Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS. 333

malus in hoc odor est ; alvi colli quatione, similibus

que.

Ad haec, si accedunt ea indicia quibus mors plerumque denunciatur ; qualia sunt ubi brachiis atque cruribus calor non subest, ubi frigidus est spiritus, ubi aeger in veste soccos legit, fimbriasque diducit, et alia

perquam multa, quae mortem subesse testantur. Post cris es, quae exitiosae suturae sunt, secus ac in lalutiferis, aegrotanti neque Vultus, neque spiritus, neque pulsus meliores fiunt, sed contra decumbentes magis inquieti et debiliores redduntur. Aliquando quidem, propterea quod natura jam victa labascit, meliores se habere videntur, et liberatos esse a morbo et sympto 'matis quibus vexabantur; et ignari his dolis delusi fallo credunt, omnia in vado esse, dum medicus peritus, ex pultu languidiori, alitique memoratis, mortem jam impendere probe intelligit. Si aegro vires validae sunt, natura forte, iteratis vicibus, hostem ad greaietur, et plures erunt crise, imperfectae, signis coctionis nunc in medium prodeuntibus, nunc evanescentibus iterum, usque donec morbus, in totum, rerum potitus est, et mors subsequitur '. Atque haec de crisibus bonis atque malis. Proxime dicendum, quo demum genere Vacuationis,

si ve qua via febris judicatio fit

Si febris acuta est, et aegri vires validae, scire licet, excretionem potius aliquam, quam expectari abscessum opportere m. Igitur, ut rem brevi expediam, liceat mihi, evacuationes illas quibus febres solutae sunt percurre

' Hippocrat. Epidem. l. 3. S I. aegr. D. l Gal. de Crisiib. l. 3. c. ult.

352쪽

334 DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS .

re; si unt autem per sanguinis eruption na, per vomitum, per alvi fluxionem, per sudores, et denique per urinae prosuvium. De his ordine Primum itaque, Crisis solet sic ri per sanguinis suxum e naribus, si praecordia, vel dextra vel leva, sine

dolore intenduntur ; simulque si spiritus sit dissicilis ;et caput pulsante atque distendente asscitur dolore; et facies tota, potissimum oculi, nareS, atque malae, rubescunt: Si hebes sit visus, vel oculis obversantur splendores ; si collum atque sinciput dolent, vel adest illorum tensio; si obsurdescunt aures; si illachrymantoculi repente atque in voluntarie ; si arteriae in tem poribus vehementer agitantur; si nareb pruriunt; magisque si dolor, circa faciem atque tempora, tum quoque gravis versatur '. Ad haec, aegroti aliquando expavescunt ex quibusdam rubris spectris, et in lecto insurgunt, quasi aufugerent; ut olim iuveni Romano contigit, de quo meminit Galenus, qui, sanguine jam ex naribus fluxu ro, credidit se magnam rubri coloris serpentem per laquearia repentem vidisse, et tanto timore corro itis Crat, ne aberrans super ipsum dilabe retur, ut de iacto exilire tentaret . Opportunae sunt huic vacuatiotii febres ardentes, et ea insania quam Graeci φρενιτιν vocant, ut quoque omnes quae sub praecordiis fiunt inflammationes, jecoris praesertim atque lienis, ad haec, si aestas est, ipsaque aetate florens homo. Larga opportet esse haec haemorrhagia ; ubi vero paucae tantum stillae prodeunt, ' Hip. epid. l. I. Prog. 3. text. 33. id. I. text. 2a. Gal. de cris l. 3. c. ult. Lomm . observ. p. 36 : Gal. de Praenot. ad Posthum. c. I S.

353쪽

DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS. 33 s

unt, idque die quarta, semper pressimi est praesagii

An parca sanguinis in febre ardente eruptio est indicio, illum ita esse in spissatum, qui in aere statim coeundo, via in sibi praecludit Z An ideo signum lethale, quia sanguis, jam parte sua tenuiori orbatus, per vasa ultima transire nequit, unde humorum motum cito suffocatum iri t Causae huic febri ansam praebentes, et est eo us qui hinc oriuntur, talem esse sanguinis conditionem liquido monstrant Facile videre est, quod pleraque symptomatum, sanguinis fluxum praecedentium ortum debere majori tensioni et impletioni arteriarum, cum per internas, tum per externas capitis partes, dispersarum : Quid vero huc facit illa praecordiorum tensio sine dolore, non adeo liquet. Interim secta cadavera docent, illis qui haemorrhagiae narium obnoxii fuere, saepe viscera abdominalia, ut jecur, vel lienem, obstructa esse atque indurata f. Licet illud sanguinis per nares profluvium sit omnium maxime frequens, et magis saluta se ; tamen in febri ardente, aliae etiam sanguinis vacuationes, per haemorrhoidalia vasa, vel vias uterinas, aegro i unt praesidio. Sic in febribus, status tertii apud Thaluini, ab Hippocrate descriptis, plurimis menstruae purgationes apparue runt, et ait se nescire, quibus menses rite eveniebant, an ex iis quae quam perierit. Nunc ad signa transeo, quae crisin per vomitum

praesagiunt. Qui expectari debet, si toto capite gravi ac vertiginoso, oculisque caligantibus, asscitur doloris

morsu

: Lib. I. Epidem.

354쪽

336 DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS .

morsu stomachus et crebro nauseat, idque cum Ore amarescente, et multae tenuisque salivae sputo, et labri inferioris tremore. Tum quoque hypochondria anterius tenduntur, spiritusque est difficilis. Sin rigor prehendit, simulque loca praecordiis inferiora refrigescunt, adhuc citius vomitio aderit. Ad haec, si febris tertiana subest, si aestas est, et homo quintum et trigesimum aetatis annum excessit . Sequitur ut notas explicem, quae crisin per alvi stu-xum demonstrant. Galenus ' quidem asserit, nullum hujus vacuationis esse signum proprium, sed tantum illius suspicionem nasci, dum crisis sutura sit, et nullo alterius cujusdam vacuationis signo se prodeunte. Sed tamen non desunt signa quaedam, quae hoc judicium praenunciant; cujusmodi sunt, si murmure quodam fluctuat venter, si rugit atque pungitur. Scripsi quoque Hippocrates si per febres, dolori praecordiorum submurmuranti, supervenit lumborum dolor, alvum ut plurimum humectari esse solitam Haee enim cum signis criticis alvum fluxurum sunt indi

cia.

Quod ad sudorem criticum attinet, scire licet eum instare, si jam praeiverunt signa coctionis, si adsunt perturbationes criticae, et in debito morbi tempore contingentes; dum simul desunt alia, quae docent, materiam per alias vias sibi exitum moliri. At etiam certior fuerit sudor, si s ut in febri ardente) sub accessionem, aeger deliraverit, simulque summa corporis ma

' i e crisb. l. a. sub. finem. t Aph. 4. 73.

355쪽

DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS. 337

gis incalescunt, atque rubent, Vaporemque quendam emittant calidum, qui antea non fuit, cum pulsu alto,

molli, atque undoso. Aliquando aegri, sub crisin, bal. neis sese prolui, sub insomniis putant, id quod sibi contigisse, per acutam febrim sudaturo, meminit Lom

Bonos esse, sciendum, si uberes calidique feruntur, toto simul insudante corpore; damnandi autem frigidi, et qui circa caput tantum, faciem, vel cervicem ori

untur.

Denique per urinae profluvium solum rarius videntur febres judicari, quod plerumque aliis vacuationibus comitatur ; nulla sunt quod sciam huic propria signa ;et veteres medici coctionis et cruditatis notas frequentius quaesivere in urinis, quam expectabant criticam materiae morbi per illas expulsionem. Haec de vacuationibus, quibus febres nonnunquam solvuntur ; et hie loci illud observatione dignum videtur, quod saepius notat Hippocrates, morbi liberationem, pluribus vacuationibus, non semper unica perfici consuesie ; ut si forte ea, per febrim ardentem, sanguinis e naribus fluxu fieri coeperit, quem mox effusi sudores excipiunt, absolvuntque crisin. At febres aliquando abscessu nato solvuntur ; et hae sunt quae tarde moventur, vigesimumque jam egressae diem, quibus nulla evidens facta vacuatio est, et si cruda diu atque tenuis urina fertur. Sub his enim casibus abscessus metum detrahit urina multa, alba, crasta, in qua quod residet perquam multum est'.

356쪽

338 DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS .

Si juxta aurem futurus abscessus est, his notis cognoscitur; spiritu dissicili, quem protinus sequitur capitis gravitas atque dolor, altusque sopor, et surditas. Si vero nulla ex his assuerit, sed, in locis inferioribus, vel dolor, vel gravitas, Vel inflammatio est, scire licet his in locis abscessum oriturum esse '. Quae hactenus de Crisium doctrina dicta sunt, deprompsimus ex venerabilibus antiquitatis monumentis, praecipueque ex operibus praeclarissimi Hippocratis, qui jure merito summis laudibus effertur, eo quod tanta diligentia vario S naturae processus in morbis Observaverit.

Quamvis hujus magni viri in omni parte medicinae insignis erat scientia, tamen in nulla, quam in praesagiendo quid aegrotanti esset eventurum, enituit magis lagacitas. Hac maxime ratione, in qua nullus eum unqμam eXaequaverit, tantum assecutus est nomen, ut antiquum encomtum ei a Celso datum t merito adhuc debeatur ; sciz. quamvis recentiores medici in curationibus mutarint, tamen illum optime praesagisse fatentur. Utque doctrina Crisium est praecipua in arte praesagiendi Pars, ita ei acceptum referendum omne fere illud, quod in ea notum est. Quamvis magni progressus facti fuerunt in omnibus fere partibus medicinae, ex quo vixit divinus ille vir, nihilo secius haecce doctrina, quam tanti fecerit, nescio quo fato, adeo infelicissima fuit, ut jam prorsus ob soleta sit, et ludibrio habita. Me quidem latet, auquidquam his, quae ab Hippocrate prodita suerint memoria ea

t Gal. de crisib. l. 3. sub finem. Cels. l. a. in pracsat.

357쪽

DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS. 33

moriae, additum fuit, donec nuper Franciscus Solano de Luque, Idispanus medicus, magno labore, hanc doctrinam novis inventis ex auxit atque polivit. Ille quidem nulla eruditione, neque philosophiae naturalis scientia nobilis erat, ideoque in observationibus faciendis, minus in ullam opinionem, prius adoptatam, inclinabat. Hac ratione instructus, ex sedula pulsus in febribus observatione, didicerat varias criticas eva-Cuationes, per alvum, sudores, &c. praedicere, imo saepe definire, quo die, quave hora diei, hae Crises futurae essent. Cum hujus viri observationes elegantisse simae et prorsus admirandae sint, et cum veterem doctrinam multum augeant, amplioremque reddant,

condonatum mihi iri spero, si in dissertatione hujus modi, in qua nihil novum proferre assumo, sed unicum et solum consilium est, eodem modo, quo naturales historici solent, talia colligere quae huic doctrinae lucem aliquam astundere possunt; si, inquam, exponerem regulas, quibus Solarius Crises praedixerit, quae, nisi firmissimis testimoniis, et repetita experientia, probatae fuissent, ficta fabula viderentur. Hanc rem paucis absolvam, et a lignis critici fluxus sanguinis auspica

bor.

Pulsum quem veteres medici Dicrotum vocant quando in diastole arteria bis ferit digitum tangentem, antequam systole sequatur, et vernacule appellari potest rebounding pulse) fluxui e naribus sanguinis semper praecedere inveniebat '. Sanguinis autem fluxurit empus determinabat, ex intervallo inter hos pulsus Dicrotos intercedente. Ita ut, si trigesimo quoque

pulsu,' Ni hellon the pulse, part a. S I. c. I. Obsei v. I

358쪽

a o DE CBASIBUS IN MORBIS ACUTIS.

pulsu, arteria resiliret post quadriduum, haemorrha giam expectabat; si quoque decimo sexto, post triduum ; si octavo, post biduum, vel biduum cum semisse;

denique si pulsus Dicrotus cum quaque quarta, tertia, vel secunda pulsatione reverteretur, vel si continuus erat, sanguis intra Nuchthemeri spatium fluebat , cum haec intervalla regulariter minuerentur, certissime Crisin praedicere poterat, quae pari passu appro pinquabat. Aliquando natura, extra ordinem, Crisin

nunc accelerat, nunc moratur, et tunc pulsus Dicrotus magis vel minus frequenter recurrebat, eodem fere

gradu ; si vero intervallis inordinatis reccurreret, ea certitudine qua alias, Crisis futurae tempus praefinire haud poterat '. Quo ad vacuationis quantitatem, si pulsus Dieroti ictus secutidus primum robore superaret, hinc habuit compertum, magnum fore sanguinis suaeum, et vice versa ; si vero illi aequales, hic quoque mediocris Fluente sanguine, paulatim minuebatur illa pulsus resilitio, donec tandem post Crisin omnino evanesceret ii ; si vero a suxu rursus appareret, alteram ejusdem generis Crisin indicabat ' ; et si in altero brachio evidentior erat, sanguis plerumque majori copia ex nare ejusdem lateris prosiliebat. Quod dictum est de pulsu Dicroto, sciZ. tempore quo recurrat, et intervallo aut longiore, aut breviore, quo

Nili est on the pullie, pVt a. 9 I. obf. T. et c. 2. Obs. 4. x Ch. a. observ. 7. ibid.: Id. ibid. ch. I. Observ. s.

Hoc de aliis Criticis pulsibus, mutatis mutandis, quoque intelli-

' Id. ibid.

359쪽

DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS. 34r

quo Crisis inde accidere annunciatur, de caeteris quΟ-que criticis pulsibus intelligendum, ne diutius in hujusmodi notationibus immoremur. Proxime de di-arrhoea ; quam praedixerit Solanus, ex pulsu, qui semper pessimus in febribus esse reputatur, sciZ. intermittente ; et non dubitat asserere, illum tantum fieri lethalem, quando naturae, ad Crisin perficiendam, deficit vis '. Quantitas di arrhoeae varia intermissionis duratione determinatur ; adeo ut, si spatio unius tantum diastoles duret, vacuatio parva ; si vero duarum, vel duarum cum semisi e quod spatium esse longissimum Solanus unquam observasset) excretio indicatur larga. Cum durities aut mollities arteriae pulsus intermissionem comitatur, illa vomitum, haec urinae profluvium di arrhoeae superaddi notat; atque utrius Vacuationis quantitas a majore vel minore duritie, sive mollitudine pulsus, praevidetur. Crisin simplicem,

per urinam aut vomitum, sine di arrhoea comite, nunquam observavit Solanus ; quare se ignorare fatetur, an habeant signa ulla specialia veteribus incognita. Tenique, sudorem criticum fore praesagivit ex pulsu, quem describit ita se habere ; quando nempe binae, tres, vel quatuor pulsationes successive insurgunt, non tantum supra praecedentes, sed etiam supra se mutuo, illo ordine quo se sequuntur, sic ut secundus robore primum excedat, tertius secundum, et sic porro. Hunc

appellavit pulsum inciduum, qui mollitiei arteriae conjunctus, signum praebet certum sudoris futuri critici An idem est cum pulsu undoso molli, de quo olim

inter

360쪽

a a DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS .

inter notas sudoris critici meminebat Galenus it Quantitas sudoris, juxta Solanum, est in ratione composita ex numero et robore pulsuum supra se mutuo surgentium. Solanus non asserit signa jam memorata omnibus crisibus semper praecedere, quippe qui observaverit, quasdam fieri nullo horum praecedente. Id solummodo affirmat, Crises his signis apparentibus regulariter insequi, adeo ut ab anno hujus seculi 17o7, quo primum has observationes fecit, usque ad 1 38, Crises ab his pulsibus praevisas, ter solum spem fefellisse meminerit.

Sic breviter regulas recensui, quibus Solanus Crises praedixerit, plurimis observationibus confirmatas. Quum vero nihil usitatius sit, quam ex datis indubitatis falso concludere, in eodem errore versari videtur Solanus, dum regulas suas nimium extendere vult. Nullus est qui primo intuitu non videat, propositionem ejus de pulsu intermittente nimis esse generalem, et pluribus exceptionibus obnoxiam. Sed fio defunctorum, qui pulsu intermittente laborarunt, patefecit eum saepius ortum ducere ex Polypis, aliisque variis impedimentis, circa cor, Vasa proxima, atque pulmones. Hoc quoque effici poterit plurimis aliis causis, longe a Crisi alienis, spasmis nempe, convulsione, inflammatione, exinanitione, aliisque ejusmodi. Hae omnes axiomati generali de pulsu intermittente manifesto repugnant. Ut ut haec res sese habet, observationes ejus stabiles et immotae nihil secius remanent; adeo ut a consequentiis quaa inde deduxerit everti non possint

' De Praefat. ex pulsab. l. a. c. 9.

SEARCH

MENU NAVIGATION