장음표시 사용
441쪽
beant particulis illis volatilibus antea descriptis, ut circuitionis legibus sacile obtemperent. Alimenta nostra, sive e regno vegetabili, sive animali petita, multo quidem aere foeta sunt, sed ingesta et inquilinis humoribus permista, in ventriculo, ab
omni commercio cum aere externo secluduntur; atque
ea, hic corporis calore sola, motum intestinum suscipiunt, qui, in tot diversis humoribus eodem loco calido congestis, facile nascitur : Unde ingressus aer in sua elementa resolvi videtur, atque alimenti particulae
a se invicem separantur, et rariores ac mobiliores red ditae, se mutuo atterunt, resolvuntur, et novas induunt sermas, humoribus nostris magis amnes. Quae denique maxime calidae et activae, calore quaquaVersum dissipatae, exitum inveniunt per vasorum hiantia Orificia, earum receptui dicata.
Hanc alimenti digestionem, et chyli ingressum in
vasa lactea, haud parum promovet ventriculi et inte stinorum motus peristallicus, alterna diaphragmatis et musculorum abdominalium actio, et valvularum con niventium effectus. Hisce enim sit, ut patula vasorum ora, irruentibus eiu uviis, obvia sint, ut coerceatur nimia turgescentis chyli expansito, et ut omnia deorsum determinentur. Hinc ergo intelligimus, quantum valeat calor in alimenti digestione : Quam parum a veritate recesserit olim magnus ille Hippocrates, qui hanc mutationem soli fere calori adscripsit: Et tandem, cur imminuto corporis calore nativo, langueat adeo digestio et chyliscatio ; et cur tunc ingesta spontaneam suam sequantur indolem, in acidum aut alcati mutentur, et cruditates generent; unde statulentia multa
442쪽
multa in primis viis, et multiplex nascitur morborum
Chylus, sic ex alimentis paratus, sanguini tandem in vena subclavia assunditur, ut, in hujus naturam elaboratus, omnes corporis humores resciat et recreet. Hi enim, licet indole, colore, et consistentia diversi appareant, omnes tamen ex eodem liquido genitali nascuntur. Sanguis autem quiescens, et sibi commissus, sponte sua in binas secedit partes : Scit . in serum fluidum et subflavum, atque crassamentum rubrum ex particulis majoribus rubris conflatum. Globi hi rubri per se sui dum haud constituunt, sed tenuiori innatant sero, et quidem ex pluribus seri elementis in unum corpusculum compactis constantur, adeo ut facile, soluta partium cohaesione, in serum iterum delinque Dcant. Serum ergo Considerari meretur, tanquam princeps et primarius humor, ex quo, varia ratione mutato, omnes reliqui nascuntur. Est enim sui dum sim plex ; id est, omnes particulae sunt ejusdem structurae et indolis, nisi sorte quaedam Vel magis acres, vel circuitioni parum aptae, diuturniore agitatione reddantur : Neque seri particulae in alias minores temere reis solvuntur, quia non, sicut globuli rubri, ex particulis minoribus conssari videntur, licet mutabiles, quoad molem et figuram, factae, raresieri, et diversas sormas, data occasione, induere possint. Quo itaque hic humor magis mutabilis evadat, oportet ut ejus partes laxissimae inter se cohaereant, facillimumque Luci aditum et permistionem praebeant; indeque in diversis visceribus diversas subeat mutationes, et nunc in bilem, nunc in mucum, lympham, Jcc. transeat.
443쪽
Principia itaque, in quae serum analysi chemica resolvi potest, in eo sub istis formis non per se extitere,
sed vi ignis extorquentur. Nerum enim, sicut omnia alia fluida in corpore organico, constat praecipue ex aqua et terra, primariis rerum elementis, quAC, certa ratione subacta, in saponaceas, seu salino-Oleosas, converti possunt, et quae distorta aut distracta talem praebent, vel terram iterum deponunt, dum pura renascitur aqua. Cum sanguis si humor compressitis et expanssilis, haec proprietas aliter intelligenda non est, quam quod lux aut calor ejus interstitia liberius repleat, atque particulas inisset, unde totius liquidi volumen augeri debet.
Globi sanguinis rubri, ex pluribus serosis in unam
mastulam concretis compositi, pro re nata in partes constituentes resolvi queunt : Quod praecipue in arteriis minoribu S contingit, ex quibus paucae particu lae rubrae integrae in venas incipientes trajiciuntur, sed mox iterum in majorum venarum alveis renascuntur, quia motus hic languidior : Nam si deessent, totusque sanguis ex solo sero constaret, ex levi qualibet causa nimiae rar*factioni et expansioni obnoxius e siet.
Sanguis e corde in pulmonem projectus, per latissimam vesicularum superficiem distulas, et aeri pene contiguus, ibi quidem refrigerari debet. Sed quantum aer sanguinem refrigerat, tantum sanguis calore suo aerem in Lucem solvit, quae, vasa sua subtilitate facile subiens, cum sanguine miscetur, et calori corporis refocillando inservit.
444쪽
Aer externus comprimens, et Lux interna humores rarefaciens, ita sibi invicem renituntur, ut omnes systematis nostri partes sustineant, et ossiciis aptas reddant; uti e vincunt phaenomena, quae in animalibus vivis antliliae pneumaticae commissis obser
Humores omnes in canalibus, seu vasis solidis, mo- Ventur, quae ex fluidorum particulis concretis et in fortiorem cohaesionem compactis fiunt, nisu I. ucis et humorum pressione. Non tamen constat, quod fuidorum partes singulari aliqua secretione praeparari debeant, ut aptius in formam solidam concrescant. An omnes humorum partes pari lege huic operi idonea et sint; an potius quaedam prae ceteris aptiores sint; non hic definio. Id saltem compertum habemus, quod in plerisque humoribus, aliae partes sint laviores, aliae
Ρartes selidae analysi chemica eadem exhibent primcipia, atque partes fluidae, diversa tamen proportione ἔsolidae enim oleo, fluidae aqua magis abundant. Terra vero nulla pura, vel ex vegetabilibus, vel ex animalibus, elicitur, nisi igni aperto comburantur unde videtur, quod particulae terrestres adeo oleosis in viscentur, ut amplexus vix amittant, donec folliculi oleo si
ignis vi fuerint disrumpti. Quum itaque' solida adeo fixo oleo scateant, hinc tacite electrica per te deveni
Licet rudimenta omnia suturi animalis, in tenuὴ embrione complicata, latere possint, vix tamen credibile est, omnia hunc habere vasa, quae in Corpore adulto inveniuntur. Sussiciat sorte, si vasa majora ita composita sint, ut humorum motibus cedentia tum
445쪽
extendantur, elongentur, et multiplicentur in requisitam sor mam, magnitudinem, et numerum. Id vulnerum et inflammationum phaenomena quaedam indicare videntur.
Vasorum autem parietes non ita compacti esse videntur, quin per barum texturam exhalari possint humorum eiu uvia, quae interstitia subeunt, et canalium omnium exteriora lubricant, humida conservant, et
mobilitati partium inserviunt. Humidus autem hic vapor, nimia copia collectus, et congestus in canalium interstitiis, hydropi causam plerumque praebet. Mirabilis interim sanguinis gyrus, quo per Omnia corporis puncta fluit renuitque, hisce praecipue causis sustineri et redintegrari videtur; a mo, Recentis chyli admistione in vena subclavia, qui, e ductu thoracico ad angulum acutum in subclaviam venam infusus, misti
humoris motum accelerat. ado, Cordis vasorumque actione, sanguis valide versus tenuissimos arteriarum fines projicitur. 3tio, Calore interno expandente, aere externo coerceute, horumque antagonismo perpetuo commotus humΘr, qua datur porta, ruit. qto,Perspiratione et secretione varia, quibus minuitur in arteriis sanguinis pressio ab anteriore, adeoque in harum extrema determinatur humorum motus ; cor au
tem, contractione sua inanitum, in vacuas auriculas et uentriculos allicit sanguinis venosi asstixum. Calor corporibus nostris, sive nascentibus, sive adultis, adeo est naturalis, ut api illime veteribus diceret arcalidum innatum, quoniam nullae in corpore inveniuntur causae, quae hoc gignere, licet multae adsunt, quae jam genitum fovere et refocillare queant; sci Z. amo, Ingesta multo aere foeta, qui aer in ventriculo
446쪽
et intestinis in Lucem resolvitur, adeoque in materiem calori sustinendo aptam. 2do, Respiratione haud
parum augetur; omnis enim inspiratus aer non expellitur, sed aliqua hujus portio in qualibet inspiratione
calore pulmonis resoluta, sub specie Lucis in humo res transit: Atque hinc intelligitur, cur eadem aeris quantitas respiratione non diu in serviat, quoniam repetita respiratione animali destruitur ; quod instituta experimenta docent. 3tio, Corporis nostri superficies externa, quum semper magis aere incalescat, necessario partes hujus propiores in elementa Lucis sundere debet ; neque huic argumento Obstat, quod
gradus hujus caloris adeo sit moderatus, quum Vel tempestate aestiva solis calor corporis humani calori haud par sit, magnam tamen aeris copiam in Lucem sundit. 4to, Liquidum nervosum perpetuo erumpens, et cum sanguine mistus, totam ejus molem exagitat, majoremque suscitat motum. Dum enim omnes corporis humores, admista Luce, mobiliores fiunt, multa quidem suadent argumenta, quod nervi sub ile hoc sui dum purum et sincerum transmittant. Quum nempe tantum valeat Lux in oeconomia animali, ut, sine ejus ope, partes sua munera exercere nequeant, haud a ratione alienum videtur credere, ese in systemate nostro scaturiginem quandam, unde novae Lucis suppetiae in i usus necessarios semper derivari possint. Haud parum inter se disientiunt medici de natura et indole succi nervosi ; nec sane mirum. Quum enim npud omnes in consesso sit, quod huius ministerio peragantur actiones, dichae animales, atque hae tam vi-
idne et subitae saepe sint, ut prorsus instantaneae appareant,
447쪽
pareant, Vix concipi potest, quomodo aliquis humor, e sanguine cretus, in tantam partium subtilitatem elaborari queat, ut phaenomenis istis responde. it. Hae certe proprietates nulli competunt humori Anatomicis aut Chemicis saltem nolo ; aqua enim per se nimis pigra et segnis videtur, et spiritus omnes ducti, sive volatiles sive inflammabiles, tanta semper per acrimonia valent, Ut tenellos nervos roderent et destruerent. Simplex Vero Lux non modo requisita gaudet agilitate, sed et placide, tuto, et sine quolibet incommodo, per partes transit, uti docet quotidiana experientia, et confirmant electrica eXperimenta. Omnium partium actiones a motu pendent ς' motus autem hujus principium et origo adscribitur spiritibus in cerebro secretis. Debet ergo cerebrum existere ante alias corporis partes, quae sine eo immobiles, adeoque inutiles essent. Huic doctrinae stabiliendae sa-vent omnia, quae in nascentibus animalibus detexit Anatomicorum industria. In primo cnim animalis rudimento, nil aliud observare licet, praeter cerebrum, et appensam medullam spinalem, ejus propaginem. Ex hisce primo viscera, deinde artus exteriores, quasi protruduntur. Fuit ergo cerebrum, antequam nasceretur punctum saliens, antequam vel unica parata eL set sanguinis guttula, quae futuri cordis antra et vasa nondum facta, saltem nondum extensa repleret, et purae Lucis rivulis agitabatur tenelli embrionis corpusculum, antequam excoquerentur crassiores humo res, quum nempe omnes futurae partes motum suum
et vim ab impulsu spirituum accipere deberent, aequum videbatur, ut prima sua stamina solida mutuarentur a nervis, per quos spiritus e cerebro ad eos derivantur.
448쪽
Cerebrum quidem glandulae speciem exhibet; eum
autem aliarum glandularum ductus excretorii simplices et breves sint, atque secretum humorem statim, vel in cavitatem quandam, Vel extra corpus, effundant; nervi vero, qui cerebro pro canalibus excretoriis sunt, arteriarum more in omnia corporis loca feruntur, adeo
ut nullum inveniri possit punctum, ad quod nervi fibrilla non appellat; hinc sicuti cor sanguinis, sic cerebrum est perennis i pirituum scaturigo, et e duplice hoc fonte, in omnes partes di rivatur quicquid ad ha.
rum motum, vitam, aut nutritionem requiritur. Nervus omnis visibilis est fasciculus minorum nervulorum, qui eadem membrana involvuntur ; quando
itaque nervi findi et in ramos dividi dicuntur, haec divisio tantummodo intelligi debet de thecis istis
membranaceis, quae eo. in decursu tegunt, dirigunt, et muniunt. Ipsa enim si lamenta nervea e cerebro oriunda adeo tenuia sunt, ut nec in ramos findi, nec ulterius gracilescere queant. Haec tamen Lux, ato.
morum subtilitate, pervadere bene poterit, sive fibril. lae fuerint lalidae, sive canaliculi praeter imagina..tionem angusti; id quod experimenta electrica demon.
Neque absurdum videtur credere, Lucem in cere. bro e languine secerni, licet hic parum forte cerebro tribuat quod non prius ab eo acceperit. Pura Lux quum fugacissima sit, et omnia pervadat, nullis claustris aut obstaculis coerceri potest, ita ut sensibus nostris percipi queat et et quando aliis immiscetur corporibus, ita horum speciem et indolem induit, ut vix distingui possit. Hi autem sunt ipsi characteres spirituum animalium, qui anatomicorum solertiam
449쪽
q31 eludunt, vincula spernunt, neque sensibus nostris per se manifestari possunt, licet effectus edant omnibus
obvios et evidentes. Novimus porro, quod Lux oculum usque ad retinam penetrans, rerum externarum imagines nervo
optico imprimat, et spiritus qui in eo sunt adeo excitet, ut hisce internunciis afficiatur statim cerebrum, et in mente nascatur objecti externi idea : Sed liquidum, quod impingentis Lucis ictui tam facile cedit, ejusque imagines depictas tam accurate transmittit, a que subtile et agile esse debet atque ipsa Lux : Si a tem singulares hasce Lucis proprietates habeat, jam vera Lux est. Neque huic sententiae favet tantum ratio, sed et fere sensus. Quando enim artus aliquis, V. g. cruSa compressione nervi obstupescit, adeo ut dormitare dicatur ; simul ac, sublata causa premente, spiritus denuo in nervos liberos fibrasque redeunt, tota pars quasi levissimis aculeis compungitur. Atque idem fere puncturae sensus excitatur, quando aura electrica ex alio homine in alium derivatur, pars sive erumpentusive irrumpente Luce percussa, similibus quasi aciculis leviter pungitur; mirus, scit . ille aether electricus nihil aliud est, nisi Lucis uberius collectae et celerius
Observatur denique, quod liquidum nervosum corporum omnium externorum impressiones excipiat per interpositum medium quoddam humidum et molle. Sic nervus opticus, instar muci tenerrimi, per retinae membranam diffunditur ; sic nervi auditorii aliorumque omnium sensibus servientium fines ultimi, qui objectorum
450쪽
objectorum impressiones excipere debent, materie sub sui da, blanda, et inerte obducuntur, idque in varios usus, scit. fugaces spiritus forte a materia illa quodammoda cohibentur, ne nimium exhalentur: Deinde fibrillae objectorum actioni expositae, humidae et lubricae conservantur, adeoque levissimo ictu ac tactu assiciendae ; sit enim instar pilorum arescerent, statim
insensiles devenirent, atque hinc obiter ratio, cur in corpore senili, adeoque arido et exsicco, sensus omnes sensim magis magisque langueant et minuantur ; hinc etiam liquet quam parum congruat haec nervi conditio cum vibrationibus, instar chordae musicae, apud auctores quosdam excogitatis, quum nihil in rerum
natura noscamus hujusmodi vibrationibus sive suscipi endis sive communicandis ineptius, quam est materia illa mollis et subfiuida . Verum agilis Lux cerebro statim renunciabit quicquid in mollem nervum impingit ; eademque aptissima est, quae vel proprio influxu, vel humores musculorum rarefaciendo, hosce statim in motum et contractionem excitet.
Quum autem hujus loci non sit, plura vel sanitatis vel morborum phaenomena excutere, theses hasce qualescunque candidis lectoribus committo. Quod si a philolophorum quorundam, quos magno in honore habeo, placitis aberrare ausus fuerim, eo major, ut spero, mihi debetur indulgentia, cum satis interim tenuitatis meae conscius sim, cumque ad haec sive excogitanda sive scribenda, non adeo me incitaverit ingenii lascivia, aut novitatis studium, quam amor quidem veritatis, quae doctorum solertiam quandoque eludens, sorte quadam ab imperitis detegitur. Denique
