et conclamare, quod tunc judicium de vita aegrotantis ageretur. Unde nomen του κρινε λ ι, a judicando, dictum Galenus subitam insanitatem mutationem, Crisin Vocat, tantum per excellentiam, quasi omnium
Cptimam, et qua natura superante per quam nihil aliud intelligo, nisi aggregatum divertarum corporis functionum, et in morbis, quod de sanitate adhuc superest) perficitur; nam subitam in mortem mutatio-Dem appellavit quoque Crisin, sed malam ' ; illam autem, quae aliquam insignem facit mutationem, non tamen integre morbum tollit, imperfrenam'. Nunc aegri in ipso morbi principio moriuntur, uti illis accidit, quibus vires cito deficiunt, morbi magnitudini impares ; nunc sub morbi statu, natura a vi morbi devicta; nunc etiam, sed rarius, sub ejus declinatione, vigore vitali soluto ; in hisce casibus notat Galenus taegros absque Crisi mori, et naturam nihil ad morbum depellendum moliri; ubi vero hoc moliebatur, sed succubuit, simulque excretiones, vel abscessius e statu digni adsuerint, malam Cristin, talem eventum appellat. Hisce omnibus rite perpensis, Critin sic definire li
Crisis est subitanea morbi mutatio, in pejus vel melius, quam praecedunt quaedam oeconomiae animalis turbae, et comitantur, Vel sequuntur, excreta per alvum, sudorem, vomitum, &c. vel humorum in nonnulla corporis loca abscessus. Crises hoc sensu proprie pertinent ad morbos acutOS,
qualis febris est ardens, qualis synochus, et hujusmodi;
342쪽
aa DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTI s.
et praecipue si magni sint, ut monet Galerius ', squἱ- dem, magni judicantur omnino ; qui autem parvi sol- vuntur solum si aetas juvenilis, si tempus anni calidum, et similia adsunt, quae suturis judicationibus
Non tamen inscias ibo, quin aliquando, sed rarius, morbi etiam diuturni, atque lenti, quadam Crisis spe' icie terminantur. Perspicuum est enim, morbos ejusmodi, circa illam vitae periodum, qua corpora utriuiaque sexus insignem subeunt mutationem, sponte interdum evanescere. Sic epilepsia, pueris adeo infesta, tempore pubertatis, et erumpente in virginibus suxu menstruo, saepisti me solet abire. Plures sunt quoque historiae aegrorum, a mania, melancholia, et epilepsa liberatorum, diar rhoea, vel eruptione aliqua culanea, sponte obortis '. Hydropem Ana sarcam post diar- rhoeam spontaneam sine medicamentis evanuisse testatur Forestus . Attamen medici minus in hisce morbis, quam acutis, Cris es respiciunt, ad quos curandos natura ipsa saepe solum susscit, et suis viribus optime instructa, nostra non indiget ope ; dum, qui diuturni sunt, auxilium medici, et majorem medicamentorum apparatum requirunt.
Cum cognitum si, qui morbi per Crisin saepius finiuntur, videamus proxime, quae Crisia jam instare
Diximus Crisia semper praecedere insignes quas dam
343쪽
DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS. 32s
dana in corpore turbas ; sic Hippocrates ' : Quibus
Crisis fit, iis nox gravis ante accessionem, quae Vero' subsequitur magna ex parte levior solet existere. De hac re moniti etiam sumus a Galeno t. M Omnis no enim fit aliqua novitas, quando crisis est futura, vel circa respirationem, vel circa mentem, Vel audiis tum, vel visum, vel serendi facilitatem, vel circa ali- quid eorum, quae jam diximus, quae sane uno no- mine, summatim judiciaria symptomata, et signa ap- pellamus.' Hoc tempore, febris exacerbari solet, magnum sit quorundam symptomatum incrementum, et aliquando vix ulla est corporis functio, quae non mire turbatur. Hae, quoad aegri conditionem, mutationes, appellantur symptomata critica, seu perturbatio crit ca, quae improviso exoritur, nulla accedente nova morbi causa. Hinc subinde, delirium, sopor, vertigo, vigiliae, oblivio, sensuum inusitatus error, dyspnoea, rigor, dolor capitis, cervicis, stomachi, aliarumve partium insignis; ad haec aurium susurrus, falsi oculis objecti splendores, invitae lachrymae, tremula labii inferioris agitatio, frequens nausea, aestus, sitis solito major, pulsus sine ordine, urinae suppressio, alvi murmura. Inter has turbas, aeger totus angitur, in omnem partem sese jactat, vociferatur, et nonnunquam, plane in furorem actus, in lecto detineri nequit. Nemo existum et haec omnia simul aegrum lacesiere, quippe illico moriendum esset homini tot malis oppreses . Omnia recensui, quorum nunc plura, nunc Pau'ciora, sunt Crisis futurae indicio; imo saepe evenit, Crisin
t Apia. l. a. I 3. t De crisib. l. 3. c. IO.
344쪽
s16 DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS.
Crisin portendi uno solummodo symptomate feroc; ore reddito, ut dilirio, sopore, et hujusmodi. Periti est medici haec rite distinguere ab symptomatibus quae
morbo crescente proveniunt, ncque decet eum turbari,
uti imporiti solent. Quosdam suo tempore extitisse, conqueritur Galenus ', qui ingressi ad aegrum, putabant, nihil ab ipsis gestum esse praeclarum et artificiosum nisi cum cataplasma imposuerint, vel clysterem indiderint, vel venam inciderint, vel aliud hujusmodi factitaverint. Hi medici, quoties ad aegrum accedunt toties peccant. In hac re igitur, summo judicio, summa prudentia opus est. Quando haec symptomata
salutem promittunt, et medicamentis non sunt aggredienda, postea melius patebit, cum de Crisibus bonis atque malis egerimus ; sussiciat impraesentiarum innuisse, quod hisce ita comparatum est, ut post notas concoctiones aegro sunt saluti ; substante cruditate, perniciem minentur. Bona quoque sunt, si sub morbi statum apparent, Vel in aliquo horum dierum qui Crisi sunt proprii; incipiente vero morbo plerumque exitiosa. His previsis, quae ad crisis praenoscendas iaciunt, jam indicare operae erit pretium qualis futura sit crisis :Ut hac quoque parte instructum sit medici judicium,
ne circa morbi eventum hallucinetur, vel temere aliquid effundat, quod rerum exitus postea falsum esse monstrabit Plures recensentur apud auctores crisium differentiae, quippe quaedam bonae, quaedam malae, quaedam perfectae, quaedam imperfectae, quaedam fideles et certae, quaedam incertae, quaedam manifesta ea
: De dieb. decretor. l. I. c. II.
345쪽
DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS. 32
stae, quaedam obscurae, quaedam per dies contempla biles indicatae, et quaedam denique absque ulla indicatione provenientes. At omnes hae species facile ad crises bonas atque malas revocari ponunt, de quibus solum a nobis est agendum. Sed antequam dico, quibus signis hae crises se manifestant, non alienum videtur paucis exponere, quae sit coctio, quae cruditas in morbis, adeo inter veteres decantatae, et quas tanti fecerunt, tum ad morbi tempora distinguenda, tum ad naturam crisis futurae perspiciendam. Coctio morbi s Graecis σωτασμος audit est talis ejus materiae mutatio, qua functiones corporis minus laedit, vel apta redditur ut ex corpore eliminari possit; idque vel actione vasorum, vel mutatione ipsius materiae spontanea, aut medicamentis juvanti
In febre ardente, ubi sanguis, partibus suis tenuioribus orbatus, dissicile movetur per ultimos arteriarum fines, requiritur, ad morbi coctionem, ut humores stagnantes, idoneo solidorum agentium et rea gentium auxilio, ita dissolvantur, et attenuentur, ut meatu S V e narum contiguarum subire queant; et sic in circulum cum tota masia sanguinea circumducti, postea expelli possint, per corporis emunctoria, si indolem sanis humoribus similem nondum adipiscuntur. Si vero humo res vitiantur, et fiunt morbosi, vel fluore nimio, vel
acrimonia quacunque, hujus subactio, illius incrasiatio, ad concoctionem est necessaria. Non igitur subtile quidpiam per coctionem intelligi videtur, et nihil aliud est, quam morbi ipsius allevatio; causa quae vi orbum iacit, jam qualitates deponente, quae sanitati adversabantur.-Sub coctionis tempore, functiones
346쪽
s 28 DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTI A.
laesae incipiunt iterum in integrum restitui, ut quo que morbus suam remittere saevitiam Hic vero monendum, Omnem morbi diminutionem non pro coctione esse habendam, qui non raro mitior sit, morte jam instante ; sed illam tantum quae virium firmitatem comitatur. Si vero morbus minuitur, dum simul aegri vires augeatitur, de morbi coctione falli non possumus. Signa coctionis praecipue in excretis quaesiverunt veteres, quae eo meliora quo propius ad statum sanum
In morbis ventrem occupantibus, alvi excrementa
consulebant, de quibus Hippocrates ' monet, illa esse
optima quae venter reddit mollia, atque Concreta, eodem sere tempore, quo secunda valetudine asiuevit, modoque his convenientia quae a sumuntur. Tales enim dejectiones inferiorem ventrem valere ostendunt.
In febribus acutis imprimis consulitur urina, quae est optimi praesagii, in qua per totum morbi curriculum, donec ipse judicatus sit, sedimentum, album, laeve, aequale, cito subsidens, apparet. Hoc est enim signum in urina coctionis, et morbum brevem sore pol. licetur l. In morbis vero pectoris atque pulmonum, sputa erant contemplanda, quae si alba, aequalia, non admodum tenuia, vel crassa, et sine dissicultate excreta, concocta esse dicebantur li. Hae notae sufficiant pro cognoscenda coctione, in excrementis alvi, urinis, atque sputis.
t In prognostic. charter. tom. t. pag. 626.i Id. ibid. P. 63I.
347쪽
DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS. 329
Signa coctionis hoc sibi peculiare prae criticis venis dicant, quod semper salutifera sunt, quocunque demum morbi tempore appareant ; et me hercle tanti sunt ad salutem praedicendam momenti, ut Galenus non dubitat assii mare, morbum non prius solvi, quam in excretis signa coctionis conspiciantur. Materia morbi, ea natura praedita, ut morbum faciat, vel augeat, appellatur citida; et ille status morbi dicitur ejus cruditas : Cognoscitur ex symptomatum augmento, ex functionibus impeditis, at omnium optime, per excreta, substantia et contentis mutata, ab iis quae in sanitate fiebant. Hinc in morbis acutis, urina tenuis, aquosa, exiens, ut signum cruditatis semper habetur. Testatur enim sanguinis fluidas et aquosas partes, a magis crassa, separari, quae jam in ultimis vasis sistuntur, et immobilia haerent. Unde etiam, copiosae tenues urinae, probe idolim adnotante
Hippocrate, delirii sunt indicio. Sanguis enim, sub
ducto sero crasmor redditus, facile in me ningum vasculis, sub arteriarum cerebri impetu languidiori, stagnat, et phrenitidem producit. Atque haec de coctione et cruditate morbi. Jam de Crisium eventu pauca dicenda, et talia signa, quibus dignosci poterit, an haec naturae conamina aegrotanti saluti sutura sint, nec ne, proponenda. Ut a priore ordiamur. Primum et certissimum felicis Crisis signum est, quam ex excretis appareant indicia coctionis jam absolutae. Hoc tanti pretii est, tantamque certitudinem pollicetur, ut Galenus scripserit, semillies, crisibus accidentibus, assui se, et ne vel semel T t aegro
348쪽
33o DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS.
aegrotatilem morte sublatum vidisse, cui contigis et Crisis eo quem diximus modo. -Haec sunt ejus verba Primum quidem et maximum inter Omnia est, con- siderare coctiones ex urinis, alvi excrementis, et spu- taminibus. Siquidem ego millies, cum, dum cris es sierent, interessem, neminem unquam vidi intereun- tem, qui praecedentibus coctionibus crisin, habui D set. De Crisium quoque exitu, judicandum est, e X tem pore, quo accidunt; experientia enim docuit vetereS, quae apparerent, quum morbus au statum perveni se set, eas maxime fideles esse , vel si die critico antecedente indicarentur, concoctione, aut alio bono signo. Ita
Hipp. Quibus septima morbus judicatur, his nube -- culam urina continet quarta die rubram, et alia ex ratione.
Hae autem Crises omnium felicissimae, quae cum omnibus praedictis conditionibus comitantibus sponte apparent, quibusdam diebus, quos experientia docuit dicatos esse quodammodo critici S febrium mutationi-.bus. Hujusmodi sunt, septimus, undecimus, et decimus quartus. Sed de his postea sustus tractandum. In crisibus bonis atque perfectis, humorum excretio praeterea morbi naturae congruere debet; compertum enim est, febres alias alia evacuatione finiri. Ita ardentium febrium proprium sere est ut Crisis fiat pleno sanguinis ex naribus suxu ; praesertim calido anni tempore, si Orente juventute, aut regione calida. Febres pestiferae et malignae, contra, saepius terminari di
349쪽
DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS. 331
srhoea a ut deiectione observantur, quod a Galeno notatum, et a pluribus recentiorum deinceps confirmatum fuit. Ego quidem' ait Hos mannus de ' bre pelechiali scribens) praxi quinquaginta annorum
confirmatum habeo, rarius sudore aut haemorrhagia, sed frequentius per diar rhoeam, septimo, nono, Vel undecimo die, erumpentem, solutos fuisse hos mor
bos.' bic quoque Gerardus Columba ' memoriae prodidit, quod in quadam conssi tutione pestilenti, fere
OmneS quibus alvus copiose dejecit, licet cum signis cruditatis fuerit, tandem liberatos suine. Bonas dinique Crises sequuntur, melior vultus, expeditiorque spiratio, et major in convertendo et levando corpore vis,
et pulsuum ad justam mediocritatem, aequalitatem, ordinemque reditio. Si vero ex his aliquid desit, tantum ab optima deficit, quanta est ejus quod defi- cit vis t.' λHaec quae modo protulimus, de felici crisium eventu dijudicando, mere conficta non sunt, sed in experientia posita ; nam ab Hippocrate confirmantur, et deduci possint, ex compluribus historiis in praeclaris ejus, de morbis vulgaribus, libris, memoriae traditis ; praesertim aegri qui in De alcis horto cubuerit li, Nicodemi ', Periclis '', Annaxionis ' , et Herophili Q. a i omnes sebribus acutis laborabant, felici Crisi ter.
350쪽
332 DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS
minatis, et in lais omnes, vel saltem pleraeque condi tionum quas diximus esse Crisis salutiferae indicia, notabiles sunt. Aliae sunt cris es, quibus, quamvis plerumque bonus sit eventus, non tamen sunt adeo certae et fideles, ut his medicus niti debeat aeque, atque antedictis, quum saepius accidit, hisce non obstantibus, quod aegrotans aut aegerrime convalescit, aut in morbum relabitur Hae, crescente morbo, apparent, cum adhuc concoctiost imperfecta, vel jam tantum inchoata ; aut si eveniunt hisce diebus, qui critici non sunt, aegrotante humorum evacuationem adgre fercnte, neque inde dolore liberato, neque conditione pulsus multum in melius mutata . 'De hisce crisibus imperiectis notandum, optimas esse, quae sanguinis fluxu per nares sese ostendunt; aegroto aliquando eX hac evacuatione perfecte judicato, idque licet ab initio appareat, nullo signo ooctionis praecedente. -Hactenus de bonis crisibus; jam considerandae veniunt, quarum eventus est infaustus, mortemque aegrotanti asserunt Crises hujusmodi signis contrariis, quibus optimas praesagiri, dignoscuntur ; scire igitur licet, Crisin exitiosam futuram esse, ad morbi initia, et vigente adhuc cruditate, proVenientem, quo tempore, quicquam boni natura nunquam excernit; de hoc certiores erimus, si diebus decretoriis apparet Crisis, cum CVacuatione quadam per se prava, Urina, sci Z. nigra, crassa, et mali odoris ; sudore frigido ; sanguine de naribus, sed parco admodum, erumpente; Vomitu virulento, vel qui varius et multos Una colorum est, praecipueque si malus
