Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS. 3 a

sint; cumque novae stat, spectentque evidenter ad praxin in febribus ulterius provehendam, dignae sunt

attentione cujusvis animi benevoli, et excitare debent medicos, quavis data occasione, has pulsus mutationes in morbis observare Rem esse arduam fateor, eis umma cura et diligentia indigere; commoda Vero, quae

arti medicae inde orirentur, vel in hisce stabiliendis, vel aliis novis detegendis, satis superque laborem re

munerabuntur.

Crisium historiam tandem absolvisse videor, nisi dierum criticorum restaret adhuc explicanda animadversio, quibus vis est, febres per Crisin siniendi, in quibus

explicandis non dubitabo auctoritate veterum, Praecipueque Hippocratis, uti. Licet omni fere morbi tempore Crises evenire fateantur veteres, statis tamen ac certis diebus et frequentiores et persectiores fieri per experientiam didicerunt. Hi dies quaternario et septenario circuitu definiuntur, suntque 4, 7, 1Ι, Ιη,77, 2 Q, 20, 27, 3 q, clo. Inter hos dies, hoc maxime interest, non eandem Vim esse omnibus. Septimus est maximi nominis, adeo ut Galenus certiores nos faciat, se Crises eo die bene evenientes annumerare non posse; dignitati huic proximus eist decimus quartus. Sicuti variationes febrium notabiles statis die bus accidunt, ita ab accurato morbi observatore praedici possunt, idque praeiertim signis in urina coctionis, quae plerumque dierum trium spatio Crisin futuraim praecedunt; ita, si urina sit bene cocta, et alia indici benigna appareant die quarto, Crisis bona die septimo expectetur ; si vero omnia pessima, et signa cruditatis adsunt, metuenda est mors die proximo decretorio. Quare

362쪽

3 4 DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS .

Quare quartus septimi index habetur, atque undecimus decimi quarti, decimus septimus vigesimi, &c. Hi dies, qui ex illorum usu dicuntur indices, sive contem platorii, sunt etiam critici, crisibus hisce diebus saepius incidentibus. Praeter hos, sunt etiam alii, ordinis quasi inferioris, quibus natura irritata, aut qualitate maligna materiae peccantis, aut aliquo vitio sive aegrotantis sive medici, cogitur Crisin ante debitum tempus conari, materie morbida nondum satis subacta, vel a sanguinis massa separata, ut corpore expellatur ;hine hae Crises imperfectae habebantur, et minime fideles. Hi dies dicuntur coincidentes, cujus generis

sunt, tertius, quintus, atqUC NODUS.Crises etiam subito aliis diebus accidere possunt; ut sexto, qui prae omnibus aliis infaustissimus compertus erat, Galenus hunc diem Tyranno caede et sanguine civium suorum gaudenti comparans ; hujusmodi quoque sunt, sed aliquanto magis tuti, octavus, decimus, duodecimus, decimus sextus, et decimus nonus. Decimum tertium quidem ancipitem esse, et medium inter bonos et malos, Volunt. Illud notare non inutile est, morborum impetus, ad quartum usque decimum diem, imo ad vicesimum, magnos esse, et diebustum septenariis tum quaternariis judicantur. Post vi. cesimum vero illorum Vis magis remittitur, atque mitescit, et vix ulli dies praeter septenarios aliquid judicare possint. Qui vero quadragesimum superaverunt, prorsus languescunt, et coctione potius vel ab - 1cesu, quam crisi aliqua eVidente, terminantur. Si quae notabiles in his mutationes fiunt, absolvuntur singulis tantum Vicenariis, puta, sexagesimo, octuagesimos

363쪽

DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS . a s

simo, centesimo, et sic prorsus . Ut vero recte fieri potest dierum criticorum computatio, requiritur ut Cognoscatur a quo tempore febris initium statui debet. Quod optime sit, ab ea hora, qua aegro primum sensus frigoris vel horripulationis ' percipitur. Haec denique est doctrina Hippocratica de Crisibus et periodis morborum, quae videtur esse vera experientiae proles, et observationis alumnus, quamvis olim ab Asclepiade et Celso contemptui habebatur, quasi ex praejudicio praeconcepto erga numeros Pythagoricos nata. Quum observare Crises et dies Criticos, res sit magni laboris, cui operam pro virili dare oporteat, mirum non est, si multi auctoritate Celsi confisi, nihil la horarunt ultra scire, an fundamento firmiore stabilita haec doctrina e siet nec ne; adeo ut obsoleturn sit hoc studium, et irrideat, aut supervacaneam ducat, medicorum vulgus omnem de hisce quaestionem. Quaeritur tamen an adhuc falsa esse probata fuerit, experientia sedula saepiusque repetita 8 ad quam solam in hujusmodi quaestione provocare possumus : Quum aeque absurdum videtur, aggredi vel explicare vel enervare hanc doctrinam, rationibus abstrusis metaphysicis Erit operae pretium inquirere, an sit haecce doctrina mere speculativa ; an non potius in experientia fundata quae nullis conditionibus vel temporis vel loci mutari

Veteres experimenta ad vindicandam ejus veritatem adduxisse, supervacaneum est dicere; nam accurate

X perlegenti

' Hippocrat. prognost. 3. sentent. r. a. 3. 5 Aph. siet. 2. 24. et Galenus in libris de dieb. decretor. passim . t Boerha V. apta. 37s.

364쪽

3 6 DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS .

perlegenti libros Hippocratis de morbis vulgaribus, satis constabit, febres ibi depictas, regularem servare ordinem, et plerumque his diebus, qui critici sunt, insignes suas subire mutationes. Respondebitur sortassis hanc simplicitatem, vel miti coelo illius regionis, in qua Hippocrates medicinam iacit, ortum debere, vel modo victitandi regulari, vel angustiori ejus febres tractandi rationi, quae aegrotantis victum solum se respectabat , quum hodie, venae sectione, aliisque ad initia febrium adhibitis praesidiis, Crisibus obviam itur. Insicias ire nequeo omnibus hisce suum inesse momentum; et ipse Ho annus, strenuus quidem dodiri-Nae criticae assertor, agnoscit, se semper Crises certissimas, maximeque si deles, sub coelum sudum atque serenuin observasse ' ; sic quoque Baglivius, qui Medicinam Hippocraticam summopere coluit, fatetur; In frigidis, paludosis, et septentrionalibus regionibus, raro Crises perfectae observantur ; ut Germanni alia- rumque regionum frigidarum medici abunde testan- tur '.' His non obstantibus, temerarium videtur a Dserere t Crises nequaquam posse congruere hisce ho- realibus plagis, et hodierno artis exercendae modo;

quippe quod judicio docti sis morum recentioris aevi medicorum, et historiis febrium a practicis observatoribus memoriae traditis, repugnat. Primum igitur audiamus illorum opinionem, qui hanc veterem doctrinam, tenebris obvolutam, in apricum iterum pro ferre conantur. -Primum quod adducam testimonium,

' Med. rat. syst. vol. I. p. 589. fol. ed. ' Pro X. med. 2, P. 234.

365쪽

DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS. 34

est celeberrimi Friderici Host in anni 'qui ex luculenta quadrag inta annorum praxi semper compertum habuit, Febres Ephemeras, viginti quatuor horis, Synocham quarto vel septimo die, solvi plerumque per sudorem vel sanguinis e naribus fluxum ; Pleuritidem, seu Pur neumoniam, leviorem et mitiorem fieri circa diem quartum, per tussim ejecta materie cruenta, circa sep timum vero solvi sudore, et liberiori expectoratione; graviorem vero extendi nil decimum quartum interdum diem, et, si ulterius procedat, in Empyema mutari ; Ventriculi E si elatem, nunc per Vomitum, Nunc

per sudorem, die quarto vel septimo dimitti ; Hepatis inflammationem, septimo, undecimo, Vel decimo quarto die partim sudore, partim alvi fluxione, terminare ; A dentes febres septimo plerumque aut die decimo quarto, sudore, aut alvo uberiori judicari ; Pestem, si aeger ser-Vatur, quarto, septimo, vel undecimo die, truculentiam suam relinquere; et denique, Uno Verbo, Plerae que febres continuae septimo, undecimo, aut quarto

decimo die ordinarie suum decursum absolvere. Haec Hos mannus. Huic suffragatur clarissimus Vari s wieten ', qui eandem in febribus harmoniam in Belgia

locum tenere asserit, et suas Observationes quas magna cum cura fecerat adam uissim cum regulis Hippocratis congruere. Sed quid multa 8 Stat ne ab hac doctrina immortalis ipse Boerha avius, magnus ille simplicis Hippocraticae rationis medendi morbos instaurator 8 Certe, in praxi sua eleganti, Crises et criticos dies semper respicit t. Horum

366쪽

a 48 DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS .

Horum illustrium virorum testimonia stit stabilien . dam hujus doctrinae veritatem satis superque sussiciunt; ad hanc rem Vero magis probandam, et certio. rem reddendam, forsitan hic loci non alienum foret illam paulo intimius inspicere, et perscrutando historias morborum epide mice grasiantium, ab Syden hamo aliisque traditorum, monstrare, naturam in omnibus demum saeculis et regionibus, semper eodem tendere. In hunc finem plures proferri poterint febrium historiae, quas tamen, ne in molem excrescat haec dissertatiuncula, legentibus forsan permolestam, studio praetermittimus '. Ita probare conatus sum, hanc doctrinam, experientia, tum antiqua, tum recentiore, inniti; ideoque neque rejiciendam, neque tanto Vano contemptui ha bendam, donec hae observationes evertuntur. Hic notandum, si ulla experimenta hoc consilio facienda sunt, ad normam Veterem omnino institui debeant, id est, ratione signorum coctionis atque cruditatis habita ; sedulaque simul adhibita opera, ne Natura turbetur eo tempore, quum aliquid ad morbum removendum utile conetur; aliter enim nullo possunt adduci jure, ad fidem veterum observationum minuendam. Quod ad medicinam vero pertinet, Crises in morbis attendere, certe summi est momenti: Inde enim comperta via qua insistit ad morbos curandos natura, quibusque

Qui plura de hac re desiderat, consulat. Romaet in . constit. ep. urb. an. I 69i, secti 3 Vintring. com. Nosol. p. 8 I. Con. epidem. Uratissau 1699. Morto n. pyrit olog. append. P. 23s. GOm eZ. Percii a. Nov. med. 35. p. 337. Syden b. in Feb. 1661, 62, 63, 64, et 1673, 9 . Muschenbroch, Ephemer. Ultroi. r7α8, et clarisssi Martin. in Dissere. de Cris. et period. morborum.

367쪽

DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS . a V

biisque exitibus humores morbidos fici re molitur, fiet, ut non solum non opera ejus salutaria turbemus, sed etiam instructi erimus, quando nos illi socios atque adjutores adjungere, vel impedimenta tollendo, vel materiem morbosam mobiliorem reddendo, vel denique laboranti novas ad assequendam metam vires suppeditando. Praeterea, sicuti in liquoribus ad sermentationem perficiendam, fructibus item ut perveniant ad maturitatem, concedendum est quoddam tem poris spatium , ita liquet febres statas et .regulares pe riodos omnino requirere, ut suam, si ita loqui fas sit, maturitatem attingant, sive eam conditionem, qua materies febrilis ita mutatur, et subigitur, ut corpore expellatur , quae plerumque signis coctionis praeeuntibus innotescit. Et quoniam observatione compertum est, quod Vacuationes, quae fiunt per initia, et crudo adhuc existente morbo, frequenter suspectae sunt et periculosae ; hinc oritur utilis in praxi observatio, quam caute ab initio febrium, purgantibus, sudori se .ris, alexi pharmacis, aliisque fortioribus, utendum est ;ad quae, magno cum aegrorum damno, nimis saepe sese recipiunt ignari, quibus morbus, aut in longum ducitur, aut lethalis redditur. Fatendum est quidem, quod aliquando morbus sit naturae adeo acutae atque malignae, ut, Veluti in peste obtinet, nullam moram patiatur, quin protinus ab initio aliquid magnum faciendum est, sive sudores proliciendo, sive ulla alia Via, aliter natura succumbet, vi morbi devicta. Hinc rursum patet utilitas Crises et Criticos dies observandi, ne intempestivo artis molimine noceamus, dum ad excernendum nitimur, quod ad exitum non paratur. Quo vero magis Crisium

effectu Si

368쪽

gueo DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS .

effectus, in febribus, his quae optimis remediis debentur comparatos ponderemus, eo magis ad eas observandas incitabimur. Nonne saepe Crisibus, absolute, et quasi momento temporis, solvuntur febres, aegroto pristina sanitate restituta 8 Dubitandi tamen est locus, an unquam, etiam maxime Herculeis remediis adhibendis, aliquid tale essici potuerit Z IIae quidem saepe magnam mutationem morbo inducunt, eum in melius vertendo ; estne vero illorum virtus hisce limitibus contenta Z Forsitan excipi potest arteriotomia, quae licet hodie fere negligitur, tam felici succe u instituta erat a medicis quondam praeclaris ', ad capitis dolores levandos, omnibus aliis medicamentis contumacius resistentes. Ex hac Crisium effectuum consideratione suggeri debeat illarum benignior idea, quam quae Plerumque obtinet. Porro, sit verae sint observationes Francisci Hippoliti Albertini ', sci g. febres intermittentes nunquam cortice Peruviano tuto sanari, sine Crisiis alicujus evidentis interventu; quanto major earum virtus oportet esse in febribus acutis, quibus non datur specificum adeo certum, et ubi apud omnes in consesso est naturam plus quam in intermittentibus valeret Haec de Cristum utilitate. Cum haec doctrina igitur confirmatur, tum experientia, tum ratione, tum suffragiis clarissimorum in arte nostra viro. rum, cumque videtur fundamentum esse haudquaquam infirmum bonae in febribus praxeos, optandum est, ut splendori antiquo iterum restituatur Sed quomodo hoc praestandum Z

Ballonius, Severinus, Marcus Aurelius, &e.' Act. Acad. Bonon. an. I 3I.

369쪽

DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTIS . a 31

Si consideremus, videre et vitare errores aliorum,

optimum esse verae scientiae sontem ; sorte haud alienum erit, sin exponam causas tanti Crisium contemptus, quas patefactas effugere licebit, et in posterum aliis longe et tutioribus insistere viis. Quantum conjectura assequor, ad duas potissimum causas sequentes reduci possunt. Imo, Quod medici minus intellexerint veterum auctorum, praesertim Hippocratis, scripta; nam quum sorte Observarint, aegrotantes saepe recidivas pati, imo aliquando mori, post Crises etiam manifestas; et illas, tali ordine, et tanta simplicitate non semper succedere, statim temere judicarunt, totum esse inane atque absurdum. Cum revera horum scriptorum perspectior notitia, cito illos errorem docuisset; quoniam Veteres tales regulas instituerunt, quibus innotescat, num Crises futurae sint nec ne i et quo successu Z sicuti etiam

conditiones exposuerunt, quae illas aut accelerant, aut remorantur, vel illarum ordinem simplicem et regula rem turbant. Illustrissimus Van Swieteri nobis praebet hujus rei documentum praeclarum, cum fatetur, sebis in eodem morbo errasse, nulla alia ratione, quam quod axiomata veterum medicorum non bene observaverat. Historia, quam narrat, perlegi jure meretur,

eum sit simul indicium nobile et hujus magni viri candoris, et illorum veritatis, quae de crisibus memoriae

tradiderunt vetere8.

Δ, Altera causa Crisium negligendarum, erat, quod plurimi medici, veterem observandi consuetudi

nem' Comment . in Aph. Boerhaav. t m. a. p. so,

370쪽

asa DE CRISIBUS IN MORBIS ACUTI s.

nem dereliqui rint, et operam nimis navarint, in causis morborum a priori investigandis. Jam inde, a tempore Hippocratis, plurima in medicina utilis ima sunt inventa ; magna sane sunt commoda, quae ex Anatomiae, Chemiae, et Mechanices sedula cultura mutuati sunt medici. Fatendum tamen, incommoda quoque exinde orta fuisse, quippe multa falsa et absurda medicinae introducta sunt, ex quo medici hisce auxiliis instructi sint, fortasse plura quam

seculis praecedentibus. Mens humana enim natura irrequieta, et novae scientiae cupida, raro nuda rerum Observatione contenta est, quin audax longius procedit, ad remoti sit. mas illarum causas perscrutandas. Ita medici ex paucis datis, sive chemicis, sive mechanicis, prout haeciliave scientia illis magis arridebat, theoremata generalia morborum fecerunt, ex quibus omnia illorum phaenomena explicare sibi assumunt. Utinam intra hos limites constitissent, et a singendis novis curandi praeceptis sibi temperassent, et nullus sane illis sua. rum hypotheseon invidisset honores. Sed in hac etiam re similiter peccant ; ita in libris multorum recentiorum de febribus pervolvendis, inveniemus illos praecipientes; Mineram morbi esse eradicandam ; furorem Archaei esse sedandum; materiem malignam diaphoreticis, ad corporis superficiem, esse pellen - dam ; aciditatem, medicamentis aromaticis, saleque volatili praeditis, corrigendam et mille alias absurditates quas Vel repetere taederet. Minime igitur

mirandum est, si sub his conditionibus, Cris es et Dies

Critici ignota fuerint, cum adeo complicate et intempestive medicam artem exercendo, natura in operibus

SEARCH

MENU NAVIGATION