Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

a vesica sellea accipiens, partem hepatis concavam, prope ejus centrum, inter tubercula a Galeno dictas, ingreditur ; a quibus portarum vena dicitur. Ea hepar ingressa statim venae naturam deponit, atque tunica firma fibrosa sibi adscita, capsula communi, quia porum biliarium etiam complectitur, a Glissonio dicta , spatium circiter semipollicare emensa, partim dextrorsum, partim sinistrorsum tertur, sicque sinu natransversum format Ex hoc sinu egrediuntur quinque rami, quorum quatuor per concavam hepati S partem disperguntur, quintus autem versus gibbam ejus partem recto tramite fertur, atque huic prospicit.* 13. Hinc iterum patet hujus vasis cum arteria convenientia ; quia sanguis ex trunco in ramos in illo

Vehitur, non ex ramis in truncum, ut in venis accidit.

Pulsu quidem caret, sed alterna respirationis actio huic

quid analogum praestat. 6 i . Ex arteriae dein coeliacae ramo dextro arteria notabilis oritur, quae hepati impenditur : Hanc Dre lincurtius, quem secutus est doctissimus Boerhaavius, splenica decuplo minorem statuit; sed re probe examinata arteriae hae capacitate parum discrepare deprehenduntur. Arteria haecce hepar juxta ingressa, in capsulam communem se insinuans, eadem ratione ac vena portarum per totum hepatis molem distribuitur ; ita tamen ut maxima ejus pars tunici SVenae portarum impendatur '. Praeter hanc arteriam, ramos aliquot ex phrenica, una cum ligamento suspensorio

72쪽

s 4 DE SECRETIONE BILIS.

suspensorio descendentes, et exiles surculos ab ipsis 'cysticis, nonnunquam, licet raro, ramum notabilem a 'meseraica superiore hepar accipit. f Ig. Truncus autem venae cavae in magnam foveam in postica hepatis parte excavatam insinuatus, tres amplos ramos pluresque minores hepati porrigit: Observavit autem Ruyschius ramos hosce ramis venae

portarum et numero et capacitate cedere.

Rami hi in minores minoresque divisi, per totam hepatis molem dispersi, ramos venae portarum pluribus in locis decussant, et tam at ne iis adhaerent, ut unus ab alio sine laceratione divelli vix possit, et aliquando rami unius in ramos alterius extremis finibus terminari videntur. Hujus rei aspectus, fallaci Ana.

stomoseon specie, Spigelio, Bauhino, Bartholino, aliis. que imposuit, donec ι Glissonii industria contrarium

docuit.* 16. Sed postquam ars injectoria celeberrimo Ruyschio innotuit, demonstravit ille quod fines harum venarum per totum hepar dispersi, in summam subtilitatem diducti, sibi invicem juncti, in mollem, pulposam, gos si pii instar tenuem, fasciculatim dispositam materi .em abeant, atque sic globulos distinctos constituant, ex quibus maxima hepatis pars, quae parenchyma anti quis audit, conflatur.

Hos globulos Malpighius si microscopiis diligentissime perlustrans glandulas simplices esie statuit, quarum Ruysch. thec 1 Q. p. s 3 De hepat. c. 33. t Palfin, Anat. chirurg. P. I 3s, i De hepat. c. 3.

73쪽

rum plurimae adunatae lobulos constituunt, et hisce unitis lobi majores fiunt, unde totum hepar glandulam conglomeratam vocat. Glandula autem simplex constat ex solliculo membranaceo cavo, circa cujus ambi tum ubique disponuntur vasorum arteriosorum fines, in venas jamjam abituri, ex quibus emergunt canaliculi valis sanguiferis longe exiliores, qui liquorem lingularem a sanguine secretum in sacculum vel folli culum glandulae, inde per ductum ejus excretorium auferendum deponunt, dum sanguis a secretione superstes venis nascentibus committitur. Ruyschius tamen hujusmodi solliculos aut in hepate, aut in alia quavis corporis parte, dari strenue negat.

ῆ 17. Anatomicus ille subtilissimus, in thesauris suis anatomicis, variis exemplis ostendit, quod injecta in

venam portarum, sua materie ceracea, subtili, quae usque in ramos venae cavae penetraverat, nulli appareant folliculi membranacei, sed vasculorum tantum congeries in summam subtilitatem diductorum. Heia par, lienem, et alias etiam glandulas, vasis prius exquisitissime repletis, in aqua diu maceravit, et conquassando vascula tenuia a se mutuo separavit; tumque canaliculorum sines instar penicilli explicati apparentes nullam solliculi notam exhibuerunt. Sic credidit

Ruyschius se doctrinam Malpighianam de glandulis penitus profligasie. i 8. His autem respondent Malpighianae sententiae ' fautores, quod materies ceracea Ruyschii, ut ut subtilis,t Vid. Boerhaav. epistolam ad Ruysch. de glandulis.

74쪽

56 DE SECRETIONE BILIS.

subtilis, per canales tam angustos in solliculos penetrare non possit; sed vasa sanguis era dilatando glandu-Iosos acinos comprimat atque evanescere cogat ; innqua partes omnes materie ceracea balsamica non re-Pletae, corruptae decidunt: Ideoque vascula non prius a se invicem separari incipiunt quam sacculi membra. nacei in aqua soluti dispare aut.s I9. Malpighius autem omnia quae ad glandulae veram structuram eruendam spectant solicite perpendens, de glandularum existentia in multorum animalium jecinoribus, et in aliis etiam corporis partibus, CX anatome comparativa, certior factus ; et in morbidorum jecinoribus post mortem disiectis sacculos, humore repletos, nunc majoreS, nunc minores, pro aug mento mali inveniens, hepar humanum ex talibus acinulis componi non temere conclusit.b et O. Observatio ' Harvaei, quod hepar in embryonibus ex distinctis vesiculis componatur, ad doctrinam Malpighianam confirmandam plurimum confert. Sed rem extra omne dubium ponere videtur observatio domini t Litire, qui in homine bene constituto, qui nullo vel levissimo morbo laborasse videbatur, ex vulnere mortuo, solliculos glandulosos in hepate clare et

distincte se vidisse perhibet; atque ii idem solliculos,

in renibus foetus novem mensium, inter pariendum mortui, cujus ureteres impervii fuerunt, Visos, una cum vasis et ductibus excretoriis descripsit et delineavit.

75쪽

vit. Talpa, ateroma, meliceris, atque hydati des ex hac doctrina intelliguntur, eandemque confirmant. 6 2 i. Ex corpusculis jam descriptis ortum ducunt exiles admodum et visum fugientes canaliculi, quorum pinres sensim juncti, venarum modo, canales

majores constituunt, qui pori biliarii dici solent: Hi

omnes Venae portarum divaricationes individue comi tantur, atque in eadem cum illa vagina, quae inde a Glissonio capsula communis appellatur, includun

tur.

s 22. Tandem rami majores ad sinum venae portarum in unum truncum coeuntes, canalem in lignem constituunt, in quo continetur liquor flavescens, amarus, saponaceus, resolventissimus, bilis hepatica dicta. Canalis hicce in suo versus intestinum duo clenum

itinere, ductui cystico, qui bilem spissiorem huic infundit, occurrit. O 23. Κυι τις autem vel vesica fellea, est saccus Ovalis figurae, concavae hepatis faciei in fovea oblonga ibi insculpta adhaerescens, in auultis gallinae ovum magnitudine fere aequans, ventriculo et inti. stitio colo, quae colore flavo plerumque tingit, incumbens. Vesica haec ex tribuS tunicis conflatur; quarum exterior cum ipso hepate communi S est, media fibris muscularibus ordine incerto semet intercusiantiabus constant : intima rugosa est, multisque fosulis instar favi apum inaequalis; contra bilis acrimoniam crusta inucosa munitur, parvisque glandulis, eis quae in membrana meatus auditorii externi reperiuntur

H simillimis,

76쪽

ue 8 DE SECRETIONE BILIS.

simillimis, obsidetur. Vesica sellea arterias a dextro coeliacae ramo, ejus tunicas suis reptatibus egregie exornante S, cysticas, gemellas dictas, accipit: Mussundus paululum latior est, in situ erecto inferius pendens; ex quo Oblique sursum ascendens strictior sensim facta desinit tandem in canalem angustum, cujus initium annulus si brosus quasi sphincter cingit, ductum cysticum appellatum. Canalis hujus collum,

Ut primus, quantum novi, observavit Revertior stius ', tortuosum est, et eminentiaS, Valvulas mentientes, producit ; paululum autem progressus rectilineus fit, et acuto versus hepar angulo ductui hepatico junctus, hi duo canales ductum communem chole dochum constituunt Ductus hic ce, posticam intestini duodeni partem petens, cum ductu pancreatico plerumque u nitus, intestini tunicam exteriorem penetrans, inter eam et secundam ad duodecimam circiter unciae partem decurrit ; tum hanc quoque perforans, inter illam et tertiam semunciali fere longitudine proserpens; tandem hiatu rotundo, angusto, in papillam elevato, in intestini cavum aperitur.

6 et . Insertio talis et adaptatio fistulae ductui coni muni, cujus ope notabilis bilis quantitas colligitur sui alia argumenta praeteream docent quam charimine, bilem ex hepate in intestinum fuere ; nihil autem ex hoc in illum. O 2;. Praeter canales hactenus descriptos, sunt et alii inter hepar et vesicam selleam intermedii, radices vesicae felleae vulgo dicti: Horum unum memorat

De motu bilis circul. P. 25.

77쪽

Glisonius ', papillula quadam prominente in vesicam

hiantem.

Verheyenus ' tres vel quatuor hujusmodi canales ex hepate bovino descripsit et delineavit: Unum tantum in jecinore humano vidit. Horum plurimos in hepate etiam bovino vesicae, tunicas obliquo tractu penetrantes, in homine et cane tres vel quatuor, t Bolinius se vidisse affirmat. Docet ii idem, quod aqua tepida, in porum biliarium vitulinum injecta, vesicam distendat : Quod satus perductum cysticum in vesicam immisius divers)s hepatis tractus distendat, et tandem per porum hepati cum erumpat: Quod in humano etiam hepate, compresso folliculo fellis, intumescat porus hepaticus : Ex quibus

experimentis liquet, liberum esse commercium inter hepar et vesicam felleam, inter hanc et porum hepati cum Ope horum canalium. Eorum autem in vesicam

insertio, et ductus cystici cum porro biliario unio, bilis portionem, lege naturae, per eosdem canales vesicam ingredi, per ductum cysticum in communem, indeque in intestinum deferendum, docent. 9 26. Bilis vesicaria amarescit magis, profundius flavescit, spissiorque est quam bilis hepatica; quas do Ies in ipsa vesica ibi stagnando, liquorisque per vesicae glandulas admistione, acquirere videtur.' et . Ex jam dictis patet, ni fallor, bilem hepaticam in intestinum, quamdiu animal sanum perstat, continuo insundi: Chylus enim vix unquam tanta copia

78쪽

6o DE SECRETIONE BILIS.

copia sinul per pylorum exire pose videtur, ut huius

influxum impediat. Patet etiam bilem cysticam certis tantum temporibus exprimi : Cum nempe vesica bile turget, aut bilis ibi diu stagnans acrior facta, ejus tunicam muscularem in contractionem stimulat, aut cum ventriculus cibo distentus vesicam comprimit.* ὶ8. Indoles singularis humoris in hepate secreti;

ejus sapor amarus, et saponacea natura, ea, quae sanguini in vena portarum contento accidunt, dum pes ventriculum, lienem, intestina, pancreas, et omentum transit, fabrica venae portarum, ejuS cum Vena Cava conjunctio, commercium inter has venas et porum biliarium, nervorum hic loci qui Venae portarum tractum sequuntur distributio, arteriarum hepaticarum exilitas, earumque distributio, probare videntur, bilem ex lolo venae portarum sanguine, in glandulis supra descriptis secerni, per porum biliarium et radices vesicae felleae ex hepate deferri; dum sanguis a secretione

superstes per ramos venae caVae in cor iterum redit; arteriam autem hepaticam pro nutritione, Calore, propulsu humorum in hepate inservire. Contendunt nonnulli, quod sanguis arteriarum hepa ticarum, munere suo in jecore perfunctus, non in venam cavam, sed in Venam aZygon, per aliaS venas deferatur; sed nescio an quisquam hasce venas adhuc dum demonstraverit: U. Douglassius eas quidem memorat, in tractatulo de peritonaeo nuper edito; sed, de me

thodo qua ad illas detegendas usus sit, silet.

79쪽

INAUGURALIS,

T ABE PURULENTA.

U A M, ANNUENTE DEO TER Ο Ρ T. M A X. Ex Auctoritate Amplissimi SENATUS ACADEMICl. Et nobilissimae FACULTATIS M E D I C AE decreto,

Psto GRADU DOCTORATUS,

Eruditorum examini subjicit

JOANNES ARM STRON G,

Ad diem . Februarii, in Bibliotheca Academiae Edinbur gensis, Hora 3. post Merid. ED IN BURGI:

SEARCH

MENU NAVIGATION