M. T. Ciceronis Cato Major, seu De senectute, Dialogus; Ad Titum Pomponium Atticum. Somnium Scipionis

발행: 1796년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

66 DE SENECTUTE equos, sibi hastas, sibi clavam , sibi

pilam, sibi natationes et cursus et nobis senibus ex lusionibus multis talos relinquant, et tesseras : id ipsum tamen ut Iubebit; quoniam sine his beata esse senectus poteSt. XVII. Multas ad res perutileg

Xenophontis libri sunt; quos legite , quaeso , Studiose , ut facitis : quam copiose ab eo agri cultura laudatur in eo libro, qui est de tuenda re famiIiari , qui ciconomicus inscribitur 3 Atque ut intelligatis , nihil ei tam regale videri, quam studium agri colendi, Socrates in eo libro loquitur cum Critobulo ,

Cyrum minorem, regem PerSariam, Praestantem ingenio atque imperii gloria , cum Lysander Lacedaemonius, Vir summae Virtutis, Venisset

72쪽

DE SENECTUTE. 67 ad eum Sardis, eique dona a sociis

attulisset , et ceteris in rebus Communem erga Lysandrum , atque humanum suisse, et ei quemdam Conseptum agrum, diligenter consitum ostendisse : cum autem admiraretur Lysander et proceritates arborum , et directos in quincuncem ordines, et humum subactam atque Puram, et suavitatem odorum , qui amarentur e floribus ; tum eum dixisse : u Mirari se non modo dili- c gentiam, sed etiam solertiam ejus, v a quo essent illa dimensa atque a descripta n : et ei Cyrum resΡOndisse : α Atqui ego omnia ista suma dimensus; mei sunt ordines, meau descriptio ; multae etiam istarumit arborum mea manu sunt Salae n.

Tum Lysandrum intuentem ejus

73쪽

68 DE SENECTUTE.

PUt Puram , et nitorem CorPori S , Ur Halumque Persicum multo auTomultisque gemmis, dixisse : ii Regieu Vero te, Cyre, beatum serunt, si quoniam Virtuti tuae sortuna com i juncta est D: Hac igitur fortuna frui licet senibus : nec aetas impedit, quo mi ixus Et Ceterarum rerum, et in primis agri colendi studia teneamus uSquoad ultimum tempus senectutis. M. quidem Valerium Corvum accepimus ad centesimum antium perdu-Xisse , Cum esset acta jam aetate in agris , eosque coleret; cujus inter primum et sextum consulatum Sexet quadraginta anni interfuerunt: itaque quantum spatium aetatis majores nostri ad senectutis initium CSSe voluerunt, tantus illi cursus

74쪽

DE SENECTUTE. 69honorum fuit. Atque ejus extrema aetas hoc beatior, quam media, quod auctoritatis plus habebat, Iaboris

Vero minus. Apex autem senectutis est auctoritas.

Quanta fuit in L. Caecilio Metello 3 quanta in Atilio Calatino 2 in quem illud elogium unicum: PLU

RIMAE CONSENTIUNT GENTES, POPULT PRIMARIUM FUISAE VIRUM. ΝOtum

est totum carmen, incisum in se-Pulcro. Iure igitur gravis, cujus de laudibus omnium esset fama Consem ttens. Quem virum Ρ. Crassum, nuper pontificem maximum 3 quem postea M. Lepidum eodem sacerdotio praeditum vidimus 3 Quid de Paulo , aut Africano loquar 2 aut, ut jam ante, de Maximo 2 quorum non in sententia solum , sed etiam

75쪽

o DE SENECTUTE.

in nutu residebat auctoritas. Habet senectus, honorata praesertim, tam tam auctoritatem , ut ea pluris sit, quam omnes adolescentiae Volupta

tes.

XVIII. Sed in omni oratione

mementote , eam me laudare senectutem , quae fundamentis ado- Iescentiae constituta sit; ex quo id essicitur, quod ego magno quondam Cum assensu omnium dixi: Miseram esse Senectutem, quae se oratione defenderet. Νon Cani, non rugae repente auctoritatem arripere possunt et sed honeste acta superior aetas fructus capit auctoritatis e

tremos.

Hare enim ipsa sunt honorabilia, quae Videntur levia atque comm nia, sesutari, appeti, decedi, assur-

76쪽

DE SENECTUTE. 7Igi, deduci, reduci, consuli: quae et apud nos, et in aliis civitatibus, ut quaeque optime morata, ita diligentissime observantur. Lysandrum Lacedaemonium, cujus modo mentionem seci, dicere aiunt solitum , Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis : nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Quinetiam memoriae moditam est, Cum

Athenis, ludis, quidam in theatrum

grandis natu venisset, in magno consessu locum ei a suis civibus nusquam datum et Cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui legati cum essent, in Ioeo Certo consederant, Congurrexisse OmneS, et senem illum sessum recepisse. Quibus cum a cuneto consessu Plausus

77쪽

72 DE SENECTUTE. esset multiplex datus, dixisse ex iis

quemdam : u Athenienses Scire quae it recta essent, Sed sacere nolle D.

Multa in nostro collegio prae laxa ;sed hoo, de quo agimus , in primis , quod, ut quisque aetate antecedit,

ita sententiae principatum tenet: neque solum honore antecedentibus, sed iis etiam, qui cum imperio Sunt, majores natu augures anteponuntuT. Quae sunt igitur Voluptates corporis cum auctoritatis praemiis CompaTam

dae 2 quibus qui splendide usi sunt,

ii mihi videntur sabulam aetatis sexegisse , nec, tamquam inexercitati histriones, in extremo actu COT-

At sunt morosi, et anxii, et iracundi , et dissiciles senes ; si quaerimus , etiam aVari: sed haec, morum

78쪽

DE SENECTUTE. 73Vitia sunt, non seneCtutis. AC m Tositas tamen, et ea vitia, quae dixi, i habent aliquid excusationis, nou illius quidem justas, sed quae probari posse Videatur: contemni Se putant,

despici, illudi: praeterea in fragili

Corpore odiosa omnis Offensio est: quae tamen omnia dulciora fiunt et

moribus bonis et artibus; idque tum invita, tum in scena intelligi potest ex iis fratribus, qui in Adelphis

sunt : quanta in altero duritas, in altero comitas i Sic se res habet: ut

enim non omne Vinum, Sic non Omnis aetas Vetustate Coacescit: severiatatem in senectute probo, Sed eam, sicut alia, modicam ; acerbitatem nullo modo : aVaritia vero senilis quid sibi velit, non intelligo. ΡΟ-test enim quidquam esse absurdius,

79쪽

I 4 DE SENECTUTE.

quam, quo minus Viae Testat, eo plus viatici quaerere 7 XIX. Quarta restat causa, quae maxime augere atque sollicitam h bere nostram aetatem Videtur , RP- propinquatio mortis; quae certe a senectuto non potest longe abesse. O miserum senem, qui mortem Contemnendam esse in tam longa aetate non Videriti quae aut plane negligenda est, si omnino exstinguit animum , aut etiam optanda, si aliquo cum deducit, ubi sit futurus aeternus. Atqui tertium certe nihil inve

niri potest. Quid igitur timeam , si

. aut non miser Post mortem , aut beatus etiam futurus sum ΤQuamquam quis est tam stultus, quamvis sit adolescens, cui sit exploratum , se ad vesperum esse vi

80쪽

DE SENECTUTE. 76turum 3 quin etiam aetas illa multo

Plures, quam nostra, mortis Casus

habet: facilius in morbos incidunt adolescentes; gravius aegrotant; tristius curantur: itaque pauci veniunt ad senectutem: quod ni ita accideret , melius et prudentius viveretur. Mens enim, et Tatio, et consilium , in senibus est: qui si nulli fuissent , nullae omnino civitates fuissent. Sed redeo ad mortem im- Pendentem: quod illud est crimen senectutis, cum illud videalis cum adolescentia esse commune 3 Sensi ego tum in optimo filio meo, tum in exspectatis ad amplissimam dignitatem fratribus tuis, Scipio, omni

aetati mortem esse Communem.

At sperat adolescens, diu se Vi turum , quod sperare idem senex

SEARCH

MENU NAVIGATION