Francisci Leuerae Romani Prodromus vniuersae astronomiae restitutae de anni solaris, & siderei, ac dierum magnitudine in omni aeuo, & de reliquis periodis, motibus, & circulationibus solaribus admirandis, adhuc incognitis, ac etiam sidereis, ab autho

발행: 1663년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

98 Franci1ci Leuem Romani

tum synodorum, seu coniunctionum, reis

uertentur unde ab initio discesserunt, inter quas est Apogaeum Solis; ac proinde quando unici tur , & componentur inuicem, sicuti a principio fuerunt dictae causae inaequalitatis mensium synodicorum , tune menses synodici fient prioribus omnibus synodicis mensibus prorsus aequa-Ies; quemadmodum euenit etiam coniunctionibus planetarum inter se, & eum Sole, licet id rarius futurum sit , quae sensit quoque Arist. via supra d. lib. 1. de caelo

semper intendi, o remisti imposibile esse,nam infinitus, or indeterminatus essent omnis enim motus ex aliquo in aliqaid est, er determina--r , ct regularis ; ti subdit , Si vero diceretur morai inesse velocius, dr tardius, hoc penisus irrationabile esset, eragmento simile: nam

hac modo wlocitas, modo tarditas eiusdem M. uersionιs, er circulationis planetarum latere

minime posset, contraria enim inuicem posita sensibiliora sunt, s e. Idemque habetur in cap. I. Ecclesiast. quando inquit; oritur Sot: est occissit, is ad locum suum reuenitur in circuitu per ι spiritus , ct in circulos suos

reuertitur. Quae est quod fuit' usim quod δε- rurum est.Q d est,quia futurum es ' Id quod

faciendum est. Si igitur datur circulus, seu reuersio temporis in omnibus redeunt enim res eqdem, non quidem numero, sed specie, vel genere datur quoq; cosequenter circulus,& reuersio motus in omnibus, quoniam tempus est numerus,& mensura motus , & ideo si reuertitur idem tempus reuertitur idem motus ,& h contra, nam circulum esse humanas res , dixit etiam

Arist. lib. . physic. rex. I 33. Igitur incommensui abilitas, non casso,& motui corporum caesestium, sed nostrae ignauiae ascribenda est: minime namquυ concludit argumentum illud primli, quod dictum est; nimirum,nullus adinvenit, nec

demonstrauit periodos exactissimas motuum secundorum, nec Solis: ergo secun . di motus sunt in commensurabiles. Nam rectius concludit, quod si nullus adinvenit, ergo nullus sciuit commensurabilita. tem caelestium motuum : ac proinde neq;

illud argumentum , quod quia nullus demonstrauit motum Solis annuum cyclis lunaribus esse commensurabilem , ergo motus Solis est in commensurabilis,ut ex Bul

lialdo lib. a. Astronomie philolaicae colligere videtur Ricciolus in lib. sui Alma- gesti cap. I 0. pag. 2 l. usque ad χqq. ubi in caelestibus motibus suspicatur incommensurabilitatem; Etenim motus Solis amotu Lunae non pendet, & ideo veteres motum Solis annuum lunaribus synodis commensurabilem nunquam efficere potuerunt, ut ait Bullialdus ubi supra,& Sca liger latius ante ipsu in lita η. de emendat. temp. a pag. IT 3. edit. I. ubi de anno Iu

liano diminuto. Motus igitur Solis , & Planetarum recte dici possunt regularissima quadam irregularitate eme aequalissim it nam lice emotus ipsiorum sint irregulares, & inqqua Ies ,& prpcipuε motus reliquorum planeistarum respectu motus Solis; nihilominus circulationes eorum sunt regularisiis , de qualissimς, & consequenter perpetuo eq-dem; & ratio est, quia motus non est circulatio , sed pars circulationis, & ideircoquamuis motus eorum possit esse iniqua.

1is, circulatio tamen tota nequaquam, ut

docet Aristot. ubi supra, & lib. q. physicis tex. 93. Satis ergo discussis causis, & suspiscionibus inaequalitatis magnitudinis anni,

deueniamus ad collationes priscarum onunium obseruationum selectiorum, cum

modernis selectioribus obseruationibus, ut ex illis elucescat a duobus ab hinc millibus annis, & amplius, quod anni magnitudo semper fuit inter minuta 48. circiter

supra horas I. di dies 36 s.

112쪽

Astronomiae restituta Lib. I. 99

CAP. III.

De collatione integra priscarum obseruationum aequinoctiorum cum modernss, ac recentioribus eorundem obseruatiombus, ad veram Anm magnis inem eliciendam in cunctis seculis. V o N IA M sine Anni

solaris mensura , nequi motuum caelestium, neque temporum restitue

dorum solidum ullus extat fundamentum, &error motus annui sola ris etiam insensibilis in longi Mino annorucurriculo admodum sensibilis,&Φcundus euadit, ut dixit etiam Tycho in lib. I. pro- Symn. pag. q. Cum autem error, seu differentia motus annui Solis in annos pau-

eos diuisa, fiat prorsus imperceptibilis, &non elucescat nisi post plura secular Propterea opus est collatione priscarum obseruationum cum modernis, nimirum aequinoctiorum, aliorumque locorum Solis a vetustis Astronomis insignioribus obseruatorum, cum modernis aliorum Astron morum eximiorum obseruationibus coru-dem aequinoctiorum, & locorum Solis. Et quia Ptolemaeo in lita . Alma gesti cap. I.&lib.7. c. I. visae sunt obseruationes Hip- archi exquisitae, eumque veritatis, &la- oris amantem cognouit; Ideo omnium eius obseruationum consideratio praetermittenda non est; Etenim illam anni magnitudinem , quam exhibere non valent collationes inuicem plurium obseruationum eadem aetate factarum, eam euidentissime demonstrant, &exhibent collatio. nes inuicem pIurium obseruationum in di uersis seculis, ac longὸ praeterito annorum decursu initarum, & inter se distantissimarum, ut Ptolam. ind. l. s. c. I.

Et quamuis Astronomis inextricabilem labyrinthum ingredi videatur,& quodammodo Silaphi immane saxum prouoluere, ut moderni aiunt,quando priscas obseruationes aequinoctiorum Hipparchi, & Ptolemaei, cum receniambus, suisque obseruationibus conferre, & exinde Solis motum, & anni quantitatem elicere, aggrediuntur, quoniam tanta emergit inter eos discrepantia , ut nequeant ad duas quata cumque Hipparchi , di Ptolemaei obserua. tiones aptare obseruationes suas, nequo modernorum, quin simul ab ali, Hippar-ehi, & Ptolemaei obseruationibus per die, vel diei semissem non dissentiant i ae proinde desperantes, eas derelinquant, veluti etiam sensit Copemicus in lib. a. reuoluta cap. 13. dum inquit, Nos etiam admonet imritas illorum conatus, quis liciter ab aquinocti's, vel sopitys, anni solaris magniud nem definiendam existimarunt, in qua n qua ad nos inque potuerant conuenire, adeo ut nulla in parte fuerit aesordia maior, ctc. Nihilominus millus labyrinthus, nullus irritus eonatus, sed patens, & ampla via est ad quaesitam hanc veritatem, quando anni vera magnitudo iam ad inuenta est,& cum ipsis anni vera magnitudine, ut circino, &mensura iustifica,collationesin compara tiones obseruationum fiunt, & aggrediunturi, ve luti nos Patre luminum Deo Duce aggredimur. Collationes itaque obseruationum aequinoctioru accuratissimi Tychonis,&quorundam recentioni Astronomorum, cu obseruationibus Aquinoctiorum Hipparchi,&Ptolemaei prosequemur. Verumtamen ante huiusmodi collationes praetermittenda non sunt nonnulla

stitu necessaria , & primo , .lod spernen dae minime forent obseruationes Hippam cho vetustiores aequi in istiorum etiamsino exactae,& exquisitae,sed per aliquas horas dieiq; quadrantem, & amplius aberratae fuissent, rudique Minerita susceptae, si eas habere potuissemus, quoniam error plurium horarum in huiusmodi obseruationibus, evariare sensibiliter non valat anni

113쪽

i oo Francisci Leuerae Romani

magnitudinem, nisi per aliqua sola secunda temporis, ut docet etiam Ptolem. in d. lib. 3. Almag.c.2. quando inquit: Qus rositatio tanto exquistius capietur, quanto longius, maiusique inter obseruatione ueris tempus, subdens, quia paruus error in paucis latens annis, potest euadere, cr manifestari magnus post longum temur: As obseruationum

interuallumfuerit magnum, error paruus inquantitate anni admUsus , minor euadet inpiarimis annis . Idemque dixit Monteregius in epit. almag. Ptolem. I.3. Propos. 2.dum inquit: Vera anni quaonias vix potes

inueniri nisiper multorum annorum s aliam, quaΜtoq; inter duas obseruationes maius temporis intercedat, tanto veracius hanc anni quantitarem reperire poterimus, ut nos etiain fine huius capituli diffuse deinOnstrabimiis: Et propterea Longomontanus in Astronomia Danica in comment. de Sole assirmat Tychone ex solo interuallo Icio. annorum inter Gualtherum, & ipsum Tychonem,minime potuisse adinvenire solaris motus mensuram annuam exquisitam , ac proinde anni maguitudinem cilestem

Socundo praemittendum,quod cum non congruerent Ptolemaeo tempora aequinoctiorum a se obseruatorum, cum tempori bus aequinoctiorum ab Hipparcho accuratissime , ut ipse Ptolemaeus ait, obseruatorum , ad rationem magnitudinis anni ab ipsis existimatae dierum m. hor. I. I . Ianfacile suspicatus cst Ptolemaeus errore sabaci, seu adnotationis aequinoctiorum Hipparchi,& instrumentorum,minimc au. tem errorem ullum in dicta anni magnitudine ab Hipparcho correcta , cum ante Hipparchum annus crederetur constare diebus 36s. & hor. 6. Error autem vere

fuit in anni magnitudine, quae iusto grandior adhuc erat, quamuis ab Hipparcho correcta. Cum itaque ab obseruationibus Hipparchi ad Ptolemqum usque effluxerint anni 3oo. circiter, ex quo primae obstruationes Hipparcbi fuerant anno I 6 I. ante Christi aduentum, qui additi annis 3 o. in quibus obseruabat Ptolem s post

Christi aduentum , conficiunt numerum annorum 3 oo. circiter: & cum anni masnitudo vera non esset dierum 363. & horarum s. Ia . sed dierum 36 s. hor. s. q8'. tempora, di momenta aequinoctiorum a Ptolemso accuratu obseruata prquente. bant per dies duos,& horas modo I a. circ. a diebus, & horis vetustior u obseruationuHipparchi, modo horis 8. circ.a minus V iustis Ec propterea Ptolen sus minime animaduertens, hanc anticipationem dierum,& horarum ab anni non vera magnitudine prouenire, ascripsit potius errori aba ci , & ad norationis aliquando annorum squandoque dierum , di etiam quadranti dierum, nec non armillis, & insti umentis eiusdem Hipparchi, ut videre est in lib. 3. Alma gesti PtoL c. i. cui idcirco neque sunficiens fuit producere diem quarti aequι noctij autumnalis ab Hipparcho Obseruari, ut eandem anni quantitatem retineret, quam Hipparchus constituerat, ut notauit etiam Bulliald. I. a. astron. philol. c.I. quia aberratio lain erat per anticipatione duorum dierum cum dimidio circiter, ut diximus,ac proinde longh grandior,quam purdiem sere, ut hac in re anceps Ptolemius firmauit, veluti late dicemus infra ubi de q. obseruatione aequinoctii Autumnalis Hipparchi. Tertio primittendum est, quod tempore Hipparchi annus Iulianus Roman

rum non erat in rerum natura, & idcirco menses,dies ,& horae obseruationum Hipparchi lcum fuerint adnotatae, modo postmeridiem, scilicet Astronomico more,mo. do post mediam noctem A gyptio more, &deinde more Romanorum Iulianorum , modo post ortu Solis , nempe Babylonico more, modo post occasum Hebraico more; de facili quisque incidere potest in hallucinationem unius partis, vcl totius diei, quando euenit,ut AEgyptiorum,& Hipparchi obseruationes sint vltra meridiem,vel ultra mediam noctem, & vltra Ortum Solis ; Quamuis enim alii historici tradant Vmbros, S gyptios, & Arabes,diei ciuilis initium in meridiem reposuisse, prout cita omnes Astronomi semper secerunt,3c con sequenter etiam Hipparchum secisse consendum est, ut refert Hainlinus in Synopsi mathein. lib.3. Astron.chrones. par. a. Alii tamen, ut Clauius,& Pliuius lib. a. hist. nat. cap. 77. reserunt AEgyptios , ct Hipparchum

114쪽

Astronomiae rem tutae Lib. I. I O I

parchu a media nocte dies inchoasse: propterea, ut docet Rein holdus in tab. Priathen. praecep. . quando quis reserre cupit

Obseritationes aegyptioruin, & Hipparchi ad dies anni Iuliani, quorum initium pariter non pendet a meridie, sed a media nocte antecedenti , iuxta Romanam consuetudinem,ut firmat idem Rein holdus in

sine praecepi. 4. facile,ut diximus,incidere potest in aequi uocationem ,& errorem 2Ο-tius diei, quando speciatim euenit, ut Obseruationes sint ultra mediam noctem, vel

sequenter Hipparcho in via erat a media nocte dies inchoare , vel Hipparcho , ve Astronomus in usu crat a meridie dies inchoare; nemo unquam pro certo amrmare poterit an lisc, aut illa obseruatio Hipparchi post mediam noctem , vel post ortum Solis desumpta, di adnotata ab ipso fuerit more Astronomico, scilicet a meridie praecedente; an sub die AEgyptio , vel Iuliano,scilicet a media nocte pretcedent cἰ di an sub die Babylonico, nempe ab ortu Solis, quemadmodum ab eo scripta, & adnotata iacet sine huiusmodi distinctionibus . Sed afirmatio, ac scientia temporis huiusmodi obseruationum pendet a collatione earundem obseruationum cu alijs eiusdem non ambiguis , vel cum alijs obseruationibus aliorum, scilicet Tychonis , di Ptolemaei, pariter non ambiguiS . Animaduertendum autem hoc loco est, uod aberratio , seu aequi uocatio unius iei in qualibet data obseruatione , importat errorem unius circiter gradus in loco Solis datae obseruationis, ac proinde . . horarum; Aberratio vero, seu qui-

uocatio unius anni, importat errorem L .

circiter minutorum in loco Solis cuiuslibet datae obstruationis, scilicet sex horarum fere temporis: & propterea facile cognoscetur a diligenti Astronomo supputa.

tore , cui iam nota sit anni caelestis vera magnitudo, aut prope vcram, ut pre caeteris est Tychonica, an error sit diei, vel an .ni: nam numerando a puncto, seu momento alicuius exquisitae obseruationis squinoctiorum vetustae, vel modcrnae annos in antecedentia, non solum inuestigare facia te poterit per numerum singulorum anno.

rum caelestium exacte praeteritorum, an e tor in data obseruatione fuerit anni , an

diei, sed etiam an fuerit horarum , & minutorum , quando anni calcflis magnitudo, cum qua dictus Astronomus metitur

numerum annotum praeteritorum, fuerit vera; prout etiam hanc veritatam detegere potest, vel seria, vel Luni' locus, quando in dicta obseruatione fuerit fideliter, &non erronee adnotatus , ut late dicemus in cap. I a. de methodo ad inueniendi tempora, & momenta equinoctiorum.

Quarth praemittend si est , quod anni Iuliani,qui ante Christu numeratur ab obitu

Alexandri Magni, & periodo Calippi, in

quibus Hipparchus obseruauit aequinΟ-ctiorum autumnalium, & vernalium mo-mcnta, nec non anni Nabonassari diuersimode numerantur a diuetas Astronomis , & quidem facile etiam, ut suas ol seruationes , di computationes eum illis Hipparchi conferre , di attrahcre valeant. Et quoniam vetarus huius enumerationis inquirenda est ab ijs, qui magno , ac diligenti studio, temporum doctrinam, & rationem amplexi sunt solo, ac limplici veritatis amore ducti, di perpl itatibus , ac suspicionibus non inuoluti, inter quos eminent Io. Lucidus , Erasmus Rein hol-dus , Ioseph Scaliger, di Salianus t ideo

hi adeundi sunt, &in temporibus ambiguis conciliandi, prout nos fecimus post strictum examen Epocharum Chronogra. phorum,dc Astronomorum omnium,quod exarauimus insta in cap. Io. ubi de Epo-chis,ex quo facillimε fit equi uocatio unius anni, sumendo inchoantcm pro labente,& labentem pro completo, ut admonet Scaliger in protegom. a. edit. sol. Io. tam circa res gestas in orbe terrarum, quanta, circa obseruationes factas ab Astronomis vetustioribus propter diuersa annoru principia, cum Olympiades incipiant in Abstate; Anni autem conditae Urbis in Vere,&anni Regum,ac Imperatorum,quando sumunt Imperium, vel moriuntur; quamuis ut modo dixi aberratio, seu squi uocatio unius anni in obseruationibus priscis Solaribus longe minorem importet errorem, qua aequi uocatio in ijsdem obseruationibus unius diei. Immo insensibilem pror-

115쪽

i o a Francisci Leuerae Romani

sus, circa anni magnitudinem in collatio. ne dictarum priscarli obseruationum cum modernis, ut infra apparebit. Cum itaque annus primae Obseruationis aequinocti j autumnalis ab Hipparcho factae, fuerit anno 163. ab obitu Alexandri, & tertiae periodi Calippi anno I7. die 3o. messori sub occasum Solis; Annus ille ante Christi Aduentum suit I 6 I. de bissextilis , minime autem fuit annuS I 62. ante Christum , de tertius post bissextilem , nec annus Io . ab Obitu Alexandri, ut nonnulli numerant, errorem abaco Hipparchi ascribentes; Annus enim Io . ab obitu Alexandri fuit I6o. ante Christum,& non I 6 a. ut ex Io. Lucido in Tab. ann. temp. &ex Saliano,& infra in cap. Io. vhi

de Epochis . Quod autem tertiae periodi Calippi annus II. fuerit annus I 63. ab obitu Alexandri,manifestum est,quia eum dicta periodus Calippi annorum 76. inceperit anno s. ante obitum Alexandri, tunc annus dictae tertiar periodi Calippicae Iabentis erat II. 8ca suo initio I 69. ut ex eodem Reinholdo videre est in Tab. Pruti pricep. .& affirmat etiam Scuiger in Pro. legomenis pag. 2. libri sui de emend. temporum . Cuius temporis veritas prout reliquarum sequentium obseruationu Hipparchi , infra demonstrabitur inuincibilisus argumentis ab impossibili deductis, licet ut modo dixi error etiam duorum annorum in his obseruationibus, nihil praeiudicet magnitudini anni. Similiter secunda obseruatio aequin istij autumnalis Hipparchi fuit anno 166. ab obitu Alexandri, & tertiae periodi Ca- lippi ann.2o. die prima Intercalarium sub ortum Solis, ac proinde fuit ante Christum annus Is 8.dc tertius post bissextilem,

non autem fuit annus i67. ab obitu Alexandri, nec ante Christum annus I 9. nec

seeundus post bissextilem, ut nonnulli numerant, inter quos Ricciolus lib. 3. Al-

magest. noui c. II pag. 38. Annus enim

I 67. ab obitu Alexandri fuit Is 7. an Christum, & non Is 9. ut patet ex eodem Io. Lucido in Tab. Annal. temp.&eκ Saliano , di insta in c. Io. ubi de Epochis.

Similiter tertia obseruatio AEquinoctij autumnalis Hipparchi fuit anno i 67. ab obitu Alexandri, de tertiae periodi Cesippica anno M. die prima Intercalarium in meridie, 8c propterea ante Christum fuit annus Is 7.& bissextilis: Secus autem annus I 68. ab obitu Alexandri, & ante

Christu I 1 8.dc tertius post bissextile,ut alii

numeranti, Annus enim r68.ab obitu Alexandri fuit I s 6. ante Christum , & primus post bissextilem, de non I 18. vi constat ubi supra, in dusto cap. ro. ubi late de Epochis. Pariter quarta obseruatio aequinoctii autumnalis Hipparchi, fuit anno i 77. ab

obitu Alexandri,& tertig periodi Calippi

anno II. Intercalarium die, post tertiam quarta in media nocte, ac proinde ante Christi aduentum fuit annus I 7.& secum dias post bissextilem: secus aute anno 178.

ab obitu Alexandri, & tertiae periodi Ca- lippi anno 32. secundum Ptol. Annus enimi 8. ab obitu Alexandri fuit tertiae peri di Calippi annus 32- de ante Christum annus I 66. & tertius post bissextilem, ut ex doctrina cap. Io. ubi de Epochis notum est. Quod autem fuerit annus I 77. dc nota I 8. ab obitu Alexandri, & consequenter tertiae periodi Calippi annus 3 r. 6c non 3 a. ut Ptolemaeus putauit, apparet ex eo , quia adnotatio praecedentium. annorum ab obitu Alexandri semper fuit pari modo minor, per annum videlicet unum; de Bullialdus in lib. a. Astron Om.

Philolaicae pagina 63 assirmat, Hipparchi sequentem obseruationem aequinocti, Veris post hanc AEquinoctij Autumnalis,

fuisse anno a 47. ante Christum, dc consequenter anno I 77. ab obitu Alexandri,

tum quia alij, inter quos Ricciolus, in lib.

3. almag. noui c. I q. pag. I 34. firmant dictam obseruationem fuisse anno Iq7. ant Christum , de consequenter anno III. ab

obitu Alexandri, dc tertiae periodi Calippi

anno II. dc non 3 h. Ptolemaeus enim firmiter adhqrens Hipparcho circa anni magnitudinem dierum 36 .dc horarum I. I in .& consequenter cognoscens fieri non posse anticipationem aequinoctiorum ad rationem dictis magnitudinis anni per die unum exactῆ, nisi post decursum goo. annorum ab una obseruatione ad alteram, ut

late scripsit, di firmauit in l. 3. Almagesti

cap. I.

116쪽

Astronomiae restitutae Lib. I. Io 3

cap. 2.& MOnteregius in epit super Alma gesto eiusdem Ptolemaei lib. 3. propos a. coactus fuit ad probandum, & demonstruis dum anni magnitudine speciatim per collationem suae obseruationis aequinoet ij au.

tumnalis anni q63. ab obitu Alexandri,&& 139. post Christi aduentum , cum hac quarta Hipparchi obseruatione squinoctij autumnalis, existimare ipsam filisse factam ab Hipparcho per annum unum tardius ,& per diem unum citius,quam re vera fuerit , erroremq; dicti anni, di diei tribuere adnotationi dictae obseruationis Hippam chi, nempe abaco,quod ut dixi in praemi tendo secundo, indubitatum est ex praecedentibus, & seqq. ibidem Ptol. suspicioni. bus in similibus adnotationibus obserua tionum priscarum Hipparchi, quas etiam modo cum annis periodi Calippicae tantum,& modo cum annis aegyptijs ab obitu Alexandri narrauit; Nia namque ratione sustineri non poterat dicta anni magnitudo a se, & Hipparcho firmata, & consequenter anticipatio unius tantum diei singulis annis 3 oo. nisi per diem unum citius Lactam fuisse putauerit praedictam Hippa chi obseruationem ab ipso assumptant,uti inter alias subtilissime tactam ab Hipparcho anno 28 s. ante suam,neque exactius,

nisi etiam per annum tardius; ut infra fiet euidentius. Quae quidem intelligens acutus Scaliger in lib. . de emend. temp. ubi de anno caelesti pag. I 8 I. primae editionis, etiamsi credat Ptolemaeo circa tempus d. q. obseruat. Hipparchi,concludit, Hinarcham in die a quana obseruatione,ali que,no

falli,sed Ptolemaeum decipi,frfusum esse. Vix

enim persemissim diei, inquit,aequinocria prois mota fuissent in annis a83. qui Guxerunt a dicta Hipparchi obseruatione ad hanc Ptolemai, cum tamen in annis 27o. promotio flat

bidui, er horarum duarum, sicuti subdit pag. 192. & I93. d. lib. q. Quemadmodum etiam agis falli, & hallucinari indubium est eundem Ptolemaeum in collatione priscae obseruationis Methonis,& Euctemonis, solstitij aestiui die xi. Phamenoth in principio diei, anno 3i6. Nabonassari, quam facit cu obseruatione pariter solstitij aesti. ut anno q63. ab obitu Alexandri, & 887.

Nabonaffari, dc I o. Christi Domini diei

H. mensis Messori post mediam noctem.

cuius mane fuit Ιχ. d. mensis Messori, veresert in d. l. 3. alma g.c. I .& c. . dum spatio annorum 17 I. qui intercesserunt intra hane suam , & Methonis obseruationem

solstitij pariter aestiui, concIudit antecensisse hanc reuersionem solstitiori, per duos

dies,excepta medietate sextae partis diei, di consequenter, quod in annis 6oo. fieri debeat anticipatio duorum dierum tantum etiam secundum Hipparchi placita ,& in annis 3 oo. unius diei: etenim dimissa dubitatione Ptolemsi de integritate dictae obseruationis Methonis, ut videre est in d. c. I. lib. I. almagesti,& nimia eonfidentia Ptolemaei circa persectionem dicitae obseruationis solstitij aestiui a se factae d. an.

no 663. ab obitu Alexandri, ex quo ol seruationes solstitiorum didicillimae sunt, ut infra dicemus ; Experientia notum iam satis est, atque exploratum in annis STI . anticipationem solstitiorum, & aequinoctiorum esse dierum quatuor cum dimidio circiter, non autem duorum fere dierum , ut firmauit post huiusmodi collationes ob. seruationum Ptolemaeus, &contra ipsum adnotauit Scaliger ubi Q pra,atque etiam

contra hanc Ptolemaei collationem cum

solstitio Methonis sensit idem Scaliger in

lib. 8. de emend. temp. ubi de consideratione cycli Solis pag.qo 3.& o . editionis primae, ac proinde dictum solstitium obserauatum 1 Ptolemaeo non euenisse die I F. Messori, ilicet die et . Iunij hor. I a. p. m.

nee distasse duobus tantummodo diebus ab illo Methonis ; Solstitium enim a Methone, & Euctemone obseruatum fuit die 28. Iunij h. s. 4 L p. m. Athenis, &hoc solstitium aestiuum Pto I. fuit die a 3. Iuniih. q. I 6 . p.m. Alexandriae,ut infra dicemus in hoc capitulo, ac in c. I a. & I3. ubi dictum Methonis solstitium supputabimus. Quod autem fuerit dies A. Intercalariuobseruatio huius aequinoctij Autumnalis Hipparchi,manifestum fit primo, quia cum annus in quinta obseruatione aequinoctii Autumnalis huic sequentis, fuerit tertius post bissextilem,& in hac quarta obseruatione illi praecedente, fuerit annus secundus post bissextilem, di huius praecedentis aequinoctii obseruatio fuerit in media no-

117쪽

io 4 Francisci Leuerae Romani

cte,scilicet hor. I a. circiter postmeridiem, di obseruatio aequinoctis ci sequentis fuerit in ortu, scit icet hor. I 8.circiter post meridiem ; necessario sub eadem die secta est

utraque obteruatio, quia interuallum aequinoctij sequentis ab isto praecedenti non

est, neque esse potest, nisi horarum 6. tantum supra annum integrum , minime autem unius diei,& horarum insuper λ quε- admodum es sci quando aequinoctium autumnale in hac quarta obseruatione Hipparchi incidisset in die 3. Intercalarium a s& sequens aequinocti si autumnale in quinta obseruatione Hipparchi incidisset in die A. Intercalarium, quia in A. Obseruat. dies 3. intercalarium secundum Rein holdi Praeccpta resertur ad diem a6. Septembris nostri, & in s. obseruata dies q. intercalarium refertur ad diem 27. Septembris nostri, qui vel inceperint a media nocte, vel inceperint a meridie , sempce resultabit differentia inter utrumque aequinoctium vnius diei, & hor. 6. Exploratissimum autem est , quod aequinoctia ab aequinoctijs

sibi successive sequentibus extra annum

bissextilem, seu intercalarem, distare non pol simi ultra sex horas, quia maiorem distantiam inter ipsa non admittit quadrans diei, qui singulis annis cis interponitur :Nec post singula quadriennia,quando annus more Iuliano est bisscxtilis, primum

aequinoctium potest distare ab ultimo sibi

quadriennali ultra horas I 8. circiter,quia maiorem elongatione inter quaelibet quatuor aequinoctia sibi inuicem successiva no admittit, ut diximus, quadrans diei , qui post singula quadriennia constatur in vuti diem bissextilem secundum Iuliana constitutionem. Praeterea quod d. q. Obseruatios quinocti j autumnalis Hipparchi fuerit A.

intercalari ii,ac proinde correspondens secundum Regulas Reinholdi diei 17. Septembris nostri, & insuper hor. II. p. m. &vltra, conuincitur ex collatione inuicem,

aliquarum obseruationum Hipparchi minime dubiarum : nam siciat dicta obseruatio quinta Hipparchi huic AEquinoctio autumnali sequens,nimirum anno I 46. ante

Christum, de qua modo dicemus, ncce Riario fuit die 27. Septembris hor. I 8. circ.

P.m. ex quo necessario pariter fuit die a 7.

Septembris hor. t 8. circ. p. m. altera obseris uatio A quinoctij autumnalis,nempe sec5da, ei per Iz. annos praecedens, di minime

ambigua, nec dubia, scilicet anno II 8. ante Christum,veluti infra late demonstra. bimus : Ita necessario ista quarta obserua. tio aequinoctij Aut unalis huius anni I 47. ante Christum, 'uae pnecessit proxime per annum dictam obseruationem quintam anni r46. ante Christum , fuit fitb die x . Septembris hor. I a. circ. post meridiem , videlicet per 6. horas prius quam illa: quia cum haec obseruatio anni I 7. ante Christum, fuerit in anno secundo post bissexti

lem , &altera anni 1 6. ante Christum ,

fuerit in anno 3. post bissextilem aequinoctium in una indubitatum est non possis prscedere aequinoctium in altera obseruatione,nisi per 5. horas fere tantum, ac proinde in utraque obseruatione ς non potuit fieri aequinoctium, nisi sub eadem die 27. Septembris, &sic in illa anni I 6. ante Cliristum non potuit fieri ab Hipparcho, nisi die 17. Septembris hor. I 8. circit. p. m.& in ista anni I 47. non potuit fieri ab eodem Hipparco, nisi die a7. Septembris

hor. II. circ. p. m. vi infra latius dicemus. Rursius,cum aequinoctia autunalia de tem

pore Ptolemaei fierent die as. Septembris anni Iuliani, & post merid. dictae diei et s. veluti constat ex ipsius Ptolemaei selectis

obseruationibus autumnalibus in lib. I. ALma gesti; &per diuturnam, ac continuatam sexducun seculorum experientia, manifesti illimum sit cunctis Astronomis,aequunoctia , prout etiam solstitia, priscas suas sedes iam diti a Soisgene eis praefinitas , se per anticipasse post singulos annos I 3 o. circiter per diem unu integrum horarum: . Sed vere post singulos annos Iro. εκ quo annus ab initi cxistimatus est gradior, quam re Vera sit, ac proinde plus iusto fuerit semper intercalatus ; quapropter cum a tempore Hipparchi ad tempus usque Ptolemsi anticipauerint aequinoctia

suas sedes,a die nimirum, sub quo fiebant

tempore Hipparchi, per dics duos cum dimidio circiter, ut supra diximus, quia inter utriusque Obleruationes prirerierunt

pnni circiter 3oo. Equidem quando quis diem, & horam priscarum obseruation uinaequino

118쪽

Astronomiae restitutae Lib. I.

aequinoctiorum Hipparchi conserre vellet cum die, & hora obseruationum aequinoetiorum Ptolemaei, oleum, & operam perderet, fi ea inquireret ,&inuenire pos censeret sub die et s. Septembris, ubi incidebant de tempore Ptolemaei, quia propici dictam anticipationem dierum,aequi-l.octia de tempore Hipparchi fieri minime poterant, nisi post dies et . cum dimidio circiter Septembris anni Iuliani, & extri , annos bissextiles otia die Σ8. Septembris, licet Ptolemaeus in d. lib. a. Almagesti c. r. Erronee putauerit deberi singulis annis 3 o. diem unam circ. anticipationis,ut di. et una est. Similiter quinta obseruatio aequinoctij autumnalis Hipparchi fuit anno I78. ab Obitu Alexandri, & tertiae periodi Calippi anno 32. Intercalarium die q. in ortu Solis,& propterea anno I 6. ante Christum, S 3. post bissextilem: secus autem anno 279. & tertiae periodi Calippi anno 33. &ante Christum anno I s. nec bissextilis; Annus enim I 79. ab obitu Alexandri, nitI s. ante Christum, & bissextilis, & tertiet periodi Calippi annus 32. vi ex vera Re- in holdi numeratione patet , de qua infra in cap. Io. ubi de Epochis . Et huius anni obseruatio confirmatur cum obserua tione eiusdem Hipparchi secunda, ut diximus facta anno Is 8. ante Christum, qui pariter fuit tertius post bissextilem,& ideo am. hae fuerunt sub die 27. mensis nostri Septembris hor. I 8. circ. p. na. ut infra latius.' Sexta deniq; & vltima obseruatio aequinoctij autunalis Hipparchi fuit anno I79.

ab obitu Alexandri, & tertiae periodi Ca-

lippi anno 33. Intercalarium die q. vespere, ac proinde anno I I. ante Cl ristum, bissextili, secus autem anno i8o. ab obitu Alexandri nec a8I.nec I 8a.&consequem ter, nec periodi Calippi anno 3 s. nec 36. nec anno ante Christum I I. nec secundo post bissextilem, ut nonnulli erronee existimant; & ratio est, quia interualla, & distantiae inuiccin aequinoctiorum precedentium cum hoc eis sequenti,quando hec ob scrvatio ultima aequinocti j autumnalis ab

Hipparco facta sumatur in alio quolibet ex dictis annis , qua in prsdicto anno I79. ab obitu Alexandri,& 1 s .ante Christum,

cnormiter extolluntur ad diem unum cum

uadrante, & amplius; quae elongatio,&istantia inter aequinoctia sibi inuicem,&speciatim de proximo successiva, minime dari posse supra visum est; Et pariter huius anni obseruatio congruit cum obseruatione et iisde Hipparchi aertia anni I N. ante Christum, qui similiter fuit more Iuliano bissextilis, & ideo ambae fuerunt sub die a 7. nostri mensis Septembris hor. 6. circiter p. m. vi latius infra demonstrabimus.

In primis autem notandς sunt tanquam radices, & sundamenta, unde collationes dictarum priscarum obseruationii faciendae sunt, moderiis illae obseruationes squinoctiorum vernalium, & autumnalium , quas Tycho edidit ex suis selectis stinis i tom. I. pro m. pag. IS. ad meridianum, VraniburSi.

AEquinoctia a Tychone obseruata Vraniburgi.

Anno Christi

labente.

Vernalia Mariij Iul.

9 20 43is II His igitur praemissis,prima,& antiquior anno i 63. ab obitu Alexandri Magni, &cbscruatio Hipparchi in Alexandria fuit tertiae periodi Calippi anno 17. Messori

o die

119쪽

s Francisci Leuerar Romani

die ; o. sub occasum Solis , qui annus sui ta 6 I. ante Christum, ac proinde more Iuliano bissextilis , & mensis, ac dies correspondens mensi nostro Septembris, ta diei

lioldi Regulas in Tab. Prutenicis praece P. . & 6. & secundum Scaligerum in lib. de mend. temp. initio in Prole gomenis pag.

a. &in lib.8. pag.qo3.dc goq. I. Editionis . Si itaque eam conferamus cum aequin Oetio autumnali a Tychone obseruato anno Christi pariter bissextili i 8 . die

12. Septembris anni Iuliani hor. I 6. p. m.

in meridiano Vrani burgi, quod modo ex Tychone descripssimus ; Hoc equinoctij te-pus redactum ad meridianum Alexandriae addita hora I.3 pro differentia meridia. ni Uraniburgi,& Alexandriae , incidit in Alexandria die I a. Septebris hor. I7. 3 L p. m. dicti anni Iuliani Is 83. deinde inueniemus , quod cum ab anno Iuliano antes ristum labente 16 i. usque ad annum Christi is 8 . cfluxerint anni 17 4. Iuliani completi, unusquisque dierum 363. Ahor. 6. ac proinde diuisis dictis annis 17 q.

per numeruin anni maximi solaris,nempe Iro. ut videre eit in cap. I a. de methodo ad inueni edi tempora,&c. redierit Fquinoctium autumnale per dies Iq. & hor. I 2.

8 . citius, quam fuerit in dicto anno 16 I. labente ante Christum ; Ideo his additis dicto tepori quinoctis a Tychone obsieruati, te sui tat tempus dicti equinoctii autumnalis obstruati ab Hipparco sub meridiano Alexandriae in die 27. Septembris

hor. 6. 2ῖ . p. na. circa tempus dictς obseruationi S.

Secunda obseruatio Hipparciti eiusdem aequinocti j autumnalis fuit, ut diximus,an. ito a 66. ab Obitu Alexandri,& tertiae periodi Calippi anno ro. die i. Intercalarium,&conssequenter ante Christum anno

I 38. de 3. post bissextilem , qui mensis, ac dies correspondent secundum tradita Re- inlicii di mensi nostro Septebris, & diei 17. eiusdem hor. 18. circiter.post meridiem de mane sub ortum Solis .in meridiano Alexandriae ; non autem die 26. Septembris hor. t 8. p m. circ. ut alii opinantur,de Ricciolus ubi supra in lib. 3. Alma gesti c. 13. pag. I 38. quod cuincit obseruatio Hipparchi sequentis anni, quae incidit in annum Iulianu in I 7. ante Christum bissextilem, de pariter secundum Reinholdi regulas in die a7. Septembris, per quam incidentia ,

de intercalationem, seu additionem unius diei, factum est, ut aequinoctium anni praecedentis, nempe praesentis anni II 8. fuerit 18. horis tardius aequinootio ei sequenti anni bissextilis a 37. ac proinde cum aequinoctium sequens anni is 7. ante Christum factum fuerit secundum Hipparchum in meridie diei 27. Septembris , necessario hoc aequinoctium ei praeccilens, quia fuit in anno 3. post bissextilem,fieri debuit diea 7. Septembris hor. I 8. p.m. nam in annis

Iulianis bissextilibus,in quibus videlicet fit intercalatio, seu additio unius dici, quod

semper euenit post singulos quatuor annos, aequinoctium sequens evadit semper velocius aequinoctio ei praecedente per horasi 8. fere, de consequenter fit, ut per illam , vilius diei additionem in anno bissextili aequinoctia annoru bissextilium semper anticipent horis 18. aequinoctium ei proxime seques, quod semper est in anno tertio post bissexti Iem : Anticiparent autem per diem unum integrum semper aequinocti in anno Iuliano,quando bissextilis est nisi aequinoctia cuiuslibet anni serent lege snaturae semper tardius sex horis sere, qua aequinoctium ei praecedens proxime. Si ergo hanc obseruationem conseramus cuobseruatione a Tychone facta anno Christi is 87. pariter tertio post bissextilem, die I 3. Septembris hor.9. 25 . p. m. ubi supra descripta ; Plinio addito uidem tempori pro diis rentia meridiani Vraniburgi, de Alexandriae hor. r. 31 . apparebit hoc aequinoctium fuisse in Alexandria die 13.

Septembris anni Iuliani hor. I I. I .p. m.Secundo inuo lanius, quod cum ab anno Iuliano ante Christum labente I 8. d. obseruationis Hipparchi, usque ad annum Christi 1187. huius obseruationis Tychonis, praeterierint anni I7qq. ut in alia supra dicta obseruatione prima Hipparchi:

Et propterea anticipauerit hoc aequinoctium autumnale diebus, ut supra I . &lior. I 2. 8'. tempus aequinoctij anni ante

Christum is 8. labentis; Ideo his additi tempori aequinoctij huius autumnalis a TychO-

120쪽

Astronomiae rem tune Lib I. io 7

Tychone ut supra obseruati, resultat ἄ- pus dicti aequinoctij autumnalis ab Hipparco obseruati in meridiano Alexandrigdie 27. Septembris hor. 2 3. q9'. p. m. & sic

per horas s. 49'. circiter tardius,quam ab

Hipparco fuerit obseruatum; quod quia fuit post ortum Solis ascribi potest, vel re.

fractionibus Hipparco ignotis , aut armillarum imperfectioni, ut animaduertit etiam Ptolemaeus lib. 3. Ammagesti cap. a.

dum dixit: Aequinoc ιorum autumnal um tempus primum anno I 7. periodi tertia Catip.

pi, Messori dis 3 o. circa occasam Solis, laesis

vero tribus annis,υidelicet anno a m dinae periori rertiae, ima die intercalariam, de mane cum in meridie factum oportuerit, ex quo di ferentia quadransis unius diei anaret. Praedicta autem tarditas ascribenda quoq; est differentiae temporis debitae ingrcitibus So. lis in quaelibet Zodiaci puncta,ob motum Apogaei solaris , de cuius consideratione plene infra dicemus in c. etiam circa has Hipparchi obseruationes Omnes . Tertia obseruatio Hipparchi autumnalis aequinoctis fuit, ut diximus, anno I 67. ab obitu Alexandri, & tertiae periodi Ca- lippi anno 1 i. die prima Intercalarium in meridie, & propterea ante Christum anno 11 7. & bissextui, qui mensis, ac dies correspondent secundum Reinholdi regulas mensi nostro Septembris, & diei 27. eiusdem hor. o. p. m.in meridiano Alexandriae. Si ergo hanc obseruationem conferre velimus cu obseruatione a Tychone facta anno Christi 1388. pariter bissextili, videlicet die I a. Sept ebris anni Iuliani hor. II. I L p.m .in meridiano Vraniburgi: Primo add ita, ut supra eidem tempori hor. I. 33 . pro disserentia meridianorum, suit in Alexandria die Ia.Septembris hor. I 6. O .SCacundo repericmus, quod cum ab anuo Iuliano ante Christum labente I s7. usque ad annu Christi ps 88. praeterierint anni r7qq. vi in duabus alijs supradictis obseruationibus; &propterea anticipauerit hoc aequinoctium autumnale diebus,ut supra I di hor. I a. 68. tempus aeq uinoctij anni an

te Christum a s 7. labent is; Ideo his additis d. tempori aequinoctij autumnalis a Ty.chone obseruati, resultat tempus d. aequi

nocti j autumnalis ab Hipparco obseruati

sub meridiano Alexandriae die a 7. Septebris lior. 3. 38 . p. m. & sic, per hor. 3. 38 post dictam Hipparchi obseruatione quod armillarum impersectioni, alijsque exiguis erroribus simul unitis cum illo quadrantix circiter diei tardius, animaduerso a Ptolemaeo, ascribi potest. Quarta obseruatio equinoctij autumnalis Hipparchi festivi dictum est,anno I 77. ab obitu Alexandri, & tertiae periodi Ca-

lippi anno 3I. die .. Intercalarium, quia vlara mediam noctem, ac proinde antea

Christum anno I47. & secundo post bissextilem,qui mensis,& dies correspondent mensi nostro Septembris, di diei 27. eiusdem hor. La. p. m. & amplius in meridiano Alexandriae. Si igitur hanc obseruationem conferamus cum obseruatione Ty-ehonis anni Christi I 386. die I 3.Septembris hor. 3. 38'. p.m. sub meridiano Vrani

burgi anno pariter secundo post bissextialem: Primo addita, ut supra, eidem tem pori hora I. 3I . pro disserentia meridiani Uraniburgi in Alexandriae, fuit in Alexandria die 13.Septembris anni Iuliani hor. I. 13. p.m. Secundo inueniemus, quod cum ab anno Iuliano ante Christum Iabente I 47. usque ad annum Christi 1386 enu

Nerint anni t 73 a. de idcirco anticipauerithoe aequ i nocti um autumnale a Tychone obseruatum diebus I hor. Io. a s. tempus aequinoctii obseruati ab Hipparereatino ante Christum I 47. labentesvi vide in re est in tabulis annorum maximorum solarium in d. cap: Ia. de methodo adinveniendi tempora,&c. Ideo his additis tempori aequinoctii autumnalis a Tychone, ut supra obseruati, resultat tempus dicti aequinoetii autumnalis ab Hippareo obserauati sub meridiano Alexandriae in die a T. Septembris hor. 1 F. 37'. p.m.& sic per tres horas circiter eum dimidio tardius, quam ab Hippareo fueriti obseruatum ti quod pariter supradi- , quas diximus causis tribui potest. lii Quinta obseruatio aequinoctii autumnalis ab Hipparco facta fuit anno x 78.

ab obitu Alexandri, & tertiae periodi Ca- lippi 3 a. Intercalarium dis q. in Omi So-

Iis,& idcirco anno I ante Christum ru

di tertio post bissextile, qui menstri di dies

SEARCH

MENU NAVIGATION